| DE USU ET USU FRUCTU ET REDITU ET HABITATIONE | |
| ET OPERIS PER LEGATUM UEL FIDEICOMMISSUM DATIS | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Nec usus nec usus fructus itineris actus | 33.2.1.pr.1 |
| uiae aquaeductus legari potest, quia seruitus seruitutis esse non potest: nec erit utile ex | |
| senatus consulto, quo cauetur, ut omnium quae in bonis sint usus fructus legari possit, | |
| quia id neque ex bonis neque extra bona sit. sed incerti actio erit cum herede, ut lega- | |
| tario, quamdiu uixerit, eundi agendi ducendi facultatem praestet aut ea seruitus consti- | 5 |
| tuatur sub hac cautione, ut, si decesserit legatarius uel capite deminutus ex magna causa | |
| fuerit, restituatur. | |
| Papinianus libro septimo decimo quaestionum. Hominis operae legatae ca- | 2.pr.1 |
| pitis deminutione uel non utendo non amittuntur. et quoniam ex operis mercedem perci- | |
| pere legatarius potest, etiam operas eius ipse locare poterit, quas si prohibeat heres capi, | |
| tenebitur. idem est si seruus se locauerit. et quia legatarius fructuarius non est, ad | |
| heredem suum operarum legatum transmittit: sed seruo usu capto legatum perit. | 5 |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Hominis quoque liberi operae legari possunt, | 3.pr.1 |
| sicut locari et in stipulationem deduci. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Si pure proprietas legata erit, ea | 4.pr.1 |
| ad legatarium perueniet, quamuis fructuarius heres sit institutus. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Usum fructum 'cum moriar' inutiliter stipu- | 5.pr.1 |
| lor: idem est in legato, quia et constitutus usus fructus morte intercidere solet. | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Si usus fructus mihi in bien- | 6.pr.1 |
| nium continuum a morte testatoris legatus sit et per heredem steterit, quo minus eum mihi | |
| daret, praeterito biennio nihilo minus tenetur (quemadmodum teneretur, si res legata in | |
| rerum natura esse desisset, quam quis deberet, moratusque esset in ea danda), ut peti | |
| quidem iam usus fructus qui legatus sit non possit, quia alius futurus sit quam qui legatus | 5 |
| fuerit, sed aestimatio eius bima dumtaxat facienda sit. | |
| Ulpianus libro uicesimo sexto ad edictum. Operae testamento relictae quando | 7.pr.1 |
| cedere debeant, utrum ex quo petit eas legatarius an ex quo adita hereditas est? et cui | |
| pereant dies, quibus aeger seruus fuit? et puto ex die petitionis eas cedere: quare si post | |
| petitas aeger esse seruus coeperit, legatario peribunt. | |
| Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris. Si usus | 8.pr.1 |
| fructus municipibus legatus erit, quaeritur, quousque in eo usu fructu tuendi sint: nam si | |
| quis eos perpetuo tuetur, nulla utilitas erit nudae proprietatis semper absc<e>dente usu fructu. | |
| unde centum annos obseruandos esse constat, qui finis uitae longissimus esset. | |
| Ulpianus libro octauo disputationum. Si ab eo, cui legatus esset usus fructus, | 9.pr.1 |
| fideicommissum fuerit relictum, licet usus fructus ad legatarium non peruenerit, heres | |
| tamen, penes quem usus fructus remanet, fideicommissum praestat. quod et in militis testa- | |
| mento erit dicendum, si legatarius, a quo fideicommissum relictum est, repudiauerit lega- | |
| tum uel uiuo testatore decesserit. | 5 |
| Iulianus libro septuagesimo octauo digestorum. Si Titio fundus et eiusdem | 10.pr.1 |
| fundi usus fructus legatus fuerit, erit, in potestate eius, fundum an usum fructum uindicare | |
| malit. et si fundum elegerit, necessario plenam proprietatem habebit, licet usum fructum | |
| a se reppulerit: si uero usum fructum habere maluerit et proprietatem fundi reppulerit, | |
| solum usum fructum habebit. | 5 |
| Idem libro primo ex Minicio. Habitationis legatum in singulos annos ab | 11.pr.1 |
| initio anni deberi constat. | |
| Alfenus Uarus libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. Heres in | 12.pr.1 |
| fundo, cuius usus fructus legatus est, uillam posuit: eam inuito fructuario demolire non | |
| potest, nihilo magis quam si, quam arborem posuisset, ex fundo is euellere uellet: sed si | |
| antequam usufructuarius prohibuerit, demolierit, impune facturum. | |
| Paulus libro tertio decimo ad Plautium. Cum usus fructus alternis annis | 13.pr.1 |
| legatur, non unum, sed plura legata sunt. aliud est in seruitute aquae et uiae: uiae enim | |
| seruitus una est, quia natura sui habet intermissionem. | |
| Celsus libro octauo decimo digestorum. Duos separatim uti frui sinere dam- | 14.pr.1 |
| natus heres communiter uti frui passus est: quaerebatur, an utrique ex testamento tene- | |
| retur. dixi teneri, si testator utrumque solidum habere uoluit: nam ipsius onus est, ut | |
| solidum singulis legatum praestaret: qua parte igitur alterum uti frui sineret heres, ea | |
| parte eum non sinere alterum uti frui, ideoque per aestimationem unicuique quod deest | 5 |
| replere debet. | |
| Marcellus libro tertio decimo digestorum. 'Damnas esto heres Titium si- | 15.pr.1 |
| nere in illa domo habitare, quoad uiuet': unum uidetur esse legatum. Qui duos fundos | 1.1 |
| habebat, unum legauit et alterius fundi usum fructum alii legauit: quaero, si fructuarius | |
| ad fundum aliunde uiam non habeat quam per illum fundum qui legatus est, an fructuario | |
| seruitus debeatur. respondit, quemadmodum, si in hereditate esset fundus, per quem | |
| fructuario potest praestari uia, secundum uoluntatem defuncti uidetur id exigere ab | 5 |
| herede, ita et in hac specie non aliter concedendum esse legatario fundum uindicare, nisi | |
| prius ius transeundi usufructuario praestet, ut haec forma in agris seruetur, quae uiuo | |
| testatore optinuerit, siue donec usus fructus permanet siue dum ad suam proprietatem | |
| redierit. | |
| Modestinus libro nono responsorum. Legatum ciuitati relictum est, ut ex | 16.pr.1 |
| reditibus quotannis in ea ciuitate memoriae conseruandae defuncti gratia spectaculum cele- | |
| bretur, quod illi<c> celebrari non licet: quaero, quid de legato existimes. respondit, cum | |
| testator spectaculum edi uoluerit in ciuitate, sed tale, quod ibi celebrari non licet, iniquum | |
| esse hanc quantitatem, quam in spectaculum defunctus destinauerit, lucro heredum cedere: | 5 |
| igitur adhibitis heredibus et primoribus ciuitatis dispiciendum est, in quam rem conuerti | |
| debeat fideicommissum, ut memoria testatoris alio et licito genere celebretur. | |
| Scaeuola libro tertio responsorum. Quidam praedia rei publicae legauit, de | 17.pr.1 |
| quorum reditu quotannis ludos edi uoluit, et adiecit: 'quae legata peto, decuriones, et rogo, | |
| ne in aliam speciem aut alios usus conuertere uelitis'. res publica per quadriennium | |
| continuum ludos non edidit: quaero, an reditus, quos quadriennio res publica percepit, | |
| heredibus restituere debeat uel compensare in aliam specie<m> legati ex eodem testamento. | 5 |
| respondit et inuitis heredibus possessione adprehensa perceptos fructus restituendos esse | |
| et non erogatum secundum defuncti uoluntatem in alia quae deberentur compensari. | |
| Modestinus libro nono responsorum. Qui plures habebat libertos, testa- | 18.pr.1 |
| mento suo dixit se habitationem relinquere iis quos codicillis designasset: cum nullos postea | |
| designauerit, quaero, an omnes admitti debeant. respondit, si patronus, qui se designa- | |
| turum personas libertorum pollicitus est, nullum postea designauit, legatum habitationis | |
| perfectum esse non uidetur, non existente cui datum intellegi possit. | 5 |
| Idem libro singulari de heurematicis. Si alii fundum, alii usum fructum eius- | 19.pr.1 |
| dem fundi testator legauerit: si eo proposito fecit, ut alter nudam proprietatem haberet, | |
| errore labitur. nam detracto usu fructu proprietatem eum legare oportet eo modo: 'Titio | |
| fundum detracto usu fructu lego: uel Seio eiusdem fundi usum fructum heres dato'. quod | |
| nisi fecerit, usus fructus inter eos communicabitur, quod interdum plus ualet scriptura quam | 5 |
| peractum sit. | |
| Pomponius libro octauo ad Quintum Mucium. Si seruum sub condicione | 20.pr.1 |
| liberum esse iubeam et usum fructum eius tibi legauero, ualet legatum. | |
| Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. Titio usus fructus Stichi | 21.pr.1 |
| aut, si nauis ex Asia uenerit, decem legata sunt. non petet usum fructum, antequam con- | |
| dicio decem existat uel deficiat, ne potestas heredi utrum uelit dandi auferatur. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam. 'Patrimonii mei | 22.pr.1 |
| reditum omnibus annis uxori meae dari uolo.' Aristo respondit ad heredem uxoris non | |
| transire, quia aut usui fructui simile esset aut huic legato 'in annos singulos'. | |
| Iunius Mauricianus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Licet testa- | 23.pr.1 |
| tori repetere legatum usus fructus, ut etiam post capitis deminutionem deberetur et hoc | |
| nuper imperator Antoninus ad libellum rescripsit. tunc tantum esse huic constitutioni | |
| locum, cum in annos singulos relegaretur. | |
| Papinianus libro septimo responsorum. Uxori fructu bonorum legato faenus | 24.pr.1 |
| quoque sortium, quas defunctus collocauit, post impletam ex senatus consulto cautionem | |
| praestabitur. igitur usuras nominum in hereditate relictorum ante cautionem interpositam | |
| debitas uelut sortes in cautionem deduci necesse est. non idem seruabitur nominibus ab | |
| herede factis: tunc enim sortes dumtaxat legatario dabuntur aut, quod propter moram | 5 |
| usuras quoque reddi placuit, super his non cauebitur. 'Scorpum seruum meum Semproniae | 1.1 |
| con<c>ubinae meae seruire uolo.' non uidetur proprietas serui relicta, sed usus fructus. | |
| Idem libro octauo responsorum. Qui fructus praediorum uxori reliquit, post | 25.pr.1 |
| mortem eius praedia cum reditibus ad heredes suos redire uoluit, imperitia lapsus. nullum | |
| fideicommissum dominus neque proprietatis neque fructus ad eos reuerti dedit: etenim | |
| reditus futuri, non praeteriti temporis demonstrati uidebantur. | |
| Paulus libro decimo quaestionum. Sempronius Attalus ab herede suo fun- | 26.pr.1 |
| dum in Italiam Gaio post decennium deducto usu fructu dari iussit: quaero, cum medio | |
| hoc decennii spatio heres uita functus sit, an post tempus decennii plenus fundus ad lega- | |
| tarium pertineat. mouet enim me, quod dies legati huius siue fideicommmissi cesserit ac per | |
| hoc et ad heredem legatarii pertinere potuerit, et ideo quasi circa debitum iam legatum | 5 |
| mortuo herede usus fructus exstinctus sit nec ad heredem heredis pertinere possit. re- | |
| spondi: dies quidem fideicommissi uel legati cedit statim, cum post tempus certum heres | |
| dare rogatur siue iubetur: sed usus fructus nondum est heredis, nisi cum dominium de- | |
| ducto usu fructu praestitit, et ideo capitis deminutione uel morte perire non potest quod | |
| nondum habuit. idem euenit, si proprietas deducto usu fructu sub condicione legata sit et | 10 |
| pendente condicione heres decesserit: tunc enim ab heredis herede incipit usus fructus, qui | |
| ex persona eius finietur. sed his casibus de sententia testatoris quaerendum est, qui uti- | |
| que de eo usu fructu detrahendo sensit, qui coniunctus esset heredis personae: quo extincto | |
| solidam proprietatem ad legatarium uoluit pertinere nec plus transmitti ad successorem | |
| suum, qui nondum habere coepit usum fructum, quam si iam habere coepisset. Si fundus | 1.1 |
| duobus, alii usus fructus legatus sit, non trientes in usu fructu, sed semisses constituuntur: | |
| idemque est ex contrario, si duo sint fructuarii et alii proprietas legata est. et inter eos | |
| tantum adcrescendi ius est. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Uxori maritus per fideicommissum usum | 27.pr.1 |
| fructum et alia et dotem praelegauit: heredes usum fructum ei concesserunt: post bien- | |
| nium illicitum matrimonium fuisse pronuntiatum est: quaesitum est, an id, quod praeterito | |
| tempore possedit, ab ea repeti possit. respondit id, quod fructus nomine percepisset, re- | |
| peti posse. | 5 |
| Paulus libro tertio decimo responsorum. Quaero, si usus fructus fundi le- | 28.pr.1 |
| gatus est et eidem fundo indictiones temporariae indictae sint, quid iuris sit. Paulus re- | |
| spondit idem iuris esse et in his speciebus quae postea indicuntur, quod in uectigalibus | |
| dependendis responsum est: ideoque hoc onus ad fructuarium pertinet. | |
| Gaius libro primo fideicommissorum. Si quis usum fructum | 29.pr.1 |
| legatum sibi alii restituere rogatus sit eumque in fundum induxerit fruendi causa: licet | |
| iure ciuili morte et capitis deminutione ex persona legatarii pereat usu<s> fructus, quod huic | |
| ipso iure adquisitus est, tamen praetor iurisdictione sua id agere debet, ut idem ser- | |
| uetur, quod futurum esset, si ei, cui, ex fideicommisso restitutus esset, legati iure adqui- | 5 |
| situs fuisset. | |
| Iauolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Cui usus fructus legatus | 30.pr.1 |
| esset, donec ei totius dotis satisfieret, cum ei heres pro sua parte satis dedisset, quamuis | |
| reliqui satis non darent, tamen pro ea parte usum fructum desinere habere mulierem ait | |
| Labeo: idem fieri et si per mulierem mora fieret, quo minus satis acciperet. Colono suo | 1.1 |
| dominus usum fructum fundi, quem is colebat, legauerat: agat colonus cum herede ita, | |
| ut iudex cogat heredem ex locationis actione eum liberare. | |
| Labeo libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Is qui fundum | 31.pr.1 |
| tecum communem habebat usum fructum fundi uxor<i> legauerat: post mortem eius tecum | |
| heres arbitrum communi diuidundo petierat. Blaesus ait Trebatium respondisse, si arbiter | |
| certis regionibus fundum diuisisset, eius partis, quae tibi optigerit, usum fructum mulieri | |
| nulla ex parte deberi, sed eius, quod heredi optigisset, totius usum fructum eam habituram. | 5 |
| ego hoc falsum puto: nam cum ante arbitrum communi diuidundo coniunctus pro indiuiso | |
| ex parte dimidia totius fundi usus fructus mulieris fuisset, non potuisse arbitrum inter alios | |
| iudicando alterius ius mutare: quod et receptum est. | |
| Scaeuola libro quinto decimo digestorum. Generali capite praeposito qui- | 32.pr.1 |
| dam in testamento suo ita adiecit: 'Felici, quem liberum esse iussi, usum fructum fundi | |
| Uestigiani lego: cuius proprietatem puto te consecuturum, si non contenderis cum herede | |
| meo, sed potius concordaueris: sed et tu, heres, omnia fac, ut amici sitis: hoc enim uobis | |
| expedit': quaesitum est, an uiuente herede exigere possit Felix fundi proprietatem. re- | 5 |
| spondit nihil proponi, cur Felici proprietas fundi legata uideretur. Filios ex Seio et filiam | 1.1 |
| ex alio marito heredes instituit aequis portionibus et matri ita legauerat: 'Aeliae Dorcadi | |
| matri meae dari uolo, quoad uiuat, usum fructum bonorum meorum, ita ut post obitum | |
| eius ad liberos meos aut ad eum, qui ex his uiuet, pertineat'. filii post aditam heredi- | |
| tatem decesserant: quaesitum est mortua matre superstite filia testatricis usus fructus utrum | 5 |
| ad solam filiam an uero pro portione hereditatis pertineret. respondit ad eos redire, apud | |
| quos proprietas esset. Claudius: non credidit ipsum usum fructum in uicem portionum | |
| hereditariarum post mortem auiae inter ipsos datum, eo magis, quod aequis partibus he- | |
| redes erant scripti. Uxori usum fructum domuum et omnium rerum, quae in his domibus | 2.1 |
| erant, excepto argento legauerat, item usum fructum fundorum et salinarum: quaesitum | |
| est, an lanae cuiusque coloris mercis causa paratae, item purpurae, quae in domibus er<a>t, | |
| usus fructus ei deberetur. respondit excepto argento et his, quae mercis causa comparata | |
| sunt, ceterorum omnium usum fructum legatariam habere. Idem quaesiit, cum in salinis, | 3.1 |
| quarum usus fructus legatus esset, salis inuentus sit non minimus modus, an ad uxorem | |
| ex causa fideicommissi usus fructus pertineat. respondit de his legandis, quae uenalia ibi | |
| essent, non sensisse testatorem. Idem quaesiit, cum eodem testamento ita cauerit: 'a te | 4.1 |
| peto, uxor, uti ex usu fructu, quem tibi praestari uolo in annum quintum decimum, con- | |
| tenta sis annuis quadringentis, quod amplius fuerit, rationibus heredis heredumue meorum | |
| inferatur', an recessum uideatur a superiore capite ideoque uxor non amplius habeat ex | |
| usu fructu, quam annuos quadringentos. respondit satis id, quod quaereretur, aperte uerba | 5 |
| quae proponerentur declarare. Lucius Titius testamento suo Publio Maeuio fundum Tuscu- | 5.1 |
| lanum reliquit eiusque fidei commisit, uti eiusdem fundi partem dimidiam usus fructus | |
| Titiae praestaret: Publius Maeuius uillam uetustate corruptam cogendis et conseruandis | |
| fructibus necessariam aedificauit: quaero, an sumptus partem pro portione usus fructus | |
| Titia adgnoscere debeat. respondit, si prius, quam usum fructum praestaret, necessario | 5 |
| aedificauit, non alias cogendum restituere, quam eius sumptus ratio habeatur. Duas filias | 6.1 |
| et filium mente captum heredes scripsit, filii portionis mente capti datae usum fructum | |
| legauit in haec uerba: 'hoc amplius Publia Clementiana praecipiet sibi quartae partis he- | |
| reditatis meae, ex qua Iulium Iustum filium meum heredem institui: petoque a te, Publia | |
| Clementiana, uti fratrem tuum Iulium Iustum alas tuearis dependas pro eo: pro quo tibi | 5 |
| usum fructum portionis eius reliqui, donec mentis compos fiat et conualescat'. quaesitum | |
| est, cum filius in eodem furore in diem mortis suae perseuerans decesserit, an usus fructus | |
| interciderit. respondit uerbis quae proponerentur perseuerare legatum, nisi manifestissim<e> | |
| probetur aliud testatorem sensisse. Heredis instituti fidei commisit filio suo annua decem | 7.1 |
| praestare aut ea praedia emere et adsignare, ut usum fructum haberet, reditum efficientia | |
| annua decem: filius fundos sibi ab herede secundum matris uoluntatem traditos locauit: | |
| et quaesitum est, defuncto eo reliqua colonorum utrumne ad heredem filii fructuarii an | |
| uero ad heredem Seiae testatricis pertineant. respondit nihil proponi, cur ad heredem | 5 |
| Seiae pertineant. Usum fructum tertiae partis bonorum suorum uni ex here- | 8.1 |
| dibus legauerat: quaesitum est, an pecuniae, quae ex rebus diuisis secundum aestimatio- | |
| nem effecta est, tertia praestanda sit. respondit heredis esse electionem, utrum rerum an | |
| aestimationis usum fructum praestare uellet. Item quaesitum est, tributa praeterea, | 9.1 |
| quae uel pro praediis aut mouentibus deberi et reddi necesse est, an eximenda sint ex | |
| quantitate, ut reliquae dumtaxat pecuniae, si hoc heres el<e>gerit, reddi debeat. respondit | |
| reliquae pecuniae tertiam praestandam. | |
| Idem libro septimo decimo digestorum. 'Sempronio ea, quae uiuus praesta- | 33.pr.1 |
| bam, dari uolo': is etiam habitabat in testatoris domo, quae uni ex heredibus praelegata | |
| erat: quaesitum est, an habitatio quoque debeatur. respondit nihil proponi, cur non de- | |
| beatur. Ex his uerbis testamenti: 'libertis meis, quibus nominatim nihil reliqui, quae uiuus | 1.1 |
| praestabam dari uolo' quaesitum est, an libertis, qui cum patrono suo in diem mortis ha- | |
| bitabant, etiam habitatio relicta uideatur. respondit uideri. Codicillis ita scripsit: 'Negidium | 2.1 |
| Titium Dionem libertos meos senes et infirmos peto in locis, in quibus nunc agunt, se- | |
| nescere patiamini': quaero, an ex hoc capite liberti supra scripti ex fideicommisso fructus | |
| locorum, quibus morantur, recipere debeant, cum alia, quae eis specialiter legata sunt, sine | |
| controuersia consecuti sunt. respondit uerbis quae proponerentur id petitum, ut ad eum | 5 |
| modum paterentur heredes ibi eos esse, ad quem modum ipsa patiebatur. | |
| Idem libro octauo decimo digestorum. Codicillis fideicommissa in haec uerba | 34.pr.1 |
| dedit: 'libertis libertabusque meis et quos in codicillis manumisi fundum, ubi me humari | |
| uolui, dari uolo, ut qui ab his decesserit, portio eius reliquis adcrescat, ita ut ad nouis- | |
| simum pertineat: post cuius nouissimi decessum ad rem publicam Arelatensium pertinere | |
| uolo. hoc amplius libertis libertabusque meis habitationes in domo, quamdiu uiuent: Pactiae | 5 |
| et Trophimae diaetas omnes, quibus uti consueuit: habitet quam domum post mortem | |
| eorum ad rem publicam pertinere uolo'. quaesitum est, rei publicae fideicommissum utrum | |
| ab herede an a libertis datum sit. respondit secundum ea quae proponerentur posse ita | |
| uerba accipi, ut eius legatarii, qui nouissimus decederet, fidei commissum uideatur. idem | |
| quaesiit defunctis quibusdam ex libertis, quibus habitatio relicta erat, an portiones domus, | 10 |
| in quibus hi habitauerant, iam ad rem publicam pertineant. respondit, quoad aliquis eorum | |
| uiuat, fideicommissum rei publicae non deberi. Qui Semproniam ex parte decima et Mae- | 1.1 |
| uiam ex parte decima, alumnum ex reliquis partibus instituerat heredes, curatorem alumno | |
| dedit, cum iure facere putaret: et curatoris fidei commisit, ne pateretur fundum uenire, | |
| sed cum Sempronia et Maeuia nutricibus suis frueretur reditu eius: et ima parte testamenti | |
| ita adiecit: 'omnem uoluntatem meam fidei heredum meorum committo'. quaesitum est, an | 5 |
| tertias partes usus fructus fundi nutrices ex fideicommisso petere possint, quamuis curator | |
| ei receptus sit, quem iure dare non poterit alumno. respondit secundum ea quae pro- | |
| ponerentur utiliter fideicommisso uoluntatem suam confirmasse: id igitur cuique dedisse, | |
| ut et nutrices una cum alumno reditu fundi uterentur. | |
| Idem libro uicesimo secundo digestorum. Uxori usum fructum uillae legauit | 35.pr.1 |
| in quinquennium a die mortis suae, deinde haec uerba adiecit: 'et peracto quinquennio, | |
| cum eius usus fructus esse desierit, tunc eum fundum illi et illi libertis dari uolo'. quae- | |
| situm est, cum uxor intra quinquennium decesserit, an libertis proprietatis petitio iam an | |
| uero impleto quinquennio competat, quia 'peracto quinquennio' testator proprietatem lega- | 5 |
| uerat. respondit post completum quinquennium fundum ad libertos pertinere. | |
| Idem libro quinto uicesimo digestorum. Sticho testamento manumisso fundi | 36.pr.1 |
| usus fructus erat legatus et, cum is uti fruique desisset, fidei heredum testator commisit, | |
| uti eum fundum darent Lucio Titio: sed Stichus testamento suo eiusdem fundi proprie- | |
| tatem nepotibus suis legauit et heredes Stichi ex testamento eius legatariis nepotibus eum | |
| fundum tradiderunt. quaesitum est, cum nepotes legatarii ignorauerint condicionem fundi | 5 |
| supra scripti priore testamento datam et plus quam tempore statuto possederint, an eum | |
| fundum sibi adquisierint. respondit secundum ea quae proponerentur legatarios sibi ad- | |
| quisisse. Idem quaesiit, si aliquo casu legatariis auferri possit, an repetitionem ab here- | 1.1 |
| dibus Stichi eius nepotes habere possint. respondit supra quidem de adquisitione respon- | |
| sum: uerum si ex alia causa adquisitio cessasset, uideri Stichum, si post mortem eorum, | |
| quibus proprietas legata esset, testamentum fecisset, potius quod habere se crederet, quam | |
| quod onerare heredes uellet, legasse. | 5 |
| Idem libro trigesimo tertio digestorum. 'Uxori meae usum fructum lego bo- | 37.pr.1 |
| norum meorum, usque dum filia mea annos impleat octodecim': quaesitum est, an prae- | |
| diorum tam rusticorum quam urbanorum et mancipiorum et supellectilis itemque calen- | |
| darii usus fructus ad uxorem pertineat. respondit secundum ea quae proponerentur omnium | |
| pertinere. | 5 |
| Idem libro tertio responsorum. 'Fundi Aebutiani reditus uxori meae quoad | 38.pr.1 |
| uiuat dari uolo': quaero, an possit tutor heredis fundum uendere et legatario offerre quan- | |
| titatem annuam, quam uiuo patre familias ex locatione fundi redigere consueuerat. re- | |
| spondit posse. item quaero, an habitare impune prohiberi possit. respondit non esse ob- | |
| strictum heredem ad habitationem praestandam. item quaero, an compellendus sit heres | 5 |
| reficere praedium. respondit, si heredis facto minores reditus facti essent, legatarium recte | |
| desiderare, quod ob eam rem deminutum sit. item quaero, quo distat hoc legatum ab usu | |
| fructu. respondit ex his, quae supra responsa essent, intellegi differentiam. | |
| Idem libro sexto responsorum. Filios heredes instituit, uxori uestem mun- | 39.pr.1 |
| dum muliebrem lanam linum et alias res legauit et adiecit: 'proprietatem autem eorum, | |
| quae supra scripta sunt, reuerti uolo ad filias meas quaeue ex his tunc uiuent': quaesitum | |
| est, utrum usus fructus an proprietas earum rerum data sit. respondit proprietatem lega- | |
| tam uideri. | 5 |
| Alfenus Uarus libro octauo digestorum a Paulo epitomatorum. 'Illi cum | 40.pr.1 |
| illo habitationem lego': perinde est, ac si ita 'illi et illi' legasset. | |
| Iauolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis. Cum ita legatum esset: | 41.pr.1 |
| 'fructus annuos fundi Corneliani Publio Maeuio do lego', perinde putat accipiendum esse | |
| Labeo, ac si usus fructus fundi similiter esset legatus, quia haec mens fuisse testatoris | |
| uideatur. | |
| Idem libro quinto ex posterioribus Labeonis. In fructu id esse intellegitur, | 42.pr.1 |
| quod ad usum hominis inductum est: neque enim maturitas naturalis hic spectanda est, | |
| sed id tempus, quo magis colono dominoue eum fructum tollere expedit. itaque cum olea | |
| immatura plus habeat reditus, quam si matura legatur, non potest uideri, si immatura lecta | |
| est, in fructu non esse. | 5 |
| Uenuleius libro decimo actionum. Nihil interest, utrum bonorum quis an | 43.pr.1 |
| rerum tertiae partis usum fructum legauerit: nam si bonorum usus fructus legabitur, etiam | |
| aes alienum ex bonis deducetur, et quod in actionibus erit, computabitur. at si certarum | |
| rerum usus fructus legatus erit, non idem obseruabitur. |