| SI QUIS <IUS> DICENTI NON OBTEMPERAUERIT | |
| Ulpianus libro primo ad edictum. Omnibus magistratibus, non tamen duum- | 2.3.1.pr.1 |
| uiris, secundum ius potestatis suae concessum est iurisdictionem suam defendere poenali | |
| iudicio. Is uidetur ius dicenti non obtemperasse, qui quod extremum in iurisdictione est | 1.1 |
| non fecit: ueluti si quis rem mobilem uindicari a se passus non est, sed duci eam uel ferri | |
| passus est: ceterum si et sequentia recusauit, tunc non obtemperasse uidetur. Si procu- | 2.1 |
| rator tuus uel tutor uel curator ius dicenti non obtemperauit, ipse punitur, non dominus | |
| uel pupillus. Non solum autem reum, qui non obtemperauit, hoc edicto teneri Labeo ait, | 3.1 |
| uerum etiam petitorem. Hoc iudicium non ad id quod interest, sed quanti ea | 4.1 |
| res est concluditur: et cum meram poenam contineat, neque post annum neque in here- | |
| dem datur. |