| DE OFFICIO EIUS, CUI MANDATA EST IURISDICTIO | |
| Papinianus libro primo quaestionum. Quaecumque specialiter lege uel senatus | 1.21.1.pr.1 |
| consulto uel constitutione principum tribuuntur, mandata iurisdictione non transferuntur: | |
| quae uero iure magistratus competunt, mandari possunt. et ideo uidentur errare magistratus, | |
| qui cum publici iudicii habeant exercitionem lege uel senatus consulto delegatam, ueluti | |
| legis Iuliae de adulteriis et si quae sunt aliae similes, iurisdictionem suam mandant, huius | 5 |
| rei fortissimum argumentum, quod lege Iulia de ui nominatim cauetur, ut is, cui optigerit | |
| exercitio, possit eam si proficiscatur mandare: non aliter itaque mandare poterit, quam si | |
| abesse coeperit, cum alias iurisdictio etiam a praesente mandetur. et si a familia dominus | |
| occisus esse dicetur, cognitionem praetor, quam ex senatus consulto habet, mandare non | |
| poterit. Qui mandatam iurisdictionem suscepit, proprium nihil habet, <sed> eius, qui man- | 1.1 |
| dauit, iurisdictione utitur. uerius est enim more maiorum iurisdictionem quidem transferri, | |
| sed merum imperium quod lege datur non posse transire: quare nemo dicit animaduer- | |
| sionem legatum proconsulis habere mandata iurisdictione. Paulus notat: et imperium, quod | |
| iurisdictioni cohaeret, mandata iurisdictione transire uerius est. | 5 |
| Ulpianus libro tertio de omnibus tribunalibus. Mandata iurisdictione a prae- | 2.pr.1 |
| side consilium non potest exercere is, cui mandatur. Si tutores uel curatores uelint praedia | 1.1 |
| uendere, causa cognita id praetor uel praeses permittat: quod si mandauerit iurisdictionem, | |
| nequaquam poterit mandata iurisdictione eam quaestionem transferre. | |
| Iulianus libro quinto digestorum. Et si praetor sit is, qui alienam iurisdictio- | 3.pr.1 |
| nem exsequitur, non tamen pro suo imperio agit, sed pro eo cuius mandatu ius dicit, quo- | |
| tiens partibus eius fungitur. | |
| Macer libro primo de officio praesidis. Cognitio de suspectis tutoribus man- | 4.pr.1 |
| dari potest. immo etiam ex mandata generali iurisdictione propter utilitatem pupillorum | |
| eam contingere constitutum est in haec uerba: 'Imperatores Seuerus et Antoninus Braduae | |
| proconsuli Africae. Cum propriam iurisdictionem legatis tuis dederis, consequens est, ut | |
| etiam de suspectis tutoribus possint cognoscere.' Ut possessio bonorum detur, uel si cui | 1.1 |
| damni infecti non caueatur ut is possidere iubeatur, aut uentris nomine in possessionem | |
| mulier, uel is cui legatum est legatorum seruandorum causa in possessionem mittatur, | |
| mandari potest. | |
| Paulus libro octauo decimo ad Plautium. Mandatam sibi iurisdictionem man- | 5.pr.1 |
| dare alteri non posse manifestum est. Mandata iurisdictione priuato etiam imperium quod | 1.1 |
| non est merum uidetur mandari, quia iurisdictio sine modica coercitione nulla est. |