| DE REGULA CATONIANA | |
| Celsus libro trigesimo quinto digestorum. Catoniana regula sic definit, | 34.7.1.pr.1 |
| quod, si testamenti facti tempore decessisset testator, inutile foret, id legatum quandocum- | |
| que decesserit, non ualere. quae definitio in quibusdam falsa est. Quid enim, si quis ita | 1.1 |
| legauerit: 'si post kalendas mortuus fuero, Titio dato'? an cauillamur? nam hoc modo si | |
| statim mortuus fuerit, non esse datum legatum uerius est quam inutiliter datum. Item si | 2.1 |
| tibi legatus est fundus, qui scribendi testamenti tempore tuus est, si eum uiuo testatore | |
| alienaueris, legatum tibi debetur, quod non deberetur, si testator statim decessisset. | |
| Paulus libro quarto ad Plautium. Sed et si sic legauerit: 'si filia mea | 2.pr.1 |
| Titio nupta erit', sufficere uisum est, si mortis tempore nupta inueniatur, licet testamenti | |
| facti tempore fuerit impubes. | |
| Papinianus libro quinto decimo quaestionum. Catoniana regula non per- | 3.pr.1 |
| tinet ad hereditates neque ad ea legata, quorum dies non mortis tempore, sed post aditam | |
| cedit hereditatem. | |
| Ulpianus libro decimo ad Sabinum. Placet Catonis regulam ad condicio- | 4.pr.1 |
| nales institutiones non pertinere. | |
| Idem libro uicesimo secundo ad Sabinum. Regula Catoniana ad nouas leges | 5.pr.1 |
| non pertinet. |