| LIBER SECUNDUS | |
| DE IURISDICTIONE | |
| Ulpianus libro primo regularum. Ius dicentis officium latissimum est: nam | 2.1.1.pr.1 |
| et bonorum possessionem dare potest et in possessionem mittere, pupillis non habentibus | |
| tutores constituere, iudices litigantibus dare. | |
| Iauolenus libro sexto ex Cassio. Cui iurisdictio data est, ea quoque concessa | 2.pr.1 |
| esse uidentur, sine quibus iurisdictio explicari non potuit. | |
| Ulpianus libro secundo de officio quaestoris. Imperium aut merum aut mixtum | 3.pr.1 |
| est. merum est imperium habere gladii potestatem ad animaduertendum facinorosos ho- | |
| mines, quod etiam potestas appellatur. mixtum est imperium, cui etiam iurisdictio inest, | |
| quod in danda bonorum possessione consistit. iurisdictio est etiam iudicis dandi licentia. | |
| Idem libro primo ad edictum. Iubere caueri praetoria stipulatione et in pos- | 4.pr.1 |
| sessionem mittere imperii magis est quam iurisdictionis. | |
| Iulianus libro primo digestorum. More maiorum ita comparatum est, ut is | 5.pr.1 |
| demum iurisdictionem mandare possit, qui eam suo iure, non alieno beneficio habet: | |
| Paulus libro secundo ad edictum. et quia nec principaliter ei iurisdictio data | 6.pr.1 |
| est nec ipsa lex defert, sed confirmat mandatam iurisdictionem. ideoque si is, qui mandauit | |
| iurisdictionem, decesserit, antequam res ab eo, cui mandata est iurisdictio, geri coeperit, | |
| solui mandatum Labeo ait, sicut in reliquis causis. | |
| Ulpianus libro tertio ad edictum. Si quis id, quod iurisdictionis perpetuae | 7.pr.1 |
| causa, non quod prout res incidit, in albo uel in charta uel in alia materia propositum | |
| erit, dolo malo corruperit: datur in eum quingentorum aureorum iudicium, quod populare | |
| est. Serui quoque et filii familias uerbis edicti continentur: sed et utrumque sexum praetor | 1.1 |
| complexus est. Quod si dum proponitur uel ante propositionem quis corruperit, edicti | 2.1 |
| quidem uerba cessabunt, Pomponius autem ait sententiam edicti porrigendam esse ad haec. | |
| In seruos autem, si non defenduntur a dominis, et eos qui inopia laborant corpus | 3.1 |
| torquendum est. Doli mali autem ideo in uerbis edicti fit mentio, quod si per imperitiam | 4.1 |
| uel rusticitatem uel ab ipso praetore iussus uel casu aliquis fecerit, non tenetur. Hoc uero | 5.1 |
| edicto tenetur et qui tollit, quamuis non corruperit: item et qui suis manibus facit et qui | |
| alii mandat. sed si alius sine dolo malo fecit, alius dolo malo mandauit, qui mandauit tene- | |
| bitur: si uterque dolo malo fecerit, ambo tenebuntur: nam et si plures fecerint uel corru- | |
| perint uel mandauerint, omnes tenebuntur: | 5 |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. adeo quidem, ut non sufficiat | 8.pr.1 |
| unum eorum poenam luere. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Si familia alicuius album corruperit, non si- | 9.pr.1 |
| militer hic edicitur ut in furto, ne in reliquos actio detur, si tantum dominus, cum defen- | |
| dere uoluit, unius nomine praestiterit, quantum liber praestaret: fortasse quia hic et con- | |
| tempta maiestas praetoris uindicatur et plura facta intelleguntur: quemadmodum cum plu- | |
| res serui iniuriam fecerunt uel damnum dederunt, quia plura facta sunt, non ut in furto | 5 |
| unum. Octauenus hic quoque domino succurrendum ait: sed hoc potest dici, si dolo malo | |
| curauerint, ut ab alio album corrumperetur, quia tunc unum consilium sit, non plura facta. | |
| idem Pomponius libro decimo notat. | |
| Ulpianus libro tertio ad edictum. Qui iurisdictioni praeest, neque sibi ius | 10.pr.1 |
| dicere debet neque uxori uel liberis suis neque libertis uel ceteris, quos secum habet. | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. Si idem cum eodem pluribus actio- | 11.pr.1 |
| nibus agat, quarum singularum quantitas intra iurisdictionem iudicantis sit, coaceruatio uero | |
| omnium excedat modum iurisdictionis eius: apud eum agi posse Sabino Cassio Proculo | |
| placuit: quae sententia rescripto imperatoris Antonini confirmata est. Sed et si mutuae sunt | 1.1 |
| actiones et alter minorem quantitatem, alter maiorem petat, apud eundem iudicem agen- | |
| dum est ei qui quantitatem minorem petit, ne in potestate calumniosa aduersarii mei sit, | |
| an apud eum litigare possim. Si una actio communis sit plurium personarum, ueluti fami- | 2.1 |
| liae herciscundae, communi diuidundo, finium regundorum, utrum singulae partes spectandae | |
| sunt circa iurisdictionem eius qui cognoscit, quod Ofilio et Proculo placet, quia unusquisque | |
| de parte sua litigat: an potius tota res, quia et tota res in iudicium ue<n>it et uel uni ad- | |
| iu<di>cari potest, quod Cassio et Pegaso placet: et sane eorum sententia probabilis est. | 5 |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Magistratibus municipalibus sup- | 12.pr.1 |
| plicium a seruo sumere non licet, modica autem castigatio eis non est deneganda. | |
| Idem libro quinquagensimo primo ad Sabinum. Eum qui iudicare iubet ma- | 13.pr.1 |
| gistratum esse oportet. Magistratus autem uel is qui in potestate aliqua sit, ut puta pro- | 1.1 |
| consul uel praetor uel alii qui prouincias regunt, iudicare iubere eo die, quo priuati futuri | |
| essent, non possunt. | |
| Idem libro trigensimo nono ad edictum. Est receptum eoque iure utimur, ut | 14.pr.1 |
| si quis maior uel aequalis subiciat se iurisdictioni alterius, possit ei et aduersus eum ius dici. | |
| Idem libro secundo de omnibus tribunalibus. Si per errorem alius pro alio | 15.pr.1 |
| praetor fuerit aditus, nihil ualebit quod actum est. nec enim ferendus est qui dicat con- | |
| sensisse eos in praesidem, cum, ut Iulianus scribit, non consentiant qui errent: quid enim | |
| tam contrarium consensui est quam error, qui imperitiam detegit? | |
| Idem libro tertio de omnibus tribunalibus. Solet praetor iurisdictionem man- | 16.pr.1 |
| dare: et aut omnem mandat aut speciem unam: et is cui mandata iurisdictio est fungetur | |
| uice eius qui mandauit, non sua. | |
| Idem libro primo opinionum. Praetor sicut uniuersam iurisdictionem | 17.pr.1 |
| mandare alii potest, ita et in personas certas uel de una specie potest, maxime cum iustam | |
| causam susceptae ante magistratum aduocationis alterius partis habuerat. | |
| Africanus libro septimo quaestionum. Si conuenerit, ut alius praetor, quam | 18.pr.1 |
| cuius iurisdictio esset, ius diceret et priusquam adiretur mutata uoluntas fuerit, procul | |
| dubio nemo compelletur eiusmodi conuentioni stare. | |
| Ulpianus libro sexto fideicommissorum. Cum quaedam puella apud compe- | 19.pr.1 |
| tentem iudicem litem susceperat, deinde condemnata erat, posteaque ad uiri matrimonium | |
| alii iurisdictioni subiecti peruenerat, quaerebatur, an prioris iudicis sententia exsequi possit. | |
| dixi posse, quia ante fuerat sententia dicta: sed et si post susceptam cognitionem ante | |
| sententiam hoc eueniet, idem putarem, sententiaque a priore iudice recte fertur. quod ge- | 5 |
| neraliter et in omnibus huiuscemodi casibus obseruandum est. Quotiens <de> quantitate ad | 1.1 |
| iurisdictionem pertinente quaeritur, semper quantum petatur quaerendum est, non quantum | |
| debeatur. | |
| Paulus libro primo ad edictum. Extra territorium ius dicenti impune non | 20.pr.1 |
| paretur. idem est, et si supra iurisdictionem suam uelit ius dicere. |