| SI QUIS IN IUS UOCATUS NON IERIT SIUE QUIS EUM | |
| UOCAUERIT, QUEM EX EDICTO NON DEBUERIT | |
| Ulpianus libro primo ad edictum. Si quis in ius uocatus fideiussorem dederit | 2.5.1.pr.1 |
| in iudicio sistendi causa non suppositum iurisdictioni illius, ad quem uocatur, pro non dato | |
| fideiussor habetur, nisi suo priuilegio specialiter renuntiauerit. | |
| Paulus libro primo ad edictum. Ex quacumque causa ad praetorem uel alios, | 2.pr.1 |
| qui iurisdictioni praesunt, in ius uocatus uenire debet, ut hoc ipsum sciatur, an iurisdictio | |
| eius sit. Si quis in ius uocatus non ierit, ex causa a competenti iudice multa pro iuris- | 1.1 |
| dictione iudicis damnabitur: rusticitati enim hominis parcendum erit: item si nihil intersit | |
| actoris eo tempore in ius aduersarium uenisse, remittit praetor poenam, puta quia feriatus | |
| dies fuit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Cum quis in iudicio sisti | 3.pr.1 |
| promiserit neque adiecerit poenam, si status non esset: incerti cum eo agendum esse in id | |
| quod interest uerissimum est, et ita Celsus quoque scribit. |