| DE IN IUS UOCANDO | |
| Paulus libro quarto ad edictum. In ius uocare est iuris experiundi causa uocare. | 2.4.1.pr.1 |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. In ius uocari non oportet neque consulem | 2.1.1 |
| neque praefectum neque praetorem neque proconsulem neque ceteros magistratus, qui | |
| imperium habent, qui et coercere aliquem possunt et iubere in carcerem duci: nec ponti- | |
| ficem dum sacra facit: nec eos qui propter loci religionem inde se mouere non possunt: | |
| sed nec eum qui equo publico in causa publica transuehatur. praeterea in ius uocari non | 5 |
| debet qui uxorem ducat aut eam quae nubat: nec iudicem dum de re cognoscat: nec eum | |
| dum quis apud praetorem causam agit: neque funus ducentem familiare iustaue mortuo | |
| facientem: | |
| Callistratus libro primo cognitionum. uel qui <ca>dauer prosequuntur, quod | 3.1.1 |
| etiam uidetur ex rescripto diuorum fratrum comprobatum esse: | |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. quique litigandi causa necesse habet in iure | 4.1.1 |
| uel certo loco sisti: nec furiosos uel infantes. Praetor ait: 'parentem, patronum patronam, | |
| liberos parentes patroni patronae in ius sine permissu meo ne quis uocet'. Parentem hic | 2.1 |
| utriusque sexus accipe: sed an in infinitum, quaeritur. quidam parentem usque ad tritauum | |
| appellari aiunt, superiores maiores dici: hoc ueteres existimasse Pomponius refert: sed | |
| Gaius Cassius omnes in infinitum parentes dicit, quod et honestius est et merito optinuit. | |
| Parentes etiam eos accipi Labeo existimat, qui in seruitute susceperunt: nec tamen, ut | 3.1 |
| Seuerus dicebat, ad solos iustos liberos: sed et si uolgo quaesitus sit filius, matrem in ius | |
| non uocabit, | |
| Paulus libro quarto ad edictum. quia semper certa est, etiam si uolgo con- | 5.pr.1 |
| ceperit: pater uero is e<s>t, quem nuptiae demonstrant. | |
| Idem libro primo sententiarum. Parentes naturales in ius uocare nemo potest: | 6.pr.1 |
| una est enim omnibus parentibus seruanda reuerentia. | |
| Idem libro quarto ad edictum. Patris adoptiui parentes impune uocabit, quoniam | 7.pr.1 |
| hi eius parentes non sunt, cum his tantum cognatus fiat quibus et adgnatus. | |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. Adoptiuum patrem, quamdiu in potestate | 8.pr.1 |
| est, in ius uocare non potest iure magis potestatis quam praecepto praetoris, nisi sit filius | |
| qui castrense habuit peculium: tunc enim causa cognita permittetur. sed naturalem pa- | |
| rentem ne quidem dum est in adoptiua familia in ius uocari. 'Patronum', | 1.1 |
| inquit, 'patronam'. patroni hic accipiendi sunt, qui ex seruitute manumiserunt: uel si collu- | |
| sionem detexit: uel si qui praeiudicio pronuntietur esse libertus, cum alioquin non fuerit, | |
| aut si iuraui eum libertum meum esse: quemadmodum per contrarium pro patrono non | |
| habebor, si contra me iudicatum est aut si me deferente iurauerit se libertum non | 5 |
| esse. Sed si ad iusiurandum adegi, ne uxorem ducat, ne nubat, impune in ius uocabor. | 2.1 |
| et Celsus quidem ait in tali liberto ius ad filium meum me uiuo non transire: sed Iulianus | |
| contra scribit. plerique Iuliani sententiam probant. secundum quod eueniet, ut patronus | |
| quidem in ius uocetur, filius quasi innocens non uocetur. | |
| Paulus libro quarto ad edictum. Is quoque, qui ex causa fideicommissi manu- | 9.pr.1 |
| mittit, non debet <in> ius uocari, quamuis ut manumittat, in ius uocetur. | |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. Sed si hac lege emi ut manumittam, et | 10.pr.1 |
| ex constitutione diui Marci uenit ad libertatem: cum si<m> patronus, in ius uocari non potero. | |
| sed si suis nummis emi et fidem fregi, pro patrono non habebor. Prostituta contra legem | 1.1 |
| uenditionis uenditorem habebit patronum, si hac lege uenierat, ut, si prostituta esset, | |
| fieret libera. at si uenditor, qui manus iniectionem excepit, ipse prostituit, quoniam et haec | |
| peruenit ad libertatem, sub illo quidem, qui uendidit, libertatem consequitur, sed honorem | |
| haberi ei aequum non est, ut et Marcellus libro sexto digestorum existimat. Patronum | 2.1 |
| autem accipimus etiam si capite minutus sit: uel si libertus capite minutus, dum adrogetur | |
| per obreptionem. cum enim hoc ipso, quo adrogatur, celat condicionem, non id actum ui- | |
| detur ut fieret ingenuus. Sed si ius anulorum accepit, puto eum reuerentiam patrono | 3.1 |
| exhibere debere, quamuis omnia ingenuitatis munia habet. aliud si natalibus sit restitutus: | |
| nam princeps ingenuum facit. Qui manumittitur a corpore aliquo uel collegio uel | 4.1 |
| ciuitate, singulos in ius uocabit: nam non est illorum libertus. sed rei publicae honorem | |
| habere debet et si aduersus rem publicam uel uniuersitatem uelit experiri, ueniam edicti | |
| petere debet, quamuis actorem eorum constitutum in ius sit uocaturus. Liberos parentesque | 5.1 |
| patroni patronaeque utriusque sexu saccipere debemus. Sed si per poenam deportationis ad | 6.1 |
| pereg<ri>nitatem redactus sit patronus, putat Pomponius <eum> amississe honorem. sed si fuerit | |
| restitutus, erit ei etiam huius edicti commodum saluum. Parentes patroni etiam adoptiui | 7.1 |
| excipiuntur: sed tamdiu quamdiu adoptio durat. Si filius meus in adoptionem datus sit, | 8.1 |
| uocari a liberto meo in ius non poterit: sed nec nepos in adoptiua familia susceptus. sed | |
| si filius meus emancipatus adoptauerit filium, hic nepos in ius uocari poterit: nam mihi | |
| alienus est. Liberos autem secundum Cassium, ut in parentibus, et ultra trinepotem acci- | 9.1 |
| pimus. Si liberta ex patrono fuerit enixa, mutuo se ipsa et filius eius in ius non uocabunt. | 10.1 |
| Sin autem liberi patroni capitis accusauerunt libertum paternum uel in seruitutem petierunt, | 11.1 |
| nullus eis honor debetur. Praetor ait: 'in ius nisi permissu meo ne quis uocet'. permis- | 12.1 |
| surus enim est, si famosa actio non sit uel pudorem non suggilat, qua patronus conuenitur | |
| uel parentes. et totum hoc causa cognita debet facere: nam interdum etiam ex causa fa- | |
| mosa, ut Pedius putat, permittere debet patronum in ius uocari a liberto: si eum grauis- | |
| sima iniuria adfecit, flagellis forte cecidit. Semper autem hunc honorem patrono habendum, | 13.1 |
| etsi quasi tutor uel curator uel defensor uel actor interueniat patronus. sed si patroni tutor | |
| uel curator interueniat, impune posse eos in ius uocari Pomponius scribit et uerius est. | |
| Paulus libro quarto ad edictum. Quamuis non adiciat praetor causa cognita | 11.pr.1 |
| se poenale iudicium daturum, tamen Labeo ait moderandam iurisdictionem: ueluti si pae- | |
| niteat libertum et actionem remittat: uel si patronus uocatus non uenerit: aut si non in- | |
| uitus uocatus sit, licet edicti uerba non patiantur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo septimo ad edictum. Si libertus in ius uoca- | 12.pr.1 |
| uerit contra praetoris edictum filium patroni sui, quem ipse patronus in potestate habet: | |
| probandum est absente patre subueniendum esse filio qui in potestate est et ei poenalem | |
| in factum actionem, id est quinquaginta aureorum, aduersus libertum competere. | |
| Modestinus libro decimo pandectarum. Generaliter eas personas, quibus re- | 13.pr.1 |
| uerentia praestanda est, sine iussu praetoris in ius uocare non possumus. | |
| Papinianus libro primo responsorum. Libertus a patrono reus constitutus, | 14.pr.1 |
| qui se defendere paratus pro tribunali praesidem prouinciae frequenter interpellat, patro- | |
| num accusatorem in ius non uidetur uocare. | |
| Paulus libro primo quaestionum. Libertus aduersus patronum dedit libellum | 15.pr.1 |
| non dissimulato se libertum esse eius: an si ad desiderium eius rescribatur, etiam edicti | |
| poena remissa esse uidetur? respondi non puto ad hunc casum edictum praetoris pertinere. | |
| neque enim qui libellum principi uel praesidi dat, in ius uocare patronum uidetur. | |
| Idem libro secundo responsorum. Quaesitum est, an tutor pupilli nomine pa- | 16.pr.1 |
| tronam suam sine permissu praetoris uocare possit. respondi eum, de quo quaeritur, pupilli | |
| nomine etiam in ius uocare patronam suam potuisse sine permissu praetoris. | |
| Idem libro primo sententiarum. Eum, pro quo quis apud officium cauit, ex- | 17.pr.1 |
| hibere cogitur. item eum qui apud acta exhibiturum se esse quem promisit, etsi officio | |
| non caueat, ad exhibendum tamen cogitur. | |
| Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum. Plerique putauerunt nullum | 18.pr.1 |
| de domo sua in ius uocari licere, quia domus tutissimum cuique refugium atque recepta- | |
| culum sit, eumque qui inde in ius uocaret, uim inferre uideri. | |
| Paulus libro primo ad edictum. Satisque poenae subire eum, si non defen- | 19.pr.1 |
| datur et latitet, certum est, quod mittitur aduersarius in possessionem bonorum eius. sed | |
| si aditum ad se praestet aut ex publico conspiciatur, recte in ius uocari eum Iulianus ait. | |
| Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum. Sed etiam ab <ianua> et ba- | 20.pr.1 |
| lineo et theatro nemo dubitat in ius uocari licere. | |
| Paulus libro primo ad edictum. Sed etsi is qui domi est inter- | 21.pr.1 |
| dum uocari in ius potest, tamen de domo sua nemo extrahi debet. | |
| Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum. Neque impuberes puellas, | 22.pr.1 |
| quae alieno iur<i> subiectae essent, in ius uocare permissum est. Qui in ius uocatus est, | 1.1 |
| duobus casibus dimittendus est: si quis eius personam defendet, et si, dum in ius uenitur, | |
| de re transactum fuerit. | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Communis libertus licet plurium sit, | 23.pr.1 |
| debet a praetore petere, ut ei liceat uel quendam ex patronis in ius uocare, ne in poenam | |
| incidat ex edicto praetoris. | |
| Ulpianus libro quinto ad edictum. In eum, qui aduersus ea fecerit, | 24.pr.1 |
| quinquaginta aureorum iudicium datur: quod nec heredi nec in heredem nec ultra annum datur. | |
| Modestinus libro primo de poenis. Si sine uenia edicti impetrata libertus | 25.pr.1 |
| patronum in ius uocauerit, ex querella patroni uel supradictam poenam, id est quinquaginta | |
| aureos dat uel a praefecto urbi quasi inofficiosus <casti>gatur, si inopia dinoscitur laborare. |