| DE OFFICIO ADSESSORUM | |
| Paulus libro singulari de officio adsessorum. Omne officium adsessoris, quo | 1.22.1.pr.1 |
| iuris studiosi partibus suis funguntur, in his fere causis constat: in cognitionibus postula- | |
| tionibus libellis edictis decretis epistulis. | |
| Marcianus libro primo de iudiciis publicis. Liberti adsidere possunt. infames | 2.pr.1 |
| autem licet non prohibeantur legibus adsidere, attamen arbitror, ut aliquo quoque decreto | |
| principali refertur constitutum, non posse officio adsessoris fungi. | |
| Macer libro primo de officio praesidis. Si eadem prouincia postea diuisa sub | 3.pr.1 |
| duobus praesidibus constituta est, uelut Germania, Mysia, ex altera ortus in altera adsidebit | |
| nec uidetur in sua prouincia adsedisse. | |
| Papinianus libro quarto responsorum. Diem functo legato | 4.pr.1 |
| Caesaris salarium comitibus residui temporis, quod a legatis praestitutum est, debetur, modo | |
| si non postea comites cum aliis eodem tempore fuerunt. diuersum in eo seruatur, qui suc- | |
| cessorem ante tempus accepit. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Consiliari eo tempore quo adsidet negotia | 5.pr.1 |
| tractare in suum quidem auditorium nullo modo concessum est, in alienum autem non | |
| prohibetur. | |
| Papinianus libro primo responsorum. In consilium curatoris rei publicae uir | 6.pr.1 |
| eiusdem ciuitatis adsidere non prohibetur, quia publico salario non fruitur. |