| DE HIS QUAE UT INDIGNIS AUFERUNTUR | |
| Marcianus libro sexto institutionum. Diui Seuerus et Antoninus rescripse- | 34.9.1.pr.1 |
| runt quasi indignum carere legato seu fideicommisso libertum, quae ei testamento patroni | |
| relicta erant, cum patronum suum post mortem eius quasi illicitae mercis negotiatorem de- | |
| tulerat, quamuis et praemium meruit. | |
| Idem libro undecimo institutionum. Aufertur hereditas ex asse et ad fiscum | 2.pr.1 |
| pertinet, si emancipatus filius contra tabulas bonorum possessionem patris ut praeteritus | |
| petierit et ex substitutione impuberis adierit hereditatem. Item si quis contra mandata | 1.1 |
| duxerit uxorem ex ea prouincia, in qua officium aliquid gerit, quod ei ex testamento | |
| uxoris adquisitum est diui Seuerus et Antoninus rescripserunt retinere eum non posse, tam- | |
| quam si tutor pupillam contra decretum amplissimi ordinis in domum suam duxisset. utro- | |
| que ergo casu etsi ex asse heres institutus adierit hereditatem, fisco locus fit: nam quasi | 5 |
| indigno ei aufertur hereditas. Per contrarium autem ducta tam ab eo, qui officium in pro- | 2.1 |
| uincia gerebat, quam a tutore illicite magis est, ut dicatur capere illam ex testamento nec | |
| quasi indignam esse repellendam. Idem erit, si quis uiui ignorantis bona uel partem | 3.1 |
| bonorum alicuius cognati donauerit: nam quasi indigno aufertur. | |
| Idem libro quinto regularum. Indignum esse diuus Pius illum decreuit, ut | 3.pr.1 |
| et Marcellus libro duodecimo digestorum refert, qui manifestissime comprobatus est id | |
| egisse, ut per neglegentiam et culpam suam mulier, a qua heres institutus erat, moreretur. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Papinianus libro quinto quaestio- | 4.pr.1 |
| num ait, si quis unum heredem, quasi per falsum adscriptum, accusauit, legatum ei non | |
| auferri a coherede relictum, quem non inquietauit. | |
| Paulus libro primo de iure fisci. Post legatum acceptum non tantum licebit | 5.pr.1 |
| falsum arguere testamentum, sed et non iure factum contendere: inofficiosum autem dicere | |
| non permittitur. Ille, qui non iure factum contendit nec optinuit, non repellitur ab eo | 1.1 |
| quod meruit: ergo qui legatum secutus postea falsum dixit, amittere debebit quod con- | |
| secutus est. de eo uero qui legatum accepit, si neget iure factum esse testamentum, diuus | |
| Pius ita rescripsit: 'cognat<i> Sophronis licet ab herede instituto acceperant legata, tamen, | |
| si is eius condicionis fuerit uisus, ut optinere hereditatem non possit, et iure intestati ad | 5 |
| eos cognatos pertinet, petere hereditatem ipso iure poterunt. prohibendi autem | |
| sint an non, ex cuiusque persona condicione aetate cognita causa a iudice constituendum | |
| erit'. Amittere id quod testamento meruit et eum placuit, qui tutor datus excusauit se a | 2.1 |
| tutela: sed si consecutus fuerit, non admittitur ad excusationem. diuersum puto in eo, qui | |
| legatum tantum meruit et a matre pupilli tutor petitus excusare se maluit: hic enim nihil | |
| contra iudicium defuncti fecit. sed hoc legatum, quod tutori denegatur, non ad fiscum | |
| transfertur, sed filio relinquitur, cuius utilitates desertae sunt. Si pater accusauerit testa- | 3.1 |
| mentum uel dominus, denegabitur ei actio etiam eius quod filio eius uel seruo legatum est, | |
| si ad ipsos emolumentum rei peruenturum est: quod si personam illorum spectet, diuersum | |
| dicendum est. Si seruum suum rogatus sit manumittere qui legatum meruit uel etiam | 4.1 |
| ipsi seruo utrumque datum sit, dicendum est non debere obesse seruo factum domini, sed | |
| a fisco redimendum, ut manumittatur, si tamen uelit seruum uendere (quia non potest cogi) | |
| qui iudicium spreuit defuncti. Si filius familias falsum accusauerit testamentum, uidendum | 5.1 |
| est, an denegari debeat actio patri: et puto, si inuito patre accusauit, non esse denegan- | |
| dam patri actionem. Si is, cui rogatus sum legatum restituere, falsum dixerit, restituere | 6.1 |
| id fisco debebo. Qui accusauit falsum, heres legatario exstitit uel heredi scripto: nihil | 7.1 |
| huic nocere dicendum est. | |
| Similis est ei et qui inofficiosum dicit. | 8.1 |
| Aetati eius qui accu- | 9.1 |
| sauit ignoscitur, et maxime si tutor uel curator dicere falsum uel inofficiosum uelit: et ita | |
| imperatores Seuerus et Antoninus rescripserunt. His uero, qui testimonio suo intentionem | 10.1 |
| accusatoris adiuuauerunt, deneganda est actio: idque diuus Seuerus decreuit. Sunt qui | 11.1 |
| putant, et recte, et ei denegandam, qui accusatori adfuit uel fideiussor pro eo exstiterit. | |
| Quidam et praesidem indignum putant, qui testamentum falsum pronuntiauit, si appellatione | 12.1 |
| intercedente heres scriptus optinuit. Aduocatum fisci, qui intentionem delatoris exsequitur, | 13.1 |
| in omnibus officii necessitas satis excusat. Qui principale testamentum arguit, et a se- | 14.1 |
| cundis tabulis repellendus est: item a codicillis ad testamentum factis licet non confirmatis. | |
| non idem sequendum est, si secundas tabulas uel codicillos coarguit, quia non utrumque | |
| hoc casu improbasse uidetur. An libertas ei seruo data, qui testimonio suo infringere uo- | 15.1 |
| luerit testamentum, auferri debeat, uidendum est. fideicommissum utique non est dignus | |
| consequi: et de libertate diuus Pius iudicauit esse ea priuandum. Ei, qui tutor datus est, | 16.1 |
| non prodest ad excusationem, quod falsum dixit: sed a legato remouetur. Qui mortis causa | 17.1 |
| donationem accepit a testatore, non est similis in hac causa legatario. Alia causa est eius | 18.1 |
| qui propter testamentum a legatario uel a statulibero accipere iussus est: hic enim ut in- | |
| dignus repelletur. Et Falcidiae beneficium heredi scripto auferri debere diuus Pius et diuus | 19.1 |
| Marcus putauerunt. Omnes, qui ut indigni repellentur, summouendi sunt a praemio, quod | 20.1 |
| secundum edictum diui Traiani datur his qui se deferunt. | |
| Marcellus libro uicesimo secundo digestorum. Rescriptum est a principe | 6.pr.1 |
| heredem rei quam amouisset quartam non retinere. et ideo si is qui quadringenta habebat | |
| uniuersa quadringenta legauit et heres centum subtraxisset, trecentorum quartam retinebit, | |
| septuaginta quinque scilicet, et ducenta uiginti quinque dabit legatariis: ex centum quae | |
| subripuit, legatariis quidem dabit septuaginta quinque, reliqua, id est uiginti quinque, ad | 5 |
| fiscum uenient. | |
| Modestinus libro sexto differentiarum. Qui Titii testamentum falsum dixit | 7.pr.1 |
| nec optinuit, heredi eius heres exsistere prohibendus non est, quia non principaliter in Titii | |
| hereditatem succedit. | |
| Idem libro nono regularum. Indigno herede pronuntiato adempta hereditate | 8.pr.1 |
| confusas actiones restitui non oportet. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si inimicitiae | 9.pr.1 |
| capitales interuenerunt inter legatarium et testatorem et uerisimile esse coeperit testato- | |
| rem noluisse legatum siue fideicommissum praestari ei, cui adscriptum relictum est, magis | |
| est, ut legatum ab eo peti non possit. Sed et si palam et aperte testatori maledixerit et | 1.1 |
| infaustas uoces aduersus eum iactauerit, idem erit dicendum. si autem status eius contro- | |
| uersiam mouit, denegatur eius quod testamento accepit persecutio: ex qua specie statim | |
| fisco deferetur. | |
| Gaius libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam. In fraudem iuris | 10.pr.1 |
| fidem accommodat, qui uel id quod relinquitur uel aliud tacite promittit restituturum se | |
| personae quae legibus ex testamento capere prohibetur, siue chirographum eo nomine | |
| dederit siue nuda pollicitatione repromiserit. Si quis ei qui capere possit rogatus fuerit | 1.1 |
| restituere et is mortis tempore prohibetur legibus hoc capere, non dubito quin, etsi deficit | |
| fideicommissum, apud eum tamen, qui rogatus est restituere, manere debet, quia nulla fraus | |
| eius interuenisse uidetur, nisi si in futurum casum fidem accommodauit, id est ut, licet | |
| capere legibus prohiberi coeperit, restituat. Recte dictum est, si pater filii, quem in po- | 2.1 |
| testate habebat, tacitam fidem interposuerit, non debere id filio nocere, quia parendi ne- | |
| cessitatem habuerit. | |
| Papinianus libro quinto decimo quaestionum. Heres, qui tacitam fidem | 11.pr.1 |
| contra leges accommodauit, in ea parte, quae fraudem adhibuit, Falcidia non utitur: et | |
| ita senatus censuit. sed si maior modus institutionis quam fraudis fuerit, quod ad Falci- | |
| diam attinet, de superfluo quarta retinebitur. | |
| Idem libro sexto decimo quaestionum. Cum quidam scripsisset heredes quos | 12.pr.1 |
| instituere non potuerat, quamuis institutio non ualeret neque superius testamentum ruptum | |
| esset, heredibus tamen ut indignis, qui non habuerunt supremam uoluntatem, abstulit iam | |
| pridem senatus hereditatem. quod diuus Marcus in eius persona iudicauit, cuius nomen | |
| peracto testamento testator induxerat: causam enim ad praefectos aerarii misit: uerum ab | 5 |
| eo legata relicta salua manserunt. de praeceptionibus eidem datis uoluntatis erit quaestio: | |
| et legatum ei non denegabitur, nisi hoc euidenter testatorem uoluisse appareat. | |
| Idem libro trigesimo secundo quaestionum. Claudius Seleucus | 13.pr.1 |
| Papiniano suo salutem. Maeuius in adulterio Semproniae damnatus eandem Semproniam | |
| non damnatam duxit uxorem: qui moriens heredem eam reliquit: quaero, an iustum ma- | |
| trimonium fuerit et an mulier ad hereditatem admittatur. respondi neque tale matrimonium | |
| stare neque hereditatis lucrum ad mulierem pertinere, sed quod relictum est ad fiscum | 5 |
| peruenire. sed et si talis mulier uirum heredem instituerit, et ab eo quasi ab indigno he- | |
| reditatem auferri dicimus. | |
| Idem libro trigesimo tertio quaestionum. Mulierem, quae stupro cognita in | 14.pr.1 |
| contubernio militis fuit, etsi sacramento miles solutus intra annum mortem obierit, non | |
| admitti ad testamentum iure militiae factum et id quod relictum est ad fiscum pertinere | |
| proxime tibi respondi. | |
| Idem libro sexto responsorum. Heredi, qui falsos codicillos esse dixit neque | 15.pr.1 |
| optinuit, hereditas non aufertur: si tamen aliquid a coherede codicillis acceperit, eius actio | |
| denegabitur. itaque si bonorum inter heredes diuisionem defunctus codicillis fecerit, partes | |
| quidem hereditarias, in quibus legatum consistere non potuit, tenebit, sed Falcidiae bene- | |
| ficio non utetur, si tantum in amissis portionibus erit, quod Falcidiam aequitate compen- | 5 |
| sationis recusaret. | |
| Idem libro octauo responsorum. Cum tabulis secundis pater impuberi filio | 16.pr.1 |
| fratris filios coheredibus datis substituisset ac substituti fratris filii post mortem pueri ma- | |
| trem eius partus subiecti ream postulassent, ut hereditatem patrui legitimam optinerent: | |
| uictis auferendam esse partem hereditatis ex causa substitutionis respondi, quia ex testa- | |
| mento sententiam secundum se dictam non haberent. Quoniam stuprum in | 1.1 |
| ea contrahi non placuit, quae se non patroni concubinam esse patitur, eius, qui concubi- | |
| nam habuit, quo<d> testamento relictum est, actio non denegabitur. idque in testamento | |
| Coccei Cassiani clarissimi uiri, qui Rufinam ingenuam honore pleno dilexerat, optimi maxi- | |
| mique principes nostri iudicauerunt: cuius filiam quam alumnam testamento Cassianus nepti | 5 |
| coheredem datam appellauerat, uulgo quaesit<a>m apparuit. Cum heredis nomen | 2.1 |
| mutata uoluntate pater familias incisis tabulis induxisset atque ideo fisco portionis emo- | |
| lumentum adiudicatum fuisset, eam rem legatariis non obesse, qui retinuerant uoluntatem, | |
| diuo Marco placuit, et ideo cum suo onere fiscum succedere. | |
| Idem libro tertio decimo responsorum. Heredem, qui sciens defuncti uin- | 17.pr.1 |
| dictam insuper habuit, fructus omnes restituere cogendum existimaui nec probe desidera- | |
| turum actionem confusam restitui: deceptum autem ignoratione facti bonae fidei posses- | |
| soris defensionem habiturum ante motam scilicet controuersiam, si ratio fructuum sub- | |
| ducatur, nec improbe confusam actionem reddi postulaturum. | 5 |
| Idem libro quinto decimo responsorum. Eum, qui tacitum fideicommissum | 18.pr.1 |
| in fraudem legis suscepit, eos quoque fructus, quos ante litem motam percepit, restituere | |
| cogendum respondi, quod bonae fidei possessor fuisse non uidetur exemplo bonorum fisco | |
| uindicatorum. post motam de tacito fideicommisso controuersiam ante pretia fructuum per- | |
| cepta cum usuris esse restituenda respondi, sed omnium fructuum, quorum pretia percepta | 5 |
| fuerant: quod si fructus in usu habuit, eorum pretia tantum restitui satis erit. sed diuus | |
| Seuerus bonorum tacite relictorum citra distinctionem temporis fructus dumtaxat deberi, | |
| non etiam usuras eorum benigne decreuit: quo iure utimur. Bonis uniuersis ex causa | 1.1 |
| taciti fideicommissi fisco restitutis heredem onus aeris alieni non spectare conuenit: nec | |
| aliud seruatur morte non defensa. si quid tamen ob aditam hereditatem actionibus aut | |
| seruitutibus confusis amiserit, auxilio restitutionis non merebitur. Pro parte heres insti- | 2.1 |
| tutus praedii legatum acceperat et in hereditate non capienti restituendi tacitum ministe- | |
| rium susceperat. quamquam legatum pro ipsius parte non con<sti>tisset ideoque portionem | |
| istam pro herede possideret, tamen ei praedium integrum esse relinquendum respondi: | |
| neque enim rationem iuris ac possessionis uarietatem inducere diuisionem uoluntatis. | 5 |
| Paulus libro sexto decimo responsorum. Respondit, si scriptis heredibus | 19.pr.1 |
| ideo hereditas ablata est, quod testator aliud testamentum mutata uoluntate facere uoluit | |
| et impeditus ab ipsis est, ab uniuerso iudicio priore recessisse eum uideri. | |
| Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum. Ei, qui mortem uxoris non | 20.pr.1 |
| defendit, ut indigno dos aufertur. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Portiones quoque eorum fisco uindi- | 21.pr.1 |
| cantur, qui mortem libertorum suspecto decedentium non defenderunt: omnes enim heredes | |
| uel eos qui loco heredis sunt officiose agere circa defuncti uindictam conuenit. | |
| Tryphoninus libro quinto disputationum. Tutorem, qui pupilli sui nomine | 22.pr.1 |
| falsum uel inofficiosum testamentum dixit, non perdere sua legata, si non optinuerit, | |
| optima ratione defenditur et, si libertum patris pupilli su<i> nomine capitis accusauerit, non | |
| repelli a bonorum possessione contra tabulas, quia officii necessitas et tutoris fides excu- | |
| sata esse debet. nec quisquam iudicum calumnia notabit tutorem, qui non suis simultatibus | 5 |
| accusationem sub nomine pupilli instituit, sed cogente forte matre pupilli uel libertis patris | |
| instantibus. et si tutor reum aliquem postulauerit pupilli nomine et ideo non sit exse- | |
| cutus, quod interim ad pubertatem pupillus peruenerit, non oportet dici in T<ur>pillianum | |
| eum senatus consultum incidisse. discreta sunt enim iura, quamuis plura in eandem per- | |
| sonam deuenerint, aliud tutoris, ali<ud> legatarii: et cum non suae personae iure, sed pu- | 10 |
| pilli accusauerit, propriam poenam mereri non debet. denique pupillo relicta in eo testa- | |
| mento, nisi a principe conseruata sint, pereunt: adeo ille est accusator, is defensor et quasi | |
| patronus. idem et Sabinus libris ad Uitellium scripsit. | |
| Gaius libro singulari de tacitis fideicommissis. Si quilibet heres ex cuius- | 23.pr.1 |
| cumque testamento tacite rogatus fuerit, ut quadrantem, quem legis Falcidiae beneficio | |
| retinuit, non capienti restituat, aeque locus erit senatus consulto: neque enim multum in- | |
| tererit inter tale fideicommissum et <c>um quis id, quod ad se ex hereditate peruenerit, | |
| restituere rogatus sit. | 5 |
| Papinianus libro octauo decimo quaestionum. Si testamentum patris iure | 24.pr.1 |
| factum fili<u>s negauit, quoniam de iure disputauit, non iudicium impugnauit aut accusauit, | |
| retinet defuncti uoluntatem. | |
| Idem libro quarto decimo responsorum. Si gener socerum heredem reli- | 25.pr.1 |
| querit, taciti fideicommissi suspicionem sola ratio paternae affectionis non admittit. | |
| Apud Scaeuolam libro trigesimo digestorum Claudius notat: Si uiuo testatore de- | 26.pr.1 |
| cesserit is, cui illicite legatum relictum erat, non fisco hoc uindicatur, sed apud eum a | |
| quo relictum est remanet. |