| AD LEGEM FALCIDIAM | |
| Paulus libro singulari ad legem Falcidiam. Lex Falcidia lata est, quae | 35.2.1.pr.1 |
| primo capite liberam legandi facultatem dedit usque ad dodrantem his uerbis: 'qui ciues | |
| Romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere uolet, ut eam | |
| pecuniam easque res quibusque dare legare uolet, ius potestasque esto, ut hac lege se- | |
| quenti licebit'. secundo capite modum legatorum constituit his uerbis: 'quicumque ciuis | 5 |
| Romanus post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuique ciui Romano | |
| pecuniam iure publico dare legare uolet, ius potestasque esto, dum ita detur legatum, | |
| ne minus quam partem quartam hereditatis eo testamento heredes capiant, eis, quibus | |
| quid ita datum legatumue erit, eam pecuniam sine fraude sua capere liceto isque heres, | |
| qui eam pecuniam dare iussus damnatus erit, eam pecuniam debeto dare, quam damna- | 10 |
| tus est'. Lex Falcidia etiam ad eos, qui apud hostes moriuntur, propter legem Corneliam | 1.1 |
| pertinere uidetur, quod ea lex perinde eorum testamenta confirmat, atque si in ciuitate | |
| decessissent: propter quam fictionem lex Falcidia et omnes testamentariae pertinent, quae | |
| tamen possint locum habere. Ad eos, qui omissa causa testamenti possident hereditatem, | 2.1 |
| non pertinet lex Falcidia: sed per edictum praetoris inducitur potestas legis. Idemque | 3.1 |
| est, si iurisiurandi condicio remissa sit. Sed et si seruo suo testator data libertate lega- | 4.1 |
| uerit, quia differtur in id tempus, quo liber futurus est, item ei qui apud hostes est aut | |
| ei qui nondum natus est datum sit aliquid, haec lex locum habebit. Ad municipum quoque | 5.1 |
| legata uel etiam ea, quae deo relinquuntur, lex Falcidia pertinet. Non solum autem ad | 6.1 |
| res proprias testatoris legatas, sed et alienas lex pertinet. Et omne quod ex bonis de- | 7.1 |
| functi erogatur refertur ad hanc legem, siue in corpore constet certo incertoue siue pon- | |
| dere numero mensura ualeat aut etiam si ius legatum sit (ut usus fructus) aut quod in | |
| nominibus est. Item si ita legatum sit: 'heres meus Seio penum dato: si non dederit, | 8.1 |
| decem dato', quidam putant omnimodo in legato decem esse, penum autem mortis causa | |
| capi nec in Falcidiam imputare id heredem posse. ego autem didici, si in continenti heres | |
| penum soluerit, uideri hoc legatum esse et in legem Falcidiam imputari posse: et quod | |
| dixi 'in continenti' ita accipiendum cum aliquo spatio. quod si iam mora facta soluerit | 5 |
| heres penum, tunc nec legatum eum accepisse nec in Falcidiam imputari posse: iam enim | |
| transfusum legatum esse et decem deberi. idemque erit et si ab initio ita legatum datum | |
| sit: 'si penum non dederit, decem dato', quia hic penus non est legata et penus si datur, | |
| mortis causa capitur, quia deficit legati condicio. Si usus fructus legatus | 9.1 |
| sit (qui et diuidi potest, non sicut ceterae seruitutes indiuiduae sunt), ueteres quidem | |
| aestimandum totum usum fructum putabant et ita constituendum, quantum sit in legato. | |
| sed Aristo a ueterum opinione recessit: ait enim posse quartam partem ex eo sic ut ex | |
| corporibus retineri idque Iulianus recte probat. sed operis serui legatis cum neque | 5 |
| usus neque usus fructus in eo legato esse uidetur, necessaria est ueterum sententia, ut | |
| sciamus quantum est in legato, quia necessario ex omnibus, quae sint facti, pars decedere | |
| debet, nec pars operae intellegi potest. immo et in usu fructu si quaeratur, quantum hic | |
| capiat, cui usus fructus datus est, quantum ad ceterorum legatorum aestimationem aut | |
| etiam huius ipsius, ne dodrantem excedat legatum, necessario ad ueterum sententiam | 10 |
| reuertendum est. Si quis creditori suo quod debet legauerit, aut inutile legatum erit, si | 10.1 |
| nullum commodum in eo uersabitur, aut si (propter repraesentationis puta commodum) | |
| utile erit, lex quoque Falcidia in eo commodo locum habebit. Si legatarius possessionem | 11.1 |
| nanctus est et non potest auocari ei res, quia uoluntate heredis errantis nactus est pos- | |
| sessionem, dabitur actio heredi, ut id quod supra dodrantem est offeratur. Interdum | 12.1 |
| omnimodo necessarium est solidum solui legatario interposita stipulatione 'quanto amplius, | |
| quam per legem Falcidiam ceperit, reddi': ueluti si quae a pupillo legata sint non exce- | |
| dant modum legis Falcidiae, ueremur autem, ne impubere eo mortuo alia legata inuenian- | |
| tur, quae contributione facta excedant dodrantem. idem dicitur et si principali testamento | 5 |
| quaedam sub condicione legata sunt, quae an debeantur incertum est. et ideo, si heres | |
| sine iudice soluere paratus sit, prospiciet sibi per hanc stipulationem. Id, quod ex sub- | 13.1 |
| stitutione coheredis ad coheredem peruenit, proficit legatariis: is enim similis est heres ex | |
| parte pure, ex parte sub condicione heredi instituto. sed ea, quae ab eo legata sunt, si | |
| omiserit hereditatem, non augebuntur, scilicet si ab eo nominatim data sunt, non 'quisquis | |
| mihi heres erit'. Si coheredis mei portio exhausta sit, mea integra et illam uindicauero, | 14.1 |
| Cassius confundendas esse partes existimat, Proculus contra: in qua specie et Iulianus | |
| Proculo adsensit, quam sententiam probabiliorem esse puto. sed et diuus Antoninus iudi- | |
| casse dicitur commiscendas esse utrasque partes in computatione legis Falcidiae. Si co- | 15.1 |
| heredem meum post aditam hereditatem adrogauero, non dubitabitur, quin separandae sint | |
| portiones, perinde atque si coheredi meo heres exstitissem. Si in annos singulos legatum | 16.1 |
| sit Titio, quia multa legata et condicionalia sunt, cautioni locus est quae in edicto propo- | |
| nitur 'quanto amplius accipit reddi'. Id, quod natura hereditati debetur et | 17.1 |
| peti quidem non potest, solutum uero non repetitur, non esse computandum in here- | |
| ditate quidam putant. sed Iulianus et haec ex euentu augere patrimonium aut non augere | |
| existimat et hereditario iure id quoque capi ideoque et in restitutionem hereditatis uen- | |
| turum. Si debitor creditori heres existat, quamuis confusione liberetur, tamen locupletio- | 18.1 |
| rem hereditatem percipere uidetur, ut computetur ei quod debet, quamuis aditione con- | |
| fusum sit. De impensa monumenti nomine facta quaeritur, an deduci debeat. et Sabinus | 19.1 |
| ita deducendum putat, si necessarium fuerit monumentum extruere. Marcellus consultus, | |
| an funeris monumentique impensa, quantam testator fieri iussit, in aere alieno deduci de- | |
| beat, respondit non amplius eo nomine, quam quod funeris causa consumptum est, dedu- | |
| cendum. nam eius, quod in extructionem monumenti erogatum est, diuersam esse causam: | 5 |
| nec enim ita monumenti aedificationem necessariam esse, ut sit funus ac sepultura. id- | |
| circo eum, cui pecunia ad f<a>ciendum monumentum legata sit, Falcidiam passurum. | |
| Marcellus libro uicesimo secundo digestorum. Nec amplius concedendum | 2.pr.1 |
| erit, quam quod sufficiat ad speciem modicam monumenti. | |
| Paulus libro singulari ad legem Falcidiam. Si heres institutus eam heredi- | 3.pr.1 |
| tatem quae soluendo non est uendiderit, uix quidem poterit persuaderi non fuisse eam | |
| hereditatem soluendo, quae emptorem inuenerit: uera autem ratione nihil legatariis debe- | |
| bitur, quia magis ex stultitia emptoris habere uidetur heres institutus quam ex bonis de- | |
| functi. nam et e contrario si male uendiderit res hereditarias, non erit hoc legatariorum | 5 |
| detrimentum: ita ergo commodum debet esse heredis, si bene res administrauerit. Sed et | 1.1 |
| si is qui soluendo non est legauerit et heres cum creditoribus deciderit, ne solidum sol- | |
| ueret, et ob eam decisionem factum sit, ut aliquid retineret, nihil tamen legatariis debitu- | |
| rum, quia eam pecuniam non ex hereditate, sed ex decisione habet. Item si rei publicae | 2.1 |
| in annos singulos legatum sit, cum de lege Falcidia quaeratur, Marcellus putat tantum | |
| uideri legatum, quantum sufficiat sorti ad usuras trientes eius summae, quae legata est, | |
| colligendas. | |
| Papinianus libro sexto decimo quaestionum. Fundo legato mihi sub condicione | 4.pr.1 |
| pendente legati condicione heres me heredem instituit ac postea legati condicio exstitit. | |
| in Falcidiae ratione fundus non iure hereditario, sed legati meus esse intellegitur. | |
| Idem libro octauo responsorum. Uerbis legati uel fideicommissi necessarie | 5.pr.1 |
| ciuitati relinquitur, quod ex causa pollicitationis praestari necesse est. itaque si debiti | |
| modum testamento dominus excessit, superfluum dumtaxat Falcidia minuetur. quare nec | |
| fidei committi legatarii poterit. quod si dies aut condicio legatum fecerit, non utilitatis | |
| aestimatio, sed totum petetur quod datum est. nec si uiuo testatore dies | 5 |
| uenerit aut condicio fuerit impleta, fiet irritum, quod semel competit. | |
| Uenuleius libro tertio decimo stipulationum. Si uir uxori heres exstiterit et | 6.pr.1 |
| in funus eius inpenderit, non uidebitur totum quasi heres inpendere, sed deducto eo, quod | |
| quasi dotis nomine quam lucri facit conferre debuerit. | |
| Papinianus libro septimo quaestionum. Lege Falcidia interueniente legata | 7.pr.1 |
| seruitus, quoniam diuidi non potest, non aliter in solidum restituetur, nisi partis offeratur | |
| aestimatio. | |
| Idem libro quarto decimo quaestionum. In legem Falcidiam aeris | 8.pr.1 |
| alieni rationem in hereditate relicti, quod unus ex heredibus soluere damnatus sit, ipse | |
| solus habebit. | |
| Idem libro nono decimo quaestionum. In Falcidia | 9.pr.1 |
| placuit, ut fructus postea percepti, qui maturi mortis tempore fuerunt, augeant hereditatis | |
| aestimationem fundi nomine, qui uidetur illo in tempore fuisse pretiosior. Circa uentrem | 1.1 |
| ancillae nulla temporis admissa distinctio est nec immerito, quia partus nondum editus | |
| homo non recte fuisse dicitur. | |
| Idem libro uicesimo quaestionum. Quod supra quadrantem apud heredem | 10.pr.1 |
| potest peruenire, supra dodrantem in pecuniam legatum non onerat heredem, ueluti here- | |
| ditas pupilli, si forte substitutus sit exheredato qui patri pupilli heres exstitit. | |
| Idem libro uicesimo nono quaestionum. In ratione legis Falcidiae retentiones | 11.pr.1 |
| omnis temporis heredi in quadrantem imputantur. Si seruus sub condicione libertate data | 1.1 |
| uita decessit, si quidem impleta condicio quandoque fuerit, heredi non uidebitur perisse: | |
| quod si defecerit, in contrarium ratio trahit, sed quanti statuliber moriens fuisse uidebitur. | |
| Imperator Marcus Antoninus decreuit heredes, quibus pars bonorum ablata est, non in | 2.1 |
| ampliorem partem quam pro ea parte quae relicta est legatorum nomine teneri. Cum qui- | 3.1 |
| dam parte dimidia bonorum adempta fuisset relegatus idemque prouocatione interposita | |
| testamento postea facto obisset atque post mortem eius non iuste appellatum esset pro- | |
| nuntiatum: quaesitum est, utrum aeris alieni loco pars dimidia abscederet, ut residua sola | |
| uideretur fuisse in bonis, an uero succurri heredi necessarium esse uidebitur. sed uidetur | 5 |
| succurri debere, cum animus litigantis et optinendi uotum hanc opinionem admittit. Si | 4.1 |
| seruus testamento manumissus ante aditam hereditatem decedat, heredi quidem perisse | |
| intellegitur: sed cuius pretii erit, qui, si uiueret, non aestimaretur? nam et eos, qui mo- | |
| riente domino ea ualetudine affecti fuerant, ut eos non posse uiuere certum esset, tamen, | |
| si postea moriantur, hereditati perisse responsum est. nec aliud in his, qui sub eodem | 5 |
| tecto fuerunt, cum dominus a familia necaretur. Quod uulgo dicitur in tabulis patris et | 5.1 |
| filii unam Falcidiam seruari quam potestatem habeat, uidendum est: quamuis enim sub- | |
| stitutus quae a pupillo relicta sunt, cum filius heres exstitit, ut aes alienum quodlibet de- | |
| beat, tamen propter ea, quae data sunt tabulis secundis, contributioni locus est. secundum | |
| quae poterit euenire, ne substitutus quicquam retineat uel ut longe plus habeat quartae | 5 |
| paternae hereditatis. quid ergo, si non sufficiat pupilli hereditas legatis, cum patris suf- | |
| fecisset? de suo (quadrante nimirum) dabit substitutus, quoniam pater legauit de suo: | |
| nec ad rem pertinet, quod ex nullo testamento praestatur ultra uires patrimonii, cum in | |
| hac parte iuris legata, quae tabulis secundis relinquuntur, quasi primis sub condicione relicta | |
| intelleguntur. Si filio suo duos substituerit et alterius portionem onerauerit, tractari solet, | 6.1 |
| an ex persona sua Falcidiam possit inducere substitutus, quam pupillus non haberet uel | |
| unus pupilli substitutus. et facile quis dixerit consequenter prioribus, quae de patrimonii | |
| ratione dicta sunt, non esse Falcidiae locum et ultra uires portionis conueniendum alterum | |
| substitutum. sed uerior est diuersa sententia perinde huic quartam relinquendam existi- | 5 |
| mantium atque ita si patri heres extitisset: ut enim opes patris et contributio legatorum | |
| inde capiunt et formam et originem, ita plures substituti subducta persona pupilli reuo- | |
| candi sunt ad intellectum institutionis. quid tamen dicemus de altero substituto, qui non | |
| est oneratus? si forte nondum legata pupillus a se relicta soluit et aliquid ultra dodrantem | |
| sit in omnibus, et ipsum Falcidiam habiturum? atquin quartam habet neque idem patiatur | 10 |
| instituti comparatio. rursus si negemus, aliud aperte, quam quod uolgo probatum est, re- | |
| spondetur. itaque uarietas exsistet, ut si quidem, qui proprio nomine oneratus est, uelut | |
| institutus desideret quartam, alter autem, qui non est oneratus, ut substitutus, licet portio | |
| largiatur eius, non in solidum conueniatur propter calculi confusionem. huic consequens | |
| est, ut, si pupillo de Falcidia cautum fuit, duobus committatur stipulatio, uidelicet in eam | 15 |
| quantitatem, quam unusquisque sibi retinere potuisset. Quaesitum est, si quis pupillo co- | 7.1 |
| heredem substituisset, quemadmodum legis Falcidiae ratio inquiri debeat? et quale est, | |
| quod uolgo diceretur, legatorum rationem separandam? dixi, quantum ad legata, quae | |
| pater a filio, item a substituto reliquit, nullam fieri posse separationem, cum communi | |
| calculo subiciantur et inuicem inducant contributionem. sed legata, quae ab instituto extero | 5 |
| data sunt, permisceri ceteris non oportere: ideoque quartam pupillo datae portionis habere | |
| substitutum, quamuis suam portionem habeat ut institutus: et aliam causam esse eius, | |
| qui ex uariis portionibus heres scriberetur: ibi enim legatorum confundi rationem non | |
| minus, quam si semel fuisset nuncupatus ex ea portione, quae conficeretur ex pluribus, | |
| neque referre, pure saepe an sub diuersis condicionibus sit heres institutus. Si quis exhe- | 8.1 |
| redato filio substituit heredem institutum et ab eo tabulis quoque secundis legauerit, ne- | |
| cessario ratio confundetur, cum ideo legata ualere dixerit Iulianus a sub- | |
| stituto relicta, quod idem patri heres exstiterit. | |
| Idem libro trigesimo quaestionum. Si debitor creditore herede instituto | 12.pr.1 |
| petisset, ne in ratione legis Falcidiae ponenda creditum suum legatariis reputaret, sine | |
| dubio ratione doli mali exceptionis apud arbitrum Falcidiae defuncti uoluntas seruatur. | |
| Idem libro trigesimo septimo quaestionum. Si tacitum fideicommissum seruus | 13.pr.1 |
| iniungente domino susceperit, habiturum eum legis Falcidiae beneficium, quia parere do- | |
| mino debuit, constitutum est: idemque placuit in filio, qui fuit in patris potestate. | |
| Idem libro nono responsorum. Pater filiam, quae a uiro diuerterat, heredem | 14.pr.1 |
| pro parte instituit et ab ea petit, ut fratri et coheredi suo portionem hereditatis acceptam | |
| deducta sexta restitueret, admissa compensatione dotis in Falcidiae ratione. si pater dotem | |
| consentiente filia non petisset, Falcidiam quidem iure hereditario, dotem autem iure proprio | |
| filiam habituram respondi, quia dos in hereditate patris non inueniretur. Auia nepotibus | 1.1 |
| heredibus institutis fideicommissit, ut omissa retentione, quae per legem Falcidiam ex alio | |
| testamento competebat, solida legata fratribus et coheredibus soluerent. recte datum fidei- | |
| commissum respondi, sed huius quoque onus in contributionem uenire. Duobus impube- | 2.1 |
| ribus substitutum utrique heredem existentem in alterius hereditate Falcidia non uti con- | |
| uenit, si de bonis alterius impuberis quartam partem hereditatis patris, quae ad filios | |
| peruenerit, retineat. Quod si frater fratri legitimus heres exstitit et impuberi supremo | 3.1 |
| substitutus, portio quidem paternorum bonorum, quam intestatus puer accepit, rationi Fal- | |
| cidiae non confundetur, sed quartam eius tantum portionem substitutus retinebit, quam | |
| inpubes accepit qui substitutum habuit. | |
| Idem libro tertio decimo responsorum. Quod bonis iure Falcidiae contri- | 15.pr.1 |
| buendum est a debitore, cui mortis causa pacto debitum remissum est, in factum concepta | |
| replicatione retinebitur. Frater cum heredem sororem scriberet, alium ab ea cui donatum | 1.1 |
| uolebat stipulari curauit, ne Falcidia uteretur et ut certam pecuniam, si contra fecisset, | |
| praestaret. priuatorum cautione legibus non esse refragandum constitit et ideo sororem | |
| iure publico retentionem habituram et actionem ex stipulatu denegandam. Non idcirco | 2.1 |
| minus Falcidiae rationem in ceteris annuis legatis admitti uisum est, quod primo ac se- | |
| cundo anno sine ulla detractione fuissent legatario soluta. Quod auus ex causa tutelae | 3.1 |
| nepoti debuit, cum auo nepos solus heres exstitisset, ratio Falcidiae si poneretur, in aere | |
| alieno bonis deducendum respondi. nec ad rem pertinere, quod heredem auus idemque | |
| tutor rogauerat, ut, si sine liberis ante certam aetatem decederet, tam hereditaria quam | |
| propria bona restitueret: non enim ex hoc hereditatem debito compensatam uideri, cum | 5 |
| uel ideo maxime declaretur non esse compensationem factam, quoniam heredem suum | |
| habere propria bona defunctus ostendit. plane si condicio fideicommissi fuerit impleta, | |
| fructus hereditatis post mortem aui percepti pari pecunia debito tutelae compensabuntur, | |
| sed quartam heres nepotis de bonis dumtaxat, quae moriens auus reliquit, retinebit. Cum | 4.1 |
| fideicommissum, ex uoluntate matris a patre moriente debitum, filio pater hereditate sua, | |
| quam in filium conferebat, compensari uoluit: quod filio debetur, si ratio Falcidiae poni | |
| coeperit, fini quadrantis, quem ex bonis patris cum effectu percepit, compensabitur atque | |
| ita superfluum aeris alieni dodranti tantum detrahetur. Ex donationibus in uxorem collatis | 5.1 |
| quod heres eius reddere uiro cogitur, in bonis mulieris non erit. nam ita fit locupletior, | |
| ut tanto pauperior esse uideatur: quod autem heres inde minuit, uiro non perit. Fructus | 6.1 |
| praediorum sub condicione uerbis fideicommissi relicto<rum> in causam fideicommissi non | |
| deductos heres in ratione Falcidiae sic accepto facere sibi cogitur, ut quartam, et quartae | |
| fructus ex die mortis, bonorum quae mortis tempore fuerunt habeat. nec ad rem pertinet, | |
| quando Falcidia lex admissa sit: nam etsi maxime post impletam condicionem fideicom- | 5 |
| missorum locum habere coepit, tamen ex die mortis fructus quadrantis apud heredem relinqui | |
| necesse est. Fideicommissum portionis supplendae gratia, pro qua matrem filius heredem | 7.1 |
| instituit, eidem matri datum ratione Falcidiae minuitur et eam pecuniam mater supra | |
| quartam portionis suae percipiet. Quarta, quae per legem Falcidiam retinetur, aestimatione | 8.1 |
| quam testator fecit non magis minui potest, quam auferri. | |
| Scaeuola libro tertio quaestionum. Si ex pluribus rebus legatis heres quas- | 16.pr.1 |
| dam soluerit, ex reliquis Falcidiam plenam per doli exceptionem retinere potest etiam pro | |
| his, quae iam data sunt. Sed et si una res sit legata, cuius pars soluta sit, ex reliquo | 1.1 |
| potest plena Falcidia retineri. | |
| Idem libro sexto quaestionum. Si post missionem faciat codicillos miles et intra annum | 17.pr.1 |
| decedat, ex testamento, quod in militia iure militari fecit, plena legata, ex codicillis habita | |
| Falcidiae ratione praestari debere dicitur. sed res ita expedietur: si, cum quadringenta | |
| haberet, testamento quadringenta, codicillis centum legauerit, ex quinta parte, id est octo- | |
| ginta, quae ad legatarium ex codicillis peruenirent, si Falcidiam non pateretur, quartam, | 5 |
| id est uiginti heres retinebit. | |
| Paulus libro undecimo quaestionum. Filius familias qui militauerat decedens | 18.pr.1 |
| patris sui fidei commisit codicillis, ut peculium suum castrense Titio post mortem resti- | |
| tueret: quaerebatur, an ut heres quartam deducere possit. dixi legem Falcidiam inductam | |
| esse a diuo Pio etiam in intestatorum successionibus propter fideicommissa: sed in pro- | |
| posito nec hereditatem esse, quamuis placeret mihi extraneo herede instituto fieri heredi- | 5 |
| tatem aditione eius: nam cum apud patrem remanet, ius pristinum durat et peculium est. | |
| nec huic contrarium est, quod in testamento eius qui apud hostes decessit exercetur Fal- | |
| cidia: nam fictio legis Corneliae et hereditatem et heredem facit. sed me non dubitare, | |
| quin debeat id quoque indulgeri legis beneficium, siquidem quasi patris familiae bona re- | |
| stituere cogitur et heres scriptus omissa ex testamento aditione exemplo edicti legatorum | 10 |
| nomine conuenietur. His consequens erit, ut, si ex fructibus medio tempore quartam et | 1.1 |
| quartae fructus habuerit pater, etiam Trebellianum senatus consultum inducamus et utiles | |
| actiones exerceri possint fiatque hereditas post restitutionem. | |
| Scaeuola libro octauo quaestionum. Si dignum decem fundum damnetur | 19.pr.1 |
| heres quinque uendere, sine dubio quinque erunt imputanda Falcidiae. | |
| Idem libro nono quaestionem. Si a seruo meo herede instituto mihi legetur | 20.pr.1 |
| et mihi adquiratur hereditas, negat Maecianus id legatum in Falcidia computari, quia non | |
| debeatur. | |
| Paulus libro duodecimo quaestionum. Si pupillus, cui sine tutore auctore | 21.pr.1 |
| decem mutua data sunt, legatum a creditore meruerit sub hac condicione, si decem quae | |
| acceperit heredi reddiderit, una numeratione et implet condicionem et liberatur naturali | |
| obligatione, ut etiam in Falcidia heredi imputentur, quamuis non imputarentur, si tantum | |
| condicionis implendae causa data fuissent. adeo autem et soluere uidetur, ut repudiato | 5 |
| legato uel Sticho qui legatus est mortuo nihil repetere possit. Si ego et seruus meus he- | 1.1 |
| redes instituti simus ex diuersis partibus nec a seruo erogatus dodrans, his quibus a me | |
| legatum est contra Falcidiam proderit quod ex portione serui ad me peruenit supra Fal- | |
| cidiam eius portionis. ex contrario si seruo meo seruus et mihi decem legata fuerint, serui | |
| Falcidia ex decem mihi legatis non tenetur exemplo eodem Falcidiae: nam quartam retineo | 5 |
| ex persona serui, quamuis de mea portione nihil exhaustum sit. | |
| Idem libro septimo decimo quaestionum. Nesennius Apollinaris Iulio Paulo. | 22.pr.1 |
| Ex facto, domine, species eiusmodi incidit. Titia filias suas tres numero aequis ex partibus | |
| scribsit heredes et a singulis legata inuicem dedit, ab una tamen ita legauit tam cohere- | |
| dibus eius quam extraneis, ut Falcidiae sit locus. quaero, an aduersus coheredes suas, a | |
| quibus legata et ipsa accepit, uti possit Falcidia et, si non possit uel doli exceptione sum- | 5 |
| mouenda est, quemadmodum aduersus extraneos computatio Falcidiae iniri possit. respondi: | |
| id quidem, quod a coherede legatorum nomine percipitur, non solet legatariis proficere, | |
| quo minus Falcidiam patiantur: sed cum is qui legatum praestaturus est ab eodem aliquid | |
| ex testamento petit, non est audiendus desiderans uti aduersus eum Falcidiae beneficio, si | |
| id quod percepturus est ex uoluntate testatoris suppleat, quod deducere desiderat. plane | 10 |
| ceteris legatariis non uniuersum, quod coheredi praestat, imputabit, sed quantum daturus | |
| esset, si nihil ab eo perciperet. Seruo herede instituto si a domino fideicommissa, a seruo | 1.1 |
| legata data sunt, prius ratio legatorum habenda est, deinde ex eo quod superest fidei- | |
| commissorum. dominus enim ideo tenetur, quod ad eum peruenit: peruenit autem, quod | |
| deductis legatis superest. plane Falcidiam exercet. Sed et si dominus omissa hereditatis | 2.1 |
| aditione seruum sibi substitutum adire iussit, prius erogantur quae ab ipso domino data | |
| sunt, tunc eorum quae a seruo relicta sunt ratio initur, si patitur Falcidia. Si debitori | 3.1 |
| liberatio legata sit, quamuis soluendo non sit, totum legatum computetur, licet nomen hoc | |
| non augeat hereditatem nisi ex euentu. igitur si Falcidia locum habeat, hoc plus uidebitur | |
| legatum, quod huic legatum esset: cetera quoque minuentur legata per hoc et ipsum hoc | |
| per alia; capere enim uidetur eo, quod liberatur. Sed si alii hoc nomen legetur, nullum | 4.1 |
| legatum erit nec ceteris contribuetur. | |
| Scaeuola libro quinto decimo quaestionum. Si fundus mihi legetur et uia, | 23.pr.1 |
| in Falcidiae ratione, si tantum sit in uia, quantum amplius est in Falcidia, integer fundus | |
| capietur et uia perit. sed si uia legetur nec soluendo sit hereditas, non debebitur. uiden- | |
| dum etiam, si fundo et uia legato minus ex utroque desideret quam sit uiae pretium. | |
| potest coacta ratione dici non tantum fundum solidum capi, sed etiam, ut doli exceptio | 5 |
| tantum sarciat, quantum deest, ne plus habeat, quam Falcidia desiderat: ut tunc solum | |
| uia intercidat, quotiens plus Falcidia desiderat quam est uiae pretium. | |
| Paulus libro quarto decimo responsorum respondit. Falcidiae legis rationem | 24.pr.1 |
| si haberi oportet, ita habendam, ac si hae res, quae ab herede substractae sunt, in here- | |
| ditate relictae non fuissent. Idem respondit partus ancillarum ante diem fideicommissi | 1.1 |
| editos ad heredes eius qui rogatus est pertinere eosque in quartam et quartae fructus | |
| computandos, si de lege Falcidia quaestio intercedat. Idem respondit fructus ex propria | 2.1 |
| re heredis, quae legata est, post diem fideicommissi cedentem perceptos, etsi non sint re- | |
| stituendi fideicommissario, heredi in quartam imputari non solere. | |
| Scaeuola libro quarto responsorum. Maritum suum et filium communem | 25.pr.1 |
| aequis partibus heredes instituit: quaesitum est, an in ratione legis Falcidiae imputandum | |
| sit marito, quod ad eum ex eadem hereditate per filium peruenit. respondit, si ex insti- | |
| tutione filii tantum retineat, quantum ad Falcidiam satis sit, nihil quartae nomine dedu- | |
| cendum. A liberto, cui fundum legauerat, per fideicommissum Seiae annua decem dedit: | 1.1 |
| quaesitum est, si lex Falcidia liberti legatum minuerit, an Seiae quoque annuum fideicom- | |
| missum minutum uideatur, cum reditus largiatur annuam praestationem. respondit secun- | |
| dum ea quae proponerentur non uideri minutum, nisi alia mens testatoris probetur. | |
| Idem libro quinto responsorum. Lineam margaritorum triginta quinque legauit, | 26.pr.1 |
| quae linea apud legatarium fuerat mortis tempore: quaero, an ea linea heredi restitui de- | |
| beret propter legem Falcidiam. respondit posse heredem consequi, ut ei restituatur, ac, si | |
| malit, posse uindicare partem in ea linea, quae propter legis Falcidiae rationem deberet | |
| remanere. Quaesitum est, an pretium statuarum Falcidiam pati debeat. respondit debere. | 1.1 |
| Idem libro sexto responsorum. 'Seius et Agerius si intra diem trigesimum | 27.pr.1 |
| mortis meae rei publicae nostrae cauerint contentos se futuros tot aureis legis Falcidiae | |
| beneficio omisso, heredes mihi sunto. quos inuicem substituo. quod si uoluntati meae non | |
| consenserint, exheredes sunto.' quaesitum est, an heredes instituti hereditatem adire pos- | |
| sint, si condicione parere nolunt, cum habeant substitutos eadem condicione praescripta. | 5 |
| respondit Seium et Agerium primo loco institutos perinde adire posse, ac si ea condicio, | |
| quae fraudis causa adscripta est, adscripta non esset. | |
| Maecianus libro primo fideicommissorum. Pater quoque in legatis, quae | 28.pr.1 |
| filius ei dedit alio herede instituto, legis Falcidiae rationem patitur. | |
| Paulus libro secundo fideicommissorum. Si a me tibi fideicommissum uel | 29.pr.1 |
| legatum est tuque id post tempus rogatus sis mihi restituere, non puto hoc imputandum | |
| esse in Falcidiam, quia incipio postea quasi fideicommissarius id recipere. | |
| Maecianus libro octauo fideicommissorum. In ratione legis Falcidiae mortes | 30.pr.1 |
| seruorum ceterorumque animalium, furta, rapinae, incendia, ruinae, naufragia, uis hostium | |
| praedonum latronum, debitorum facta peiora nomina, in summa quodcumque damnum, si | |
| modo culpa legatarii careant, heredi pereunt: quemadmodum ad heredis lucrum pertinent | |
| fructus, partus ancillarum et quae per seruos adquisita sunt, ut stipulationes, rerum tradi- | 5 |
| tiones, legata hereditatesue his datae, ceterae donationes, item seruitutes, quibus liberata | |
| praedia pretiosiora fierent, actionesque adquisitae, ut furti damni iniuriae similesque, quo- | |
| rum nihil in rationem legis Falcidiae cadit. Uendere autem uel emere iussus certo pretio | 1.1 |
| fundum aliamue quampiam rem in legis Falcidiae ratione, cum quantum sit legatum requi- | |
| ratur, tantum eo nomine inducetur, quanto pluris minorisue sit res ea quantitate, quam | |
| quo pretio testator accipi dariue iussit, sed ut ei quidem portioni, quae legatis deductis | |
| facienda erit, amplius deducetur: quippe non nostri causa capi id pretium, sed eo deducto | 5 |
| pretium reliquam legatum esse intellectum est. Prorsus diligenter animaduertendum est, | 2.1 |
| ne quod dicitur damna post mortem testatoris illata ad solum heredem respicere usque | |
| quaque et sine ulla distinctione recipiatur. quod enim remota lege Falcidia in totum iuris | |
| foret, hoc idem fore in ea parte, quae lege Falcidia constitueretur: hoc enim attinet damna | |
| postea facta non deduci, ne amota portio legatis fideiue commissis detrahatur. Uerum est | 3.1 |
| autem his solis, quae pondere numero mensura constant, nec damno postea incidente ex | |
| portione, quae fieri ad aestimationem eorum bonorum, quae mortis tempore fuerunt, quic- | |
| quam detrahi. Certis uero corporibus et his ipsis ita relictis: 'pecuniam, quam in illa arca', | 4.1 |
| 'uinum, quod in illis doleis', 'pondus argenti, quod in illis horreis habeo', <si> sine culpa heredis | |
| deperierunt uel deteriora sunt facta, procul dubio aut nihil debebitur aut eorum quae ex- | |
| stabunt qualia erunt ea portio debebitur, quae per legem Falcidiam efficiatur ex aesti- | |
| matione bonorum, quae mortis testatoris tempore fuerint. Incertae autem res relictae | 5.1 |
| distinctionem recipiunt: nam si ex suis rebus incertam rem testator reliquisset, ueluti 'ar- | |
| gentum quod elegerit', et omne argentum testatoris interisset sine culpa heredis, nihil | |
| deberetur: sin uero argenti pondus pure relictum esset, quamuis omne argentum testatoris | |
| deperisset, admissa lege Falcidia portio eius quantitatis sumetur, quae fuit in bonis eo | 5 |
| tempore quo testator decessit, nec ad imminuendam eam quicquam damna postea incidentia | |
| proficient. Res tamen, quae interierint, pro nulla parte ac ne aestimatio quidem debeatur, | 6.1 |
| non magis quam si omnes res per speciem enumeratae relictae essent. Tametsi autem | 7.1 |
| legis Falcidiae ratione, quae condicionis implendae causa heredi sunt data, in quartam non | |
| computantur, tamen id, quod non figura condicionis accipere iussus est ab eo, cui heredi- | |
| tatem restituere rogatus est, Celso et Iuliano nostro placuit computari, quemadmodum si | |
| ea summa heres uendere eas res iussus esset, quia non condicionis implendae causa, sed | 5 |
| quodammodo pro pretio inferre sunt iussi. quo loco amplius quaesitum est, an fideicom- | |
| missarius quoque inuitus cogatur dare eam summam et recipere hereditatem, quasi et ipsius | |
| fidei commissum esset: sed id uerisimile non est, cum talis oratio magis ipsius causa, quam | |
| contra ipsum posita uideatur. Cum lex Falcidia interuenit, non ueniunt in contributionem, | 8.1 |
| quae ipsi heredi a semetipso uel seruo eius legata fideiue commissa sunt. alia causa est | |
| eorum, quae in die certa dantur: nam si libertatis dies coepit cedere, ei debebuntur et | |
| in contributionem ueniunt. ac ne ea quidem, quae quis seruis suis inutiliter sine libertate | |
| legauit fideiue commisit, in computationem eius legis cedunt. Res, quas neque per fidei- | 9.1 |
| commissum relinqui posse certum est, in legis Falcidiae computationem non ueniunt. | |
| Pomponius libro secundo fideicommissorum. Is cui fideicommissum soluitur | 31.pr.1 |
| sicut is cui legatum est satisdare debet, quod amplius ceperit, quam per legem Falcidiam | |
| ei licuerit, reddi: ueluti cum propter condicionem aliorum fideicommissorum uel legatorum | |
| legis Falcidiae causa pendebit. sed et secundum Cassii et ueterum opinionem, si a pupillo | |
| fideicommissa capiuntur, propter ea, quae a substituto erunt relicta, cauere debebit is cui | 5 |
| soluatur. nam quamuis repetitio sit eorum, quae fideicommissi nomine non debita soluentur, | |
| tamen satisdato cautum debet esse ei, a quo pecunia proficisceretur, ne damnum sentiat | |
| deficiente eo, cui solutum erit. | |
| Maecianus libro nono fideicommissorum. Poenales actiones siue legitimae | 32.pr.1 |
| siue honorariae exceptis popularibus in bonis actoris non ideo minus computandae sunt, | |
| quia morte reorum intercidere possunt. e contrario autem eaedem actiones nihil bonis rei | |
| defuncto eo detrahunt. sed ne in actoris quidem bonis defuncto eo iniuriarum actio poterit | |
| computari, quia et ipsa simul cum eo intercidit, ut usus fructus et id quod in dies menses | 5 |
| annosue singulos alicui quoad uiuat debeatur. etenim ea demum obligatio rei bonis demi- | |
| nutionem praestat, quae in heredem transit. nec contrarium est, quod uiuente reo eo minus | |
| in bonis eius intellegebatur: nam et si ita stipulatus esset, ut cum moreretur debere ei | |
| inciperet, tamen augerentur bona eius, quemadmodum, si ipse sub eadem condicione pro- | |
| misisset, defuncto eo minuerentur. Honorariae quoque actiones, quae intra certum tempus | 1.1 |
| a praetore promittuntur, cum bonis actoris defuncto eo augmentum rei decessionemue, si | |
| tales erunt, ut in heredem quoque transeant, praestabunt. Iulianus scribit, si utriusque he- | 2.1 |
| redis pars exhausta est legatis et alter ex heredibus cautionem praetoriam accepit a lega- | |
| tariis, non aequaliter, sed pro suo modo legis Falcidiae rationem et actionem ex stipulatu | |
| habiturum. omnes enim praetorias stipulationes eiusdem interpretationis esse: nam con- | |
| stare ex iudicatum solui stipulatione, siue a parte actoris siue a rei plures heredes exsti- | 5 |
| tissent, non omnibus nec aduersus omnes actionem contingere, sed dumtaxat his qui ui- | |
| cissent et aduersus uictos, hisque, aduersus quos res defensa non esset, aduersus eos, qui | |
| rem non defendissent. Annua bima trima die aureis centenis legatis ex omnibus summis, | 3.1 |
| non tantum ex posterioribus portionem legis Falcidiae detrahi placuit. Si Titio uiginti | 4.1 |
| legatis portio per legem Falcidiam detracta esset, cum ipse quoque quinque Seio rogatus | |
| esset restituere, Uindius noster tantum Seio pro portione ex quinque detrahendum ait, quan- | |
| tum Titio ex uiginti detractum esset. quae sententia et aequitatem et rationem magis habet, | |
| quia exemplo heredis legatarius ad fideicommissa praestanda obligabitur: nec quia ex sua | 5 |
| persona legatarius inducere legem Falcidiam non possit, idcirco quod passus esset non im- | |
| putaturum: nisi forte testator ita fidei eius commississet, ut totum, quidquid ex testamento | |
| cepisset, restitueret. Si autem manumittere seruum uel suum uel alienum rogatus sit, omni- | 5.1 |
| modo praestare debebit libertatem, nec hoc contrarium est superiori, quia fauor libertatis | |
| saepe et alias benigniores sententias exprimit. | |
| Paulus libro tertio fideicommissorum. Si seruus tibi legatus sit eumque ro- | 33.pr.1 |
| gatus sis manumittere nec praeterea capias, unde quartam, quae per Falcidiam retinetur, | |
| recipere possis, senatus censuit cessare Falcidiam. | |
| Marcellus libro quadragesimo secundo digestorum Iuliani notat. In testa- | 34.pr.1 |
| toris seruo non erit Falcidiae locus: si uero pecuniam aliudue quid legauerit fideique lega- | |
| tarii commiserit, ut alienum seruum uel legatarii manumitteret, locus erit. | |
| Ulpianus libro sexto disputationum. Plane si quid sit praeterea legatum | 35.pr.1 |
| ipsi seruo, Falcidiae locum fore senatus declarauit. unde Scaeuola ait in eo, quod prae- | |
| terea seruo legatum est, ita Falcidiam admittendam, ut inde et quod pro seruo praestan- | |
| dum est sumatur. | |
| Paulus libro tertio fideicommissorum. Sed si non seruus ipse legatus sit, | 36.pr.1 |
| sed pecunia rogatusque sit legatarius seruum suum manumittere, Falcidiam patietur et | |
| nihilo minus cogetur manumittere, quia tanti aestimasse uidebitur seruum suum. Quid si | 1.1 |
| alienus seruus fuerit? in eo non plus quam accepit ad redimendum cogitur impendere. | |
| Sin uero heres seruum rogatus sit manumittere, placet pretium eius, ut aes alienum, de- | 2.1 |
| ducendum esse. Si solus seruus legatus et fideicommissa libertate donatus fuerit, licet | 3.1 |
| Falcidia interueniente totus uindicari petiue potest. sed et si aliud praeterea capiat lega- | |
| tarius, adhuc seruus totus peti potest: quartam autem utriusque ex legato retinendam, ne | |
| impediatur libertas. Si incertum sit, an libertas praestari debeat, ueluti quod sub condi- | 4.1 |
| cione uel post tempus data sit, numquid incerto eo an praestetur, cum possit aut seruus | |
| mori aut condicio deficere, interim Falcidia admittenda est, deinde cum libertas competere | |
| uel deberi coeperit, tum legatarius illam partem recipiat, quam Falcidia detraxit? Caecilio | |
| placebat, si quid ex operis eius medio tempore consecutus fuerit heres, id in pretium eius | 5 |
| erogare eum debere propter legis Falcidiae rationem. | |
| Ualens libro sexto de fideicommissis. Eius serui aestimatio perinde ac statu- | 37.pr.1 |
| liberi fieri debet. Sed et si heres seruum alienum rogatus est manumittere, placuit, ut | 1.1 |
| etiam huius pretium ex aestimatione hereditatis deduci debeat. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Statuliber heredis non auget | 38.pr.1 |
| familiam. | |
| Communes serui in utriusque patrimonio connumerantur. | 1.1 |
| Cuius usus fructus | 2.1 |
| alienus est, in <dominio> domini proprietatis connumeratur, pignori dati in debitoris, sub lege | |
| commissoria distracti, item ad diem addicti in uenditoris. | |
| Paulus libro tertio sententiarum. Aeris alieni loco deducuntur non solum | 39.pr.1 |
| pretia eorum, quibus libertas data est, et eorum, qui supplicio sunt adfecti, sed et eius, | |
| quem praetor propter indicium proditae mortis uel detectae eorum coniurationis libertate | |
| donauit. | |
| Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum. Ad ueterani testamentum, | 40.pr.1 |
| siue pater familias siue filius familias sit, licet intra annum missionis decedat, lex Falcidia | |
| pertinet. Si cui, si decem dedisset, uiginti fundus fuisset legatus, is in toto fundo lega- | 1.1 |
| tarius habebitur. | |
| Paulus libro nono ad edictum. Dolo carere non uidetur, si iam mota quis | 41.pr.1 |
| controuersia hereditatis legata sine cautionibus det. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. In Falcidia aestimatio pretii | 42.pr.1 |
| rerum ex ueritate facienda est. | |
| Idem libro nono decimo ad edictum. Serui qui apud hostes sunt post mortem | 43.pr.1 |
| testatoris reuersi, quod ad Falcidiam pertinet, locupletiorem faciunt hereditatem. | |
| Idem libro uicesimo primo ad edictum. Falcidia interuenire non potest, si | 44.pr.1 |
| statuliber de alieno dedit, non de bonis defuncti, uel alias est homo liber, qui condicio- | |
| nem impleuit. | |
| Paulus libro sexagesimo ad edictum. In lege Falcidia non habetur pro puro, | 45.pr.1 |
| quod in diem relictum est: medii enim temporis commodum computatur. In his legatis, | 1.1 |
| quae sub condicione relicta sunt, Proculus putabat, cum quaeritur de lege Falcidia, tantum | |
| esse in legato, quanti uenire possunt: quod si est, et deductio sic potest fieri, ut tantum | |
| uideatur ui deberi, quanti nomen uenire potest. sed haec sententia non probatur: cautio- | |
| nibus ergo melius res temperabitur. | 5 |
| Ulpianus libro septuagesimo sexto ad edictum. Qui quod per Falcidiam re- | 46.pr.1 |
| tinere poterat, uoluntatem testatoris secutus spopondit se daturum, cogendus est soluere. | |
| Idem libro septuagesimo nono ad edictum. Lex Falcidia si interueniat, in | 47.pr.1 |
| omnibus pensionibus locum habet: sed hoc ex post facto apparebit. ut puta in annos sin- | |
| gulos legatum relictum est: quamdiu Falcidia nondum locum habet, integrae pensiones an- | |
| nuae dabuntur: sed enim si annus uenerit, quo fit, ut contra legem Falcidiam ultra do- | |
| drantem aliquid debeatur, eueniet, ut retro omnia legata singulorum annorum imminuantur. | 5 |
| Numquam legatarius uel fideicommissarius, licet ex Trebelliano senatus consulto restituitur | 1.1 |
| ei hereditas, utitur legis Falcidiae beneficio. | |
| Paulus libro secundo ad edictum aedilium curulium. Cum emptor uendi- | 48.pr.1 |
| tori uel contra heres exstitit, euicto homine utrum duplum in aes alienum deducere uel | |
| computare debeat an simplum? duplum enim esset, si alius heres exstitisset. et benignius | |
| est eodem herede existente simplum ei imputari. | |
| Idem libro duodecimo ad Plautium. Plautius. Seruo, quem tibi legaueram, | 49.pr.1 |
| fundum legaui. Atilicinus Nerua Sabinus primum in seruo rationem legis Falcidiae haben- | |
| dam et quota pars ex eo decederet, eam partem in fundo legato inutilem futuram, deinde | |
| ex reliquis partibus fundi legis Falcidiae portionem decessuram, sicut ex omnibus legatis. | |
| Cassius, quod seruo pars lege Falcidia decedat, incipere seruum fieri communem heredis | 5 |
| et legatarii, communi autem seruo cum legatum sit, totum pertinere ad socium, quia in | |
| eam personam legatum consistere possit: qua ratione semel ex fundo partem legis Falci- | |
| diae decessuram. Paulus. Cassii sententia utimur: nam et diuus Pius rescribsit seruo | |
| communi fideicommissum datum totum ad socium pertinere. Interdum euenit, ut propter | 1.1 |
| rationem legis Falcidiae sequens legatum exstinguatur, ueluti si fundus et ad eum uia | |
| legata sit per alium fundum: nam si pars fundi remanserit in hereditate, non potest pro- | |
| cedere uiae legatum, quia per partem seruitus adquiri non potest. | |
| Celsus libro quarto decimo digestorum. Non est dubium, quin ea legata, a | 50.pr.1 |
| quibus heres summouere exceptione petitorem potest, in quartam ei imputentur nec cete- | |
| rorum legata minuant. | |
| Iulianus libro sexagesimo primo digestorum. Nec interest, utrum ab initio | 51.pr.1 |
| quasi inutile fuerit an ex accidenti postea in eum casum peruenisset legatum, ut actio eius | |
| denegaretur. | |
| Marcellus libro nono digestorum. Ex asse patronum heredem instituit | 52.pr.1 |
| libertus, cum ducentos aureos in bonis haberet, et legauit filio centum uiginti, extraneo | |
| reliqua: deminutio legati, quod extraneo praestat legatum, proficit filio ad consequenda | |
| solida, quae ei legata sunt. Quacumque ex causa legata non praestantur, imputantur he- | 1.1 |
| redi in quartam partem quae propter legem Falcidiam remanere apud eum debet. | |
| Celsus libro septimo decimo digestorum. Si propter ea, quae sub condicione | 53.pr.1 |
| legata sunt, pendet legis Falcidiae ratio, praesenti die data non tota uindicabuntur. | |
| Marcellus libro quinto decimo digestorum. Pater filium, ex quo tres ha- | 54.pr.1 |
| bebat nepotes, heredem instituit fideique eius commisit, ne fundum alienaret et ut in fa- | |
| milia eum relinqueret: filius decedens tres filios scribsit heredes. quaerendum est, an | |
| omnino quasi creditores unusquisque in ratione legis Falcidiae aliquid possit deducere, | |
| quia in potestate sua habuit pater, cui ex his potius relinqueret. sed hac ratione nemo in | 5 |
| Falcidiae ratione quicquam deducet. quod uidendum, ne dure constituatur: utique enim in | |
| alieno aere habuit fundum, necessitate quippe obstrictus fuisset filiis eum relinquendi. | |
| Idem libro uicesimo digestorum. Cum Titio in annos singulos dena legata | 55.pr.1 |
| sunt et iudex legis Falcidiae rationem inter heredem et alios legatarios habeat, uiuo qui- | |
| dem Titio tanti litem aestimare debeat, quanti uenire id legatum potest, in incerto posito, | |
| quamdiu uicturus sit Titius: mortuo autem Titio non aliud spectari debet, quam quid heres | |
| ex ea causa debuerit. | 5 |
| Idem libro uicesimo secundo digestorum. Cum quo de peculio agi poterat, | 56.pr.1 |
| heres creditori exstitit: quaeris, cuius temporis peculium computari oporteat in Falcidia | |
| lege. plerique putant, quod tunc in peculio fuerit, cum adiretur hereditas, inspiciendum. | |
| ego dubito, quoniam mortis tempus in ratione legis Falcidiae ineunda placuit obseruari: | |
| quid enim interest, peculium serui post mortem creditoris deminutum sit an debitor pau- | 5 |
| perior factus sit? Aliquis dicet: quid ex contrario, si ante aditam hereditatem adquisierit | 1.1 |
| seruus? et ego quaeram, si debitoris, qui tunc non erat soluendo, ampliatae facultates | |
| fuerunt? et cum in isto placuerit ex post facto uberiorem uideri fuisse hereditatem, sicuti | |
| cum condicio crediti exstitit post mortem, ita etiam peculii incrementum pleniorem faciet | |
| hereditatem. Scaeuola notat: quid ergo, si idem seruus defuncto et alii dena debuit et | 2.1 |
| una decem habuit? augetur scilicet et his hereditas, decem, quae defuncto naturaliter | |
| debebantur, in hereditate manentibus. Is, qui in bonis unum dumtaxat seruum habebat, | 3.1 |
| legauit eum Titio et fidei eius commisit, ut post triennium manumitteret: debet ex eo, quod | |
| interim ex operis serui ad Titium peruenire potest, quarta apud heredem remanere, quem- | |
| admodum si directo post triennium seruo libertatem dedisset eiusque usum fructum ei | |
| legasset, aut ei proprietatem per fideicommissum relinquit. Stichum tibi, seruo tuo decem | 4.1 |
| legauit uel contra tibi decem, seruo tuo Stichum, libertatemque Stichi fidei eius commisit. | |
| lex Falcidia minuit legata: redimere ab herede partem debes, quemadmodum si tibi utrum- | |
| que legasset. Saepius euenit, ne emolumentum eius legis heres consequatur: nam si centum | 5.1 |
| aureorum dominus uiginti quinque alicui dedisset et eum instituerit heredem et dodrantem | |
| legauerit, nihil aliud sub occasione legis Falcidiae interuenire potest, quia uiuus uidetur | |
| heredi futuro prouidere. | |
| Idem libro uicesimo sexto digestorum. Cum dotem maritus alicui legauerit, | 57.pr.1 |
| ut uxori restituatur, non habere legem Falcidiam locum dicendum est. et sane in plerisque | |
| ita obseruatur, ut omissa interpositi capientis persona spectetur. | |
| Modestinus libro nono regularum. Legis Falcidiae beneficium heres etiam | 58.pr.1 |
| post longum tempus mortis testatoris implorare non prohibetur. | |
| Idem libro non pandectarum. Beneficio legis Falcidiae indignus esse ui- | 59.pr.1 |
| detur, qui id egerit, ut fideicommissum intercidat. Praeterea qui non capienti rogatus est | 1.1 |
| restituere hereditatem, senatus consulto Planciano non conceditur quartam retinere: sed ea | |
| quarta, quam non retinuit, ad fiscum pertinet ex rescripto diui Pii. | |
| Iauolenus libro quarto decimo ex Cassio. Cum pater impuberi filiae he- | 60.pr.1 |
| redem substituit, id quod ei legatorum nomine a patre obuenit, cum hereditas ad substi- | |
| tutos pertinet, in computationem legis Falcidiae non uenit. Legato petito cum in litem | |
| iuratum est, ratio legis Falcidiae non eius summae, in quam legatarius iurauit, haberi | |
| debet, sed eius, quanti re uera id fuit quod petitum est: nam id quod poenae causa ad- | 5 |
| creuit in legem Falcidiam non incidit. | |
| Idem libro quarto epistularum. Alienus fundus tibi legatus est: hunc heres | 61.pr.1 |
| cum emere nisi infinito pretio non posset, emit multo pluris, quam quanti erat, qua emptione | |
| effectum est, ut legatarii ad legem Falcidiam reuocarentur. quaero, cum, si fundus tanti, | |
| quanti re uera, emptus esset, legata non fuerant excessura ius legis Falcidiae, an hoc | |
| ipso heres institutus partem reuocandi a legatariis ius habeat, quod ex uoluntate defuncti | 5 |
| pluris emerit fundum, quam quanti erat. respondit: quod amplius heres quam pretium | |
| fundi legatario soluit, id lege Falcidia imputari non potest, quia neglegentia eius nocere | |
| legatariis non debet, utpote cum in confitendo ueram aestimationem praestare poterat. | |
| Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. In lege Falcidia hoc esse | 62.pr.1 |
| seruandum Iulianus ait, ut, si duo rei promittendi fuerint uel duo rei stipulandi, si quidem | |
| socii sint in ea re, diuidi inter eos debere obligationem, atque si singuli partem pecuniae | |
| stipulati essent uel promisissent: quod si societas inter eos nulla fuisset, in pendenti esse, | |
| in utrius bonis computari oporteat id quod debetur uel ex cuius bonis detrahi. Corpora | 1.1 |
| si qua sunt in bonis defuncti, secundum rei ueritatem aestimanda erunt, hoc est secundum | |
| praesens pretium: nec quicquam eorum formali pretio aestimandum esse sciendum est. | |
| Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Pretia rerum | 63.pr.1 |
| non ex affectu nec utilitate singulorum, sed communiter funguntur. nec enim qui filium | |
| naturalem possidet tanto locupletior est, quod eum, si alius possideret, plurimo redempturus | |
| fuisset. sed nec ille, qui filium alienum possidet, tantum habet, quanti eum patri uendere | |
| potest, nec exspectandum est, dum uendat, sed in praesentia, non qua filius alicuius, | 5 |
| sed qua homo aestimatur. eadem causa est eius serui, qui noxam nocuit: nec enim delin- | |
| quendo quisque pretiosior fit. sed nec heredem post mortem testatoris institutum seruum | |
| tanto pluris esse, quo pluris uenire potest, Pedius scribit: est enim absurdum ipsum me | |
| heredem institutum non esse locupletiorem, antequam adeam, si autem seruus heres insti- | |
| tutus sit, statim me locupletiorem effectum, cum multis causis accidere possit, ne iussu | 10 |
| nostro adeat: adquirit nobis certe cum adierit, esse autem praeposterum ante nos locu- | |
| pletes dici, quam adquisierimus. Cuius debitor soluendo non est, tantum habet in bonis, | 1.1 |
| quantum exigere potest. Nonnullam tamen pretio uarietatem loca temporaque adferunt: | 2.1 |
| nec enim tantidem Romae et in Hispania oleum aestimabitur nec continuis sterilitatibus | |
| tantidem, quanti secundis fructibus, dum hic quoque non ex momentis temporum nec ex | |
| ea quae raro accidat caritate pretia constituantur. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si in testamento | 64.pr.1 |
| ita scriptum sit: 'heres meus Lucio Titio decem dare damnas esto et quanto quidem minus | |
| per legem Falcidiam capere poterit, tanto amplius ei dare damnas esto', sententiae testa- | |
| toris standum est. | |
| Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Si fundus legatus sit quin- | 65.pr.1 |
| quaginta dignus sub hac condicione, si quinquaginta heredi dedisset, plerique putant utile | |
| esse legatum, quia condicionis implendae causa datur: nam constat etiam Falcidiam eum | |
| pati posse. sed si quinquaginta aurei legati sint, si quinquaginta dedisset, dicendum inutile | |
| esse legatum et magis ridiculum esse. | 5 |
| Ulpianus libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Circa legem | 66.pr.1 |
| Falcidiam in eo, quod sub condicione uel in diem alicui relictum est, hoc obseruandum | |
| est: si decem sub condicione alicui fuerint relicta eaque condicio post decennium forte | |
| exstiterit, non uidentur decem huic legata, sed minus decem, quia interuallum temporis et | |
| interusurium huius spatii minorem facit quantitatem decem. Sicuti legata non debentur, | 1.1 |
| nisi deducto aere alieno aliquid supersit, nec mortis causa donationes debebuntur, sed | |
| infirmantur per aes alienum. quare si immodicum aes alienum interueniat, ex re mortis | |
| causa sibi donata nihil aliquis consequitur. | |
| Terentius Clemens libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Quotiens | 67.pr.1 |
| cuidam amplius legatum sit, quam ei capere liceret, et lex Falcidia locum haberet, prius | |
| Falcidiae ratio habenda est, scilicet ut subducto eo, quod lex Falcidia exceperit, reliquum, | |
| si non excedat statutam leg<e> portionem, debeatur. | |
| Aemilius Macer libro secundo ad legem uicesimam hereditatium. Compu- | 68.pr.1 |
| tationi in alimentis faciendae hanc formam esse Ulpianus scribit, ut a prima aetate usque | |
| ad annum uicesimum quantitas alimentorum triginta annorum computetur eiusque quanti- | |
| tatis Falcidia praestetur, ab annis uero uiginti usque ad annum uicesimum quintum an- | |
| norum uiginti octo, ab annis uiginti quinque usque ad annos triginta annorum uiginti | 5 |
| quinque, ab annis triginta usque ad annos triginta quinque annorum uiginti duo, ab annis | |
| triginta quinque usque ad annos quadraginta annorum uiginti. ab annis quadraginta usque | |
| ad annos quinquaginta tot annorum computatio fit, quot aetati eius ad annum sexagesimum | |
| deerit remisso uno anno: ab anno uero quinquagesimo usque ad annum quinquagesimum | |
| quintum annorum nouem, ab annis quinquaginta quinque usque ad annum sexagesimum | 10 |
| annorum septem, ab annis sexaginta, cuiuscumque aetatis sit, annorum quinque. eoque | |
| nos iure uti Ulpianus ait et circa computationem usus fructus faciendam. solitum est | |
| tamen a prima aetate usque ad annum trigesimum computationem annorum triginta fieri, | |
| ab annis uero triginta tot annorum computationem inire, quot ad annum sexagesimum | |
| deesse uidentur. numquam ergo amplius quam triginta annorum computatio initur. sic | 15 |
| denique et si rei publicae usus fructus legetur, siue simpliciter siue ad ludos, triginta | |
| annorum computatio fit. Si quis ex heredibus rem propriam esse contendat, deinde | 1.1 |
| hereditariam esse conuincatur, quidam putant eius quoque Falcidiam non posse reti- | |
| neri, quia nihil intersit, subtraxerit an hereditariam esse negauerit: quod Ulpianus recte | |
| improbat. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Usu fructu bonorum legato aes alie- | 69.pr.1 |
| num ex omnibus rebus deducendum est, quoniam post senatus consultum nulla res est, | |
| quae non cadit in usus fructus legatum. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad Sabinum. Falcidiae stipulatio statim com- | 70.pr.1 |
| mittitur, ubi condicio legati uel debiti exstitit. | |
| Paulus libro trigesimo secundo ad edictum. Potest heres in uendenda he- | 71.pr.1 |
| reditate cauere, ut et lege Falcidia interueniente solida legata praestentur, quia ea lex | |
| heredis causa lata est nec fraus ei fit, si ius suum deminuat heres. | |
| Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris. Quantitas patrimonii de- | 72.pr.1 |
| ducto etiam eo, quidquid explicandarum uenditionum causa impenditur, aestimatur. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum prouinciale. In quantitate | 73.pr.1 |
| patrimonii exquirenda uisum est mortis tempus spectari. qua de causa si quis centum in | |
| bonis habuerit et tota ea legauerit, nihil legatariis prodest, si ante aditam hereditatem per | |
| seruos hereditarios aut ex partu ancillarum hereditariarum aut ex fetu pecorum tantum | |
| accesserit hereditati, ut centum legatorum nomine erogatis habiturus sit heres quartam | 5 |
| partem, sed necesse est, ut nihilo minus quarta pars legatis detrahatur. et ex diuerso, si | |
| ex centum septuaginta quinque legauerit et ante aditam hereditatem in tantum decreuerint | |
| bona, incendiis forte aut naufragiis aut morte seruorum, ut non plus quam septuaginta | |
| quinque uel etiam minus relinquatur, solida legata debentur. nec ea res damnosa est he- | |
| redi, cui liberum est non adire hereditatem: quae res efficit, ut necesse sit legatariis, ne | 10 |
| destituto testamento nihil consequantur, cum herede in portionem legatorum pacisci. | |
| Magna dubitatio fuit de his, quorum condicio mortis tempore pendet, id est an quod sub | 1.1 |
| condicione debetur in stipulatoris bonis adnumeretur et promissoris bonis detrahatur. sed | |
| hoc iure utimur, ut, quanti ea spes obligationis uenire possit, tantum stipulatoris quidem | |
| bonis accedere uideatur, promissoris uero decedere. aut cautionibus res explicari potest, | |
| ut duorum alterum fiat, aut ita ratio habeatur, tamquam pure debeatur, aut ita, tamquam | 5 |
| nihil debeatur, deinde heredes et legatarii inter se caueant, ut exsistente condicione aut | |
| heres reddat, quanto minus soluerit, aut legatarii restituant, quanto plus consecuti sint. | |
| Sed et si legata quaedam pure, quaedam sub condicione relicta efficiant, ut exsistente con- | 2.1 |
| dicione lex Falcidia locum habeat, pure legata cum cautione redduntur. quo casu magis | |
| in usu est solui quidem pure legata perinde ac si nulla alia sub condicione legata fuissent, | |
| cauere autem legatarios debere ex euentu condicionis quod amplius accepissent redditu | |
| iri. Cuius generis cautio necessaria uidetur et si quibusdam seruis eodem testamento sub | 3.1 |
| condicione libertas data sit, quorum pretia condicione exsistente bonis detrahuntur. In | 4.1 |
| diem relicta legata alterius esse iuris palam est, cum ea omnimodo tam ipsi legatario quam | |
| heredibus eius deberi certum est: sed tanto minus erogari ex bonis intellegendum est, quan- | |
| tum interea, donec dies optingit, heres lucraturus est ex fructibus uel usuris. Ergo opti- | 5.1 |
| mum quidem est statim ab initio ita testatorem distribuere legata, ne ultra dodrantem re- | |
| linquantur. quod si excesserit quis dodrantem, pro rata portione per legem | |
| ipso iure minuuntur: uerbi gratia si is, qui quadringenta in bonis habuit, tota ea quandrin- | |
| genta erogauerit, quarta pars legatariis detrahitur: si trecenta quinquaginta legauerit, octaua. | 5 |
| quod si quingenta legauerit habens quadri<n>genta, initio quinta, deinde quarta pars detrahi | |
| debet: ante enim detrahendum est, quod extra bonorum quantitatem est, deinde quod ex | |
| bonis apud heredem remanere oportet. | |
| Idem libro tertio de legatis ad edictum praetoris. Quod autem dicitur, si | 74.pr.1 |
| ex iudicio defuncti quartam habeat heres, solida praestanda esse legata, ita accipere de- | |
| bemus, si hereditario iure habeat: itaque quod quis legatorum nomine a coherede accepit, | |
| in quadrantem ei non imputatur. | |
| Ex libro quadragesimo digestorum Iuliani. Marcellus. Sed si ideo legatum | 75.pr.1 |
| ei datum est, ut integra legata uel fideicommissa praestet, deneganda erit actio legati, si | |
| lege Falcidia uti mallet. | |
| Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris. Id autem, quod condi- | 76.pr.1 |
| cionis implendae causa uel a coherede uel a legatario uel a statulibero datur, in Falcidia | |
| non imputatur, quia mortis causa capitur. sane si a statulibero peculiares nummos accipiat, | |
| pro sua parte quadranti eos imputar<e> debet, quia pro ea parte non mortis causa capere, | |
| sed hereditario iure eos habere intellegitur. Qua ratione placuit legata, quae legatarii non | 1.1 |
| capiunt, cum apud heredes subsederint, hereditario iure apud eos remanere intellegi et | |
| ideo quadranti imputanda, nec quicquam interesse, utrum statim ab initio legatum non sit | |
| an quod legatum est remanserit. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum prouinciale. In singulis | 77.pr.1 |
| heredibus rationem legis Falcidiae componendam esse non dubitatur. et ideo si Titio et | |
| Seio heredibus institutis semis hereditatis Titii exhaustus est, Seio autem quadrans toto- | |
| rum bonorum relictus sit, competit Titio beneficium legis Falcidiae. | |
| Idem libro tertio de legatis ad edictum praetoris urbani. Quod si alterutro | 78.pr.1 |
| eorum deficiente alter heres solus exstiterit, utrum perinde ratio legis Falcidiae habenda | |
| sit, ac si statim ab initio is solus heres institutus esset, an singularum portionum separatim | |
| causae spectandae sunt? et placet, si eius pars legatis exhausta sit, qui heres exstiterit, | |
| adiuuari legatarios per deficientem partem, quia ea non est legatis onerata, quia et legata | 5 |
| quae apud heredem remanent efficiunt, ut ceteris legatariis aut nihil aut minus detrahatur: | |
| si uero defecta pars fuerit exhausta, perinde in ea ponendam rationem legis Falcidiae, at- | |
| que si ad eum ipsum pertineret, a quo defecta fieret. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum prouinciale. In duplicibus testamentis | 79.pr.1 |
| siue de patrimonio quaeramus, ea sola substantia spectatur, quam pater cum moreretur | |
| habuerit, nec ad rem pertinet, si post mortem patris filius uel adquisierit aliquid uel de- | |
| minuerit: siue de legatis quaeramus, tam ea quae in primis quam ea quae in secundis | |
| tabulis relicta sunt in unum contribuuntur, tamquam si et ea, quae a filii herede reliquisset | 5 |
| testator, a suo herede sub alia condicione legasset. | |
| Idem libro tertio de legatis ad edictum praetoris. Si is, qui quadringenta | 80.pr.1 |
| in patrimonio habebit, filio impubere herede instituto ducenta legauerit eique Titium et | |
| Seium heredes substituerit et a Titio centum legauerit, uideamus, quid iuris sit. si non- | |
| dum solutis legatis pupillus decesserit et ob id ea legata utrique debent, solus heres Titius | |
| utetur lege Falcidia: cum enim ducenta ex hereditate pupilli ad eum pertineant, ducenta | 5 |
| legatorum nomine debet, centum ex ducentis quae pupillus debebat, centum quae ipse dare | |
| iussus est: itaque ex utraque quantitate quarta deducta habebit quinquaginta. in persona | |
| uero Seii lex Falcidia non interuenit, cum ad eum ex hereditate pupilli ducenta pertineant | |
| et debeat legatorum nomine centum ex ducentis, quae a pupillo relicta sunt. quod si pu- | |
| pillus soluat legata, debent curare tutores pupilli, ut caueant legatarii. Quaedam legata | 1.1 |
| diuisionem non recipiunt, ut ecce legatum uiae itineris actusue: ad nullum enim ea res | |
| pro parte potest pertinere. sed et si opus municipibus heres facere iussus est, indiuiduum | |
| uidetur legatum: neque enim ullum balineum aut ullum theatrum aut stadium fecisse in- | |
| tellegitur, qui ei propriam formam, quae ex consummatione contingit, non dederit: quo- | 5 |
| rum omnium legatorum nomine, etsi plures heredes sint, singuli in solidum tenentur. haec | |
| itaque legata, quae diuiduitatem non recipiunt, tota ad legatarium pertinent. sed potest | |
| heredi hoc remedio succurri, ut aestimatione facta legati denuntiet legatario, ut partem | |
| aestimationis inferat, si non inferat, utatur aduersus eum exceptione doli mali. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Sed usus fructus legatus | 81.pr.1 |
| uenit in computationem legis Falcidiae, nam diuisionem recipit adeo, ut, si duobus legatus | |
| fuerit, ipso iure ad singulos partes pertineant. Dos relegata extra rationem legis Falcidiae | 1.1 |
| est, scilicet quia suam rem mulier recipere uidetur. Sed et de his quoque rebus, quae | 2.1 |
| mulieris causa emptae paratae essent, ut hae quoque extra modum legis essent, nominatim | |
| ipsa Falcidia lege expressum est. | |
| Ulpianus libro octauo disputationum. Quaerebatur, cum is qui solum in | 82.pr.1 |
| nomine quadringenta in bonis habebat ipsi debitori liberationem, Seio autem quadringenta | |
| legauerit, si debitor uel soluendo non sit uel centum facere possit, quantum quisque habeat | |
| interuentu legis Falcidiae. dicebam legem Falcidiam ex eo quod refici ex hereditate potest | |
| quartam heredi tribuere, residuum dodrantem inter legatarios distribuere. quare cum nomen | 5 |
| minus soluendo est in hereditate, eius quod exigi potest pro rata fit distributio, residui | |
| uenditio facienda est, ut id demum in hereditate computetur, quanti nomen distrahi potest. | |
| sed cum debitori liberatio relinquitur, ipse sibi soluendo uidetur et quod ad se attinet, | |
| diues est: quippe si ei mortis causa accepto feratur id quod debet, quadringenta cepisse | |
| uidebitur, licet nihil facere possit: sensisse enim liberationem plenam uidetur, quamuis nihil | 10 |
| facere possit. si soli ei liberatio relicta est, et ideo Falcidia interueniente trecenta accepto | |
| illi ferri debent, residua centum durabunt, in obligationem et si quidem facere posse coe- | |
| perit, exigentur ab eo dumtaxat usque ad centum. idemque erit dicendum, et si mortis | |
| causa accepto ei quadringenta ferantur. unde eleganter dicitur acceptilationem in pendenti | |
| fore, ut, si quidem mortis tempore quadringenta tota inueniantur, in trecenta ualeat ac- | 15 |
| ceptilatio: si uero praeterea aliquid inueniatur, quod quadrantem suppleat heredi, in qua- | |
| dringenta acceptilatio proficiet. quod si debitor iste quadringentorum dumtaxat centum | |
| facere potest, quia sibi soluendo est, necesse habebit centum refundere. cum igitur debitor | |
| sibi soluendo sit, eueniet, ut, si herede aliquo instituto ipsi debitori liberatio et alii qua- | |
| dringenta legata sint, si quidem soluendo sit debitor, centum quinquaginta ex trecentis | 20 |
| retineat, alia centum quinquaginta legatario praestentur, heres centum habeat: sin uero | |
| centum tantum facere possit, heredi ex refecto quarta seruanda est: sic fiet, ut centum, | |
| quae praestari possunt, in quattuor partes diuidantur, tres partes ferant legatarii, heres | |
| uiginti quinque habeat, debitor, qui soluendo non est, secum centum quinquaginta com- | |
| penset. de residuis centum quinquaginta, quae exigi non possunt, uenditio fiet nominis | 25 |
| idque, quasi solum in bonis fuerit, repraesentatur. quod si nihil facere debitor potest, | |
| aeque in centum quinquaginta accepto liberandus est: de residuo uenditionem nominis | |
| faciendam Neratius ait, quod et nos probamus. | |
| Iulianus libro duodecimo digestorum. Si creditor filii tui heredem te in- | 83.pr.1 |
| stituerit et legis Falcidiae rationem ponas, peculii quantitas, quod aditae hereditatis tem- | |
| pore fuisset, in quadrantem tibi imputabitur. | |
| Idem libro tertio decimo digestorum. Repperitur casus, quo heres agere | 84.pr.1 |
| potest, quamuis testator agere non potuerit: ueluti si tutor, cum solueret legata, non inter- | |
| posuerit stipulationem, quanto plus quam per legem Falcidiam capi licuerit solutum fuerit, | |
| reddi: pupillus quidem eo nomine tutelae non agit, sed heredi eius hoc quoque nomine | |
| tutor obligatus erit. | 5 |
| Idem libro octauo decimo digestorum. Si dos socero data est et solus filius | 85.pr.1 |
| heres patri exstitisset, dotem confestim in computatione hereditatis et Falcidiae ration<e> | |
| in aere alieno deducet: aliter enim uidebitur indotatam uxorem habere. quod si filius ex- | |
| traneum coheredem habeat, ipse quidem semper pro qua parte patri heres erit dotem in | |
| aere alieno deducet, et coheres eius, antequam dos a filio praecipiatur. | 5 |
| Idem libro quadragesimo digestorum. Titia testamento suo Titium fratrem | 86.pr.1 |
| suum ex parte tertia heredem instituit fideique eius commisit, ut hereditatem retenta quarta | |
| parte Secundae et Proculae restituat: eadem fratri quaedam praedia praelegauit: quaero, | |
| an Titius ea quae praelegata sunt etiam pro ea parte hereditatis, quam rogatus est ut | |
| <restitueret>, restituere an integra retinere debeat. respondi Titium legata integra retinere | 5 |
| debere, sed in partem quartam imputari oportere duodecimam partem praediorum. sed si | |
| non esset adiectum, ut pars quarta deduceretur, totum trientem praediorum legi Falcidiae | |
| imputari oportere, quoniam contra sententiam matris familiae lex Falcidia induceretur. | |
| Idem libro sexagesimo primo digestorum. Qui fundum solum in bonis cen- | 87.pr.1 |
| tum relinquebat, si heredem suum damnauerit, ut eum quinquaginta Titio uenderet, non | |
| est existimandus amplius quam quinquaginta legasse, ideoque lex Falcidia locum non habet. | |
| Item <is>, qui duos fundos in bonis centum haberet, si me et Titium heredes instituisset | 1.1 |
| et damnasset me, ut Titio fundum Cornelianum quinquaginta uenderem et contra Titium | |
| damnasset, ut mihi fundum Seianum quinquaginta uenderet: non animaduerto, quemad- | |
| modum lex Falcidia locum habere possit, cum uterque heredum unius fundi partem dimi- | |
| diam hereditario iure habiturus sit, in qua pars dimidia hereditatis est: nam certe qui | 5 |
| damnatus est fundum Cornelianum uendere, Seiani fundi partem hereditario iure habet, | |
| item qui damnatus est Seianum fundum uendere, partem Corneliani fundi hereditario iure | |
| retinet. Si quis heredem instituerit eum, cui rogatus fuerat post mortem suam centum | 2.1 |
| restituere, in ratione legis Falcidiae centum deducere debet, quia, si alius quilibet heres | |
| exstitisset, haec centum in aere alieno ponerentur. Si tu ex parte quarta, Titius ex parte | 3.1 |
| quarta heredes scripti fueritis, deinde tu ex parte dimidia heres institutus fueris sub con- | |
| dicione, et legata, item libertates datae fuerint: pendente condicione libertates competent, | |
| legata tota praestabuntur, quia siue condicio exstiterit, te herede exsistente utraque ualent, | |
| siue condicio defecerit, tu et Titius heredes eritis. de lege Falcidia, si hoc quaeris, an | 5 |
| exsistente condicione miscetur quadrans tuus et semis atque ita pro dodrante ratio po- | |
| nenda est cum his, quibus a te pure herede legatum est, respondebimus misceri duas | |
| partes. Qui filium suum impuberem et Titium aequis partibus heredes instituerat, a filio | 4.1 |
| totum semissem legauerat, a Titio nihil et Titium filio substituerat. quaesitum est, cum | |
| Titius ex institutione adisset et impubere filio mortuo ex substitutione heres exstitisset, | |
| quantum legatorum nomine praestare deberet. et placuit solida legata eum praestare de- | |
| bere: nam confusi duo semisses efficerent, ut circa legem Falcidiam totius assis ratio habe- | 5 |
| retur et solida legata praestarentur. sed hoc ita uerum est, si filius antequam patri heres | |
| exsisteret decessisset. si uero patri heres fuit, non ampliora legata debet substitutus, quam | |
| quibus pupillus obligatus fuerat, quia non suo nomine obligatur, sed defuncti pupilli, qui | |
| nihil amplius quam semissis dodrantem praestare necesse habuit. Quod si extranei heredis | 5.1 |
| semis totus legatus fuerit isque pupillo, a quo nihil legatum erat, ex substitutione heres | |
| exstiterit, poterit dici augeri legata et perinde agendum, ac si cuilibet coheredi substitutus | |
| fuisset eoque omittente hereditatem ex asse heres exstitisset, quia semper substitutus ra- | |
| tionem legis Falcidiae ex quantitate bonorum, quae pater reliquerit, ponet. Eadem dicenda | 6.1 |
| sunt et si pater duos impuberes heredes instituerit et eosdem inuicem substituerit, deinde | |
| iure substitutionis ad alterum hereditas recciderit et legis Falcidiae ratio habenda sit. Qui | 7.1 |
| filios impuberes duos habebat, alterum heredem instituit, alterum exheredauit, deinde ex- | |
| heredatum instituto substituit ac postea exheredato Maeuium et ab eo legauit: et exhere- | |
| datus fratri impuberi exstitit heres, deinde impubes decessit. cum iudicio patris facultates | |
| paternae per causam hereditariam ex substitutione ad eum perueniant, potest dici legata | 5 |
| ab eo relicta praestanda esse habita ratione legis Falcidiae in his bonis, quae pater mortis | |
| tempore reliquerit. nec huic contrarium est, quod, cum exheredato pater legatum dederit, | |
| nihilo magis substitutus legatis obligabitur, quia eo casu non hereditatis paternae portio, | |
| sed legatum ad eum peruenit. dicet aliquis: quid ergo, si exheredatus filius non <ex> sub- | |
| stitutione fratri suo heres exstiterit, sed aut lege aut per interpositam personam atque | 10 |
| ita impubes decesserit? sic quoque existimandus erit substitutus legata debere? minime: | |
| nam quantum intersit, exheredatus filius ex substitutione fratri suo heres | |
| exsistat an alio modo, uel ex eo apparet, quod alias ab eo legare pater potuit, alias non | |
| potuit. est igitur rationi congruens, ne plus iuris circa personam substituti testator habeat, | |
| quam habuerat in eo, cui eum substituebat. Coheres pupillo datus si pro parte sua legata, | 8.1 |
| habita legis Falcidiae ratione, praestiterit, deinde impubere mortuo ex substitutione heres | |
| exstiterit et semis pupilli legatis exhaustus esset, ex integro legis Falcidiae ratio ponenda | |
| erit, ut contributis legatis, quae ab ipso et quae a pupillo data fuerant, pars quarta bo- | |
| norum apud eum remaneat. licet enim pupillo heres exsistat, tamen circa legem Falcidiam | 5 |
| perinde ratio habetur ac si patri heres exstitisset. nec aliter augebuntur legata, quae ab | |
| ipso ultra dodrantem data fuerant, quam augentur, cum ex parte heres institutus et co- | |
| heredi suo substitutus deliberante coherede legata, habita ratione legis Falcidiae, soluit, | |
| deinde ex substitutione alteram quoque partem hereditatis adquirat. | |
| Africanus libro quinto quaestionum. Qui quadringenta habebat, trecenta | 88.pr.1 |
| legauit: deinde fundum tibi dignum centum aureis sub hac condicione legauit, si legi Fal- | |
| cidiae in testamento suo locus non esset: quaeritur, quid iuris est. dixi τῶν ἀπόρων hanc | |
| quaestionem esse, qui tractatus apud dialecticos τοῦ ψευδομένου dicitur. etenim quidquid | |
| constituerimus uerum esse, falsum repperietur. namque si legatum tibi datum ualere | 5 |
| dicamus, legi Falcidiae locus erit ideoque deficiente condicione non debebitur. rursus si, | |
| quia condicio deficiat, legatum ualiturum non sit, legi Falcidiae locus non erit: porro si | |
| legi locus non sit, exsistente condicione legatum tibi debebitur. cum autem uoluntatem | |
| testatoris eam fuisse appareat, ut propter tuum legatum ceterorum legata minui nollet, | |
| magis est, ut statuere debeamus tui legati condicionem defecisse. Quid ergo dicemus, si | 1.1 |
| ducenta legauit et tibi similiter sub eadem condicione ducenta legata esse proponantur? | |
| nam aut exstitisse aut defecisse legati tui condicionem, ut aut totum aut nihil tibi debeatur, | |
| et iniquum et contra uoluntatem testatoris existimabitur: ru<r>sus partem deberi rationi non | |
| congruit, quando necesse est totius legati condicionem uel exstitisse uel defecisse. ergo | 5 |
| per exceptionem doli mali tota ea res temperanda erit. Quare cum quis tale quid con- | 2.1 |
| sequi uelit, si<c> consequetur: 'si quo amplius legaui uel legauero, quam per legem Falci- | |
| diam licebit, tum quantum ad supplendum quadrantem deduci oportet, ex eo legato quod | |
| Titio dedi heres meus damnas esto dare'. Qui ducenta in bonis relinquebat, legauit mihi | 3.1 |
| centum praesenti die, tibi aeque centum sub condicione: post aliquantum temporis exstitit | |
| condicio, ita tamen, ut ex reditu eius summae, quae tibi relicta est, non amplius quam | |
| uiginti quinque reciperet. legis Falcidiae ratio ita habenda erit heredi, ut uiginti quinque | |
| conferre ei debeamus et amplius fructus quinquaginta medii temporis, qui uerbi gratia | 5 |
| efficient quinque. cum igitur triginta sint conferenda, quidam putant quina dena ab | |
| utroque nostrum conferenda esse, quod minime uerum est: licet enim eandem quanti- | |
| tatem acceperimus, manifestum tamen est aliquanto uberius esse meum legatum. quare | |
| statuendum erit tanto minus in tuo legato esse, quantum ex fructibus eius heres perceperit. | |
| secundum quod in proposita specie computationem ita iniri oportet, ut ex septem partibus | 10 |
| ego quattuor, tu tres conferamus, quoniam quidem quarta pars amplius in meo, quam in | |
| tuo legato est. | |
| Marcianus libro septimo institutionum. Diui Seuerus et Antoninus rescribse- | 89.pr.1 |
| runt pecuniam relictam ad alimenta puerorum Falcidiae subiectam esse et ut idoneis no- | |
| minibus collocetur pecunia, ad curam suam reuocaturum praesidem prouinciae. Diui Se- | 1.1 |
| uerus et Antoninus generaliter rescribserunt Bononio Maximo usuras praestaturum eum, | |
| qui frustrationis causa beneficium legis Falcidiae implorauit. | |
| Florentinus libro undecimo institutionum. Si heres, cuius fidei commissum | 90.pr.1 |
| est, ut accepta certa pecunia hereditatem restituat, a uoluntate eius qui testamentum fecit | |
| discedat et postea legis Falcidiae beneficio uti uolet: etsi non detur ei, quo accepto here- | |
| ditatem restituere rogatus est, tamen fideicommissum restituere cogi debet, quoniam quod | |
| ei pater familiae dari uoluit legis Falcidiae commodum praestat. | 5 |
| Marcianus libro tertio decimo institutionum. In quartam hereditatis, quam | 91.pr.1 |
| per legem Falcidiam heres habere debet, imputantur res, quas iure hereditario capit, non | |
| quas iure legati uel fideicommissi uel inplendae condicionis causa accipit: nam haec in | |
| quartam non imputantur. sed in fideicommissaria hereditate restituenda siue legatum uel | |
| fideicommissum datum sit heredi siue praecipere uel deducere uel retinere iussus est, in | 5 |
| quartam id ei imputatur: pro ea uero parte, quam accepit a coherede extra quartam id | |
| est, quod a coherede accipitur. sed et si accepta pecunia hereditatem restituere rogatus | |
| sit, id quod accipit in quartam ei imputatur, ut diuus Pius constituit. si quid uero im- | |
| plendae condicionis causa heres accipiat a legatariis, in Falcidiae computationem non | |
| prodesse: et ideo si centum praedium legauerit defunctus, si quinquaginta heredi legatarius | 10 |
| dederit, centum legatis computationem fieri et quinquaginta extra hereditatem haberi, ne | |
| in quartam ei imputentur. | |
| Macer libro secundo de re militari. Si miles testamento facto partem dimi- | 92.pr.1 |
| diam hereditatis suae tibi restitui iusserit, deinde post missionem factis codicillis alteram | |
| partem Titio restitui rogauerit: si quidem post annum missionis suae decesserit, et tibi et | |
| Titio heres partem quartam retinebit, quia eo tempore testator decessit, quo testamentum | |
| eius ad beneficium principale pertinere desierat: si uero intra annum missionis decesserit, | 5 |
| solus Titius deductionem partis quartae patietur, quia eo tempore fideicommissum ei re- | |
| lictum est, quo testator iure militari testari non potuit. | |
| Papinianus libro uicesimo quaestionum. Acceptis a Maeuio centum heredi- | 93.pr.1 |
| tatem Maeuio restituere pecuniamque post mortem suam Titio dare rogatus est. quam- | |
| quam haec centum quartam bonorum efficiant, tamen propter fideicommissum sequens | |
| quartae retentioni locus erit: tunc enim ex constitutione diui Hadriani Falcidiae satisfacit | |
| ea quantitas, cum apud heredem remanet. sed Falcidiam patietur solus cui hereditas re- | 5 |
| licta est: nam in centum, quae mortis causa capiuntur, admitti Falcidia non potest. plane | |
| si quis ita scribsit: 'acceptis centum peto restituas hereditatem' neque personam dantis | |
| demonstrauerit, quasi retentam et praeceptam pecuniam, si quartae sufficiat, inducere Tre- | |
| bellianum. | |
| Scaeuola libro uicesimo primo digestorum. Filio et filia scriptis heredibus | 94.pr.1 |
| singulis certa praelegauit, sed longe minus filiae, cui etiam domum obligatam praelegauit | |
| cum instrumentis et quicquid ibi fuerit et adiecit haec uerba: 'sed ea condicione lego, ut | |
| quidquid aeris alieni in ea domo erit, Titius libertus filii mei exsoluat et sit eis utrisque | |
| domus communis'. quaesitum est, si filia legis Falcidiae beneficio uti uolet ad quartam | 5 |
| retinendam, an ex hereditate, quae ei relicta est, deducto aere alieno eius quod superfuerit | |
| quartam consequi debeat. respondit iure quidem id postulaturam, uerum non alias ea, quae | |
| ei data sunt, accepturam, si modo ea quartam suppleant, quam uoluntati defuncti soluen- | |
| dum praestando pareret. | |
| Idem libro uicesimo primo digestorum. Maritus uxoris res extra dotem con- | 95.pr.1 |
| stitutas administrauit eaque decedens ante rationem sibi redditam administrationis ex asse | |
| eundem maritum heredem reliquit eiusque fidei commisit, ut decem uncias filio communi | |
| cum moreretur restitueret, duas autem uncias nepoti. quaesitum est, an id quoque, quod | |
| ex administratione rerum apud maritum resedisse constiterit, cum ceteris bonis pro rata | 5 |
| decem unciarum filio restitui debeat. respondit id, quod debuisset hereditati, in rationem | |
| uenire debere. Filiae, quam mater rogauerat, si impubes decessisset, restituere heredi- | 1.1 |
| tatem Titio, patruus legitimus heres exstitit: in ratione legis Falcidiae ponenda desiderat | |
| deduci sortes, ex qu<a>rum usuris alimenta impubes defuncta ex persona testatricis suae | |
| pluribus debita praestitit: quaesitum est, an, si eas deduxerit, cauere debeat defunctorum | |
| alimentariorum portiones pro modo sortium se restituturum. respondit debere cauere. Post | 2.1 |
| aditam hereditatem triennio exacto legatariis heres legem Falcidiam opponit idcirco, quod | |
| administrauit tutelas testator, quarum ratio nondum reddita sit et quod neget tantum redigi | |
| ex nominibus posse, quantum in cautione deductum est. quaesitum est, an rationes de- | |
| functi et omnium instrumentorum hereditariorum et pupillarium rationum legatariis deside- | 5 |
| rantibus heres describendi potestatem facere debeat, ne in potestate eius sit proferre quod | |
| uelit et per hoc in fraudem legatarii inducantur. respondit ad iudicis officium pertinere | |
| explorare ea, per quae probetur, quanti sit in bonis. | |
| Scaeuola libro singulari quaestionum publice tractatarum. Miles si, dum paganus erat, | 96.pr.1 |
| fecerit testamentum, militiae tempore codicillos, lex Falcidia in codicillis locum non habet, | |
| in testamento locum habebit. |