| LIBER TRIGESIMUS TERTIUS | |
| DE ANNUIS LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Cum in annos singulos quid | 33.1.1.pr.1 |
| legatum sit neque adscriptum, quo loco detur: quocumque loco petetur dari debet, sicuti | |
| ex stipulatu aut nomine facto petatur. | |
| Idem libro sexto ad Sabinum. In annos singulos heres damnatus sinere me | 2.pr.1 |
| frui fundo si initio anni, quo colere deberem, moram fecerit, licet postea patiatur, quia | |
| cultura sim exclusus, tamen totius anni nomine mihi tenebitur: quemadmodum si diurnas | |
| operas Stichi dare damnatus non a mane sed a sexta diei hora det, totius diei nomine | |
| tenetur. | 5 |
| Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si legatum sit relictum annua | 3.pr.1 |
| bima trima die, triginta forte, dena per singulos debentur annos, licet non fuerit adiectum | |
| 'aequis pensionibus'. Proinde et si adiectum fuerit 'pensionibus', licet non sit insertum | 1.1 |
| 'aequis', item si scriptum fuerit 'aequis', licet non sit adiectum 'pensionibus', dicendum erit | |
| aequas fieri. Sed si adiectum 'pensionibus inaequis', inaequales debebuntur: quae ergo | 2.1 |
| debeantur, uideamus. et puto eas deberi (nisi specialiter testator electionem heredi ded<i>t), | |
| quas uir bonus fuerit arbitratus, ut pro facultatibus defuncti et depositione patrimonii | |
| debeantur. Sed et si fuerit adiectum 'uiri boni arbitratu', hoc sequemur, ut pro positione | 3.1 |
| patrimonii sine uexatione et incommodo heredis fiat. Quid si ita 'pensionibus, quas pu- | 4.1 |
| tauerit legatarius'? an totum petere possit, uideamus. et puto totum non petendum simul, | |
| sicut et in heredis electione. fieri enim pensiones debere testator uoluit, quantitates dum- | |
| taxat pensionum in arbitrio heredis aut legatarii contulit. Sed si ita sit legatum 'heres | 5.1 |
| meus Titio decem trima die dato', utrum pensionibus an uero post triennium debeatur? | |
| et puto sic accipiendum, quasi pater familias de annua bima trima die sensisse proponatur. | |
| Si cui certa quantitas legetur et, quoad praestetur, in singulos annos certum aliquid uelut | 6.1 |
| usuras iusserit testator praestari, legatum ualet: sed in usuris hactenus debet ualere, qua- | |
| tenus modum probabilem usurarum non excedit. | |
| Paulus libro sexagesimo secundo ad edictum. Si in singulos annos alicui | 4.pr.1 |
| legatum sit, Sabinus, cuius sententia uera est, plura legata esse ait et primi anni purum, | |
| sequentium condicionale: uideri enim hanc inesse condicionem 'si uiuat' et ideo mortuo eo | |
| ad heredem legatum non transire. | |
| Modestinus libro decimo responsorum. 'A uobis quoque, ceteri heredes, | 5.pr.1 |
| peto, ut uxori meae praestetis, quoad uiueret, annuos decem aureos.' uxor superuixit | |
| marito quinquennio et quattuor mensibus: quaero, an heredibus eius sexti anni legatum | |
| integrum debeatur. Modestinus respondit integri sexti anni legatum deberi. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Annuam pecuniam ad ludos ciuitati reli- | 6.pr.1 |
| quit, quibus praesidere heredes uoluit: successores heredum negant se debere, quasi | |
| testator tamdiu praestari uoluisset, quamdiu praesiderent heredes: quaero igitur, an, cum | |
| praesidendi mentionem fecerit, ad tempus fideicommissum an perpetuo praestari uoluerit. | |
| Modestinus respondit fideicommissum quotannis in perpetuum rei publicae praestandum esse. | 5 |
| Pomponius libro octauo ad Quintum Mucium. Quintus Mucius ait: si quis | 7.pr.1 |
| in testamento ita scripsit: 'filii filiaeque meae ibi sunto, ubi eos mater sua esse uolet, | |
| eisque heres meus in annos singulos inque pueros puellasque singulas | |
| damnas esto dare | |
| cibarii nomine aureos decem': si tutores eam pecuniam dare nolunt ei, apud quem pueri | 5 |
| atque puellae sunt, nihil est, quod ex testamento agere possit: nam ea res eo pertinet, uti | |
| tutores sciant, quae uoluntas testatoris fuit, uti possint eam pecuniam sine periculo dare. | |
| Pomponius. In testamentis quaedam scribuntur, quae ad auctoritatem dumtaxat scribentis | |
| referuntur nec obligationem pariunt. haec autem talia sunt. si te heredem solum instituam | |
| et scribam, uti monumentum mihi certa pecunia facias: nullam enim obligationem ea | 10 |
| scriptura recipit, sed ad auctoritatem meam conseruandam poteris, si uelis, facere. aliter | |
| atque si coherede tibi dato idem scripsero: nam siue te solum damnauero, uti monumentum | |
| facias, coheres tuus agere tecum poterit familiae herciscundae, uti facias, quoniam interest | |
| illius: quin etiam si utrique iussi estis hoc facere, inuicem actionem habebitis. ad aucto- | |
| ritatem scribentis hoc quoque pertinet, cum quis iussit in municipio imagines poni: nam | 15 |
| si non honoris municipii gratia id fecisset, sed sua, actio eo nomine nulli competit. itaque | |
| haec Quinti Mucii scriptura: 'liberi mei ibi sunto, ubi eos mater sua esse uolet' nullam | |
| obligationem parit, sed ad auctoritatem defuncti conseruandam id pertinebit, ut ubi iusserit | |
| ibi sint. nec tamen semper uoluntas eius aut iussum conseruari debet, ueluti si praetor | |
| doctus sit non expedire pupillum eo morari, ubi pater iusserit, propter uitium, quod pater | 20 |
| forte ignorauit in eis personis esse, apud quas morari iussit. si autem pro cibariis eorum | |
| in annos singulos aurei decem relicti sint, siue hoc sermone significantur, apud quos morari | |
| mater pupillos uoluerit, siue ita acceperimus hunc sermonem, ut ipsis filiis <i>d legatum | |
| debeatur, utile erit: et magis enim est, ut prouidentia filiorum suorum hoc fecisse uideatur. | |
| et in omnibus, ubi auctoritas sola testatoris est, neque omnimodo spernenda neque omni- | 25 |
| modo obseruanda est. sed interuentu iudicis haec omnia debent, si non ad turpem causam | |
| feruntur, ad effectum perduci. | |
| Gaius libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. In singulos annos relictum | 8.pr.1 |
| legatum simile est usui fructui, cum morte finiatur. sane capitis deminutione non finitur, | |
| cum usus fructus finiatur: et usus fructus ita legari potest: 'Titio usum fructum fundi | |
| lego et quotiensque capite minutus erit, eundem usum fructum ei do'. illud certe amplius | |
| est in hoc legato, quod in ingressu cuiuslibet anni si decesserit legatarius, eius anni le- | 5 |
| gatum heredi suo relinquit: quod in usu fructu non ita est, cum fructuarius, etiamsi ma- | |
| turis fructibus, nondum tamen perceptis decesserit, heredi suo eos fructus non relinquet. | |
| Papinianus libro septimo responsorum. Fundus, quem pater familias libertis | 9.pr.1 |
| legatorum nomine, quae in annos singulos relinquit, pignus esse uoluit, ex causa fidei- | |
| commissi rei seruandae gratia recte petetur. Paulus notat: hoc admittendum est et in | |
| aliis rebus hereditariis, ut et in eas legatarius mittatur. | |
| Idem libro octauo responsorum. 'Seio amico fidelissimo, si uoluerit, sicut | 10.pr.1 |
| meis negotiis interueniebat, eodem modo filiorum meorum interuenire, annuos senos aureos | |
| et habitationem qua utitur praestari uolo.' non ideo minus annua Seio pro parte heredi- | |
| taria uiuentis filiae deberi placuit, quod ex tribus filiis Titiae duo aliis heredibus institutis | |
| uita decesserunt, cum tam labor quam pecunia diuisionem reciperent. 'Medico Sempronio | 1.1 |
| quae uiua praestabam, dari uolo': ea uidentur relicta, quae certam formam erogationis | |
| annuae, non incertam liberalitatis uoluntatem habuerunt. 'Uxori praeter id, quod a me | 2.1 |
| uiuo annui nomine accipiebat, aureos centum dari uolo': annuum uidetur et semel centum | |
| aureos reliquisse. 'Libertis dari uolo quae uiua praestabam': et habitatio praestabitur: | 3.1 |
| sumptus iumentorum non debebitur, quem actori domina praestare solita fuit utilitatis suae | |
| causa: ideo nec sumptum medicamentorum medicus libertus recte petet, quem ut patronam | |
| eiusque familiam curaret, acceptabat. | |
| Paulus libro uicesimo primo quaestionum. Cum in annos singulos legatur, | 11.pr.1 |
| plura legata esse placet et per singula legata ius capiendi inspicietur. idem in seruo in- | |
| spiciendum est ex persona dominorum. | |
| Idem libro tertio decimo responsorum. Gaius Seius praedia diuersis pagis | 12.pr.1 |
| Maeuiae et Seiae legauit et ita cauit: 'praestari autem uolo ex praediis Potitianis praediis | |
| Lutatianis annua harundinis milia trecena et salicis mundae annua librarum singula milia': | |
| quaero, an id legatum defuncta legataria exstinctum sit. Paulus respondit seruitutem iure | |
| constitutam non uideri neque in personam neque in rem: sed fideicommissi petitionem | 5 |
| competisse ei, cui praedia Lutatiana legata sunt, et ideo, cum annua legata fuerint, mortua | |
| legataria finitum legatum uideri. | |
| Scaeuola libro quarto responsorum. Maeuia nepotem ex Maeuio puberem | 13.pr.1 |
| heredem instituit et Lucio Titio ita legauit: 'Lucio Titio uiro bono, cuius obsequio gratias | |
| ago, dari uolo annuos quamdiu uiuat aureos decem, si rebus nepotis mei interueniat | |
| omnemque administrationem rerum nepotis mei ad sollicitudinem suam reuocauerit'. quaero, | |
| cum Lucius Titius aliquo tempore Maeuii negotia gesserit et per eum non stet, quo minus | 5 |
| gerat, Publius autem Maeuius nollet eum administrare, an fideicommissum praestari debeat. | |
| respondi, si non propter fraudem aliamue quam iustam causam improbandae operae causa | |
| remotus esset a negotiis, quae administrare secundum defuncti uoluntatem uellet, per- | |
| cepturum legatum. Uxore herede scripta ita cauit: 'libertis meis omnibus alimentorum | 1.1 |
| nomine singulis annuos denarios duodecim ab herede dari uolo, si ab uxore mea non re- | |
| cesserint'. quaero, cum pater familias sua uoluntate de ciuitate difficile profectus sit, ea | |
| autem adsidue proficiscatur, an liberti cum ea proficisci debeant. respondi non posse ab- | |
| solute responderi, cum multa oriri possint, quae pro bono sint aestimanda: ideoque huius- | 5 |
| modi uarietas iuri boni arbitrio dirimenda est. item quaeritur, cum proficiscens eis nihil | |
| amplius optulerit ac per hoc eam secuti non sint, an legatum debeatur. respondit et hoc | |
| ex longinquis breuibusque excursionibus et modo legati aestimandum esse. | |
| Ulpianus libro secundo fideicommissorum. Si cui annuum fuerit relictum | 14.pr.1 |
| sine adiectione summae, nihil uideri huic adscriptum Mela ait: sed est uerior Neruae sen- | |
| tentia, quod testator praestare solitus fuerat, id uideri relictum: si minus, ex dignitate | |
| personae statui oportebit. | |
| Ualens libro septimo fideicommissorum. Iauolenus eum, qui rogatus post | 15.pr.1 |
| decem annos restituere pecuniam ante diem restituerat, respondit, si propter capientis per- | |
| sonam, quod rem familiarem tueri non posset, in diem fideicommissum relictum probetur | |
| et perdituro ei id heres ante diem restituisset, nullo modo liberatum esse: quod si tempus | |
| heredis causa prorogatum esset, ut commodum medii temporis ipse sentiret, liberatum eum | 5 |
| intellegi: nam et plus eum praestitisse quam debuisset. | |
| Paulus libro tertio ad Neratium. Seruus post decem annos liber esse iussus | 16.pr.1 |
| est legatumque ei ex die mortis domini in annos singulos relictum est. eorum quidem | |
| annorum, quibus iam liber erit, legatum debebitur: interim autem heres ei alimenta prae- | |
| stare compellitur. | |
| Labeo libro secundo posteriorum <a> Iauoleno epitomatorum. Legatum ita | 17.pr.1 |
| est: 'Attiae, donec nubat, quinquaginta damnas esto heres meus dare', neque adscriptum | |
| est 'in annos singulos'. Labeo Trebatius praesens legatum deberi putat, sed rectius | |
| dicetur id legatum in annos singulos deberi. 'Uini Falerni, quod domi nasceretur, quotannis | 1.1 |
| in annos singulos binos culeos heres meus Attio dato.' etiam pro eo anno, quo nihil uini | |
| natum est, deberi duos culeos, si modo ex uindemia ceterorum annorum dari possit. | |
| Scaeuola libro quarto decimo digestorum. Codicillis testamento confirmatis | 18.pr.1 |
| fundum libertis legauit eumque alienari uetuit, sed pertinere uoluit et ad filios libertorum | |
| uel ex his natos: deinde haec uerba adiecit: 'a quibus praestari uolo heredi ex reditu | |
| eius fundi decem per annos singulos usque ad annos triginta quinque a die mortis meae'. | |
| quaesitum est, cum heres a Titio institutus intra trigesimum quintum annum aetatis de- | 5 |
| cesserit, an residui temporis fideicommissum ex uerbis supra scriptis heredis quoque heredi | |
| debeatur. respondit deberi, nisi ostendatur a libertis testatorem ad heredis trigesimum | |
| quintum annum respexisse. Sticho alumno suo centum et menstruos decem et annuos | 1.1 |
| centum dari uoluit et Semproniam, quam heredem ex triente instituerat, rogauit in haec | |
| uerba: 'fidei tuae committo, Sempronia soror, uti legata, quae alumnis meis rel<i>qui, ex | |
| medio recipias et apud te habeas, quoad usque commendatos habeas'. quaesitum est, cum | |
| Sempronia, cuius fidei commissum sit, abstinuerat se hereditate antequam secundum uo- | 5 |
| luntatem defuncti perc<i>peret pecuniam alumnis relictam, an Sticho de legatis actio etiam | |
| ante uicesimum quintum annum competat. respondit competere. | |
| Idem libro septimo decimo digestorum. Titia herede Seia scripta usum | 19.pr.1 |
| fructum fundi Maeuio legauit eiusque fidei commisit in haec uerba: 'a te, Maeui, ex reditu | |
| fundi Speratiani praestari uolo Arrio Pamphilo et Arrio Sticho e<x> die mortis meae annuos | |
| sescentos quotannis, quoad uiuent'. quaesitum est, cum Maeuius annua alimenta praesti- | |
| terit, post mortem autem eius fundus ad heredem Titiae pleno iure redierit, an alimenta | 5 |
| ex fideicommisso Pamphilo et Sticho debeantur. respondi nihil proponi, cur debeant prae- | |
| stari ab heredibus Titiae, cum ab usufructuario alimenta relicta sunt. idem quaesiit, an ab | |
| heredibus Maeuii legatarii praestanda sint. respondit nihil ab herede legatarii, nisi testa- | |
| torem manifeste probetur uoluisse etiam finito usu fructu praestari, si modo id, quod ex | |
| usu fructu receptum esset, ei rei parandae sufficeret. Qui Marco homini docto certa annua | 1.1 |
| praestabat, testamento cauit: 'domina sanctissima, scio te de amicis meis curaturam, ne | |
| quid his desit: uerum tamen et Marco dari octingenta': quaesitum est, an Marcus praestitis | |
| sibi ex causa legati octingentis annua quoque consequi debeat. respondit nihil proponi, | |
| cur non secundum ea, quae in consultatione collata essent, debeantur. 'Lucio Titio auri | 2.1 |
| pondo tria, quae uiua praestabam.' quaero, cum testatrix quadraginta Titio, quoad ui- | |
| ueret, salarii nomine certam summam et amplius festorum dierum nomine certum pondus | |
| argenti aut pro eo pretium praestiterit, an eadem ex causa legati uel fideicommissi ab | |
| heredibus eius Titio praestari debeant. respondit nihil proponi, cur praestanda non sunt. | 5 |
| Idem libro octauo decimo digestorum. Annua his uerbis legauit: 'si mora- | 20.pr.1 |
| rentur cum matre mea, quam heredem ex parte institui': quaesitum est, an mortua matre | |
| condicio adposita defecisse uideatur ac per hoc neque cibaria neque uestiaria his debeantur. | |
| respondit secundum ea quae proponerentur deberi. Attia fideicommissum his uerbis reli- | 1.1 |
| quit: 'quisquis mihi heres erit, fidei eius committo, uti det ex reditu cenaculi mei et horrei | |
| post obitum sacerdoti et hierophylaco et libertis, qui in illo templo erunt, denaria decem | |
| die nundinarum, quas ibi posui'. quaero, utrum his dumtaxat, qui eo tempore quo lega- | |
| batur in rebus humanis et in eo officio fuerint, debitum sit, an etiam his qui in loco eorum | 5 |
| successerunt. respondit secundum ea quae proponerentur ministerium nominatorum de- | |
| signatum, ceterum datum templo. item quaero, utrum uno dumtaxat anno decem fidei- | |
| commissi nomine debeantur an etiam in perpetuum decem annua praestanda sint. respondit | |
| in perpetuum. | |
| Idem libro uicesimo secundo digestorum. Liberto suo ita legauit: 'praestari | 21.pr.1 |
| uolo Philoni, usque dum uiuet, quinquagesimam omnis reditus, quae praediis a colonis | |
| uel emptoribus fructus ex consuetudine domus meae praestantur'. heredes praedia uen- | |
| diderunt, ex quorum reditu quinquagesima relicta est: quaesitum est, an pretii usurae, | |
| quae ex consuetudine in prouincia praestarentur, quinquagesima debeatur. respondit reditus | 5 |
| dumtaxat quinquagesimas legatas, licet praedia uendita sunt. A liberto, cui fundum le- | 1.1 |
| gauerat ferentem annua sexaginta, per fideicommissum dederat Pamphilae annua dena: | |
| quaesitum est, si lex Falcidia liberto legatum minuerit, an Pamphilae quoque annuum fidei- | |
| commissum minutum uideatur, cum ex reditu legata sint, qui largitur, etiamsi Falcidia | |
| partem dimidiam fundi abstulerit, annuam Pamphilae praestationem. respondit secundum | 5 |
| ea quae proponerentur non uideri minutum, nisi si alia mens testatoris probaretur. Filium | 2.1 |
| ex dodrante, uxorem ex quadrante instituit heredes et filii fidei commisit, ut nouercae | |
| restitueret hereditatem: ab ea autem petit, ut infirmitatem filii commendatam haberet | |
| eique menstruos aureos denos praestaret, donec ad uicesimum quintum annum aetatis per- | |
| uenerit, cum autem implesset eam aetatem, partem dimidiam hereditatis ei restitueret. | 5 |
| filius deducta dodrantis parte quarta, ex qua institutus erat, nouercae hereditatem restituit | |
| et postea impleuit uicesimum quintum annum aetatis. quaesitum est, cum nouerca uni- | |
| uersae hereditatis haberet dodrantem semunciam et sicilicum, an eius partem dimidiam | |
| priuigno suo restitueret. respondit secundum ea quae proponerentur tantum restituendum, | |
| quantum cum eo, quod Falcidiae nomine filius deduxisset, semissem faceret. idem quaesiit, | 10 |
| an, quod infirmitati filii pater consulere uoluerit, fructus quoque medii temporis nouerca | |
| ei restituere deberet. respondit secundum ea quae proponerentur debere. Lucius Titius | 3.1 |
| testamento patriae suae ciuitati Sebastenorum centum legauit, uti alternis annis ex usuris | |
| eiusdem certamina sub nomine ipsius celebrarentur, et adiecit haec uerba: 'quod si con- | |
| dicione supra scripta recipere legatam sibi pecuniam ciuitas Sebastenorum noluerit, nullo | |
| modo heredes meos obligatos ei esse uolo, sed habere sibi pecuniam'. postea praeses | 5 |
| prouinciae ex nominibus debitorum hereditariorum elegit idonea nomina et in causam legati | |
| rei publicae adiudicauit, post cuius sententiam res publica a plerisque adiudicatis sibi pe- | |
| cunias percepit. quaesitum est, an, si res publica condicionibus testamento adscriptis postea | |
| non paruerit, legatum ad filios heredes pertineat. respondit rem publicam uoluntati testa- | |
| toris parere compellendam ac, nisi faciat, in his quidem summis, quae per numerationem | 10 |
| uel nouationem solutae sunt, utili repetitione heredes adiuuandos: ab his uero nominibus, | |
| quae neque soluerunt rei publicae neque nouatione abscesserunt a pristina obligatione, | |
| non prohibendos, quo minus debitum petant. Largius Eurippianus consuluit alumno cer- | 4.1 |
| tam pecuniam patronum testamento legasse deque ea re testamento ita cauisse: 'pecuniam, | |
| quam Titio liberto et alumno meo legaui, esse uolo penes Publium Maeuium usque ad | |
| annum uicesimum quintum aetatis eius proque ea computari cum eo usuras quadrantes: | |
| quantum autem in sumptum ei statuendum sit, tu, Publi Maeui, cum patris affectum ei | 5 |
| praestare debeas, aestimabis'. quaesitum est, an heredes a Publio Maeuio satis accipere | |
| debuerint soluentes eam pecuniam. respondit, cum testamento nulla exigendae satisdationis | |
| commemorati<o> fiat, satis habuisse heredes secundum uoluntatem defuncti Publio Maeuio | |
| pecuniam numerare: et ideo nec Titius alumnus uel heredes eius audiri debeant aduersus | |
| heredes patroni agentes, quod satis non exegerunt: ex ea enim numeratione etiam a Titio | 10 |
| ac proinde etiam ab heredibus eius liberatos esse supra scriptos heredes, nisi uiuente testa- | |
| tore Publius Maeuius soluendo esse desierit: tunc enim cautio ab eo exigenda est. Pater | 5.1 |
| duos filios aequis ex partibus instituit heredes, maiorem et minorem, qui etiam impubes | |
| erat, et in partem eius certa praedia reliquit et, cum quattuordecim annos impleuerit, | |
| certam pecuniam ei legauit idque fratris eius fidei commisit, a quo petit in haec uerba: | |
| 'a te peto, Sei, ut ab annis duodecim aetatis ad studia liberalia fratris tui inferas matri | 5 |
| eius annua tot usque ad annos quattuordecim: eo amplius tributa fratris tui pro censu | |
| eius dependas, donec bona restituas: et ad te reditus praediorum illorum pertineant, quoad | |
| perueniat frater tuus ad annos quattuordecim'. quaesitum est, defuncto maiore fratre | |
| herede alio relicto utrum omnis condicio percipiendi reditus fundorum, anniuersaria prae- | |
| stetur alia, quae praestaturus esset, si uiueret, Seius, ad heredem eius transierint, an | 10 |
| uero id omne protinus ad pupillum et tutores transferri debeat. respondit: secundum ea | |
| quae proponerentur intellegitur testator quasi cum tutore locutus, ut tempore, quo tutela | |
| restituenda est, haec, quae pro annuis praestari iussisset percipiendisque fructibus, finiantur: | |
| sed cum maior frater morte praeuentus est, omnia, quae relicta sunt, ad pupillum et tutores | |
| eius confestim post mortem fratris transisse. | 15 |
| Alfenus Uarus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. 'Filiae | 22.pr.1 |
| meae, quotienscumque uidua erit, in annos singulos centum heres meus dato': quaeritur, | |
| si filia minus annui temporis uidua fuisset, numquid minus ei centum deberentur. respondit | |
| sibi uideri, tametsi totus annus nondum fuisset, tamen deberi. | |
| Marcianus libro sexto institutionum. Cum quidam decurionibus diuisiones | 23.pr.1 |
| dari uoluisset die natalis sui, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt non esse uerisimile | |
| testatorem de uno anno sensisse, sed de perpetuo legato. | |
| Idem libro octauo institutionum. Cum erat certa pecunia, id est centum, rei | 24.pr.1 |
| publicae Sardianorum relicta per quadriennium certaminis Chrysanthiani, diui Seuerus et | |
| Antoninus rescribserunt uideri perpetuam pensitationem reliquisse testatorem per quadrien- | |
| nium, non in primum quadriennium. | |
| Ualens libro secundo fideicommissorum. Filio familias, quoad in potestate | 25.pr.1 |
| patris sit, in annos singulos dena dari possunt. |