| LIBER TRIGESIMUS QUINTUS | |
| DE CONDICIONIBUS ET DEMONSTRATIONIBUS ET CAUSIS | |
| ET MODIS EORUM, QUAE IN TESTAMENTO SCRIBUNTUR | |
| Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium. Legatis quae relinquuntur | 35.1.1.pr.1 |
| aut dies incertus aut condicio adscribitur aut, si nihil horum factum sit, praesentia sunt, | |
| nisi si ui ipsa condicio insit. Cum dies certus adscriptus est, quamuis dies nondum ue- | 1.1 |
| nerit, solui tamen possunt, quia certum est ea debitu iri. Dies autem incertus est, cum | 2.1 |
| ita scribitur 'heres meus cum morietur, decem dato': nam diem incertum mors habet | |
| eius. et ideo si legatarius ante decesserit, ad heredem eius legatum non transit, quia non | |
| cessit dies uiuo eo, quamuis certum fuerit moriturum heredem. Inest autem condicio | 3.1 |
| legati, ueluti cum ita legamus: 'quod ex Arescusa natum fuerit, heres dato' aut 'fructus, | |
| qui ex eo fundo percepti fuerint, heres dato' aut 'seruum, quem alii non legauero, Seio | |
| dato'. | |
| Ulpianus libro quinto ad Sabinum. Condicionum quaedam sunt, quae | 2.pr.1 |
| quandoque impleri possunt etiam uiuo testatore, ut puta 'si nauis ex Asia uenerit', nam | |
| quandoque uenerit nauis, condicioni paritum uidetur: quaedam, quae non nisi post mortem | |
| testatoris 'si decem dederit' 'si Capitolium ascenderit': nam ut paruisse quis condicioni ui- | |
| deatur, etiam scire debet hanc condicionem insertam: nam si fato fecerit, non uidetur | 5 |
| obtemperasse uoluntati. | |
| Idem libro sexto ad Sabinum. Optinuit impossibiles condiciones testamento | 3.pr.1 |
| adscriptas pro nullis habendas. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Si his legatum est, quibus patronus | 4.pr.1 |
| legata praestat, temperare debet praetor condicionem, ut et patrono et heredibus scriptis | |
| pro portione dentur condicionis explendae gratia. Si ita scriptum sit: 'si in quinquennio | 1.1 |
| proximo Titio filius natus non erit, tum decem Seiae heres dato', si Titius ante mortuus | |
| sit, non statim Seiae decem deberi, quia hic articulus 'tum' extremi quinquennii tempus | |
| significat. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Condicionibus pupillus et sine tutoris | 5.pr.1 |
| auctoritate parere potest. nec quem moueri, quod expleta condicione necessarius heres | |
| aliquando esse potest: nam hoc iure potestatis fieri, non condicionis expletae. Item seruus | 1.1 |
| uel filius familias sine iussu patris uel domini condicionem implere possunt, quia eo facto | |
| nemo fraudatur. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Multa testamento non committitur ab | 6.pr.1 |
| herede uel legatario uel eo qui ex ultima uoluntate aliquid lucratur, qui alicuius arbitratu | |
| monumentum facere iussus sit, si is cuius arbitrium est non uiuat uel adesse non possit | |
| aut rei arbitrari nolit. Si seruos certos quis manumississet, heres esse iussus erat. quibus- | 1.1 |
| dam ex his ante mortuis Neratius respondit defici eum condicione nec aestimabat, parere | |
| posset condicioni nec ne. sed Seruius respondit, cum ita esset scriptum 'si filia et mater | |
| mea uiuent' altera iam mortua, non defici condicione. idem est et apud Labeonem scriptum. | |
| Sabinus quoque et Cassius quasi impossibiles eas condiciones in testamento positas pro | 5 |
| non scriptis esse, quae sententia admittenda est. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Mucianae cautionis utilitas con- | 7.pr.1 |
| sistit in condicionibus, quae in non faciendo sunt conceptae, ut puta 'si in Capitolium non | |
| ascenderit' 'si Stichum non manumiserit' et in similibus: et ita Aristoni et Neratio et Iu- | |
| liano uisum est: quae sententia et constitutione diui Pii comprobata est. nec solum in | |
| legatis placuit, uerum in hereditatibus quoque idem remedium admissum est. Unde si uxor | 1.1 |
| maritum suum, cui dotem promiserat, ita heredem scribserit ex parte: 'si dotem, quam | |
| ei promisi, neque petierit neque exegerit', denuntiare eum posse coheredi paratum se ac- | |
| cepto facere dotem uel cauere et ita adire posse hereditatem. sed si ex asse sit institutus | |
| maritus sub ea condicione, quoniam non est cui caueat, non impediri eum, quo minus | 5 |
| adeat hereditatem: nam iure ipso uidetur impleta condicio eo, quod non est, quem possit | |
| de dote conuenire ipse adeundo hereditatem. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Si quis ita legauerit: 'dum uxor mea | 8.pr.1 |
| cum filio erit, heres meus ei tantum dato', si ea latitans patronum de medio discessit, ut | |
| tamen consilium retineret habendi secum liberos, deberi ei legatum Trebatius et Labeo | |
| aiunt, quia non omne momentum exigendum sit ut cum liberis sit, sed si eam mentem et | |
| id propositum habeat, ne filium a semet dimittat neue per eam stet, quo minus cum ea | 5 |
| filius educetur. | |
| Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum. Solemus dicere eum, qui in tempus | 9.pr.1 |
| liberorum uxori legat, de his non sensisse, quos iam tunc uxor habuit, cum testaretur | |
| maritus. | |
| Idem libro uicesimo tertio ad Sabinum. Haec condicio 'filiae meae cum | 10.pr.1 |
| nubserit' talis est, ut qui testatus est impleri solummodo condicionem uoluerit, non satis | |
| egerit quando: et ideo et si uiuo testatore nupserit post testamentum factum, inpleta con- | |
| dicio uidetur, praesertim cum condicio haec talis est, ut semel impleri debeat. sed | |
| enim non omnes coniunctiones implent condicionem: puta enim nondum nubilis aetatis in | 5 |
| domum mariti deducta non paruit condicioni. sed et si ei coniuncta sit, cuius nuptiis ei | |
| interdictum sit, idem dicemus. an tamen nubendo postea parere condicioni possit, quasi | |
| non nubserit, dubitari potest: et si testator de primo nuptiali iugo sensit, puto defectam | |
| condicione: benigne tamen dicendum est nondum impletam condicionem defectam. | |
| Si sic legatum sit 'si nauis ex Asia uenerit' et ignorante testatore nauis uenerit testamenti | 1.1 |
| facti tempore, dicendum pro impleta haberi. et si cui sic legatum est 'cum pubes erit', | |
| simili modo hoc erit dicendum. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Si iam facta sint quae condicionis loco | 11.pr.1 |
| ponuntur et sciat testator, quae iterum fieri possunt exspectentur ut fiant: si uero | |
| nesciat, praesenti debeantur. Item sciendum est promiscuas condiciones post mortem im- | 1.1 |
| pleri oportere, si in hoc fiant, ut testamento pareatur, ueluti 'si Capitolium ascenderit' | |
| et similia, non promiscuas etiam uiuo testatore existere posse, ueluti 'si Titius consul | |
| factus fuerit'. | |
| Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si ita legatum sit: 'quoniam | 12.pr.1 |
| filius maior ex arca mea decem sustulit, heres minor filius decem e medio sumito', debetur | |
| legatum, quia idcirco relictum est, ut condicio filiorum exaequaretur, et sane haec causa | |
| est: nam causa in praeteritum, poena in futurum confertur. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Si fundus alicui legatus fuerit, si pupillo | 13.pr.1 |
| uel furioso pecuniam dedisset, uidetur explesse condicionem curatori uel tutori dando. | |
| Pomponius libro octauo ad Sabinum. 'Titius si statuas in municipio po- | 14.pr.1 |
| suerit, heres esto.' si paratus est ponere, sed locus a municipibus ei non datur, Sabinus | |
| Proculus heredem eum fore et in legato idem iuris esse dicunt. | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum. Cui fuerit sub hac condi- | 15.pr.1 |
| cione legatum 'si in familia nubsisset', uidetur impleta condicio statim atque ducta est | |
| uxor, quamuis nondum in cubiculum mariti uenerit. nuptias enim non concu- | |
| bitus, sed consensus facit. | |
| Gaius libro primo de testamentis ad edictum praetoris. In his, quae extra | 16.pr.1 |
| testamentum incurrerent, possunt res ex bono et aequo interpretationem capere: ea uero, | |
| quae ex ipso testamento orerentur, necesse est secundum scripti iuris rationem expediri. | |
| Idem libro secundo de legatis ad edictum praetoris. Demonstratio falsa | 17.pr.1 |
| est, ueluti si ita scriptum sit: 'seruum Stichum, quem de Titio emi' 'fundum Tusculanum, | |
| qui mihi a Seio donatus est'. nam si constat, de quo homine, de quo fundo senserit testa- | |
| tor, ad rem non pertinet, si is, quem emisse significauit, donatus esset, aut quem dona- | |
| tum sibi esse significauerat, emerit. Igitur et si ita seruus legatus sit: 'Stichum cocum', | 1.1 |
| 'Stichum sutorem Titio lego', licet neque cocus neque sutor sit, ad legatarium pertinebit, | |
| si de eo sensisse testatorem conueniat: nam et si in persona legatarii designanda aliquid | |
| erratum fuerit, constat autem, cui legare uoluerit, perinde ualet legatum ac si nullus error | |
| interueniret. Quod autem iuris est in falsa demonstratione, hoc uel magis est in falsa causa, | 2.1 |
| ueluti ita 'Titio fundum do, quia negotia mea curauit', item 'fundum Titius filius meus | |
| praecipito, quia frater eius ipse ex arca tot aureos sumpsit': licet enim frater huius pecu- | |
| niam ex arca non sumpsit, utile legatum est. At si condicionaliter concepta sit causa, | 3.1 |
| ueluti hoc modo: 'Titio, si negotia mea curauit, fundum do': 'Titius filius meus, si frater | |
| eius centum ex arca sumpsit, fundum praecipito', ita utile erit legatum, si et ille negotia | |
| curauit et huius frater centum ex arca sumpsit. Quod si cui in hoc legatum sit, ut ex eo | 4.1 |
| aliquid faceret, ueluti monumentum testatori uel opus aut epulum municipibus faceret, uel | |
| ex eo ut partem alii restitueret: sub modo legatum uidetur. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Is, cui sub condicione | 18.pr.1 |
| non faciendi aliquid relictum est, ei scilicet cauere debet Muciana cautione, ad quem iure | |
| ciuili, deficiente condicione, hoc legatum eaue hereditas pertinere potest. | |
| Ulpianus libro quinto disputationum. In condicionibus primum locum uo- | 19.pr.1 |
| luntas defuncti optinet eaque regit condiciones. denique et in ea condicione 'si filia mea | |
| cum Titio nupta erit' placuit non semper mortis tempus obseruari, sed uoluntate patro- | |
| cinante tardius produci. Haec scriptura 'si Primus heres erit, damnas esto dare' pro con- | 1.1 |
| dicione non est accipienda: magis enim demonstrauit testator, quando legatum debeatur, | |
| quam condicionem inseruit: nisi forte hoc animo fuerat testator, ut faceret condicionem. | |
| proinde nec illud dicendum erit facere condicionem: 'quidquid mihi Ephesi oportet dari, | |
| hoc do lego'. sed si sic leget: 'si Primus mihi heres non erit, damnas esto secundus dare' | 5 |
| et Primus heres exstitit, legatum non debebitur: si Primus adierit cum Secundo, non ex- | |
| stitisse condicionem nequaquam ambigendum est. Si patronus contra tabulas bonorum | 2.1 |
| possessione accepta debitam portionem occupet, legata quae sic data sunt 'si patronus heres | |
| non erit' non debet coheres patroni praestare. Si a Primo ita legatum est 'si Secundus | 3.1 |
| heres non erit, uiginti Titio dato', simili modo a Secundo eidem Titio ita legatum est: | |
| 'si Primus heres non erit' et ambo heredes exstiterint, legati condicio deficiet: si alter heres | |
| exstitit, alter heres non exstitit, legatum debebitur. | |
| Marcellus apud Iulianum libro uicesimo septimo digestorum notat. Non | 20.pr.1 |
| dubitamus, quin turpes condiciones remittendae sunt: quo in numero plerumque sunt etiam | |
| iurisiurandi. | |
| Iulianus libro trigesimo primo digestorum. Multum interest, condicio facti | 21.pr.1 |
| an iuris esset: nam huiusmodi condiciones 'si nauis ex Asia uenerit' 'si Titius consul factus | |
| erit', quamuis impletae essent, impedient heredem circa adeundam hereditatem, quamdiu | |
| ignoraret eas impletas esse: quae uero ex iure uenient, in his nihil amplius exigendum, | |
| quam ut impletae sint. ueluti si quis se filium familias existimat, cum sit pater familias, | 5 |
| poterit adquirere hereditatem: quare et ex parte heres scriptus, qui ignorat, an tabulae | |
| testamenti apertae sint, adire hereditatem poterit. | |
| Idem libro trigesimo quinto digestorum. Quotiens sub condicione mulieri legatur 'si non | 22.pr.1 |
| nubserit' et eiusdem fidei commissum sit, ut Titio restituat, si nubat, commode statuitur et | |
| si nubserit, legatum eam petere posse et non esse cogendam fideicommissum praestare. | |
| Idem libro quadragesimo tertio digestorum. Qui duobus heredibus decem | 23.pr.1 |
| dare iussus est et fundum sibi habere, uerius est, ut condicionem scindere non possit, ne | |
| etiam legatum scindatur. igitur quamuis alteri quinque dederit, nullam partem fundi uin- | |
| dicabit, nisi alteri quoque adeunti hereditatem reliqua quinque numerauerit aut illo omittente | |
| hereditatem ei, qui solus adierit hereditatem, tota decem dederit. | 5 |
| Idem libro quinquagesimo quinto digestorum. Iure ciuili | 24.pr.1 |
| receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem impleri, fit, quo minus im- | |
| pleatur, ut perinde habeatur, ac si impleta condicio fuisset: quod plerique et ad legata et | |
| ad heredum institutiones perduxerunt. quibus exemplis stipulationes quoque committi qui- | |
| dam recte putauerunt, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni | 5 |
| pareret. | |
| Idem libro sexagesimo nono digestorum. Cum uir uxori, quandoque liberos | 25.pr.1 |
| habebit, fundum legat, si mulier diuortio facto liberos ex alio procreauerit, deinde soluto | |
| secundo matrimonio ad priorem maritum redierit, non intellegitur expleta condicio, quod | |
| testatorem uerisimile non est de his liberis sensisse, qui se uiuo ex alio suscepti fuissent. | |
| Idem libro octogesimo secundo digestorum. Haec scriptura 'si uiginti dederit | 26.pr.1 |
| aut iurauerit se aliquid facturum' unam condicionem exprimit habentem duas partes: quare | |
| si quicumque heres scriptus erit sub condicione 'si iurauerit se decem daturum' aut 'mo- | |
| numentum facturum', quamuis uerbis edicti ad hereditatem uel legatum admittatur, tamen | |
| compellitur facere id quod facturum se iurare iussus est solo iureiurando remisso. Cum | 1.1 |
| eadem res alteri pure, alteri sub condicione legatur aut cum alter pure, alter sub condi- | |
| cione heres scriptus est, pars legati uel hereditatis deficiente condicione adcrescit etiam | |
| heredi eius, cui pure legatum uel hereditas data est, si tamen hereditas eius adita fuerit. | |
| Alfenus Uarus libro quinto digestorum. In testamento quidam scribse- | 27.pr.1 |
| rat, ut sibi monumentum ad exemplum eius, quod in uia Salaria esset Publii Septimii De- | |
| metrii, fieret: nisi factum esset, heredes magna pecunia multare et cum id monumentum | |
| Publii Septimii Demetrii nullum repperiebatur, sed Publii Septimii Damae erat, ad quod | |
| exemplum suspicabatur eum qui testamentum fecerat monumentum sibi fieri uoluisse, | 5 |
| quaerebant heredes, cuiusmodi monumentum se facere oporteret et, si ob eam rem nullum | |
| monumentum fecissent, quia non repperirent, ad quod exemplum facerent, num poena tene- | |
| rentur. respondit, si intellegeretur, quod monumentum demonstrare uoluisset is qui testa- | |
| mentum fecisset, tametsi in scriptura mendum esset, tamen ad id, quod ille se demonstrare | |
| animo sensisset, fieri debere, sin autem uoluntas eius ignoraretur, poenam quidem nullam | 10 |
| uim habere, quoniam ad quod exemplum fieri iussisset, id nusquam exstaret, monumentum | |
| tamen omnimodo secundum substantiam et dignitatem defuncti exstruere debere. | |
| Paulus libro secundo epitomarum Alfeni digestorum. Filiae suae ita quis | 28.pr.1 |
| legauit: 'si Attia filia mea arbitratu Lucii Titii nubserit, ei tot heres meus dato'. Titio | |
| ante testatorem mortuo Attia nubserat: quaerebatur, an legatum ei deberetur. respondit | |
| deberi. 'Attia uxor mea optato Philargyrum puerum, Agatheam ancillam, qui mei erunt | 1.1 |
| cum moriar': is qui testamentum fecit Agatheam, quam testamenti tempore habuit, uen- | |
| didit et postea ancillas emit, ex his uni Agatheae nomen imposuit: quaesitum est, an haec | |
| legata uideretur. respondit legatam uideri. | |
| Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem. Haec condicio 'si in Capitolium | 29.pr.1 |
| ascenderit' sic recipienda est 'si cum primum potuerit Capitolium ascendere'. | |
| Idem libro primo ex Minicio. Si separatim mihi totus fundus pure, tibi | 30.pr.1 |
| sub condicione legatus fuerit et tu decesseris, antequam condicio exstiterit: non habebo | |
| necessitatem implere condicionem, utpote cum, etiamsi condicio defecerit. pars quam uin- | |
| dicaturus eras mihi adcrescat. | |
| Africanus libro secundo quaestionum. In testamento ita erat scriptum: | 31.pr.1 |
| 'Stichus et Pamphila liberi sunto et si in matrimonium coierint, heres meus his centum | |
| dare damnas esto': Stichus ante apertas tabulas decessit. respondit partem Stichi defectam | |
| esse: sed et Pamphilam defectam condicione uideri ideoque partem eius apud heredem | |
| remansuram. sed et si uterque uiueret et Stichus nollet eam uxorem ducere, cum mulier | 5 |
| parata esset nubere, illi quidem legatum deberetur, Stichi autem portio inutilis fiebat. nam | |
| cum uni ita legatum sit: 'Titio, si Seiam uxorem duxerit, heres meus centum dato', si | |
| quidem Seia moriatur, defectus condicione intellegitur: at si ipse decedat, nihil ad here- | |
| dem suum eum transmittere, quia morte eius condicio defecisse intellegitur: utroque autem | |
| uiuente si quidem ipse nolit uxorem ducere, quia ipsius facto condicio deficit, nihil ex legato | 10 |
| consequitur, muliere autem nolente nubere, cum ipse paratus esset, legatum ei debetur. | |
| Idem libro nono quaestionum. Quamuis rationes reddere nihil aliud sit | 32.pr.1 |
| quam reliqua soluere, tamen si et statuliberi et heredis culpa, sine fraude tamen serui | |
| minus solutum sit et bona fide redditas esse rationes existimatum fuerit, liberum fore: et | |
| nisi ita obseruetur, neminem, qui sub condicione ita manumissus esset, umquam ad liber- | |
| tatem peruenturum, si per inprudentiam minus solutum esset. haec ita accipienda ait, si | 5 |
| quando is, qui rationes reddere iussus sit, per aliquem errorem sine dolo malo ita rationes | |
| ediderit, ut dominus quoque circa computationem erraret. | |
| Marcianus libro sexto institutionum. Falsa demonstratio neque legatario | 33.pr.1 |
| neque fideicommissario nocet neque heredi instituto, ueluti si fratrem dixerit uel sororem | |
| uel nepotem uel quodlibet aliud: et hoc ita iuris ciuilis ratione et constitutionibus diuorum | |
| Seueri et Antonini cautum est. Sed si controuersia sit de nomine inter plures: qui proba- | 1.1 |
| uerit sensisse de se defunctum, ille admittetur. Sed si cui quasi liberto, id est inter libertos | 2.1 |
| legatum fuerit, non idcirco legatum amittit, quia postea anulos ab imperatore acceperit: | |
| nam honor eius auctus est, non condicio mutata: et ita diui Seuerus et Antoninus rescribse- | |
| runt. Si quis legauerit rem ita, si mortis tempore eius erit, nec tunc eius inuenitur, nec | 3.1 |
| aestimatio eius legari uidebitur. Quid ergo, si quis ita scribserit: 'Stichum et Pam- | 4.1 |
| philum Titio do lego, si mei erunt cum moriar' et unum ex his alienauerit, an uel alter | |
| possit a legatario uindicari? placet uindicari, nam hunc sermonem, licet pluralis sit, pro | |
| eo oportet accipi, atque si separatim dixisset: 'Stichum, si meus erit cum moriar'. | |
| Florentinus libro undecimo institutionum. Nominatim alicui legatur ita | 34.pr.1 |
| 'Lucio Titio' an per demonstrationem corporis uel artificii uel officii uel necessitudinis uel | |
| adfinitatis, nihil interest: nam demonstratio plerumque uice nominis fungitur. nec interest, | |
| falsa an uera sit, si certum sit, quem testator demonstrauerit. Inter demonstrationem et | 1.1 |
| condicionem hoc interest, quod demonstratio plerumque factam rem ostendit, condicio | |
| futuram. | |
| Pomponius libro singulari regularum. Leuissima libertatis condicio ea in- | 35.pr.1 |
| tellegenda est, quae ad libertatem perducit, quamuis natura grauior et durior sit. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Publius Maeuius testamento suo | 36.pr.1 |
| ita cauit: 'quisquis mihi heres heredesue erunt, do lego fideique eorum committo, uti dent | |
| Gaio Seio sororis meae filio in honorem consulatus quadringenta': uiuo Maeuio Seius con- | |
| sul designatus est et munus edidit: deinde ex calendis Ianuariis consulatum ingressus est | |
| atque ita Maeuius decessit: quaero, an quadringenta Seio debeantur. Marcellus respondit | 5 |
| deberi. Titia codicillis de praediis, quae testamento Septiciae reliquerat, ita cauit: 'a te | 1.1 |
| peto, Septicia, ut filio meo, cum annorum sedecim esset, eadem praedia restitueres: quod | |
| si filius meus sedecim annos non impleuerit, peto uti reddas ea restituas Publio Maeuio | |
| et Gaio Cornelio'. quaero, cum Septicia decesserit, deinde filius quintum decimum annum | |
| agens defunctus sit, an repraesentetur fideicommissum quinto decimo anno impleto et he- | 5 |
| redes Septiciae restituere i<d> Publio Maeuio et Gaio Cornelio debeant. Marcellus respondit | |
| Septiciam ius, quod in his praediis habuisset, heredi suo reliquisse: etenim uideri contra | |
| uoluntatem testatricis repraesentationem fideicommissi desiderari, ut amplius ad substitutos | |
| perueniat, quam ad puerum peruenire uel a Septicia uel ab heredibus potuisset. et uerba | |
| quidem uidentur repraesentare fideicommissum, sed non est uerisimile, ut maturius uoluerit | 10 |
| testatrix ad substitutos id transferre. nec quicquam mutat, quod Septicia ante decessit: | |
| nam etsi puer uiueret, non prius Septiciae heredes quam Septicia possent conueniri. | |
| Paulus libro singulari ad legem Fufiam Caniniam. Si quis eum, quem ipse | 37.pr.1 |
| manumittere non poterat, legauerit ita, ut eum legatarius manumitteret, etsi a legato non | |
| repellatur, non est compellendus, ut manumittat, quoniam totiens secundum uoluntatem | |
| testatoris facere compellitur, quotiens contra legem nihil sit futurum. idque Neratius scribsit, | |
| et tamen a legato non esse eum repellendum, quoniam magis legatarium aliquid commo- | 5 |
| dum testator in hoc seruo quam heredem habere uoluisset. | |
| Idem libro singulari de iure codicillorum. Si ita scribsero: 'quantum codi- | 38.pr.1 |
| cillis Titio legauero', licet codicillis legatum explicetur, tamen ex testamento ualet solaque | |
| quantitas in codicillo delata est. nam et apud ueteres legata talia fuere: 'quantum ei per | |
| epistulam scribsero': 'quantum ex illa actione detraxero, heres dato'. | |
| Iauolenus libro primo ex posterioribus Labeonis. Quae condicio ad genus | 39.pr.1 |
| personarum, non ad certas et notas personas pertineat, eam existimamus totius esse testa- | |
| menti et ad omnes heredes institutos pertinere: at quae condicio ad certas personas ac- | |
| commodata fuerit, eam referre debemus ad eum dumtaxat gradum, quo hae personae in- | |
| stitutae fuerunt. Cum ita in testamento scriptum erat 'ut aliquid in foro fiat' neque ad- | 1.1 |
| scriptum erat in quo foro, Labeo ait, si non appareat, quid mortuus senserit, in eius muni- | |
| cipii foro faciendum, in quo is qui testamentum fecerit domicilium habuerit: quam sententiam | |
| ego quoque probo. | |
| Idem libro secundo ex posterioribus Labeonis. Quibus diebus uicinus tuus | 40.pr.1 |
| te uia publica, cum ad parendum condicioni ire uelles, ire prohibuerit nec per te staret, | |
| quo minus agendo ob calumnias eum summoueas, hi dies condicioni non imputabuntur. | |
| Quidam ita legauerat: 'si Publius Cornelius impensam, quam in fundum Seianum feci, he- | 1.1 |
| redi meo dederit, tum heres meus Publio Cornelio fundum Seianum dato'. Cascellius aiebat | |
| etiam pretium fundi dari debere, Ofilius impensae uerbo negat pretium significari, sed eos | |
| dumtaxat sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset fecit. idem Cinna scribit adiecto | |
| eo, quod non deductis fructibus impensarum ratio haberi debeat: et hoc magis uerum puto. | 5 |
| Quidam Titio centum legauerat, deinde infra ita iusserat: 'quas pecunias cuique legaui, | 2.1 |
| eas heres meus, si mater mea moritur, dato': mortuo patre familias Titius uixerat et uiua | |
| matre familias decesserat. mortua matre heredibus Titii legatum deberi Ofilius respondit, | |
| quoniam non sub condicione esset legatum, sed ante legatum pure, deinde dies soluendi | |
| adiecta. uideamus, inquit Labeo, ne id falsum sit, quia nihil intersit, utrum ita scribatur: | 5 |
| 'quas pecunias cuique legaui, eas heres meus, si mater mea moritur, dato' an ita: 'nisi | |
| mater mea moritur, ne dato': utrubique enim sub condicione uel datum uel ademptum | |
| esse legatum. Labeonis responsum probo. Dominus seruo aureos quinque eius legauerat: | 3.1 |
| 'heres meus Sticho seruo meo, quem testamento liberum esse iussi, aureos quinque, quos | |
| in tabulis debeo, dato'. nihil seruo legatum esse Namusa Seruium respondisse scribit, | |
| quia dominus seruo nihil debere potuisset: ego puto secundum mentem testatoris naturale | |
| magis quam ciuile debitum spectandum esse, et eo iure utimur. Qui dotalem fundum | 4.1 |
| nullum habebat, ita legauerat: 'fundum Cornelianum, quem illa mihi doti dedit, ei heres | |
| dato'. Labeo Ofilius Trebatius responderunt fundum nihilo minus legatum esse, quia, cum | |
| fundus Cornelianus in rerum natura sit, demonstratio falsa legatum non peremit. Thermus | 5.1 |
| minor quorum arbitratu monumentum sibi fieri uellet testamento scribserat, deinde ita lega- | |
| uerat: 'Luciis Publiis Corneliis ad monumentum meum aedificandum mille heres meus dato'. | |
| Trebatius respondit pro eo habendum ac si ita legatum esset, si satisdedissent se ita id | |
| monumentum ex ea pecunia facturos. Labeo Trebatii sententiam probat, quia haec mens | 5 |
| testantis fuisset, ut ea pecunia in monumentum consumeretur: idem et ego et Proculus | |
| probamus. | |
| Ulpianus libro trigesimo quarto ad edictum. Legata sub condicione relicta | 41.pr.1 |
| non statim, sed cum condicio exstiterit deberi incipiunt, ideoque interim delegari non | |
| potuerunt. | |
| Africanus libro secundo quaestionum. Filio familias legatum est sub hac | 42.pr.1 |
| condicione 'si in potestate patris mansisset': magis patri legatum uideri ait et patrem suo | |
| nomine legatum petere. idem iuris esse et si seruo similiter legetur: argumentum rei est, | |
| quod et si cibaria seruis Titii legentur, procul dubio domini est, non seruorum legatum. | |
| Paulus libro octauo ad Plautium. Plautius. Rogatus est heres a liberto | 43.pr.1 |
| testatore, ut perceptis sibi decem totam hereditatem reuenderet: postea patronus defuncti | |
| bonorum possessionem contra tabulas petierat et partem hereditatis, quae debebatur, abs- | |
| tulerat. Proculus Cassius fideicommissarium pro rata quod soluit repetere debere aiunt. | |
| Paulus. hoc iure utimur: nam quemadmodum praestatione fideicommissorum et legatorum | 5 |
| heres exoneratur per praetorem, ita etiam ipse partem consequi debet. Diuersum est, si | 1.1 |
| Falcidia interueniat et minuat legatum: nam his casibus nihil repetetur, quia in solidum | |
| condicioni paretur. Item scinditur ius dandi, si is cui legatum est non potest partem he- | 2.1 |
| reditatis sibi relictam totam capere: nam uerius est partem eum praestare debere, partem | |
| illos, qui auferunt ab eo, quod plus relictum est, quam a lege conceditur. Neratius libro | 3.1 |
| primo responsorum scribit, ex duobus scriptis heredibus si unus rogatus sit tibi here- | |
| ditatem restituere, tu Titio certam summam dare, et beneficio legis Falcidiae in resti- | |
| tuendo heres utatur, quanto minus tibi praestiterit, tanto minus te Titio praestare non | |
| esse iniquum. | 5 |
| Idem libro nono ad Plautium. Qui heredi dare iussus est, seruo alieno in- | 44.pr.1 |
| stituto non domino dare debet. nam et si alio herede instituto iussus est seruo Titii dare, | |
| ipsi seruo datur, quia quae facti sunt, non transeunt ad dominum, quemadmodum, si mihi | |
| aut seruo Titii stipulatus sim, non Titio, sed seruo eius dari potest: et haec uera sunt. | |
| Sed cum heredi dare iussus est, uideamus, ne domino dandum sit: et consequens est et | 1.1 |
| hic seruo dari. | |
| Certe statuliber quin domino dare debeat, non est dubium. | 2.1 |
| Contra qui | 3.1 |
| domino debet dare, non implet condicionem dando seruo eius, nisi si dominus consenserit: | |
| nemo enim in tali specie condicionem nesciente me uel nolente implere potest. Cum he- | 4.1 |
| reditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est, heredi dandum est, ut impleatur con- | |
| dicio: nec hoc restituendum est ex causa fideicommissi. Sed cum suspectam adiit et re- | 5.1 |
| stituit, dubitabatur, an ei auferendum sit: et benignius est et in hoc casu nihil ei auferri. | |
| Si autem me herede instituto controuersia mihi fiet hereditatis, si cauet legatarius euicta | 6.1 |
| hereditate reddi legatum, et ipsi cauendum est reddi quod dedit. Sed si iussus sis mihi | 7.1 |
| decem dare et accipere hereditatem ex senatus consulto, decem tibi ex causa fideicommissi | |
| non restituam. Si duorum seruo legatum sit sub condicione dandi, non posse per partes | 8.1 |
| condicioni pareri quidam aiunt, sed semel dandam pecuniam: sed ego contra puto. Si pars | 9.1 |
| rei legatae usucapta sit, an in solidum parendum sit, dubito. et potest dici pro parte pa- | |
| rendum ex sententia testatoris. Plautius. Uni ex heredibus fundum legaui, si centum | 10.1 |
| heredibus dedisset: deducet suam partem hereditariam et reliquam summam heredibus pro | |
| portione eorum dabit. at si heres ex parte ita institutus esset, si heredibus decem dedisset, | |
| non aliter esset heres, quam si tota decem coheredibus dedisset, quia non ante ad heredi- | |
| tatem admitteretur, quam si omnem summam dedisset. nam cum et seruus testamento | 5 |
| liber et ex parte heres ita scriptus esset, si heredibus decem dedisset, constitit non aliter | |
| eum liberum heredemque futurum, quam si tota decem coheredibus dedisset. Paulus: | |
| hoc iure utimur. | |
| Idem libro sexto decimo ad Plautium. Iulianus ait, si heredi legatarius, cui | 45.pr.1 |
| sub condicione legatum erat 'si heredi decem dederit' id, quod ei deberet heres, accepto | |
| tulisset, non quidem uideri condicioni paruisse, quasi dederit: sed quasi per heredem stet, | |
| quo minus pareat, posse petere legatum, quasi exstiterit condicio. | |
| Idem libro tertio ad Uitellium. Si in diem exempli gratia centensimum im- | 46.pr.1 |
| peratum est statulibero, ut pecuniam solueret, neque initium temporis eius quod futurum | |
| esset, adscriptum est, adita hereditate cedere dies incipit, quia absurdum uisum est ante | |
| diem praeterire, quam is existeret, quem oportet accipere. et hoc in omnibus, qui heredi | |
| dare iussi sunt, dicendum est: igitur et legatario ex adita hereditate ad parendum condi- | 5 |
| cioni tempus computabitur. | |
| Marcellus libro quarto decimo digestorum. Seruo libertatem ita dedit: | 47.pr.1 |
| 'ille, si meus erit, liber esto': legatum uel hereditatem sine condicione ei dedit: deinde | |
| eum alienauit. debebitur domino eius legatum uel hereditas et iussu eius adiri poterit: | |
| nam id expressit 'si meus erit' in libertate danda, quo futurum erat ut impediretur liber- | |
| tas, etiamsi expressum non esset. saepenumero tamen mutatur rei effectus, quamquam id | 5 |
| expresserit testator, quod et si non fecisset, inesset tamen. | |
| Idem libro quinto decimo digestorum, Non putabam diem fideicommissi | 48.pr.1 |
| uenisse, cum sextum decimum annum ingressus fuisset, cui erat relictum, cum ad annum | |
| sextum decimum peruenisset: et ita etiam Aurelius imperator Antoninus ad appellationem | |
| ex Germania iudicauit. | |
| Celsus libro uicesimo secundo digestorum. Si in annos decem heres | 49.pr.1 |
| dare damnatus aut quis liber esse iussus est, nouissimo eius temporis die legatum debe- | |
| bitur et libertas optingit. | |
| Ulpianus libro primo de officio consulis. Si cui libertas data sit directo | 50.pr.1 |
| sub hac condicione 'si rationes reddidisset', arbitrum a consulibus diuus Pius dari permisit | |
| his uerbis: 'aditi a uobis amplissimi consules arbitrum dabunt, qui excussis | |
| rationibus non tantum quae reliqua sunt Epaphroditi constituent, uerum etiam quas ra- | |
| tiones quaeque instrumenta tradere aut exhibere dominis suis debeat: cuius sententiae | 5 |
| cum fuerit satisfactum, non impedietur Epaphroditi libertas'. | |
| Modestinus libro quinto differentiarum. Sub diuersis condicionibus dis- | 51.pr.1 |
| iunctim positis liber esse iussus eam condicionem eligere potest, quae sibi leuior esse uide- | |
| bitur: legato uero eo modo relicto legatarium nouissimae condicioni parere oportet. Heredi | 1.1 |
| decem dare iussus et liber esse et heredis heredi dando perueniet ad libertatem: quod non | |
| similiter in legatarii persona custodiri Publicius scribit. | |
| Idem libro septimo differentiarum. Nonnumquam contingit, ut quaedam | 52.pr.1 |
| nominatim expressa officiant, quamuis omissa tacite intellegi potuissent nec essent offutura. | |
| quod euenit, si alicui ita legatur: 'Titio decem do lego, si Maeuius Capitolium ascenderit'. | |
| nam quamuis in arbitrio Maeuii sit, an Capitolium ascendat et uelit efficere, ut Titio lega- | |
| tum debeatur, non tamen poterit aliis uerbis utiliter legari: 'si Maeuius uoluerit, Titio | 5 |
| decem do': nam in alienam uoluntatem conferri legatum non potest. inde dictum est: | |
| expressa nocent, non expressa non nocent. | |
| Idem libro singulari de heurematicis. Si quis seruum liberum esse iusserit, | 53.pr.1 |
| si heredi rationes reddidisset, posteaque eum rationes reddere uetuerit quasi puram facturus | |
| libertatem, competit ex testamento libertas. | |
| Iauolenus libro secundo ex Cassio. Si quis legata, quibus dies adposita | 54.pr.1 |
| non esset, annua bima trima die dari iussit et alicui, cum pubes esset, pecuniam legauit, | |
| id quoque legatum annua bima trima die post pubertatem praestandum esse in commen- | |
| tariis Gaii scriptum est, quia magis condicio quam dies legato adiecta esset. contra ego | |
| sentio, quia fere dies ponitur ad proroganda ea, quae ad praesens tempus, non etiam | 5 |
| quae in futurum legata sunt, diesque pubertatis habet aliquam temporis demonstrationem. | |
| Duobus eadem res, si heredi centum dedissent, legata est: si alter ex his quinquaginta | 1.1 |
| dederit, partem legati consequetur et pars eius, qui non dederit, alteri cum sua condi- | |
| cione adcrescit. | |
| Idem libro tertio decimo epistularum. Maeuius, cui fundus legatus est, si | 55.pr.1 |
| Callimacho, cum quo testamenti factionem non habebat, ducenta dedisset: condicioni | |
| parere debet et ducenta dare, ut ad eum legatus fundus pertineat, licet nummos non faciat | |
| accipientis: quid enim interest, utrum tali personae dare iubeatur an aliquo loco ponere | |
| uel in mare deicere? neque enim illud, quod ad talem personam peruenturum est, testa- | 5 |
| menti nomine, sed mortis causa capitur. | |
| Idem libro quarto decimo epistularum. Cui fundus legatus est, si decem | 56.pr.1 |
| dederit, partem fundi consequi non potest, nisi totam pecuniam numerasset. dissimilis est | |
| causa, cum duobus eadem res sub condicione legata est: in hac enim quaestione statim a | |
| testamento, quo pluribus condicio adposita est, diuisa quoque in singulas personas uideri | |
| potest, et ideo singuli pro sua parte et condicioni parere et legatum capere possunt: nam | 5 |
| quamuis summa uniuerse condicionis sit adscripta, enumeratione personarum potest uideri | |
| esse diuisa. in eo uero, quod uni sub condicione legatum est, scindi ex accidenti condicio | |
| non debet, et omnis numerus eorum, qui in locum eius substituuntur, pro singulari per- | |
| sona est habendus. | |
| Pomponius libro nono ad Quintum Mucium. Quaesitum est, an, si iussus | 57.pr.1 |
| fuerit seruus quinque operas extraneo dare, ut liber sit, condicio talis sit recipienda, ut, | |
| quemadmodum circa pecuniae dationem dicitur, ita et circa praestationem operarum dica- | |
| mus. sed hoc iure utimur, ut, quemadmodum dictum est, si pecuniam ex peculio suo det | |
| extraneo, admitti eum ad libertatem, ita et, si operam praestiterit, necesse sit eum ad- | 5 |
| mitti ad libertatem. itaque et in proposito sapienter faciet heres, si impedierit eum, quo | |
| minus praest<et> operas: hac enim ratione seruus perueniet quidem ad libertatem, sed operis | |
| eius extraneus non utetur. | |
| Idem libro decimo ex uariis lectionibus. Si ancillae alienae, cum ea nub- | 58.pr.1 |
| sisset, legatum sit, Proculus ait utile legatum esse, quia possit manumissa nubere. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Inter- | 59.pr.1 |
| cidit legatum, si ea persona decesserit, cui legatum est sub condicione. Quid ergo, si non | 1.1 |
| decesserit, sed in ciuitate esse desierit? puta alicui legatum 'si consul fuerit' et is in in- | |
| sulam deportatus est: numquid non interim exstinguitur legatum, quia restitui in ciuitate | |
| potest? quod probabilius esse arbitror. non idem erit dicendum, si ea poena in eum sta- | |
| tuta fuerit, quae irrogat seruitutem, quia seruitus morti adsimulatur. | 5 |
| Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. In facto consistentes | 60.pr.1 |
| condiciones uarietatem habent et quasi tripertitam recipiunt diuisionem, ut quid detur, | |
| ut quid fiat, ut quid optingat, uel retro ne detur, ne fiat, ne optingat. ex his dandi | |
| faciendique condiciones in personas collocantur aut ipsorum, quibus quid relinquitur, aut | |
| aliorum: terti<a> species in euentu ponetur. Fiscus iisdem condicionibus parere debet, quibus | 1.1 |
| persona, a qua ad ipsum quod relictum est peruenit, sicut etiam cum suo onere hoc | |
| ipsum uindicat. | |
| Ulpianus libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Si uir uxori ad tempus | 61.pr.1 |
| liberorum legauerit, dubitari potest, an de his dumtaxat filiis sensisset testator qui post | |
| mortem eius nati fuissent an et de his, qui uiuo eo ab eo suscepti fuissent post testamen- | |
| tum factum, cum manente matrimonio decessisset: uerum aequum est proficere, siue uiuo | |
| marito siue post mortem nascatur. | 5 |
| Terentius Clemens libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Sed si hoc | 62.pr.1 |
| specialiter expressit testator, etiamsi ex alio post mortem suam liberos procreauerit, nihilo | |
| minus eam ad legatum admitti. Cuidam non solidum capienti amplius leg<e> concessae por- | 1.1 |
| tionis relicta est, si heredi aliquid dedisset: quaeritur, ad id, quod condicionis implendae | |
| causa dederat, consequi ex causa legati possit (quasi non capiat id quod <e>roget) an uero | |
| id extra sit nec ideo magis ex bonis testatoris amplius capiat, quam capturus esset, si sine | |
| condicione legatum esset. et Iulianus rectissime scribit tanto amplius eum capturum, quan- | 5 |
| tum condicionis implendae causa dare eum oportet, nec interesse, heredi an extraneo dare | |
| iussus sit, quia computatione facta, quae semper in persona eius introduceretur, non am- | |
| plius leg<e> concessae portionis ad eum subsideret. Cum uir uxori 'si a liberis ne nub- | 2.1 |
| serit' in annos singulos aliquid legauit, quid iuris sit? Iulianus respondit | |
| posse mulierem nubere et legatum capere. quod si ita scriptum esset 'si a liberis impube- | |
| ribus ne nubserit', legem locum non habere, quia magis cura liberorum quam uiduitas in- | |
| iungeretur. | 5 |
| Gaius libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Cum ita legatum sit 'si | 63.pr.1 |
| Titio non nubserit' uel ita 'si neque Titio neque Seio neque Maeuio nubserit' et denique | |
| si plures personae comprehensae fuerint, magis placuit, cuilibet eorum si nubserit, amis- | |
| suram legatum, nec uideri tali condicione uiduitatem iniunctam, cum alii cuilibet satis com- | |
| mode possit nubere. Uideamus et si ita legatum sit 'si Titio nubserit'. et quidem si ho- | 1.1 |
| neste Titio possit nubere, dubium non erit, quin, nisi paruerit condicioni, excludatur a | |
| legato: si uero indignus sit nuptiis eius iste Titius, dicendum est posse eam beneficio legis | |
| cuilibet nubere. quae enim Titio nubere iubetur, ceteris omnibus nubere prohibetur: itaque | |
| si Titius indignus sit, tale est, quale si generaliter scriptum esset 'si non nubserit'. immo | 5 |
| si uerum amamus, durior haec condicio est quam illa 'si non nubserit': nam et ceteris | |
| omnibus nubere prohibetur et Titio, cui inhoneste nuptura sit, <nubere> iubetur. | |
| Terentius Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Hoc modo legato dato | 64.pr.1 |
| 'si Lucio Titio non nubserit' non esse legi locum Iulianus aiebat. Quod si ita scriptum | 1.1 |
| esset 'si Ariciae non nubserit', interesse, an fraus legi facta esset: nam si ea esset, quae | |
| aliubi nuptias non facile possit inuenire, interpretandum ipso iure rescindi, quod fraudandae | |
| legis gratia esset adscriptum: legem enim utilem rei publicae, suboli<s> scilicet procreandae | |
| causa latam, adiuuandam interpretatione. | 5 |
| Paulus libro sexagesimo secundo ad edictum. Legato sub condicione re- | 65.pr.1 |
| licto si heres, a quo sub condicione legatum est, pendente condicione moriatur, heredem | |
| suum obligatum relinquit. | |
| Modestinus libro decimo responsorum. Heres statuliberum, cui in euen- | 66.pr.1 |
| tum condicionis fideicommissum restituere rogatus erat, manumisit: quaero, an fideicom- | |
| missum ei praestare debeat. Herennius Modestinus respondit, quamquam statuliberum | |
| heres manumiserit, tamen fideicommissum, quod sub iisdem condicionibus relictum ei debet, | |
| ita praestare cogitur, si condiciones impletas esse praestabit aut per eum stetit, quo minus | 5 |
| impleantur. | |
| Iauolenus libro undecimo epistularum. Cum sub hac condicione fundus | 67.pr.1 |
| alicui legatus esset 'si seruum non manumiserit' et, si manumiserit, legatum fundi ad | |
| Maeuium translatum esset, legatarius de non liberando satisdedit et legatum accepit | |
| et postea liberauit: quaero, an aliquid Maeuio detur. respondit, si cui ita legatum erit | |
| 'si seruum non manumiserit', satisdatione interposita accipere ab herede legatum poterit | 5 |
| et, si postea seruum manumiserit, commissa stipulatione heredi uel fundum uel quanti | |
| ea res est restituet eoque casu heres ei, cui ex sequenti condicione legatum debuerit, | |
| restituet. | |
| Iauolenus libro secundo ex Cassio. Si ita legatum esset 'cum nubserit', | 68.pr.1 |
| si nupta fuerit et hoc testator scisset, alterum matrimonium erit exspectandum nihilque | |
| intererit, utrum uiuo testatore an post mortem ea iterum nubserit. | |
| Gaius libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si ita expressum | 69.pr.1 |
| erit: 'Titio, si uoluerit, do lego', apud Labeonem Proculus notat non aliter ad heredem | |
| legatarii pertinere, quam si ipse legatarius uoluerit ad se pertinere, quia condicio personae | |
| iniuncta uidetur. | |
| Papinianus libro sexto decimo quaestionum. Duos mater filios sub condi- | 70.pr.1 |
| cione emancipationis ex partibus heredes instituit eisque plurium rerum praeceptiones pure | |
| dedit: hereditatem adierunt. patrem a legatorum commodo illa quoque ratio debet sum- | |
| mouere, quod emancipando filios obsecutus uoluntati supremum iudicium uxoris suae custo- | |
| diri uoluit. | 5 |
| Idem libro septimo decimo quaestionum. Titio centum ita, ut fundum emat, | 71.pr.1 |
| legata sunt: non esse cogendum Titium cauere Sextus Caecilius existimat, quoniam ad | |
| ipsum dumtaxat emolumentum legati rediret. sed si filio fratri alumno minus industrio | |
| prospectum esse uoluit, interesse heredis credendum est atque ideo cautionem interponen- | |
| dam, ut et fundus comparetur ac postea non alienaretur. Titio centum relicta sunt ita, ut | 1.1 |
| Maeuiam uxorem quae uidua est ducat: condicio non remittetur et ideo nec cautio remit- | |
| tenda est. huic sententiae non refragatur, quod, si quis pecuniam promittat, si Maeuiam | |
| uxorem non ducat, praetor actionem denegat: aliud est enim eligendi matrimonii poenae | |
| metu libertatem auferri, aliud ad testamentum certa lege inuitari. Titio centum relicta | 2.1 |
| sunt ita, ut a monumento meo non recedat uel uti in illa ciuitate domicilium habeat. | |
| potest dici non esse locum cautioni, per quam ius libertatis infringitur. sed in defuncti | |
| libertis alio iure utimur. 'Titio genero meo heres meus dotis Seiae filiae meae nomine | 3.1 |
| centum dato.' legati quidem emolumentum ad Seiam, quae dotem habere incipit, perti- | |
| nebit, sed quia non tantum mulieri, sed Titio quoque, cui pecuniam legauit, consultum | |
| uidetur, prope est, ut ipse legatarius intellegatur et legatum petere debeat. si post di- | |
| uortium genero pecuniam heres soluerit, aeque liberabitur, quoniam in dotem solutio con- | 5 |
| uertitur. constante autem matrimonio etiam prohibente muliere Titio recte soluetur: hoc | |
| enim et mulieris interest, ut incipiat esse dotata. nam et si quis ipsam quoque petitionem | |
| habere responderit eaque pecuniam petat neque dotis fieri uelit, non dubie doli summoue- | |
| bitur exceptione. ante nuptias uero Titio uel muliere defunctis legatum apud heredem | |
| manet. quod si nolit eam uxorem ducere, causa legati, quod ad mulieris personam attinet, | 10 |
| satisfactum intellegetur, sed Titio legatum petenti nocebit exceptio doli. Sabinus autem | |
| existimabat nupta muliere Titio sine cautione legatum deberi, quoniam pecunia dotis effice- | |
| retur: sed cum ante nuptias, quia purum legatum est, peti potest, cautio 'mulieri pecu- | |
| niam reddi' necessaria erit. quod si maritus uitio suo causa ceciderit neque soluendo sit, | |
| numquid aduersus heredem mulieri, quae nihil deliquit, succurri debeat ob eam pecuniam, | 15 |
| quae doti fuerat destinata? sed quoniam ambo legati petitionem habuerunt, saluam habebit, | |
| non soluta pecunia uiro, mulier actionem. | |
| Idem libro octauo decimo quaestionum. Cum tale legatum esset relictum | 72.pr.1 |
| Titiae 'si a liberis non discesserit', negauerunt eam recte cauere, quia uel mortuis liberis | |
| legati condicio possit exsistere. sed displicuit sententia: non enim uoto matris opponi tam | |
| ominosa non interponendae cautionis interpretatio debuit. Et cum patronus liberto certam | 1.1 |
| pecuniam legasset, si a liberis eius non discessisset, permisit imperator uelut Mucianam | |
| cautionem offerri: fuit enim periculosum ac triste libertum coniunctum patroni liberis eo- | |
| rundem mortem exspectare. Titius heredem institutum rogauit post mortem suam heredi- | 2.1 |
| tatem restituere, si fideicommissi cautio non fuisset petita. Mucianae cautionis exemplum | |
| ante constitutionem remissae cautionis locum habere non potuit, quoniam uiuo eo, cui re- | |
| lictum est, impleri condicio potuit. Quid ergo, si ita scriptum sit: 'peto, post mortem tuam | 3.1 |
| restituas hereditatem ita, ne satis fideicommissi petatur neue ratio exigatur'. sine dubio | |
| per huiusmodi uerba non interponendae quidem cautionis condicio uidebitur adscripta, ra- | |
| tioni uere non exigendae modus adhibitus, scilicet ut culpa, non etiam dolus remissus in- | |
| tellegatur: idque in eius persona, qui negotia gessit cuique rationis reddendae necessitas | 5 |
| fuerat testamento remissa, rescriptum est. 'Si arbitratu Titii Seia nubserit, heres meus ei | 4.1 |
| fundum dato.' uiuo Titio etiam sine arbitrio Titii eam nubentem legatum accipere respon- | |
| dendum est eamque legis sententiam uideri, ne quod omnino nuptiis impedimentum in- | |
| feratur. sed si Titius uiuo testatore decedat, licet condicio deficit, quia tamen suspensa | |
| quoque pro nihilo foret, mulieri succurretur. 'Maeuiae, si non nubserit, fundum cum mo- | 5.1 |
| rietur lego.' potest dici et si nubserit, eam confestim ad legatum admitti. non idem pro- | |
| batur, si certus dies incertusue alius legato fuerit adscriptus. Falsam causam legato non | 6.1 |
| obesse uerius est, quia ratio legandi legato non cohaeret: sed plerumque doli exceptio | |
| locum habebit, si probetur alias legaturus non fuisse. Falsam condicionem Cassius et | 7.1 |
| Caelius Sabinus impossibilem esse dixerunt, ueluti: 'Pamphilus, si quod Titio debeo sol- | |
| uerit, liber esto', si modo nihil Titio fuit debitum: quod si post testamentum factum testator | |
| pecuniam exsoluit, defecisse condicionem intellegi. Falsam legati demonstrationem non | 8.1 |
| facere legatum Sabinus respondit (ueluti si quis, cum Titio nihil legasset, ita scriptum re- | |
| l<i>querit: 'ex centum, quae Titio legaui, quinquaginta heres Seio dato') idque sumpsit ex | |
| defuncti uoluntate, quia non animo legandi, sed deminuendi legatum, quod falso datum | |
| existimaret, ita scriberet. propter falsam tamen demonstrationem legati non plus Seius | 5 |
| adsequetur, quam si uere demonstratum fuisset. | |
| Idem libro nono decimo quaestionum. Titio fundus, si in Asiam non uenerit, | 73.pr.1 |
| idem, si peruenerit, Sempronio legatus est. cum in omnibus condicionibus, quae morte | |
| legatariorum finiuntur, receptum est, ut Muciana cautio interponatur, heres cautionem a | |
| Titio accepit et fundum ei dedit. si postea in Asiam peruenerit, Sempronio heres, quod | |
| ex stipulatu cautionis interpositae consequi potest, utili actione praestare cogitur. sed si | 5 |
| cautio medio tempore defecerit, quae sollicite fuerat exacta, non de suo praestabit heres, | |
| sed quia nihil ei potest obici, satis erit actiones praestari. si tamen, Titius cum <in> Asiam | |
| uenisset, Sempronius, priusquam legatum accipiat, decesserit, heredi eius deberetur, quod | |
| defunctus petere potuit. | |
| Idem libro trigesimo secundo quaestionum. Mulieri et Titio usus fructus, si non nub- | 74.pr.1 |
| serit mulier, relictus est. si mulier nubserit, quamdiu Titius et uiuit et in eodem statu | |
| erit, partem usus fructus habebit: tantum enim beneficio legis ex legato concessum esse | |
| mulieri intellegendum est, quantum haberet, si condicioni paruisset. nec si Titius, qui con- | |
| dicione defectus est, legatum repudiet, ea res mulieri proderit. | 5 |
| Idem libro trigesimo quarto quaestionum. Dies incertus condicionem in | 75.pr.1 |
| testamento facit. | |
| Idem libro sexto responsorum. Fideicommissum a filiis relictum 'si quis | 76.pr.1 |
| ex his sine liberis diem suum obierit' adoptionis commento non excluditur. | |
| Idem libro septimo responsorum. Auia, quae nepotem | 77.pr.1 |
| sub condicione emancipationis pro parte heredem instituerat, ita postea codicillis scribsit: | |
| 'hoc amplius nepoti meo, quam quod eum heredem institui, lego praedia illa'. condicionem | |
| emancipationis repetitam uideri placet, quamuis auia nullam in legatis, ut in hereditate, | |
| substitutionem fecisset. nam et cum seruus pure quidem liber, heres autem sub condicione | 5 |
| scriptus et, si heres non exstiterit, legatum accipere iussus est, in legato repetitam uideri | |
| libertatem diuus Pius rescribsit. Muciana cautio locum non habet, si | 1.1 |
| per aliam condicionem actio legati differri possit. 'Titio, si mulier non nubserit, heres cen- | 2.1 |
| tum dato': quam pecuniam eidem mulieri Titius restituere rogatus est. si nubserit mulier | |
| die legati cedente, fideicommissum petet: remoto autem fideicommisso legatarius exem- | |
| plum Mucianae cautionis non habebit. Pater exheredatae filiae tutores dedit eosque, si | 3.1 |
| mater eius, impubere filia constituta, uita decessisset, ad rem gerendam acc<e>dere iussit, | |
| cum uxori mandatum esset, ut moriens filiae communi decies restitueret. non sub condi- | |
| cione tutores uidebuntur dati nec, si quid aliud interea puella quaesisset, eius administra- | |
| tione prohiberi, cautio uero fideicommissi matri remissa. quocumque indicio uoluntatis | 5 |
| cautio legatorum uel fideicommissorum remitti potest. itaque si cautionis non petendae | |
| condicio legato uel fideicommisso praescribatur, condicionem ea res non faciet: non enim | |
| deficiet, si quis caueri desiderauerit, onere cautionis non secuto, quod aduersus inuitum | |
| hodie iure publico sequi non potest, postquam remitti posse cautionem placuit. | |
| Idem libro nono responsorum. Cum pupillus aut tutor eius condicionem in | 78.pr.1 |
| personam pupilli collatam impedit, tam legati quam libertatis iure communi condicio im- | |
| pleta esse uidetur. Disiunctiuo modo condicionibus adscriptis alteram defecisse non oberit | 1.1 |
| altera uel postea impleta, nec interest, in potestate fuerint accipientis condiciones an in | |
| euentum collatae. | |
| Idem libro primo definitionum. 'Heres meus, cum morietur Titius, centum | 79.pr.1 |
| ei dato.' purum legatum est, quia non condicione, sed mora suspenditur: non potest enim | |
| condicio non exsistere. 'Heres meus, cum ipse morietur, centum Titio dato.' legatum sub | 1.1 |
| condicione relictum est: quamuis enim heredem moriturum certum sit, tamen incertum est, | |
| an legatario uiuo. dies legati non cedit et non est certum ad eum legatum peruenturum. | |
| Qui post Mucianam cautionem interpositam legatum accepit, si contra cautionem aliquid | 2.1 |
| fecerit, stipulatione commissa etiam fructus heredi restituet: hoc enim legatarius et in | |
| exordio cauere cogitur. Quamuis usus fructus, cum morietur legatarius, inutiliter legetur, | 3.1 |
| tamen cautionis Mucianae remedium usu fructu quoque sub condicionem alicuius non fa- | |
| ciendi legato locum habet. Quod in fraudem legis ad impediendas nuptias scriptum | 4.1 |
| est, nullam uim habet, ueluti: 'Titio patri centum, si filia, quam habet is in potestate, non | |
| nubserit, heres dato' uel: 'filio familias, si pater eius uxorem non duxerit, heres dato'. | |
| Scaeuola libro octauo quaestionum. Eas causas, quae protinus agentem | 80.pr.1 |
| repellunt, in fideicommissis non pro condicionalibus obseruari oportet: eas uero, quae ha- | |
| bent moram cum sumptu, admittemus cautione oblata: nec enim parem dicemus eum, cui | |
| ita datum sit, si monumentum fecerit, et eum, cui datum est, ut monumentum faciat. | |
| Paulus libro uicesimo primo quaestionum. Iulius Paulus Nymphidio. Quae- | 81.pr.1 |
| sisti, si ita in testamento cautum esset: 'Stichus si rationes reddiderit, cum contubernali | |
| sua liber esto eisque decem heres dato', an Sticho mortuo antequam rationes redderet, | |
| uel pariatore uel reliqua habente, libera esset mulier? et an de legato idem accipiamus. | |
| libertate data, si rationes reddiderit, hanc condicionem rationum reddendarum, ut iussus | 5 |
| uideatur reliqua reddere, si qua habet, cum fide actus sui. quae si nulla sunt, pure acce- | |
| pisse libertatem uidebuntur: et si post aditam hereditatem decessit, competente libertate | |
| etiam legatum eos secutum est. quod si, cum adhuc reliqua haberet, decessit, sub eadem | |
| condicione et contubernalis eius libertatem accepisse uidetur et defecta uidebitur condicione. | |
| sed non ineleganter illud dicetur Stichum quidem sub condicione manumissum, contuber- | 10 |
| nalem autem eius pure et illam coniunctionem non ad coniungendam condicionem, sed ad | |
| necessitudinem demonstrandam pertinere. Tunc demum pro impleta habetur condicio, cum | 1.1 |
| per eum stat, qui, si impleta esset, debiturus erat. | |
| Callistratus libro secundo quaestionum. Cum seruus ita liber esse iussus | 82.pr.1 |
| sit 'si rationes reddiderit' eique fundum heres dare damnas sit, uideamus, utrum condicio | |
| libertati praeposita sit an uero et legat<o>. et quidem si libertati soli accipiamus praeposi- | |
| tam, nullus tractatus amplius superest: nam legatum purum inuenitur et ideo inutile fit: | |
| quod si condicio etiam legato insita sit, quod quidam recte putant, simul cum libertate | 5 |
| dies quoque legati utiliter cedit. quid ergo continetur his uerbis 'si rationes reddiderit'? | |
| quidam hoc aiunt 'si reliqua reddiderit', quasi nihil intersit, utrum sub hac condicione 'si | |
| reliqua' uel <hac 'si> rationes reddiderit'. sed nos neque condicionem meram putamus esse, | |
| quae in datione exsistit, neque meram condicionem, quae in facto sit, sed eam condicio- | |
| nem, quae ex mixtura quadam consistit. nam non utique si ille in folle reliqua optulerit, | 10 |
| liber erit: non enim testator hoc sensit, sed illud, ut rationes reddat, quomodo seruus red- | |
| dere solet, id est legendas offerre rationes primum, deinde computandas, ut explorari pos- | |
| sit, imputationes probe an improbe referantur, accepta recte relata an non recte: ita enim | |
| incipit quidem res a facto, peruenit autem ad pecuniam. inest his uerbis etiam heredes | |
| notitia instrui rationum, ut sciant, quid in quaque ratione scriptum sit. nam quod ipse | 15 |
| uiuus facturus erat, ab heredibus suis fieri iussisse intellegitur: ille autem utique non sic | |
| solebat seruo suo ostendenti reliqua rationes subscribere, sed ita, ut legeret examinaret | |
| exciperet. itaque cum seruo sub hac condicione testamento libertas datur 'si rationes red- | |
| diderit', non hanc solam habet significationem, si cautiones instrumentaque omnia actus | |
| sui exhibuerit heredi, sed et si reliqua soluerit. | 20 |
| Paulus libro duodecimo responsorum. Lucius Titius ita | 83.pr.1 |
| testamentum fecit: 'Aurelius Claudius natus ex illa muliere, si filium meum se esse iudici | |
| probauerit, heres mihi esto'. Paulus respondit filium de quo quaereretur non sub ea con- | |
| dicione institutum uideri, quae in potestate eius est, et ideo testamentum nullius esse mo- | |
| menti. | 5 |
| Idem libro quarto decimo responsorum. 'Illis libertis alimentorum nomine, | 84.pr.1 |
| si cum filio meo morati fuerint, menstruos denarios centenos et uestiaria dari uolo.' liberti | |
| in obsequio fuerunt, quamdiu adulescens ad militiam promoueretur: qua causa effectum est, | |
| ut quibusdam Romae relictis proficisceretur, et apud castra defunctus est: quaesitum est, | |
| an ab heredibus eius alimenta debeantur. Paulus respondit condicionem quidem in persona | 5 |
| libertorum, qui cum filio defuncti morati sunt aut per eos non stetit, quo minus mora- | |
| rentur, mortuo filio testatoris defecisse non uideri. sed si testator propter filii utilitatem | |
| his, qui cum eo morati fuissent, alimenta praestari uoluit, contra uoluntatem defuncti pe- | |
| tentes audiri non oportere. | |
| Scaeuola libro tertio responsorum. Titia heredis instituti liberos habentis | 85.pr.1 |
| filii fidei commisit, uti rem eius uniuersam restitueret filiis eius liberisue eorum, cum ipsi | |
| petissent, sine ulla iuris cauillatione: quaero, an his uerbis 'cum illi a te petierint' condicio | |
| fideicommisso adscripta uideatur. respondit non uideri. | |
| Maecianus libro tertio fideicommissorum. Iulianus noster eum, qui decem | 86.pr.1 |
| dare et ita liber esse iussus esset, si a uiuente manumissus esset, non aliter legatum, quod | |
| ei cum libertate datum esset, habiturum, quam si condicioni libertatis paruisset: item in | |
| emptorem, si alienatus esset. sed id tunc locum habet, cum omnimodo simul cum liber- | |
| tate legatum adquiri potuit, licet legato imposito non sit, ueluti cum in tempus libertatis | 5 |
| legatum collatum esset. Cum uero libertas sub condicione, legatum autem | 1.1 |
| praesenti die datum est, in hoc quaestio est, an constiterit legatum: etenim nec Catonianae | |
| sententiae locum in proposito esse, quia etsi statim testator decessisset, non tamen omni- | |
| modo inutile esset legatum, cum posset condicio libertatis ante aditam hereditatem impleri | |
| et legatum manumisso deberi, nisi forte necessarius heres exstitisset: tunc enim omnimodo | 5 |
| inutile erit legatum iure ipso, quia sub condicione acceperit libertatem. | |
| Ualens libro primo fideicommissorum. Quod traditum est in legatis nouis- | 87.pr.1 |
| simam, in libertatibus leuissimam condicionem spectandam esse, | |
| Gaius libro primo fideicommissorum. id est quae ipsi seruo commodior sit, | 88.pr.1 |
| Ualens libro primo fideicommissorum. non ad ea dumtaxat pertinet, quae | 89.1.1 |
| saepius sub diuersis condicionibus, sed etiam quae primo pure, deinde sub condicione | |
| dantur. itaque quod heres pure dare iussus est quodue pure legatum est, cum id ex inter- | |
| uallo sub condicione legatum est, posterius ualet: si prius sub condicione, deinde pure | |
| legatum est, praesens debetur. quod si pure legatum ex continenti heres sub condicione | 5 |
| damnatus aut rogatus est dare, perinde est, ac si iuncta subiecta scriptura idem legatum | |
| esset, uel ut praesens uindicari, si hoc uoluerit legatarius, uel, cum condicio exstiterit, ab | |
| herede peti possit, nisi commemoratione superioris legati posterius scriptum fuerit, uelut: | |
| 'Stichum, quem illi legaui, heres meus ei, si illud factum erit, dato': tunc enim reuocandi | |
| animo praesens legatum et sub condicione dandi ita scribsisse uidebitur: et si ante con- | 10 |
| dicionem rem uindicet, doli exceptio locum habere poterit. | |
| Gaius libro primo fideicommissorum. Per fideicommissum uarie data liber- | 90.1.1 |
| tate non leuissima spectanda est, sed nouissima, quia posterior uoluntas potior haberi debet: | |
| cui consonat etiam rescriptum diui Antonini. | |
| Maecianus libro secundo fideicommissorum. Condicionum, quae in futu- | 91.1.1 |
| rum conferuntur, triplex natura est, ut quaedam ad id tempus, quo testator uiuat, quae- | |
| dam ad id, quod post mortem eius futurum sit, quaedam <ad> alterutrum pertineant, | |
| tempus autem uel certum uel infinitum comprehendatur: quae omnia non minus in fidei- | |
| commissis quam in institutionibus ac legatis incidere solent: ut haec condicio 'Titiae, si | 5 |
| mihi nubserit' non dubie nisi uiuente test<at>ore, illa autem 'si ad exsequias funeris mei | |
| uenerit' nisi post mortem impleri non possit, illa uero 'si filio meo nubserit' uel uiuente | |
| uel mortuo testatore impleri possit. et prima quidem ac tertia ex relatis condicionibus | |
| infinitum tempus habent: quandoque enim nubserit, impletur condicio: secunda ad certum | |
| tempus adscripta est. | 10 |
| Ulpianus libro quinto fideicommissorum. Si cui legatum fuerit relictum | 92.1.1 |
| isque rogatus sit liberos suos emancipare, an cogi debeat manumittere? et retineo me | |
| dixisse defici eos a petitione fideicommissi: neque enim praetor fideicommissarius eos ad | |
| libertatem tuetur ut seruos. Papinianum quoque libro nono responsorum scribere referebam | |
| non esse cogendum emancipare filios suos. arbitror tamen extra ordinem debere constitui | 5 |
| eum qui adgnouit id, quod sibi relictum est hac contemplatione, ut liberos suos emanci- | |
| paret, cogendum emancipare: neque enim debet circumueniri testantium uoluntas: sic de- | |
| inde hoc accipiendum, quemadmodum si sub condicione liberorum emancipandorum ei | |
| fuisset legatum uel ita relictum, ut eos emanciparet. cui rei consequens est, quod diuus | |
| Seuerus rescripsit. nam cum quaedam mulier nepotes suos heredes instituisset et ipsum | 10 |
| filium coheredem filiis suis dedisset eosque inuicem substituisset rogassetque filium, ut | |
| filios emanciparet, non autem rogasset, ut hereditatem eis restitueret: ex auctoritate diui | |
| Seueri emancipare eos compulsus est hisque restituere hereditatem. et adiectum est, ut, si | |
| tardius id faceret, quasi ex mora usuras praestaturum: uideri enim eum, qui moram faceret | |
| emancipationi, moram restitutioni fideicommissi eam facere. | 15 |
| Papinianus libro octauo responsorum. Mater filio suo coheredes sine ulla | 93.1.1 |
| condicione filias ipsius dedit ac petit, ut filias suas emanciparet, ita ut curatores a prae- | |
| tore acciperent. filii uideri fidei commississe placuit, ut eas sui iuris constitutas ad here- | |
| ditatem auiae peruenire pateretur, nec ad rem pertinere, si portionem filiarum iure substi- | |
| tutionis quaesisset. | 5 |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Cum ita datur libertas: si | 94.1.1 |
| 'Titio' (qui non est heres) 'decem dederit', certa persona demonstratur ac propterea in | |
| personam eius tantum condicio impleri potest. sane si cum cesserit dies pecuniam condi- | |
| cioni comprehensam statuliber habuerit, iure constituto nulli dando consequitur libertatem. | |
| diuersa causa est legatarii, in cuius persona placuit. condicionem deficere, si, antequam | 5 |
| dederit legatarius pecuniam, Titius moriatur. Ex his uerbis 'si heredi' uel 'si heredi Titio | 1 |
| decem dederit, liber esto', non tantum heredi, sed etiam heredis heredi dando peruenit | |
| ad libertatem: at si nullus heredi successerit, iure constituto nulli dando ad libertatem | |
| perueniet. | |
| Idem libro quarto iuris epitomarum. Legatum sub condicione relictum et | 95.pr.1 |
| ad alium translatum, si non condicio personae cohaereat, sub eadem condicione trans- | |
| latum uidetur. | |
| Paulus libro primo ad Neratium. Titio usus fructus serui | 96.pr.1 |
| legatus est et, si ad eum pertinere desisset, libertas seruo data est. Titius uiuo testatore | |
| decessit. libertas non ualet, quia condicio nec initium accepit. Paulus. ergo et si uiueret | |
| Titius et capere non potest, idem dicendum est: desisse eni<m> non uidetur, quod nec in- | |
| cipit. Serui usus fructus mulieri, quoad uidua esset, legatus, idem seruus, si ea nubsisset, | 1.1 |
| liber esse iussus <est>. si mulier nubserit, liber erit, quia potior est legato libertas. | |
| Idem libro secundo ad Neratium. Municipibus, si iurassent, legatum est. | 97.pr.1 |
| haec condicio non est impossibilis. Paulus. quemadmodum ergo pareri potest per eos? | |
| itaque iurabunt, per quos municipii res geruntur. | |
| Idem libro tertio ad Neratium. Mea res sub condicione legari mihi potest, | 98.pr.1 |
| quia in huiusmodi le<g>atis non testamenti facti tempus, sed condicionis expletae spectari | |
| oportet. | |
| Papinianus libro octauo decimo quaestionum. Condiciones extrinsecus, | 99.pr.1 |
| non ex testamento uenientes, id est quae tacite inesse uideantur, non faciunt legata con- | |
| dicionalia. | |
| Idem libro septimo responsorum. Titiae, si non nubserit, ducenta, si nubserit, centum | 100.pr.1 |
| legauit: nubsit mulier. ducenta, non etiam centum residua petat: ridiculum est enim | |
| eandem et ut uiduam et ut nuptam admitti. | |
| Idem libro octauo responsorum. Pater Seuerianam Proculam Aelio Phi- | 101.pr.1 |
| lippo cognato nuptiis testamento designauit: eidem filiae praedium, si Aelio Philippo | |
| nubsisset, uerbis fideicommissi reliquit: quod si non nubsisset, idem praedium Philippo dari | |
| uoluit: nondum uiripotens puella diem suum obiit. respondi, cum in condicionibus testa- | |
| mentorum uoluntatem potius quam uerba considerari oporteat, Aelio Philippo fideicommis- | 5 |
| sum ita datum uideri, si ei Procula defuncti filia nubere noluisset: quare cum ea prius, | |
| quam uiripotens fieret, uita decesserit, condicionem exstitisse non uideri. Ita fideicommisso | 1.1 |
| dato: 'uolo restituas, si sine liberis decedas' condicio deficit ex uoluntate uel uno filio | |
| superstite relicto. Condicionum uerba, quae testamento praescribuntur, pro uoluntate | 2.1 |
| considerantur: et ideo cum tutores testamento dati, quoniam interea puer adoleuerat, id | |
| egerint, ut curatores ipsi constituerentur, condicio fideicommissi talis praescripta: 'si tu- | |
| telam in annum octauum decimum gesserint' defecisse non uidebitur. Socrus nurui fidei- | 3.1 |
| commissum ita reliquerat: 'si cum filio meo in matrimonio perseuerauerit': diuortio sine | |
| culpa uiri post mortem socrus facto defecisse condicionem respondi. nec ante diem fidei- | |
| commissi cedere, quam mori coeperit nupta uel maritus, et ideo nec Mucianam cautionem | |
| locum habere, quia morte uiri condicio possit exsistere. Fideicommissa menstrua et annua | 4.1 |
| sub ea condicione liberto relicta 'quamdiu res patroni filiae gesserit' etsi praestari necesse | |
| est filia prohibente res suas administrari, tamen uoluntatem filia mutante condicionem re- | |
| sumunt, quoniam plura sunt. | |
| Idem libro nono responsorum. Cum auus filium ac nepotem ex altero filio | 102.pr.1 |
| heredes instituisset, a nepote petit, ut, si intra annum trigesimum moreretur, hereditatem | |
| patruo suo restitueret: nepos liberis relictis intra aetatem supra scriptam uita decessit. | |
| fideicommissi condicionem coniectura pietatis respondi defecisse, quod minus scriptum, quam | |
| dictum fuerat, inueniretur. | 5 |
| Paulus libro quarto decimo quaestionum. Si ita legatum sit Titio post | 103.pr.1 |
| 'decem annos dato, si satis ad herede non exegerit' et Titius intra decimum annum de- | |
| cesserit, ad heredem suum transmittat legatum, quia moriente eo condicio exstitit. | |
| Idem libro quarto decimo responsorum. Eum, qui post apertum testamen- | 104.pr.1 |
| tum deportatus et restitutus est, fideicommissum petere posse, cuius condicio postea ex- | |
| stitit, quam ciuitatem Romanam recipiat. | |
| Pomponius libro quinto epistularum. Si fundum a testatore sub condicione | 105.pr.1 |
| legatum heres alii pendente condicione legauit, post exsistentem condicionem, quae priori | |
| testamento praeposita fuerat, neque proprietas a priore legatario recedit nec locum reli- | |
| <g>iosum in eo fundo heres facere nec seruitutem imponere poterit: sed et imposita seruitus | |
| finietur exsistente condicione. | 5 |
| Iulianus libro uicesimo quinto digestorum. Hoc genus legati 'si Titio | 106.pr.1 |
| non nubserit' perinde habendum est, ac si post mortem Titii legatum fuisset, et ideo nec | |
| Muciana satisdatione interposita capere legatum potest. sed et alii nubendo nihilo minus | |
| legatum consequitur. | |
| Gaius libro singulari de casibus. Aliquando accidit, ut sub condicione | 107.pr.1 |
| datum legatum purum intellegatur, ueluti quod sub eadem condicione relictum est, sub | |
| qua etiam heres alius institutus est, item quod sub hac condicione relictum est 'si here- | |
| ditatem adierit'. ex diuerso quoque purum datum legatum condicionale uidetur, ueluti | |
| quod sub condicione ademptum est, quia sub contraria condicione datum intellegitur. | 5 |
| Scaeuola libro nono decimo digestorum. Libertis omnibus legauit do- | 108.pr.1 |
| mum et haec uerba adiecit: 'ut in ea habitent liberti, ne de nomine exeat et ut ad unum, | |
| qui nouissimus exstiterit, perueniat: et eo amplius eisdem libertis meis dari uolo fundum | |
| Sosianum'. quaesitum est, an condicio adposita, ne de nomine exiret, ad sequens quoque | |
| legatum pertineret. respondit pertinere. | 5 |
| Idem libro uicesimo digestorum. A testatore rogatus, ut acceptis centum | 109.pr.1 |
| nummis restitueret hereditatem Titiae coheredi suae, adita hereditate decessit: similiter et | |
| Titia, antequam daret centum: quaesitum est, an heres Titiae offerendo centum fidei- | |
| commisso partem hereditatis consequi possit. respondit heredem condicioni parere non | |
| posse. Claudius. magno ingenio de iure aperto respondit, cum potest dubitari, an in pro- | 5 |
| posito condicio esset. | |
| Pomponius libro non<o> epistularum. Etiamsi inuitis heredibus ex peculio | 110.pr.1 |
| statuliber pecuniam Titio det, liber quidem fit: sed Titius, qui inuitis heredibus sciens | |
| accepit, pro possessore uidetur eam pecuniam possidere, ut auocare eam hi, qui inuiti | |
| fuerunt, possint. | |
| Idem libro undecimo epistularum. Qui sub condicione rationum redden- | 111.pr.1 |
| darum liber esse iussus est, docere debet constare fidem omnibus, quae ab eo gesta sunt, | |
| ut neque subtraxerit quid ex his quae acceperit neque expensum rationibus praescripser<i>t | |
| quod non dederat: sed et quod reliquum per contextum scriptum est remanere apud eum, | |
| soluere debet: neque enim aliter liber esse potest, quam si hoc modo condicioni, sub quam | 5 |
| data est libertas, satisfecerit. ceterum debitores, cum quibus ipse contraxit, non utique | |
| in diem mortis domini sui fuisse idoneos praestare cogendus est, sed eo tempore, quo his | |
| creditum est, eius condicionis fuisse, ut diligens pater familias his crediturus fuerit. | |
| Idem libro duodecimo epistularum. Tales condiciones 'si monumentum' | 112.pr.1 |
| puta 'fecerint' pluribus propositae non possunt nisi in omnibus simul personis exsistere. | |
| Item: 'si Symphoro et Ianuario centum Titius praestiterit, fundum ei lego'. Symphoro | 1.1 |
| mortuo an legatum perisset? sed hoc quoque sic puto interpretandum ut si, dum quisque | |
| eorum uiuet, praestitisset. sed benigna interpretatione dicendum, si non post moram Titii | |
| Symphorus decessit, debere partem dimidiam Ianuario dantem partem fundi dimidiam | |
| legatarium esse consecuturum. De illo quoque quaeritur: fundus quibusdam legatus est, | 2.1 |
| si pecuniam certam in funus impensamque perferendi corporis in aliam regionem dedissent. | |
| nam nisi uterque dederit, neutri est legatum, quoniam condicio nisi per utrumque expleri | |
| non potest. sed haec humanius interpretari solemus, ut, cum duobus fundus legatus sit, | |
| si decem dedissent, et alteri dando partem legatum quoque debeatur. Priscus respondit | 3.1 |
| statuliberum non utique ibi ubi pater familias decessit aut ubi ipse relictus sit aut ubi | |
| uelit, rationes reddere debere, sed interim proficisci ad eum, cui reddere debeat, utique | |
| si is rei publicae causa aberit: uerissimum est autem, ut alias aliud ex persona locoque | |
| sit aestimandum. | 5 |
| Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris | 113.pr.1 |
| sex libro secundo. Cum filius rogatus fuisset a patre, si, antequam res suas administrare | |
| posset, decessisset, hereditatem Titio restituere, et egressus uiginti annos decessisset, | |
| rescriptum est fideicommissum deberi. |