| DE HIS QUAE PRO NON SCRIPTIS HABENTUR | |
| Iulianus libro septuagesimo octauo digestorum. Si quis hereditatem uel | 34.8.1.pr.1 |
| legatum <sibi> adscripserit, quaeritur, an hereditas uel legatum pro non scripto habeatur. et | |
| quid, si substitutum habeat huiusmodi institutio? respondit: pars hereditatis, de qua me | |
| consuluisti, ad substitutum pertinet: nam senatus cum poenas legis Corneliae constitueret | |
| aduersus eum, qui sibi hereditatem uel legatum scripsisset, eodem modo improbasse uidetur, | 5 |
| quo improbatae sunt illae: 'qua ex parte me Titius heredem scriptum in tabulis suis re- | |
| citauerit, ex ea parte heres esto', ut perinde haberentur, ac si insertae testamento non | |
| fuissent. | |
| Alfenus Uarus libro quinto digestorum. Quae in testamento scripta essent | 2.pr.1 |
| neque intellegerentur quid significarent, ea perinde sunt ac si scripta non essent: reliqua | |
| autem per se ipsa ualent. | |
| Marcianus libro undecimo institutionum. Si in metallum damnato quid extra causam | 3.pr.1 |
| alimentorum relictum fuerit, pro non scripto est nec ad fiscum pertinet: nam poenae ser- | |
| uus est, non Caesaris: et ita diuus Pius rescripsit. Sed et si post testamentum factum heres | 1.1 |
| institutus uel legatarius in metallum datus sit, ad fiscum no pertinet. Item | 2.1 |
| si seruo alieno quid legatum fuerit et postea a testatore redemptus sit, legatum exstin- | |
| guitur: nam quae in eam causam peruenerunt, a qua incipere non poterant, pro non | |
| scriptis habentur. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si eo tempore, | 4.pr.1 |
| quo alicui legatum adscribebatur, in rebus humanis non erat, pro non scripto hoc habe- | |
| bitur. Sed et si in hostium potestate erat, quo testamentum fiebat, neque ab hostibus | 1.1 |
| rediit, pro non scripto erit: et ita Iulianus scribit. | |
| Paulus libro duodecimo quaestionum. Quod quis sibi adscripserit, si alii | 5.pr.1 |
| restituere a testatore iussus est, cum onere fideicommissum id apud heredem remanet, | |
| quamuis pro non scripto esset. idem est et in testamento militis. |