| SI CUI PLUS, QUAM PER LEGEM FALCIDIAM LICUERIT, | |
| LEGATUM ESSE DICETUR | |
| Ulpianus libro septuagesimo nono ad edictum. Si cui plus quam licuerit | 35.3.1.pr.1 |
| legetur et dubitari iuste possit, utrum lex Falcidia locum habitura est nec ne, subuenit | |
| praetor heredi, ut ei legatarius satisdet, ut, si apparuerit eum amplius legatorum nomine | |
| cepisse quam e lege Falcidia capere licebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam det do- | |
| lusque malus ab eo afuturus sit. Neque interest, utrum in primis tabulis hoc fiat an in | 1.1 |
| pupillaribus an in utrisque: etenim legem Falcidiam semel esse admittendam, etiamsi du- | |
| plex sit testamentum, iam conuenit, contributis legatis tam his, quae ab ipso pupillo quam | |
| his, quae a substituto impuberi relicta sunt. Si non fuisset interposita stipulatio ex per- | 2.1 |
| sona pupilli, tutelae actio heredi pupilli aduersus tutorem competit. sed ut Pomponius ait, | |
| et ipsi pupillo et heredi eius poterit committi stipulatio, ipsi quo casu uiuo eo Falcidia | |
| incipit locum habere. de tutelae quoque actione idem scribit. Marcellus ait: qui quadrin- | 3.1 |
| genta in bonis habebat, inpuberem filium heredem instituit eique substituit Titium et Seium: | |
| nihil a pupillo testator legauit, sed a Titio trecenta: utrum ducenta, inquit, praestabuntur | |
| an centum quinquaginta? nam trecenta nullo modo eum praestare. mihi uidetur uerius | |
| non amplius eum parte sua erogare compelli, certe nec minus: secundum quod eueniret, | 5 |
| ut non soli committatur stipulatio, sed omnibus heredibus interponenda est, sed causa | |
| cognita. Falcidiam locum habere et legatorum modus facit et aeris alieni onus. et si qui- | 4.1 |
| dem euidens aes alienum est uel certum, facilis est computatio: si autem adhuc incertum | |
| est, quia forte uel condicio eius pendet uel creditor litem contestatus est et necdum lis | |
| finita est, dubitabitur, quantum legatariis debeatur propter incertum. Hodie tamen sub- | 5.1 |
| simile aliquid fit in fideicommissis. Cum dicitur lex Falcidia locum habere, arbiter dari | 6.1 |
| solet ad ineundam quantitatem bonorum, tametsi unus aliquid modicum fideicommissum | |
| persequatur: quae computatio praeiudicare non debet ceteris, qui ad arbitrum missi non | |
| sunt. solet tamen ab herede etiam ceteris denuntiari fideicommissariis, ut ueniant ad ar- | |
| bitrum ibique causam suam agant, plerumque et creditoribus, ut de aere alieno probent. | 5 |
| habet tamen rationem in legatariis, item in fideicommissariis, ut, si offerat integrum quod | |
| relictum est heres desiderans cauere sibi hac stipulatione, audiatur. Si legata quaedam | 7.1 |
| praesenti die relicta sint, quaedam sub condicione, interponenda erit ista stipulatio propter | |
| legata condicionalia, dummodo ea legata, quae praesenti sint, integra soluantur. Iulianus | |
| denique scribit, si pure et sub condicione legata fuerint ne exsistente condicione lex Fal- | |
| cidia locum habeat, non aliter legatorum, quae pure data sunt, actionem dari debere, quam | 5 |
| si cautum fuerit heredi 'quanto amplius, quam per legem Falcidiam licuerit, ceperit'. Idem | 8.1 |
| Iulianus scribit eum, cui quadrans sub condicione et dodrans pure legatus est, cauere | |
| debere 'quanto amplius, quam per legem Falcidiam liceat, ceperit, reddi'. Haec stipulatio | 9.1 |
| ideo locum habet, quia, etsi repeti potest id quod solutum est, tamen fieri potest, ut non | |
| sit soluendo is cui solutum est ac per hoc pereat quod datum est. In mortis causa quoque | 10.1 |
| donationibus potest dici hanc stipulationem esse interponendam. Haec uerba stipulationis | 11.1 |
| 'quod amplius legatorum nomine ceperis, quam e lege Falcidia capere licebit' non tantum | |
| eum comprehendunt, qui amplius accepit, quam ei Falcidia permissit, ut reddat partem, | |
| habeat partem, uerum etiam eum qui totum debet restituere. etenim sciendum est legem | |
| Falcidiam interdum partem eius quod datum est, interdum totum reuocare. cum enim ha- | 5 |
| bita ratione aeris alieni Falcidia ineatur, plerumque euenit, ut emergente debito uel con- | |
| dicione aeris alieni exsistente totum quod legatum est exhauriatur. sed et libertatium con- | |
| dicio interdum exsistens efficiet legatum omnino non deberi, quippe cum habita ratione | |
| libertatium et deductis pretiis eorum tunc demum legatorum ineatur ratio. In quibusdam | 12.1 |
| autem testamentis Falcidia quidem locum non habet uerumtamen ita obseruatur, ut, licet | |
| quadrantem heres non retineat, tamen hactenus legata debeantur, quatenus patrimonii | |
| uires sufficiunt, utique deducto aere alieno, item deductis pretiis eorum, qui libertatem | |
| in testamento uel directam uel fideicommissariam acceperunt. Sed et legatario cauendum | 13.1 |
| est, a quo fideicommissum relinquitur. Interdum non legis Falcidiae, sed etiam alterius | 14.1 |
| legis in hac stipulatione ratio facienda est, ut puta si patronus ex asse heres institutus | |
| sit et pure quincunx legatus sit et sub condicione aliquid supra debitam patrono partem: | |
| nam in hunc casum ratio facienda est illius legis, quae patronos uocat, non legis Falcidiae. | |
| Si res, quae legata sit, apud legatarium interierit, probandum est exceptione succurri ei | 15.1 |
| qui promisit, | |
| Paulus libro septuagesimo quinto ad edictum. etiamsi quanti ea res sit | 2.pr.1 |
| promisit, | |
| Ulpianus libro septuagesimo nono ad edictum. nisi si dolo ipsius aliquid | 3.pr.1 |
| factum sit: tunc enim etiam ex doli clausula, quae in ista stipulatione continetur, tenebitur | |
| et replicatione repelli poterit. Haec cautio, quae propter legem Falcidiam interponitur, | 1.1 |
| fideiussorum habet praestationem. Si in plures dies pecunia legata est, cum certum sit | 2.1 |
| legem Falcidiam locum habere, non stipulationi, sed computationi locum esse Pedius ait, | |
| ut aestimetur, quanti sit quod in diem legatum est et tantum credatur esse legatum, quan- | |
| <tum> efficit aestimatio, ut pro modo eius ex omnibus legatis statim legis Falcidiae ratio | |
| habeatur. Quotiens futurum est, ut palam sit et ante diem uenientem iam Falcidiam lo- | 3.1 |
| cum habere, totiens computatio eius fit. nam si condicio in mora est, exspectabimus con- | |
| dicionem, quoad exsistat: si autem dies superest, iam hic intercapedinis temporis habita | |
| ratione atque aestimatione sic de Falcidia disputabimus et committi stipulationem dice- | |
| mus. Quamuis autem omnes legatarii et fideicommissarii necesse habeant hac stipulatione | 4.1 |
| cauere, tamen quibusdam remitti diui fratres rescripserunt, ut puta his, quibus minuta | |
| alimenta sunt relicta. Pompeiae enim Faustinae rescribserunt sic: 'non eandem causam | |
| esse decem aureorum, quos annuos tibi testamento Pompeiae Crispianae patronae tuae | |
| relictos proponis, atque fuit alimentorum et uestiarii libertis relictorum, quibus propterea | 5 |
| cautionis onus remittendum existimauimus'. Item sciendum est fiscum hanc cautionem | 5.1 |
| non pati, sed perinde conueniri posse, ac si cauisset. ceteros autem, cuiuscumque digni- | |
| tatis sint, licet iam legata perceperint, compelli debere ad cauendum diuus Pius rescribsit: | |
| ex quo rescripto etiam illud accipimus, quod etiam post soluta legata uoluit stipulationem | |
| interponi. Si legatarius heredi, qui controuersiam hereditatis patitur iam uel sperat, de | 6.1 |
| restituendo legato sibi praestito cauerit et euicta hereditas sit, sed neglegentia uel dolo | |
| eius qui legatum praestitit, dicemus non committi stipulationem propter uiri boni arbi- | |
| trium, quod inest huic stipulationi. Item si ipse, qui praestitit legatum, ex alia causa sibi | 7.1 |
| euicerit, ut puta quia inuenitur sequenti testamento heres scriptus, in quo legatum iste | |
| legatarius non acceperat, dicemus committi stipulationem propter uiri boni arbitrium. Et | 8.1 |
| generaliter ubicumque hereditatem uel quantitatem uel emolumentum praestitit is, qui hac | |
| stipulatione sibi prospexerat, dicendum est <i>bi committi eam, si modo culpa abest ab | |
| eo, qui stipulatus est. Quaesitum est, an saepius committatur. et placet etiam saepius | 9.1 |
| eam committi, si per partes ablata est hereditas. Si legatum fuerit praestitum ante inter- | 10.1 |
| positam hanc stipulationem, an condici possit, ut cautio ista interponatur? mouet quae- | |
| stionem, quod ea, quae per errorem omissa uel soluta sunt, condici possunt et hic ergo | |
| quasi plus solutum uidetur ex eo, quod cautio intermissa est. et ait Pomponius con- | |
| dictionem interponendae satisdationis gratia competere et puto hoc probandum quod Pom- | 5 |
| ponius, utilitatis gratia. | |
| Paulus libro septuagesimo quinto ad edictum. Haec autem satisdatio locum | 4.pr.1 |
| habet, si iusta causa esse uidebitur: nam iniquum erat omnimodo caueri nondum illata | |
| controuersia litis, cum possint ei lusoriae minae fieri: ideoque eam rem praetor ad cogni- | |
| tionem suam reuocat. Si duo ex testamento hereditatem in solidum sibi uindicent, forte | 1.1 |
| quod eiusdem nominis sint, tam in possessorem quam in petitorem competunt actiones et | |
| creditoribus et legatariis. Haec cautio utique necessaria est, si quis pecuniam suam soluat | 2.1 |
| uel rem tradat: si uero pecuniam hereditariam soluat uel rem tradat, quidam non putant | |
| cauendum, quia nec teneri potest eo nomine uictus, cum non possideat uel dolo fecerit, | |
| quo minus possideat. hoc si ante motam controuersiam soluat: quod si postea, tenebitur | |
| culpae nomine. Sed cum de nomine inter duos quaestio est, numquid non sit cauendum | 3.1 |
| ei, qui hereditariam rem tradat, quia omnimodo unus liberatur: quemadmodum si aes alie- | |
| num hereditarium soluatur? sed si petitor suam pecuniam soluet aut rem suam tradat, | |
| non habet unde retineat et ideo necessaria est ei cautio. | |
| Marcellus libro uicesimo primo digestorum. Uideamus, an stipulatio 'qua | 5.pr.1 |
| amplius per Falcidiam ceperis licuerit dari' aduersus eum non sufficiat, qui legatum alii | |
| restituere ex fideicommissi causa debet. sufficiet autem dici nihil eius fidei commissum | |
| esse: cauebit scilicet legatario et is, qui fideicommissum accipiet, nisi forte malet lega- | |
| tarius circuitu sublato heredi caueri. sed et legatario praeterea cauendum est, si (ut | 5 |
| plerumque aequum est) pro rata ex fideicommisso retinere ei concedendum est, quamuis | |
| tantum ex legato apud eum erit remansurum, ut sufficere possit ad praestandum fidei- | |
| commissum. | |
| Callistratus libro quarto de cognitionibus. Cum non facile satisdationem | 6.pr.1 |
| offerre legatarius uel fideicommissarius possit et futurum sit, ut propter hoc a petitione | |
| liberalitatis ex testamento submoueantur, numquid onus satisdationis eis remittendum erit? | |
| quod uidetur adiuuari rescripto diui Commodi in haec uerba: 'is, cuius de ea re notio est, | |
| aditus si compererit ideo cautionem a te exigi, ut a fideicommissi petitione auertaris, onus | 5 |
| satisdationis tibi remitti curabit'. | |
| Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. Diuus Pius ab eo, qui | 7.pr.1 |
| annua legata praecipere ad distribuendum iussus erat, uetuit cautionem exigi cessantium | |
| partes reddi, nisi aperte cauere iussus esset. | |
| Maecianus libro decimo fideicommissorum. Si heres partem bonorum uel | 8.pr.1 |
| etiam uniuersa bona delata ad fiscum diceret, constaret autem de fideicommisso, decretum | |
| est, ut petitori cauenti 'euicta hereditate restitu<tu> iri' solueretur. | |
| Idem libro duodecimo fideicommissorum. Si non in controuersia sit proprie- | 9.pr.1 |
| tas, sed usus fructus (potest enim rei, cuius proprietas Titio legata est, usus fructus alii | |
| legari), tunc de eo restituendo non heredi, sed Titio caueri debeat. interdum et si ab he- | |
| rede legetur usus fructus, Titio cauendum est: ueluti si detracto usu fructu proprietas ei | |
| legetur, usus fructus Seio: quid enim attinebit hoc casu heredi caueri, ad quem emolu- | 5 |
| mentum intercidentis usus fructus non sit spectandum? uerum si usu fructu Seio legato | |
| proprietas Titio ita legetur, ut, cum ad Seium pertinere desierit, habeat proprietatem, tunc | |
| heredi caueri oportebit a fructuario, ab herede autem Titio, quia non sit certum usu fructu | |
| intercepto ad Titium proprietatem reuersuram. |