| QUOD QUISQUE IURIS IN ALTERUM STATUERIT, UT IPSE | |
| EODEM IURE UTATUR | |
| Ulpianus libro tertio ad edictum. Hoc edictum summam habet aequitatem, | 2.2.1.pr.1 |
| et sine cuiusquam indignatione iusta: quis enim aspernabitur idem ius sibi dici, quod ipse | |
| aliis dixit uel dici effecit? 'Qui magistratum potestatemue habebit, si quid in aliquem noui | 1.1 |
| iuris statuerit, ipse quandoque aduersario postulante eodem iure uti debet. si qui<s> apud | |
| eum, qui magistratum potestatemque habebit, aliquid noui iuris optinuerit, quandoque | |
| postea aduersario eius postulante eodem iure aduersus eum decernetur': scilicet ut quod | |
| ipse quis in alterius persona aequum esse credidisset, id in ipsius quoque persona ualere | 5 |
| patiatur. Haec autem uerba: 'quod statuerit qui iurisdictioni praeest' cum effectu accipi- | 2.1 |
| mus, non uerbo tenus: et ideo si, cum uellet statuere, prohibitus sit nec effectum decretum | |
| habuit, cessat edictum. nam statuit uerbum rem perfectam significat et consummatam in- | |
| iuriam, non coeptam. et ideo si inter eos quis dixerit ius, inter quos iurisdictionem non | |
| habuit, quoniam pro nullo hoc habetur nec est ulla sententia, cessare edictum putamus: | 5 |
| quid enim offuit conatus, cum iniuria nullum habuerit effectum? | |
| Paulus libro tertio ad edictum. Hoc edicto dolus debet ius dicentis puniri: | 2.pr.1 |
| nam si adsessoris imprudentia ius aliter dictum sit quam oportuit, non debet hoc magistratui | |
| officere, sed ipsi adsessori. | |
| Ulpianus libro tertio ad edictum. Si quis <iniquum> ius aduersus aliquem | 3.pr.1 |
| impe<t>rauit, eo iure utatur ita demum, si per postulationem eius hoc uenerit: ceterum si | |
| ipso non postulante, non coercetur. <sed> si impetrauit, siue usus est iure aliquo, siue im- | |
| petrauit ut uteretur licet usus non sit, hoc edicto puniatur. Si procurator meus postulauit, | 1.1 |
| quaeritur quis eodem iure utatur: et putat Pomponius me solum, utique si hoc ei specia- | |
| liter mandaui uel ratum habui. si tamen tutor uel curator furiosi postulauerit uel adu- | |
| lescentis, ipse hoc edicto coercetur. item aduersus procuratorem id obseruandum est, si | |
| in rem suam fuerit datus. Haec poena aduersus omnem statuitur, qui in edictum incidit, | 2.1 |
| non solum eo postulante qui ab eo laesus est, sed omni, qui quandoque experitur. Si is | 3.1 |
| pro quo spopondisti impetrauerit, ne aliquis debitor ipsius aduersus eum exceptione utatur, | |
| deinde tu in negotio, in quo spopondisti, uelis exceptione uti: nec te nec ipsum oportet | |
| hoc impetrare, etsi interdum patiaris iniuriam, si soluendo debitor non sit. sed si tu inci- | |
| disti in edictum, reus quidem utetur exceptione, tu non utaris: nec poena tua ad reum | 5 |
| promittendi pertinebit: et ideo mandati actionem non habebis. Si filius meus in magistratu | 4.1 |
| in hoc edictum incidit, an in his actionibus, quas ex persona eius intendo, hoc edicto locus | |
| sit? et non puto, ne mea condicio deterior fiat. Quod autem ait praetor, ut is eodem iure | 5.1 |
| utatur, an etiam ad heredem haec poena transmittatur? et scribit Iulianus non solum ipsi | |
| denegari actionem, sed etiam heredi eius. Illud quoque non sine ratione scribit non solum | 6.1 |
| in his actionibus pati eum poenam edicti, quas tunc habuit cum incideret in edictum, ue- | |
| rum si quae postea ei adquirentur. Ex hac causa solutum repeti non posse | 7.1 |
| Iulianus putat: superesse enim naturalem causam, quae inhibet repetitionem. | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. Illud eleganter praetor excipit: | 4.pr.1 |
| 'praeterquam si quis eorum contra eum fecerit, qui ipse eorum quid fecisset': et recte, ne | |
| scilicet uel magistratus, dum studet hoc edictum defendere, uel litigator, dum uult bene- | |
| ficio huius edicti uti, ipse in poenam ipsius edicti committat. |