| LIBER TRIGESIMUS SEXTUS | |
| AD SENATUS CONSULTUM TREBELLIANUM | |
| Ulpianus libro tertio fideicommissorum. Explicito tractatu, qui ad fideicommissa sin- | 36.1.1.pr.1 |
| gularum rerum pertinet, transeamus nunc ad interpretationem senatus consulti Trebelliani. | |
| Factum est enim senatus consultum temporibus Neronis octauo calendas Septembres An- | 1.1 |
| naeo Seneca et Trebellio Maximo consulibus, cuius uerba haec sunt: 'Cum | 2.1 |
| esset aequissimum in omnibus fideicommissariis hereditatibus, si qua de his bonis iudicia | |
| penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusque transferretur, potius quam cuique | |
| periculosum esse fidem suam: placet, ut actiones, quae in heredem heredibusque dari | |
| solent, eas neque in eos neque his dari, qui fidei suae commissum sic, uti rogati essent, | 5 |
| restituissent, sed his et in eos, quibus ex testamento fideicommissum restitutum fuisset, | |
| quo magis in reliquum confirmentur supremae defunctorum uoluntates'. Sublata est hoc | 3.1 |
| senatus consulto dubitatio eorum, qui adire hereditatem recusare seu metu litium seu prae- | |
| textu metus censuerunt. Quamquam autem senatus subuentum uoluit heredibus, subuenit | 4.1 |
| tamen et fideicommissario: nam in eo, quod heredes, si conueniantur, exceptione uti pos- | |
| sunt, heredibus subuentum est: in eo uero, quod, si agant heredes, repelluntur per ex- | |
| ceptionem quodque agendi facultas fideicommissariis competit, procul dubio consultum est | |
| fideicommissariis. Hoc autem senatus consultum locum habet, siue ex testamento quis heres | 5.1 |
| esset siue ab intestato rogatusque sit restituere hereditatem. In filii quoque familias mi- | 6.1 |
| litis iudicio, qui de castrensi peculio uel quasi castrensi testari potest, senatus consultum | |
| locum habet. Bonorum quoque possessores uel alii successores ex Trebelliano restituere | 7.1 |
| potuerunt hereditatem. De illo quaeritur, an is, cui ex causa fideicommissi restituta est | 8.1 |
| hereditas ex Trebelliano senatus consulto, ipse quoque restituendo ex eodem senatus con- | |
| sulto transferat actiones: et Iulianus scribit etiam ipsum transferre actiones, quod et Mae- | |
| cianus probat et nobis placet. Sed et quotiens quis rogatus duobus restituere hereditatem, | 9.1 |
| alteri pure uel in diem, alteri sub condicione, suspectam dicit: ei, cui erat rogatus pure | |
| uel in diem restituere, interim uniuersam hereditatem restitui senatus censuit, cum autem | |
| exstiterit condicio, si uelit alius fideicommissarius partem suam suscipere, transire ad eum | |
| ipso iure actiones. Si filio uel seruo herede instituto rogatoque restituere hereditatem do- | 10.1 |
| minus uel pater restituat, ex Trebelliano transferuntur actiones: quod est etiam, si suo | |
| nomine rogati sunt restituere. Idem est et si ipsi filio pater rogatus sit restituere heredi- | 11.1 |
| tatem. Sed et si tutor uel curator adulescentis uel furiosi rogatus sit restituere hereditatem, | 12.1 |
| sine dubio Trebelliano locus erit. Fuit quaesitum, si ipsi tutori rogatus sit restituere pu- | 13.1 |
| pillus, an ipso auctore restitutionem facere possit? et est decretum a diuo | |
| Seuero non posse tutori se auctore restituere hereditatem, quia in rem suam auctor esse | |
| non potest. Curatori tamen adulescentis ab adulescente poterit restitui hereditas, quoniam | 14.1 |
| necessaria non est auctoritas ad restitutionem. Si autem collegium uel corpus sit, quod | 15.1 |
| rogatum est restituere decreto eorum <cui>, qui sunt in collegio uel corpore, in singulis in- | |
| specta eorum persona restitutionem ualere: nec enim ipse sibi uidetur quis horum resti- | |
| tuere. Si heres praecepto fundo rogatus sit hereditatem restituere, ex Trebelliano senatus | 16.1 |
| consulto restituet hereditatem. nec multum facit, si fundus pignori datus est: neque enim | |
| aeris alieni personalis actio fundum sequitur, sed eum, cui hereditas ex Trebelliano senatus | |
| consulto restituta est. sed cauendum est heredi a fideicommissario, ut, si forte fundus | |
| fuerit euictus a creditore, habeat heres cautum. Iulianus autem cauendum non putat, sed | 5 |
| aestimandum fundum, quanti ualet sine hac cautione, hoc est quanti uendere potest sine | |
| cautione: et si potest tanti uendere non interposita cautione, quantum facit quarta pars | |
| bonorum, ex Trebelliano transituras actiones: si minoris, retento eo quod deest similiter | |
| ex Trebelliano restitutionem fieri: quae sententia multas quaestiones dirimit. Si is, qui | 17.1 |
| quadri<n>genta in bonis habeat, trecenta legauerit et deductis ducentis rogauerit heredem | |
| Seio restituere hereditatem, an trecentorum onus fideicommissarius subeat an uero hactenus, | |
| quatenus ad eum ex hereditate peruenit? Iulianus ait competere quidem aduersus eum | |
| trecentorum petitionem, non autem amplius quam in ducentis actionem aduersus fideicom- | 5 |
| missarium daturum, in heredem autem centum. et mihi uidetur uera esse Iuliani sententia, | |
| ne damnum fideicommissarius sentiat ultra, quam ad eum ex hereditate quid peruenit: ne- | |
| minem enim oportere plus legati nomine praestare, quam ad eum ex hereditate peruenit, | |
| quamuis Falcidia cesset, ut rescripto diui Pii continetur. Denique nec ex militis testa- | 18.1 |
| mento plus legatorum nomine praestatur, quam quantitas est hereditatis aere alieno de- | |
| ducto. nec tamen quartam retinere fideicommissario permittitur. Inde Neratius scribit, si | 19.1 |
| heres rogatus restituere totam hereditatem non deducta Falcidia rogato et ipsi, ut alii | |
| restituat, non utique debere eum detrahere fideicommissario secundo quartam, nisi libera- | |
| litatem tantum ad priorem fideicommissarium heres uoluit pertinere. Sed si quadringenta | 20.1 |
| habens ducenta legauerit Titio et partem dimidiam hereditatis Sempronio restituere roga- | |
| uerit, ex Trebelliano restitutionem faciendam Iulianus ait et legatorum petitionem scindi | |
| sic, ut centum quidem petantur ab herede, centum uero alia legatarius <a> fideicommissario | |
| petat. quod idcirco dicit Iulianus, quoniam secundum hanc rationem integram quartam | 5 |
| habet, id est centum integra. Idem Iulianus scribit, si is, qui quadringenta in bonis ha- | 21.1 |
| beat, trecenta legasset et deductis centum rogasset heredem, ut hereditatem Sempronio | |
| restituat, debere dici deductis centum restituta hereditate legatorum actionem in fidei- | |
| commissarium dari. | |
| Celsus libro uicesimo primo digestorum. Qui quadringenta reliquit, Titio | 2.pr.1 |
| trecenta legauit, heredis fidei commisit, ut tibi hereditatem restitueret, isque suspectam | |
| iussu praetoris adiit et restituit: quaerebatur, quid legatario dare deberes. dicendum est, | |
| quia praesumptum est uoluisse testatorem cum onere legatorum fideicommissum restitui, | |
| tota trecenta te dare Titio debere: nam heres hoc rogatus intellegi debet, ut te suo loco | 5 |
| constituat et quod heres perfunctus omnibus hereditariis muneribus, id est post legatorum | |
| dationem, reliquum habiturus foret, si non esset rogatus et tibi restitueret hereditatem, | |
| id tibi restituat. quantum ergo haberet? nempe centum: haec ut tibi daret rogatus est. | |
| itaque sic ineu<n>da est legis Falcidiae ratio, quasi heres trecenta Titio dare damnatus, tibi | |
| centum dare damnatus sit: quo euenit, ut, si hereditatem sua sponte adisset, daret Titio | 10 |
| ducenta uiginti quinque, tibi septuaginta quinque. non ergo plus Titio debetur, quam si | |
| iniussu praetoris adita hereditas foret. | |
| Ulpianus libro tertio fideicommissorum. Marcellus autem apud Iulianum in | 3.pr.1 |
| hac specie ita scribit: si ad heredis onus esse testator legata dixerit et heres sponte adiit | |
| hereditatem, ita debere computationem Falcidiae iniri, ac si quadringenta per fideicom- | |
| missum essent relicta, trecenta uero legata, ut in septem partes trecenta diuidantur et ferat | |
| quattuor partes fideicommissarius, tres partes legatarius. quod si suspecta dicta sit here- | 5 |
| ditas et non sponte heres adiit et restituit, centum quidem de quadri<n>gentis, quae habi- | |
| turus esset heres, resident apud fideicommissarium, in reliquis autem trecentis eadem | |
| distributio fiet, ut ex his quattuor partes habeat fideicommissarius, reliquas tres legatarius: | |
| nam iniquissimum est plus ferre legatarium ideo, quia suspecta dicta est hereditas, quam | |
| laturus esset, si sponte adita fuisset. Quod autem in suspecta hereditate dictum est, hoc | 1.1 |
| idem dici potest in his testamentis, in quibus lex Falcidia locum non habet, in militis dico | |
| et si qui sunt alii. Item Pomponius scribit, si deductis legatis restituere quis hereditatem | 2.1 |
| rogatur, quaesitum est, utrum solida legata praestanda sint et quartam ex solo fideicom- | |
| misso detrahere possit, an uero et ex legatis et ex fideicommisso quartam detrahere pos- | |
| sit? et refert Aristonem respondisse ex omnibus detrahendam, hoc est ex legatis et fidei- | |
| commisso. | 5 |
| Res, quae ab herede alienatae sunt, in quartam imputantur heredi. | 3.1 |
| Quidam | 4.1 |
| liberis suis, ex disparibus partibus institutis, datis praeceptionibus, ut ipse maximam par- | |
| tem patrimonii inter liberos ita diuis<is>set, rogauit eum, qui sine liberis decederet, portio- | |
| nem suam fratribus restituere. imperator noster rescripsit praeceptiones quoque fideicom- | |
| misso contineri, quia non portionem hereditariam testator commemorauit, sed simpliciter | 5 |
| portionem: in portionem autem et praeceptiones uideri cecidisse. Si is, qui rogatus fuerit | 5.1 |
| hereditatem restituere, ante quaestionem de familia habitam uel tabulas aperuerit uel he- | |
| reditatem adierit uel quid eorum quae senatus consulto prohibentur fecerit ac per hoc | |
| publicata fuerit hereditas, fiscus cum suis oneribus hereditatem adquirit. quare commo- | |
| dum quartae, quod erat habiturus heres institutus, id ad fiscum pertinet et ex Trebelliano | 5 |
| actiones transeunt. sed et si prohibuerit testamentarium introducere uel testes conuenire | |
| uel mortem testatoris non defendit uel ex alia causa hereditas fisco uindicata est, aeque | |
| quartae quidem commodum ad fiscum pertinebit, dodrans uero fideicommissario restitueretur. | |
| Idem libro quarto fideicommissorum. Quia poterat fieri, ut heres institutus | 4.pr.1 |
| nolit adire hereditatem ueritus, ne damno adficeretur, prospectum est, ut, si fideicommis- | |
| sarius diceret suo periculo adire et restitui sibi uelle, cogatur heres institutus a praetore | |
| adire et restituere hereditatem. quod si fuerit factum, transeunt actiones ex Trebelliano | |
| nec quartae commodo heres in restitutione utetur: nam cum alieno periculo adierit here- | 5 |
| ditatem, merito omni commodo arcebitur. nec interest, soluendo sit hereditas nec ne: suf- | |
| ficit enim recusari ab herede instituto. neque illud inquiritur, soluendo sit hereditas an | |
| non sit. opinio enim, uel metus uel color, eius, qui noluit adire hereditatem, inspicitur, | |
| non sub<s>tantia hereditatis, nec immerito: non enim praescribi heredi instituto debet, cur | |
| metuat hereditatem adire uel cur nolit, cum uariae sint hominum uoluntates: quorundam | 10 |
| negotia timentium, quorundam uexationem, quorundam aeris alieni cumulum, tametsi locu- | |
| ples uideatur hereditas, quorundam offensas uel inuidiam: quorundam gratificari uolen- | |
| tium his, quibus hereditas relicta est, sine onere tamen suo. | |
| Maecianus libro sexto fideicommissorum. Sed et qui magna praeditus est | 5.pr.1 |
| dignitate uel auctoritate, harenarii uel eius mulieris, quae corpore quaestum fecerit, here- | |
| ditatem restituere cogetur. | |
| Ulpianus libro quarto fideicommissorum. Recusare autem non tantum prae- | 6.pr.1 |
| sentes, sed etiam absentes uel per epistulam possunt: nam etiam aduersus absentes postu- | |
| latur decretum, siue certior sit eorum uoluntas recusantium adire et restituere hereditatem | |
| siue incerta: adeo praesentia eorum non est necessaria. Meminisse autem oportebit de | 1.1 |
| herede instituto senatum loqui: ideoque tractatum est apud Iulianum, ad intestatos locum | |
| habeat. sed est uerius eoque iure utimur, ut hoc senatus consultum ad intestatos quoque | |
| pertineat, siue legitimi siue honorarii sint successores. Sed et ad filium qui in potestate | 2.1 |
| est hoc senatus consultum locum habet et in ceteris necessariis, ut a praetore compellantur | |
| miscere se hereditati, sic deinde restituere: quod si fecerint, transtulisse uidebuntur actiones. | |
| Si fisco uacantia bona deferantur nec uelit bona adgnoscere et fideicommissario restituere, | 3.1 |
| aequissimum erit, quasi uindicauerit, sic fiscum restitutionem facere. Item si municipes | 4.1 |
| hereditatem suspectam dicant heredes instituti, dicendum erit cogi eos adgnoscere heredi- | |
| tatem et restituere: idemque erit et in collegio dicendum. Titius heres institutus Sem- | 5.1 |
| pronio substituto rogatus est ipsi Sempronio hereditatem restituere: institutus suspectam | |
| dicebat hereditatem: quaeritur, an cogendus est adire et restituere hereditatem. et delibe- | |
| rari potest: sed uerius est cogendum eum, quia interesse Sempronii potest ex institutione | |
| quam ex substitutione hereditatem habere, uel legatis uel libertatibus onerata substitutione: | 5 |
| nam et si legitimus heres fuerit is, cui fideicommissaria hereditas relicta est, idem dicitur. | |
| Si quis alio loco restituere hereditatem iussus sit et suspectam eam dicat, Iulianus scribit | 6.1 |
| cogendum eum esse similemque ei, qui in diem rogatus est restituere. | |
| Maecianus libro quarto fideicommissorum. Sed sciendum est inpendiorum | 7.pr.1 |
| quoque, quae ad iter explicandum necessaria essent, rationem haberi debere: nam si ita | |
| institutus esset '<si> Titio decem dedisset', non aliter cogeretur, quam si ei pecunia offeratur. | |
| sed et salutis ac dignitatis ratio habenda erit: quid enim si morbo adplicitus Alexandriae | |
| iussus fuit adire uel nomen uispellionis testatoris ferre? | 5 |
| Paulus libro secundo fideicommissorum. De aetate quoque et iure, id est | 8.pr.1 |
| liceat ei eo ire nec ne, aestimabitur. | |
| Ulpianus libro quarto fideicommissorum. Sed et si alio loco iussus est adire | 9.pr.1 |
| et rei publicae causa absit, aeque cogendum adire hereditatem et restituere Iulianus ait, | |
| ubi abest. Plane si quis petierit ad deliberationem tempus et impetrauerit, deinde post | 1.1 |
| tempus deliberationis adierit et restituerit hereditatem, non uidetur coactus hoc fecisse: | |
| nec enim suspectam coactus adit, sed sponte post deliberationem. Quod si suspectam dicit, | 2.1 |
| profiteri debet non sibi expedire adire hereditatem, neque hoc dici oportere non esse sol- | |
| uendo, sed profiteri eum oportet, quod non putat sibi expedire hereditatem adire. Si quis | 3.1 |
| sub condicione fuit heres scriptus, pendente condicione nihil agit, tametsi paratus sit re- | |
| stituere hereditatem. | |
| Gaius libro secundo fideicommissorum. Sed et si ante diem uel ante con- | 10.pr.1 |
| dicionem restituta sit hereditas, non transferuntur actiones, quia non ita restituitur here- | |
| ditas, ut testator rogauit. plane posteaquam exstiterit condicio uel dies uenerit si ratam | |
| habeat restitutionem hereditatis, benignius est intellegi tunc translatas uideri actiones. | |
| Ulpianus libro quarto fideicommissorum. Apud Iulianum | 11.pr.1 |
| relatum est, si legatum fuit heredi instituto relictum 'si heres non erit' et ob hoc suspectam | |
| dicat hereditatem ne perdat legatum, offerri ei oportere quantitatem legati a fideicommis- | |
| sario, deinde cogendum. nec illud admittit Iulianus, ut, quasi hereditatem non adisset, sic | |
| legatum a coherede petat (adiit enim), sed magis arbitratur a fideicommissario ei prae- | 5 |
| standum. sed et si quid aliud sua interesse dicet, non cogitur adire, nisi ei dam- | |
| num uel lucrum <a> fideicommissario sarciatur uel a praetore onus remittatur, quod recusat. | |
| Idem Iulianus ait, si duo fuerint a patre instituti cum filio eius impubere | 1.1 |
| et idem substituti filio, sufficere ei, qui fideicommissum in secundis tabulis accepit, unum | |
| ex heredibus institutis cogere adire patris hereditatem: hoc enim facto confirmatisque pa- | |
| tris tabulis poterunt ex substitutione ambo cogi adire et restituere hereditatem. Utrum | 2.1 |
| autem praesenti an etiam absent<i> restitui possit procuratore adeunte praetorem, uidendum | |
| est. ego puto absenti quoque fideicommissario cogi posse heredem institutum adire et | |
| restituere nec uereri heredem oportere, ne forte in damno moretur: potest enim ei per | |
| praetorem succurri, siue cautum ei fiat, siue non et ante decesserit fideicommissarius, quam | 5 |
| ei restituatur hereditas. est enim huius rei exemplum capere ex rescripto | |
| diui Pii in specie huiusmodi. Antistia decedens Titium heredem instituit et libertatem | |
| dedit Albinae directam eique filiam per fideicommissum reliquit rogauitque, ut filiam manu- | |
| mitteret: sed et Titium rogauit, ut manumissae Albinae filiae restitueret hereditatem. cum | |
| igitur Titius suspectam diceret hereditatem, rescriptum est a diuo Pio compellendum eum | 10 |
| adire hereditatem: quo adeunte Albinae competituram libertatem eique filiam tradendam | |
| et ab ea manumittendam tutoremque filiae manumissae dandum, quo auctore restituatur | |
| hereditas filiae statim, quamuis sic fuisset ei rogatus restituere, cum nubilem aetatem com- | |
| plesset. cum autem possit, inquit, euenire, ut ante decedat ea, cui fideicommissaria libertas | |
| et hereditas relicta est, nec oporteat damno adfici eum, qui rogatus adit hereditatem, re- | 15 |
| medium dedit, ut, si quid horum contigerit, perinde permittatur uenumdari bona Antistiae, | |
| ac si heres ei non exstitisset. cum igitur demonstrauerit diuus Pius succurri heredi insti- | |
| tuto, qui compulsus adit, dici potest etiam in ceteris causis exemplum hoc sequendum, | |
| sicubi euenerit, restituatur fideicommissaria hereditas ei, qui compulit adire et restituere | |
| sibi hereditatem. | 20 |
| Papinianus libro uicesimo quaestionum. Sed cum ab herede pro parte in- | 12.pr.1 |
| stituto fideicommissa hereditas sub condicione relicta esset, imperator Tit<u>s Antoninus re- | |
| scripsit non esse locum constitutioni suae neque pupillum extra ordinem iuuandum, prae- | |
| sertim, si nouum beneficium cum alterius iniuria postularetur. | |
| Ulpianus libro quarto fideicommissorum. Ille, a quo sub condicione fidei- | 13.pr.1 |
| commissum relictum e<s>t, causari quid non poterit, ne condicio deficiat et haereat actio- | |
| nibus, cum nullum damnum sit futurum. Secundum ea quae ostendimus iam igitur non | 1.1 |
| desideratur heredis praesentia. Si de testamento aliquid quaeratur, heres non debet audiri, | 2.1 |
| si suspectam sibi hereditatem dicat: nam et si maxime dicatur uel ius testandi non ha- | |
| buisse eum qui testatus est uel de uiribus testamenti uel de sua condicione, non erit | |
| audiendus. Quid ergo si de uiribus fideicommissi tractetur? haec quaestio praetor<i praeter-> | 3.1 |
| mittenda non erit. sed quid si qui fideicommissarius dicat: 'adeat prius et sic de hoc | |
| quaeratur'? credo interdum audiendum fideicommissarium, si cognitio prolixiorem tracta- | |
| tum habeat: finge enim uerba fideicommissi de longinquo petenda et iustam deliberationem | |
| de quantitate fideicommissi incidere: dicendum erit compellendum cum adire, ne prius | 5 |
| heres decedens fideicommissarium decipiat. Tempestiuum est requirere, per quem quis | 4.1 |
| cogatur adire et restituere hereditatem: ueluti si praetor aut consul fuerit heres institutus | |
| suspectamque hereditatem dicat, an cogi possit adire et restituere? et dicendum est prae- | |
| torem quidem in praetorem uel consulem in consulem nullum imperium habere: sed si | |
| iurisdictioni se subiciant, solet praetor in eos ius dicere. sed et si ipse praetor heres | 5 |
| institutus suspectam dicat, ipse se cogere, non poterit, quia triplici officio fungi non potest | |
| et suspectam dicentis et coacti et cogentis. sed in his omnibus casibus atque simili- | |
| bus principale auxilium implorandum est. Si quis filius familias sit et magistratum gerat, | 5.1 |
| patrem suum, in cuius est potestate, cogere poterit suspectam dicentem hereditatem adire | |
| et restituere: | |
| Hermogenianus <libro . . . epitomarum>. nam quod ad ius publicum attinet, non se- | 14.pr.1 |
| quitur ius potestatis. | |
| <Ulpianus> libro quarto fideicommissorum. Sed et qui repudiauit hereditatem, | 15.1.1 |
| cogetur adire et restituere ipsam hereditatem, si iustae causae allegentur. Plane si bona | 2.1 |
| uenierint, non oportet <prae>torem ne quidem pupillum restituere nisi ex causa, ut diuus | |
| Pius rescripsit. Si quis compulsus adierit hereditatem ex testamento, quod secundas ta- | 3.1 |
| bulas habebat, quaesitum est, an per aditionem et tabulae secundae firmarentur, quod uide- | |
| bantur euanuisse non adita patris hereditate. et Iulianus libro quinto decimo scribit et | |
| sequentes tabulas confirmari: quae sententia uerissima est: nemo enim dubitat etiam legata | |
| praestari et libertates competere et cetera, quaecumque sint in testamento, perinde ualere, | 5 |
| ac si sua sponte heres hereditatem adisset. Qui compulsus adit hereditatem, sicuti ceteris | 4.1 |
| commodis caret, ita hoc quoque casu careat, ne possit paenitendo quartam retinere: et ita | |
| inuenio ab imperatore nostro et diuo patre eius rescriptum. Non omnis autem suspectam | 5.1 |
| hereditatem repudiatione amissam cogere potest adiri et sibi restitui, sed is demum, ad | |
| quem actiones transire possunt: neque enim aequum est ad hoc quem compelli adire he- | |
| reditatem, ut emolumentum quidem hereditatis refundat, ipse uero oneribus hereditatis ob- | |
| strictus relinquatur. Quare si fideicommissum pecuniarium alicui fuerit relictum, cessat | 6.1 |
| compulsio, tametsi indemnitatis cautio offeratur. Proinde qui 'hereditatem' rogatur resti- | 7.1 |
| tuere, is demum compellitur restituere. Sed et si quis 'bona' rogatus sit uel 'familiam' uel | 8.1 |
| 'pecuniam' rogetur uel 'uniuersam rem meam' | |
| Paulus libro secundo fideicommissorum. uel 'omnia sua', | 16.pr.1 |
| Ulpianus libro quarto fideicommissorum. cogi poterit: hoc idem et si | 17.1.1 |
| 'patrimonium' fuerit rogatus et si 'facultates' et si 'quidquid habeo' et si 'censum meum' | |
| et si 'fortunas meas' et si 'sub<s>tantiam meam'. et si 'peculium meum' testator dixerit, quia | |
| plerique ὑποκοριϲτικῶϲ patrimonium suum peculium dicunt, cogendus erit: de successione | |
| enim sua et hic rogauit. nec ignoro in quibusdam ex his Maecianum dubitare et uolun- | 5 |
| tatis esse dicere quaestionem, utrum de pecunia tantum an et de successione testator | |
| sensit. in ambiguo tamen magis de successione sensum dico, ne intercidat fideicommissum. | |
| Sed et si quis ita rogauerit: 'quidquid ad te ex hereditate bonisue meis peruenerit, rogo | 1 |
| restituas', cogi poterit adire et restituere hereditatem ex Trebelliano senatus consulto, | |
| quamquam peruenire proprie dicatur quod deductis oneribus ad aliquem peruenit. Et | 2.1 |
| generaliter autem potest dici ita demum quem non posse cogi adire et restituere heredi- | |
| tatem, si de re uel quantitate fuerit rogatus: ceterum si de uniuersitate sensisse testatorem | |
| appareat, nulla quaestio est, quin, siue suspectam dicat, cogi possit, siue sponte adit, ex | |
| Trebelliano transeant actiones. Inde quaeritur, si quis hereditatem rogatus sit restituere | 3.1 |
| deducto aere alieno uel deductis legatis, an suspectam dicens cogi possit adire et resti- | |
| tuere hereditatem, quia ui ipsa magis id, quod superest ex hereditate, quam ipsam heredi- | |
| tatem restituere sit rogatus. et sunt qui putent, ut Maecianus, inutilem esse hanc deductio- | |
| nem: nec enim posse ex iure deduci quantitatem, non magis quam si fundum quis deducto | 5 |
| aere alieno uel deductis legatis restituere sit rogatus: neque enim recipit fundus aeris alieni | |
| uel legati minutionem. sed Iulianum existimare refert Trebelliano senatus consulto <lo>cum | |
| esse et, ne dupliciter fideicommissarius oneretur, et cum heres aes alienum uel legatum | |
| deducit et cum conuenitur a creditoribus et legatariis, restituta sibi ex Trebelliano heredi- | |
| tate debere aut deductionem eum non pati ab herede aut cauere illi heredem defensum iri | 10 |
| eum aduersus legatarios ceterosque. Si quis heres institutus rogatus fuerit hereditatem | 4.1 |
| non totam, sed partem restituere, uel si duobus restituere sit rogatus et alter ex his uelit | |
| sibi restitui hereditatem, alter recuset: senatus censuit utroque casu exonerari eum, qui | |
| suspectam hereditatem dicit, totamque hereditatem transire ad eum, qui adire cogit. Sed | 5.1 |
| et si quis non hereditatis suae partem dimidiam rogauit heredem suum restituere, sed | |
| hereditatem Seiae, quae ad eum peruenerat, uel totam uel partem eius, heresque institutus | |
| suspectam dicat, cum placeat illud quod Papinianus ait ex Trebelliano transire actiones, | |
| dici poterit, si suspecta dicatur hereditas, cogendum heredem institutum adire et restituere | 5 |
| hereditatem totamque hereditatem ad eum cui restituitur pertinere. Sed et si miles roga- | 6.1 |
| uerit quem res Italicas restituere uel res prouinciales, dicendum est suspectam dicentem | |
| cogi adire et restituere: nam, ut eleganter Maecianus libro sexto fideicommissorum ait, qua | |
| ratione ex ce<r>ta re miles heredem instituere potest actionesque ei dabuntur, pari ratione | |
| etiam ex Trebelliano transibunt actiones: et quamuis placeat, cum quis hereditatem bo- | 5 |
| naque, quae sibi ab aliquo obuenerunt uel quae in aliqua regione habet, restituere rogat, | |
| ex Trebelliano non transeant actiones, tamen contra responderi in militis testamento ait: | |
| nam sicuti concessum est, inquit, militibus circa institutionem separare species bonorum, | |
| ita et, si per fideicommissum ab institutis heredibus id fecerit, admitteretur Trebellianum | |
| senatus consultum. Cum quidam duos heredes instituerit eosque inuicem substituerit et | 7.1 |
| ab his petierit, siue uterque siue alter heres esset, ut hereditas sua ex parte dimidia resti- | |
| tueretur alicui post quinquennium, et scripti sus<pec>tam sibi hereditatem dicant, fideicom- | |
| missarius autem desideret suo periculo adiri hereditatem: censuit senatus ambos heredes | |
| alterumue cogi adire hereditatem et fideicommissario eam restituere ita, ut fideicommissario | 5 |
| et aduersus eum actiones competant quasi ex Trebelliano restituta hereditate. Maecianus | 8.1 |
| scribit: cum quis ex fideicommissariis abesset et praesentes desiderent suo periculo adire | |
| hereditatem translatisque in solidum actionibus in eum qui coegit absentes, si uelint fidei- | |
| commissum suscipere, a praesente petent: consequenter ait nec quartam eum retenturum | |
| aduersus fideicommissarios suos, quia nec heres potuit. Idem Maecianus quaerit, an is, | 9.1 |
| qui duobus uel pluribus rogatus est restituere hereditatem, cogente aliquo adire possit et | |
| in horum, qui id non desiderauerunt, portionibus Falcidiae beneficio uti, siue ipsi quoque | |
| desiderent sibi restitui siue alius in locum eorum successerit. et cum hodie hoc iure uti- | |
| mur, ut totum transeat ad eum qui coegit, consequens erit dicere quartae retentionem | 5 |
| amisisse eum qui coactus est, quia in solidum actiones transierint in eum qui coegit. plane | |
| si proponas fideicommissarium non ita coegisse, ut tota hereditas in se transferatur: cum | |
| coeperint ceteri desiderare sibi restitui hereditatem, dicendum Falcidia eum uti posse. | |
| recte igitur Maecianus ait multum interesse, utrum totam restitui hereditatem sibi fidei- | |
| commissarius de<side>rauerit an suam tantummodo partem. nam si sola pars transfertur, in | 10 |
| residuo Falcidiae erit locus: si tota hereditas translata sit, cessat huius legis beneficium. | |
| Si seruo duorum rogatus quis sit restituere hereditatem et alter cogere uelit suspectam | 10.1 |
| dicentem, alter restituere sibi <r>ecuset, hoc erit dicendum, quod in duobus, quorum alter | |
| sus<cip>ere uoluit hereditatem, alter non. Si pater filio, quem in potestate habet, rogetur | 11.1 |
| restituere hereditatem, an filius patrem suum, si suspectam dicat hereditatem, cogere pos- | |
| sit? et non est dubium patrem a filio per praetorem cogi posse. Sed et si id fideicom- | 12.1 |
| missum ad castrense peculium spectaturum est et filius familias is fuit, qui munus militiae | |
| sustinebat alioue quo officio praeerat, multo magis dicendum erit posse eum postulare, ut | |
| pater suus cogatur adire et restituere hereditatem, quamuis contra obsequium patri debi- | |
| tum uidetur id desideraturus. Sed si seruo suo rogatus sit cum libertate quis hereditatem | 13.1 |
| restituere, siue directa data sit libertas siue fideicommissaria, dici poterit eum a seruo suo | |
| non posse cogi adire hereditatem, quamuis, si sponte adisset, cogeretur praestare fideicom- | |
| missariam libertatem et hereditatem: idque Maecianus libro septimo de fi<dei>commissis scribit. | |
| Idem quaerit, si quis paratus sit domino cauere de indemnitate, an possit cogi adire he- | 14.1 |
| reditatem, maxime et si pretium serui offeratur. et recte ait non oportere sub incerto | |
| cautionis committere se aditioni hereditatis. Hi qui solidum capere non possunt, ex asse | 15.1 |
| heredes instituti et rogati restituere solidum, adire hereditatem et restituere cogentur, cum | |
| nihil oneris apud eos remansurum. Si ego heres institutus et rogatus sim Stichum manu- | 16.1 |
| mittere uel alius legatarius, fidei autem meae commissum sit, ut Titio hereditatem resti- | |
| tuam, deinde Titii fidei commissit, ut Sticho eandem redderet: Stichus cogere me possit | |
| adire et restituere hereditatem. Talis quoque casus a diuo Pio terminatus est: nam seruo | 17.1 |
| uni ex heredibus legato per fideicommissum erat ab eo libertas data et ab altero hereditas. | |
| diuus etenim Pius rescripsit Cassio Dextro in haec uerba: 'Hermias si Mosco Theodoto | |
| ex parte hered<i> instituto a Pamphilo testatore legatus est eumque Theodotus, postquam | |
| adierit hereditatem, prius quam a coherede eiusdem Pamphili adiretur hereditas, ad | 5 |
| iustam libertatem perduxit et ob hoc in eum casum res perducta est, ut is qui legauit | |
| intestatus esse non possit, Hermia postulante mihi id Euarestus compellendus est peri- | |
| cul<o> eius adire et ex causa fideicommissi hereditatem restituere'. | |
| Idem libro secundo fideicommissorum. Ex facto tractatum est, an per fidei- | 18.pr.1 |
| commissum rogari quis possit, ut aliquem heredem faciat. et senatus censuit rogari qui- | |
| dem <quem>quam, ut aliquem heredem faciat, non posse: uerum uideri per hoc rogasse, ut | |
| hereditatem suam ei restituat, id est quidquid ex hereditate sua consecutus est ut ei resti- | |
| tueret. Iulianus quoque libro quadragensimo digestorum fideicommissum | 1.1 |
| tale ualere ait: 'fidei tuae committo, ut hereditatem Titii restituas', cum esset is qui ro- | |
| gatus est a Titio heres institutus. Non tantum autem si heredem quem scripsero, | 2.1 |
| potero rogare, ut heredem faciat aliquem, uerum etiam si legatum illi uel quid aliud re- | |
| l<i>quero: nam hactenus erunt obligati, quatenus qui<d> ad eos peruenit. Si quis cauerit 'peto | 3.1 |
| ut illi des' aut 'illi fideicommissum relinquas' aut 'illi libertatem adscrib<a>s', admittenda sunt: | |
| nam cum in heredum institutione senatus censuit utile, de ceteris quoque idem erit acci- | |
| piendum. Si quis rogatus fuerit, ut, si sine liberis decesserit, restituat he- | 4.1 |
| reditatem, Papinianus libro octauo responsorum scribit etiam naturalem filium efficere, ut | |
| deficiat condicio: et in libertino eodem colliberto hoc scribit. mihi autem, quod ad | |
| naturales liberos attinet, uoluntatis quaestio uidebitur esse, de qualibus liberis testator sen- | |
| serit: sed hoc ex dignitate et ex uoluntate et ex condicione eius qui fideicommisit acci- | 5 |
| piendum erit. Ex facto tractatum memini: rogauerat quaedam mulier filium suum, ut, si | 5.1 |
| sine liberis decessisset, restitueret hereditatem fratri suo: is postea deportatus in insula | |
| liberos susceperat: quaerebatur igitur, an fideicommissi condicio defecisset. nos igitur hoc | |
| dicemus conceptos quidem ante deportationem, licet postea edantur, efficere, ut condicio | |
| deficiat, post deportationem uero suscepto<s> quasi ab alio non prodesse, maxime cum etiam | 5 |
| bona cum sua quodammodo causa fisco sint uindicanda. Si quis rogatus fuerit filiis suis | 6.1 |
| uel cui ex his uoluerit restituere hereditatem, Papinianus libro octauo re- | |
| sponsorum etiam deportato ei tribuit eligendi facultatem, cui liber factus fideicommissum | |
| restitui uelit. sed si seru<u>s poenae fuerit constitutus, nullo ante concepto filio iam | |
| parere condicioni non poterit decessisseque sine liberis uidetur. sed cum decedit, el<e>ctio- | 5 |
| ne<m> illam, quam Papinianus deportato dedit, huic dari non oportet. Si quis autem susce- | 7.1 |
| perit quidem filium, uerum uiuus amiserit, uidebitur sine liberis decessisse. sed si naufragio | |
| uel ruina uel adgressu uel quo alio modo simul cum patre perierit, an condicio defecerit, | |
| uideamus. et magis non defecisse arbitror, quia non est uerum filium eius superuixisse. | |
| aut igitur filius superuixit patri et extinxit condicionem fideicommissi, aut non superuixit | 5 |
| et extitit condicio: cum autem, quis ante et quis postea decesserit, non apparet, extitisse | |
| condicionem fideicommissi magis dicendum est. Si quis ita fideicommissum reliquerit: 'fidei | 8.1 |
| tuae, fili, committo, ut, si alieno herede moriaris, restituas <S>eio hereditatem', uideri eum | |
| de liberis sensisse diuus Pius rescripsit: et ideo, cum quidam sine liberis decederet, auun- | |
| culum ab intestato bonorum possessorem habens, exti<ti>sse condicionem fideicommissi re- | |
| scripsit. | 5 |
| Idem libro quinto decimo ad Sabinum. In fideicommissaria hereditatis re- | 19.pr.1 |
| stitutione constat non uenire fructus, nisi ex mora facta est aut cum quis specialiter fuerit | |
| rogatus et fructus restituere. Plane fructus in quartam imputantur, ut est et rescriptum. | 1.1 |
| Quotiens quis rogatur hereditatem restituere, id uidetur rogatus reddere, quod fuit heredi- | 2.1 |
| tatis: fructus autem non hereditati, sed ipsis rebus accepto feruntur. Si legatum sit heredi | 3.1 |
| relictum et rogatus sit portionem hereditatis restituere, id solum non debere eum restituere, | |
| quod a coherede accepit: ceterum quod a semetipso ei relictum est, in fideicommissum | |
| cadit: et id diuus Marcus decreuit. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Ubi pure fideicommissum datum est, si | 20.pr.1 |
| adiectum sit: 'rogo des filio tuo faciasque, ut ad eum perueniat', rescriptum est uideri in | |
| id tempus dari, quo capere potest, id est sui iuris fiat. 'Te rogo, Luci Tit<i>, hereditatem | 1.1 |
| meam cum Attio partiaris.' ex senatus consulto Trebelliano in eum, cui restituta est he- | |
| reditas, actiones competere Aristo ait, quia pro hoc accipiendum sit 'rogo hereditatem illam | |
| restituas': nec uerba sp<e>ctantur senatus consulti, sed sententi<a> quibuscumque uerbis, dum | |
| testator senserit, ut hereditas sua restituatur. Qui in distrahendis conseruandisue rebus | 2.1 |
| hereditariis sumptus factus est, imputari heredi debet. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum. Sed et si ad tempus liberorum | 21.pr.1 |
| fuerit legatum relictum et is uxore praegnate decesserit, ad heredem suum transferat legatum. | |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. Heres cum debuerat | 22.pr.1 |
| quartam retinere, totam hereditatem restituit nec cauit sibi stipulatione proposita. similem | |
| eum esse Aristo ait illis, qui retentiones, quas solas habent, omittunt: sed posse eum re- | |
| rum hereditariarum possessionem uel repetere uel n<a>ncisci et aduersus agentem doli mali | |
| exceptione uti posse eum et debitoribus denuntiare, ne solueretur. | 5 |
| Ulpianus libro quinto disputationum. Mulier, quae duobus filiis in potestate | 23.pr.1 |
| patris relictis alii nupserat, poster<i>orem maritum heredem instituit eumque rogauit liberis | |
| suis post mortem patris eorum hereditatem suam restituere uel ei qui eorum superesset: | |
| eisdem emancipatis a patre suo uitricus restituisse hereditatem dicebatur, mox alter ex filiis | |
| uiuo patre decessisse: quaerebatur, an is, qui supererat ex filiis, partem fratri suo restitu- | 5 |
| tam petere possit quasi praemature datam. Scaeuola diuum Marcum in auditorio de huius- | |
| modi speci<e> iudicasse refert: Brasidas quidam Lacedaemonius uir praetorius, cum filiis suis | |
| ab uxore diuortio separata, si morte patri<s> sui iuris fuissent effecti, fideicommissum relictum | |
| esset, eos emancipauerat: post emancipationem fideicommissum petebant. decreuisse igitur | |
| diuum Marcum refert fideicommissum eis repraestandum intellecta matris uoluntate, quae | 10 |
| quia non crediderat patrem eos emancipaturum, distulerat in mortem eius fideicommissum | |
| non dilatura id in mortalitatem, si eum emancipaturum sperasset. secundum haec dicebam | |
| et in proposita quaestione decretum diui Marci esse trahendum et recte fideicommissum | |
| utrisque solutum. Non est dubitatum cogi posse heredem institutum adire et restituere | 1.1 |
| hereditatem seruis, siue directa siue fideicommissaria libertas eis data fuisset, cum asper- | |
| nari heres non deberet personam cogentis: habet enim hic quoque aditum, ut, qui non- | |
| dum petere fideicommissariam libertatem possit nec directam sibi uindicare, propter spem | |
| tamen libertatis et hereditatis aditum ad praetorem et per se habeat. Si heres post mul- | 2.1 |
| tum tempori<s> restituat, cum praesenti die fidei commissum sit, deducta quarta restituet: | |
| fructus enim qui percepti sunt neglegentia petentis, non iudicio defuncti percepti uidentur. | |
| alia causa est, si sub condicione uel in diem rogatus fuerit: tunc enim quod percipitur | |
| summouet Falcidiam, si tantum fuerit, quantum quart<a> facit et quartae fructus: nam fructus, | 5 |
| qui medio tempore percepti sunt, ex iudicio testantis percepti uidentur. Sed enim si quis | 3.1 |
| rogetur restituere hereditatem et uel serui decesserint uel aliae res perierint, placet non | |
| cogi eum reddere quod non habet: culpae plane reddere rationem, sed eius quae dolo | |
| proxima est. et ita Neratius libro primo responsorum scribit. sed et si, cum distrahere | |
| deberet, non fecit lata culpa, non leui et rebus suis consueta neglegentia, huiusmodi rei | 5 |
| rationem reddet. sed et si aedes ustae sunt culpa eius, reddet rationem. praeterea si qui | |
| partus extant et partuum partus, quia in fructibus hi non habentur. sed et ipse si quem | |
| sumptum fecit in res hereditarias, detrahet. quod si sine facto eius prolixitate temporis | |
| aedes usu adquisitae sint, aequissimum erit nihil eum praestare, cum culpa careat. Cum | 4.1 |
| proponeretur quidam filiam suam heredem instituisse et rogasse eam, ut, si sine liberis | |
| decessisset, hereditatem Titio restitueret, <ea>que dotem marito dedisse certae quantitatis, | |
| mox decedens sine liberis heredem instituisse maritum suum, et quaereretur, an dos de- | |
| trahi possit, dixi non posse dici in euersionem fideicommissi factum, quod et mulieris pu- | 5 |
| dicitiae et patris uoto congruebat. quare dicendum est dotem decedere, ac si quod super- | |
| fuisset rogata esset restituere. quod si tantos fructus ex hereditate mulier percepit, ut inde | |
| poterit doti satisfieri, dicendum est potius fructibus hoc expensum ferendum quam fidei- | |
| commisso. <U>t Trebelliano locus esset, non sufficit de hereditate rogatum esse, sed quasi | 5.1 |
| heredem rogari oportet. denique si <c>ui portio hereditatis fuerit legata (legari enim posse | |
| etiam portionem hereditatis placet nobis) rogatusque fuerit hanc partem restituere, dubio | |
| procul non fiet restitutio ex senatus consulto ideoque nec quarta retinetur. | |
| <Iul>ianus libro trigensimo nono digestorum. Quotiens pater familias unum | 24.pr.1 |
| uel duos heredes coheredibus suis restituere hereditatem iubet, intellegitur easdem partes | |
| in fideicommissis facere, quas in hereditate distribuenda fecerit. sed si iubeantur hi, quibus | |
| fideicommissum datur, pecuniam numerare atque ita fideicommissa recipere, ex quantitate | |
| pecuniae, quam dare iubentur, uoluntas colligenda est patris familias. nam si ex disparibus | 5 |
| partibus heredes scripti aequas partes dare iubentur, prop<i>us est, ut uiriles recipere de- | |
| beant: si uero summa pecuniae dandae congruit portionibus, hereditarias portiones accipere | |
| debebunt. | |
| Papinianus libro quinto decimo quaestionum. Nonnumquam autem ex | 25.pr.1 |
| uoluntate uarie rescriptum <e>t iudicatum est, uidelicet si non sub appellatione heredum, sed | |
| propriis nominibus expressis fideicommissum relinquatur. | |
| Iulianus libro trigensimo nono digestorum. Quidam ita testamento scrip- | 26.pr.1 |
| serat: 'a te, heres, peto fideique tuae committo, ut quidquid ex hereditate mea ad te | |
| peruenerit, filio meo prima quaque die aut, si prius quid ei acciderit, matri eius des | |
| reddas'. quaeritur, cum antequam adeatur hereditas puer decesserit, an fideicommissum | |
| matri debeatur. respondi, si puer, antequam dies fideicommissi cedat, decessisset, fidei- | 5 |
| commissum translatum esse ad matrem, postea autem quam dies fideicommissi cedit si | |
| decesserit, ad heredem pueri fideicommissum pertinere. sed an ea uoluntas fuit patris | |
| familias, ut, si ante restitutum fideicommissum puer decessisset, matri potius quam here- | |
| dibus praestaretur, praetor aestimabit ex persona matris et ex persona heredis pueri. | |
| Marcellus: sed testatoris uoluntati congruum est, quandocumque puer decesserit, siue | 10 |
| antequam dies fideicommissi cedit siue postea, ad matrem transferri fideicommissum, si | |
| non iam puer hoc acceperit, eoque iure utimur. Si seruo herede scripto dominus rogatus | 1.1 |
| est eidem seruo restituere hereditatem, cum liber esset, utile fideicommissum est. Si quis | 2.1 |
| filium suum ex asse heredem instituit et codicillis, quos post mortem filii aperiri iussit, | |
| fidei eius commisit, ut, si sine liberis decesserit, hereditatem suam sorori suae restitueret, | |
| et filius cum sciret, quod in codicillis scriptum esset, Stichum seruum hereditarium testa- | |
| mento suo liberum esse iussit: heredes filii pretium eius serui sorori defuncti praestare | 5 |
| debent libertate fauore sui seruata. hoc amplius et si ignorasset filius codicillos a patre | |
| factos, nihilo minus heredes eius pretium praestare debebunt, ne factum <cu>iusquam alteri | |
| damnum adfe<r>at. Sed et si seruus iste a Sempronio heres institutus sit eamque heredi- | 3.1 |
| tatem, posteaquam ex testamento fratris ad libertatem peruenerat, adierit, hereditatis | |
| quoque aestimationem heredes fratris sorori eius praestare debent, qu<i>a, si manumissus | |
| non esset, iussu mulieris adire eam potuisset. si uero uiuente filio Sempronius decesserit, | |
| hereditas in causa fideicommissi non deduceretur: quippe ab ipso filio adire iussus heredi- | 5 |
| tatem ei adquireret. | |
| Paulus libro singulari de senatus consultis. Omnibus ciuitatibus, quae | 27.pr.1 |
| sub imperio populi Romani sunt, restitui debere et posse hereditatem fideicommissam | |
| Apronianum senatus consultum iubet. sed et actiones in eas placuit ex Trebelliano trans- | |
| ferri: sed municipes ad eas admittuntur | |
| Iulianus libro quadragensimo digestorum. ita tamen, ut h<i> quibus resti- | 28.pr.1 |
| tuetur hereditas actorem eligant et ad agendum et ad excipiendas actiones. Si | 1.1 |
| seruum hereditarium heres, qui coactus adierit, iussisset adire hereditatem ab alio eidem | |
| seruo relictam et tunc hereditatem, quam suspectam sibi esse dixerat, restituerit, an etiam | |
| eam hereditatem, quae per seruum adquisita esset, restituere deberet, quaesitum est. dixi | |
| non magis hanc hereditatem in restitutionem uenire, quam quod seruus hereditarius post | 5 |
| aditam hereditatem stipulatus fuisset <aut> per traditionem accepisset aut fructus, qui ex | |
| rebus hereditariis percepti fuissent, utique si nulla mora fideicommisso facta fuisset. sed | |
| si quid ante aditam hereditatem seruus stipulatus fuisset aut per traditionem accepisset, | |
| id restitui debebit, sicut fructus ante aditam hereditatem in restitutionem uenient. Qui | 2.1 |
| suspectam sibi hereditatem dicit, nullum commodum ex testamento consequetur, quod ha- | |
| biturus non esset, si heres institutus non fuisset aut non adisset. et ideo si pupillo sub- | |
| stitutus fuerit itaque: 'quisquis mihi heres erit, idem filio meo heres <e>sto', hereditatem, | |
| quae ex substitutione ad eum peruenerit, restituere cogendus erit. si uer<o> detracto hoc | 5 |
| articulo 'quisquis mihi heres erit' substitutus ita fuerit: 'Titius filio meo heres esto', tum, | |
| si solus patri heres extiterit, nihilo minus cogendus erit hereditatem pupilli restituere, si | |
| uero coheredem habuerit, retinebit pupilli hereditatem, quia potuit coherede adeunte, | |
| quamuis ipse patris omisisset hereditatem, ex substitutione adire. Si p<a>ter filium, quem | 3.1 |
| in potestate habebat, heredem scripserit et ab eo petierit, ut hereditatem Sempronio resti- | |
| tueret, isque suspectam sibi esse dicet, poterit ex Trebelliano senatus consulto hereditas | |
| restitui. quare et si non inmiscuerit se hereditati, nihilo minus actiones, quae ei et in | |
| eum competeba<n>t, ad Sempronium transferentur. A patre heres scriptus | 4.1 |
| et exheredato filio substitutus si rogatus fuerit hereditatem, quae ad eum ex substitutione | |
| peruenerit, Titio restituere, cogendus non est uiuo pupillo patris hereditatem adire, primum | |
| quia sub condicione fideicommissum datum est, deinde quia non probe de hereditate ui- | |
| uenti<s> pueri aget: mortuo autem pupillo compelli debet hereditatem patris adire. Quod | 5.1 |
| si duo heredes a patre instituti fuerint et utriusque fidei commissum sit, | |
| ut exheredati filii hereditate<m> restituerent, satis eri<t> uel unum cogi adire: hoc enim facto | |
| etiam is, qui patris hereditatem non adit, filii hereditatem adire et restituere cogetur. | |
| Quotiens filius emancipatus bonorum possessionem contra tabulas accipit, nulla ratio est | 6.1 |
| compellendi heredis ad restituendam hereditatem et sicut neque legata neque fideicom- | |
| missa cetera praestare cogitur, ita ne ad restitutionem quidem hereditatis compelli debet. | |
| Marcellus: plane non est compellendus adire, si iam filius bonorum possessionem, ne | |
| intercidat fideicommissum mortuo herede instituto et omissa a filio bonorum possessione. | 5 |
| Qui ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituit, siue petat a debitoribus heredi- | 7.1 |
| tariis siue ab eo petatur, exceptione restitutae hereditatis adiuuari uel summoueri potest. | |
| actiones autem fideicommissario competunt, quas habuit heres eo tempore, quo fideicom- | |
| missum restituebat. Marcellus: sed eas quoque actiones, quae sub condicione erant et | |
| quarum dies eo tempore non cess<e>r<a>t, fideicommissario competere placet. sed antequam | 5 |
| restitueretur hereditas, exceptione aliqua heres adiuuandus non est: cum hoc minus ex | |
| causa fideicommissi <sit> restituturus. Trebellianum senatus consultum locum habe<t>, quo- | 8.1 |
| tiens quis suam hereditatem uel totam uel pro parte fidei heredis committit. Quare si | 9.1 |
| Maeuius te heredem instituerit et rogauerit, ut hereditate<m Titii restituas, | |
| a quo esses heres institutus, et tu hereditatem> Maeuii adieris, perinde a te fideicommissum | |
| petetur, ac si fundum, qui tibi a T<i>tio legatus esset, restituere rogatus fuisses: ideoque et | |
| si suspectam Maeuii hereditatem dixeris, cogi te non oportet eam adire. Quod si | 10.1 |
| Maeuius te rogauerit et suam hereditatem et Titianam restituere tuque sponte adieris he- | |
| reditatem, uteris legis Falcidiae commodo et partem quartam Maeuianae hereditatis reti- | |
| nebis, dimidiam et quartam ex fideicommisso restitues, nec intererit, eidem utramque | |
| hereditatem an alii Maeuianam, alii Titianam rogatus fueri<s> restituere. sed si suspectam | 5 |
| Maeuianam hereditatem dixeris, cogeris eam adire et restituere ei, <c>ui rogatus fueris: is | |
| autem, cui Titianam hereditatem restituere rogatus fueris, non poterit te compellere ad | |
| adeundum. Si ex Trebelliano hereditatem restituit heres et fructus praediorum retinet | 11.1 |
| uel ipsa praedia, siue etiam debitor eius qui testamentum fecit fuerit, necessarium est | |
| actionem aduersus eum fideicommissario dari. Marcellus: hoc idem, necessario faciendum | |
| est, cum parte hereditatis restituta familiae erc<isc>undae iudicium inter eum qui restituit | |
| hereditatem et qui receperit accipietur. Qui rogatus est emancipato filio restituere heredi- | 12.1 |
| tatem, cogi debet adire et restituere, quamuis filius contra tabulas bonorum possessionem | |
| accipere possit. Si patronus ex parte debita heres institutus et rogatus restituere heredi- | 13.1 |
| tatem suspectam sibi esse dicat, puto rectius facturum praetorem, si coegerit eum adire | |
| hereditatem et restituere, quamuis possit mutata uoluntate eam partem hereditatis retinere. | |
| Si praeceptis quibusdam rebus heres rogatus sit restituere hereditatem et coactus eam | 14.1 |
| adierit, an praecipere debeat? respondi eum, qui iussu praetoris adit hereditatem, omni | |
| commodo prohiberi debere. Sed si eidem legatum esset sub hac condicione | 15.1 |
| 'si heres non esset' et suspectam sibi hereditatem dicat, non aliter cogendus est adire, | |
| quam ut legata, quae sub condicione 'si heres non esset' data erant, restituantur, non qui- | |
| dem a coheredibus, ne onerentur, sed ab eo <c>ui restituta fuerit hereditas. nam sicut ex- | |
| plendae fidei gratia cogendus est adire hereditatem, ita ob id ipsum damno adfici non | 5 |
| de<beb>it. Heres ex asse erat instituta consobrina mea et eius fidei commissum, ut | 16.1 |
| partem dimidiam hereditatis statim Publio Maeuio restitueret, alter<am> partem, cum ipsa | |
| moreretur, eidem Publio Maeuio: praeterea alia aliis legata d<a>ta sunt. Maeuius partem di- | |
| midiam hereditatis statim percepit et cauit, quod amplius quam per legem Falcidiam liceret | |
| cepisset, redditu iri: sed et ceteri legata solida acceperant et similiter de restituendo quod | 5 |
| amplius perc<ep>issent cauerunt. mortua consobrina mea Publius Maeuius desiderat sibi al- | |
| teram partem hereditatis cum fructibus restitui. quaero itaque, quantum ei restituere de- | |
| beam? utrum quod supra quadrantem bonorum penes consobrinam meam remanserat nec | |
| amplius quicquam? an et ab aliis, quibus legata soluta sunt, repetere quid debeam et | |
| quantum? item quaero, si quod ab his ex stipulatione percepero et quod apud consobri- | 10 |
| nam meam supra quadrantem remanserat, non efficiet partem dimidiam hereditatis, an ex | |
| incremento et fructibus eius summae, quae supra quadrantem bonorum penes consobrinam | |
| meam remansit, supplere ei debeam, dumtaxat ne partem dimidiam hereditatis quantitas | |
| quae restitueretur excedat? an uero, sicut Publius Maeuius desiderat, quidquid seposito | |
| quadrante bonorum eius<que> quadrantis fructibus perceptum est restitui ei debet? respondi, | 15 |
| quod supra quadrantem penes consobrinam tuam remansit, si adiectis fructibus quantitatem | |
| partis dimidiae hereditatis, quae mortis tempore fuit, non minuet, totum Publio Maeuio | |
| restituendum: nec ex stipulatione ab his, quibus legata soluta sunt, repeti quicquam potest. | |
| si uero fructus quantitatem partis dimidiae exuberant, quadranti tuo et fructibus eius ac- | |
| cedet. si uero fructus eius partis, quae supra quadrantem apud consobrinam tuam reman- | 20 |
| serat, non implent quantitatem partis dimidiae bonorum, ex stipulatione agi poterit. in | |
| summa ratio ita ponenda est, ut tu omni modo quadrantem <et fructus eius, praeterea, si eius | |
| quod quadrantem> excedit fructus in tantum excreuerit, ut quantitatem partis dimidiae bo- | |
| norum excedat, etiam id quod excesserit retineas. Qui suos seruos rogatus est manumit- | 17.1 |
| tere et hisdem hereditatem restituere, detracto pretio seruorum hereditatem restituere | |
| debebit. | |
| Africanus libro sexto quaestionum. Ex asse heres institutus partem here- | 29.pr.1 |
| ditatis mihi pure, tibi sub condicione restituere rogatus cum suspectam diceret, postulante | |
| me adit et mihi totam ex senatus consulto restituit: quandoque condicio extiterit, an fructus | |
| partis <t>uae restituere tibi debeam, non immerito dubitabatur. et plerisque placet non esse | |
| eos praestandos, quia nec ab herede praestarentur, si sua sponte adisset, sufficiat autem | 5 |
| ius tuum tibi integrum conseruari, non etiam meliorem condicionem tuam fieri. Idem tamen | 1.1 |
| existimabant, si ex asse heres institutus mihi quadrantem pure, tibi aeque quadrantem sub | |
| condicione restituere rogatus sit et, cum suspectam hereditatem diceret, cogente me adit, | |
| quandoque condicio exstiterit, semissem tibi esse restituendum. Sed nec lege Falcidia in | 2.1 |
| proposita specie usurum me puto, quamuis scriptus heres, si sponte adisset, uteretur. | |
| Marcianus libro quarto institutionum. Si quis priore facto testa- | 30.pr.1 |
| mento posterius fecerit testamentum, etiamsi ex certis rebus in posteriores tabulas heredes | |
| instituit, superius tamen testamentum sublatum est, ut diui quoque Seuerus et Antoninus | |
| rescripser<u>nt, cuius constitutionis uerba rettuli, cum alia quoque praeterea in constitutione | |
| expressa sunt. 'Imperatores Seuerus et Antoninus Cocceio C<a>mpano. Testamentum secundo | 5 |
| loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptus sit, iure ualere, perinde ac si re- | |
| rum mentio facta non esset, sed teneri heredem scriptum, ut contentus rebus sibi datis | |
| aut suppleta quarta ex lege Falcidia hereditatem restituat his, qui priore testamento scripti | |
| fuerant, propter inserta fideicommissaria uerba, quibus ut ualeret prius testamentum ex- | |
| pressum est, dubitari non oportet.' et hoc ita intellegendum est, si non aliquid | 10 |
| specialiter contrarium in secundo testamento fuerit scriptum. | |
| Idem libro octauo institutionum. Si legatus suspectam hereditatem dicat, | 31.pr.1 |
| et legationis tempore compellendus est accipere iudicium, quia hic non multum officio | |
| occupatur: et licet deliberare se dicat an adeat, cogendus est adire, sed non ut statim re- | |
| stituat, sed ut reuersus domum, si putauerit sibi expedire, commodo Falcidiae uel testa- | |
| menti utatur uel, si non putauerit, restituat totam hereditatem, ne onera patiatur. Si quis | 1.1 |
| 'bona sua' uel 'omnia sua' rogauerit restituere, fideicommissariam restitutionem esse intel- | |
| legendum est: nam meorum et tuorum appellatione etiam actiones contineri dicendum est. | |
| Si filio familias uel <seruo restituatur ignorante patre familias uel> domino et postea pater uel | 2.1 |
| dominus ratum habuerit, transeunt ex Trebelliano senatus consulto actiones. Multum in- | 3.1 |
| terest, utrum qua<rta> pars iure hereditario retineatur an uero in re uel pecunia: nam supe- | |
| riore casu actiones diuiduntur inter heredem et fideicommissarium, posteriore uero apud | |
| fideicommissarium sunt actiones. Et heres institutus rogatusque hereditatem restituere | 4.1 |
| praecepta aliqua summa uel re, etiamsi in praeceptione minus quam quarta pars esset, | |
| non amplius principem pati uindicaturum. Sed et si sine ulla praeceptione rogatus fuerit | 5.1 |
| hereditatem restituere, plerumque quarta donata est a principibus: et ita diuus Traianus | |
| et Hadrianus et Antoninus rescripserunt. | |
| Idem libro nono institutionum. Si cui pure libertas et per fideicommis- | 32.pr.1 |
| sum sub condicione hereditas relicta est, cogitur heres adire hereditatem, si suspectam | |
| dicat, et restituere: et deficiente condicion<e> libertas ei eripi non potest. Si autem ei, qui | 1.1 |
| in diem libertatem accepit, hereditas per fideicommissum relicta fuerit, suspectam eam in- | |
| terim non posse adiri diuus Pius Cassio Hadriano rescripsit, cum non pot- | |
| est nondum libero hereditas restitui: nec rursus contra uoluntatem defuncti libertatem esse | |
| praestandam. Si sub condicione heres institutus rogatusque hereditatem restituere non uult | 2.1 |
| condicioni parere et adire hereditatem, si facti est condicio, debet parere et adire et resti- | |
| tuere uel, si in dando sit, offerente fideicommissario. recusante autem herede factum ad- | |
| implere licentia dabitur fideicommissario secundum imitationem dationis factum implere, et | |
| tunc necessitas imponitur <heredi adire> hereditatem. ceterae condiciones, quae non sunt in | 5 |
| potestate heredis, ad officium praetoris non pertinent. | |
| Celsus libro uicensimo digestorum. Ballista filium familias heredem insti- | 33.pr.1 |
| tuit ita: 'Rebellianus si cauerit coloniae Philippensium, si sine liberis morietur, quantacum- | |
| que pecunia ex hereditate deue <b>onis meis ad eum peruenit, eam pecuniam omnem ad | |
| coloniam Philippensium peruenturam'. respondi: ex his uerbis quae proponis, id est 'pe- | |
| cuniam', existimo etiam fructus, quos ex hereditate percepit, restituere eum debere, per- | 5 |
| inde quasi specialiter hoc testator expressisset. | |
| Marcianus libro octauo institutionum. Scribit Celsus libro uicensimo di- | 34.pr.1 |
| gestorum, si qui quadri<n>genta in bonis habebat petit ab herede suo, ut, si sine liberis mo- | |
| reretur, quanta pecunia ex hereditate sua ad eum peruenisset, Maeuio restitueretur: si ex | |
| fructibus medio tempore quadringenta perceperit, et sine liberis decesserit, heredem eius | |
| Maeuio quadringenta debiturum. et cum diu multumque tractauit, an, cum augmentum | 5 |
| heres sensit, et periculum sustineat an per contrarium, nouissime ait iniquum esse ad fidei- | |
| commissarium damnum pertinere, ad quem augmentum non pertinet: et an ad supplen- | |
| dum, inquit, quodcumque ex quadringentis defuerit, etiam augmentum ad eum pertinebit, | |
| hoc est ut usque ad summam quadringentorum damni et fructus computentur: quod ue- | |
| rius esse arbitror. | 10 |
| Idem libro secundo regularum. Si eius, qui nouissimus ex filiis mortuus est, | 35.pr.1 |
| partem hereditatis propinquo uoluit pater restitui et simul fratres diem suum obissent: | |
| <pr>opinquum, si non ostenderit quis nouissimus obisset, <ad> partem hereditatis non admitti, | |
| sed matrem ex Tertulliano senatus consulto ad utriusque hereditatem admitti constat. | |
| Ulpianus libro sexto <de> officio proconsulis. Cum heres instituta furiosa | 36.pr.1 |
| hereditatem esset rogata restituere, curatorem eius secundum tabulas bonorum possessione | |
| accepta posse transferre actiones diuus Pius decreuit. | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Cum hereditas ex fideicommissi | 37.pr.1 |
| causa restituta est, si ante cum herede compromissum est, puto fideicommissarium cauere | |
| debere heredi, sicut cum heres multa antequam restitueret administrauit. nam quod dicitur | |
| retinere eum oportere, non est perpetuum. quid enim si nihil est, quod retineat? ueluti | |
| cum omnia in <n>om<i>nibus sunt aut in corporibus quae non possideat? nempe enim is cui | 5 |
| restituta est omnia persequitur et tamen heres iudiciis quibus conuentus est aut stipu- | |
| lationibus quibus necesse habuit pr<omittere>, obstrictus manebit. ergo non alias cogetur | |
| restituere quam ei caueatur. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Restituta hereditas uidetur aut | 38.pr.1 |
| re ipsa, si forte passus est heres possideri res hereditarias uel totas uel aliquas earum hac | |
| mente, ut uellet restitueret ille suscipere, non si ex alia causa putauit te possidere. sed | |
| et si postea ratum habuit, idem erit dicendum. sed et si uerbo dixit se restituere, uel | |
| per epistulam uel per nuntium restituat, audietur. sed et si uoluntate tua alii restituerit, | 5 |
| in te transibunt actiones. item si alius iussu meo restituit uel ratam habu<i> restitutionem, | |
| transisse actiones uidentur. Pupillus autem ipse debet restituere tutore auctore, non | 1.1 |
| tutor sine pupillo, nisi infans est, quia nec mandare actiones tutor pupilli sui potest. ne | |
| se quidem auctore pupillum restituere potuisse hereditatem diuus Seuerus | |
| in persona Arri Honorati pupilli decreuit, qui A<r>rio Antonino patruo et tutori suo resti- | |
| tuerat. Sed et si pupillo sit restituenda, non posse pupillo sine tutoris auctoritate restitui | 2.1 |
| constat: | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. non enim solutio est hereditatis restitutio, sed | 39.pr.1 |
| et successio, cum obligetur. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Sed nec ipsi tutori indistincte | 40.pr.1 |
| restitui potest. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. Quamuis senatus de his actionibus | 41.pr.1 |
| transferendis loquatur, quae iure ciuil<i> heredi et in heredem competunt, tamen honorariae | |
| actiones transeunt: nulla enim separatio est: immo et causa naturalium obligationum transit. | |
| Persona autem heredis institu<ti> Trebelliano continetur: uerum hoc iure utimur, ut et suc- | 1.1 |
| cessor heredis recte ex Trebelliano restituat, ueluti heres bonorumue possessor, uel pater | |
| dominusue, quibus adquisita est hereditas: omnes enim quod iuris habent, ex Trebelliano | |
| senatus consulto restituere debent, nec interest, is qui institutus est an pater dominusue | |
| rogatus est restituere. Nihil interest, cui nostro nomine restituitur pater familias sit an | 2.1 |
| is qui in aliena potestate est, | |
| Paulus libro secundo fideicommissorum. mulier an masculus: et ideo seruo quoque | 42.pr.1 |
| uoluntate <n>ostra uel si ratum habuerimus restitui potest, | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. quia perinde est, atque si mihi restituta esset he- | 43.pr.1 |
| reditas. Restituta hereditate iura sepulch<r>orum apud heredem remanent. | 1.1 |
| Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum. Papinianus tractat, si quis | 44.pr.1 |
| heres institutus ex <s>emisse rogatus <sit> restituere hereditatem et <e>am suspectam dicens com- | |
| pu<l>sus adit, deinde fideicommissarius <g>narus sit adcreuisse portionem hereditatis post re- | |
| stitutionem scripto heredi, an opus sit ei alia actione. et ait securum esse eum posse de | |
| illo: plane <de hoc> solo quaerendum ait, an ei opus sit noua restitutione, posteaquam <p>ortio | 5 |
| ad<creuit: sed ne hanc quidem necessariam esse>. | |
| * * * <Qui rogatus est restituere quod ex bonis alicuius ad eum | 45.pr.1 |
| peruenit, ea restituit quae ex hereditate habet, non quae habet ex persona sua>. | |
| Marcellus libro quinto decimo digestorum. Postulante Sticho, qui eodem | 46.pr.1 |
| testamento libertatem et fideicommissam hereditatem acceperat, heres suspectam adiit: mox | |
| Stichus, antequam mor<a>m in recipienda hereditate faceret, decessit relicto herede Titio. | |
| quaero, an in Titium, si nolit recipere fideicommissam hereditatem, actiones ex senatus | |
| consulto competant. respondi: quoniam fere is, qui compulsus est adire hereditatem, con- | 5 |
| festim ei restituet, de manumisso dumtaxat senatus consulto comprehensum est nec he- | |
| redis facta est mentio. potest tamen euenire, ut restitutionem distulerit heres, ueluti si | |
| pecuniam ei debuerit defunctus, quam retinere maluit quam petere. ceterum existimo idem | |
| in herede eius constituendum, quod in illo constitutum est: cur enim recusaret, quam re- | |
| cusare non potuit is, cuius hereditatem suscepit? quod si forte ante hereditatis restitutio- | 10 |
| nem sine herede decesserit libertus, perinde bona eius creditoribus hereditariis uendere | |
| permittendum est, ac si restituta hereditate decessit. Set in huiusmodi quaestione rogo | 1.1 |
| respondeas, an recte senserim. rogata est filia ex asse heres restituere hereditatis partem | |
| dimidiam deductis legatis minimis <e>t aere alieno non magno, ut legi Falcidiae locus non | |
| sit: mora facta non est restitutioni fideicommissi. desidero uerbo tenus mihi restitui here- | |
| ditatem, ut ex Trebelliano senatus consulto agenti et ex eo competentibus actionibus | 5 |
| etiam usuras debitas ex mortis d<i>e in tempus restitutionis persequar: item quaero et de | |
| pensionibus, quia locationum obligatio in hereditate fuit. ab herede fructus nullos peto, | |
| sed illa desiderat refundere me aut concedere ei actiones usurarum et pensionum: non | |
| possum persuadere hereditatis appellatione, quam rogata erat mihi restituere, etiam hanc | |
| stipulationem usurarum ad me pertinere. respondi: omnia haec hereditatis appellatione | 10 |
| continentur: quantum enim quod ad hoc refert, inter haec cetera<que>, quae sub condicione | |
| sunt promissa aut in annos singulos uel menses, nihil interest. sane pro fructu rei, quae | |
| hereditate continetur, haec cedunt, nec fructus fideicommissarium sequitur, si mora non | |
| intercessit. sed quia non ut heres fideicommissum, ut sic dixerim, suppleat postulet, set | |
| qualis nunc est hereditas, desideret restitui sibi, nequaquam id debet heres recusare: nam | 15 |
| et quodammodo in partem hereditatis senatus recipi uoluit fideicommissarium et haberi | |
| heredis loco, pro qua parte ei restituta esset hereditas. sed cum hereditarios nummos | |
| faen<e>rauit aut ex fundis fructus percepit, nihil eo nomine praestat ei, cui hereditas per | |
| fideicommissum relicta est, si non intercessit mora, scilicet qu<i>a suo periculo faenerauit | |
| colendoue fundo uel in cogendis fructibus insumpsit operam: nec aequum erat alterius, ut | 20 |
| sic dixeri<m>, procuratorem constitui. nullum autem impendium uel opera intercedit heredis, | |
| cum his modis, de quibus est quaesitum, augmentum heredi<ta>s recepit. | |
| Modestinus libro singulari de heurematicis. Qui totam hereditatem resti- | 47.pr.1 |
| tuere rogatus quartam retinere non uult fidumqu<e> obsequium defuncti pre<cib>us praebere | |
| desiderat, sua sponte adire debebit hereditatem, quasi ex Trebelliano eam restituturus. | |
| suaserim tamen, suspectam potius dicat hereditatem coactusque a praetore restituat: hoc | |
| enim casu ex ipso Trebelliano restituere uidetur expositoque hereditario metu uniuersas | 5 |
| actiones in eum transfer<t>, qui recepit hereditatem. | |
| Iauolenus libro undecimo epistularum. S<e>ius Saturninus archigubernus ex | 48.pr.1 |
| classe Britannica testamento fiduciar<i>um reliquit heredem Ualerium Maximum trierarchum, | |
| a quo petit, ut filio suo Seio Oceano, cum ad annos sedecim peruenisset, hereditatem re- | |
| stitueret. s<e>ius Oceanus antequam impleret annos, defunctus est: nunc Mallius Seneca, | |
| qui se auunculum Seii Oceani dicit, proximitatis nomine haec bona petit, Maximus autem | 5 |
| trierarchus sibi ea uindicat ideo, quia defunctus est is cui restituere iussus erat. quaero | |
| ergo utrum haec bona ad Ualerium Maximum trierarchum heredem fiduciarium pertineant | |
| an ad Mallium Senecam, qui se pueri defuncti auunculum esse dicit. respondi: si Seius | |
| Oceanus, cui fideicommissa hereditas ex testamento S<e>ii Saturnini, cum annos sedecim ha- | |
| beret, a Ualerio Maximo fiduciario herede restitui debeat, priusquam praefinitum tempus | 10 |
| aetatis impleret, decessit, fiduciaria hereditas ad eum pertinet, ad quem cetera bona Oceani | |
| pertinuerint, quoniam dies fideicommissi uiuo Oceano cessit, scilicet si prorogando tempus | |
| solutionis tutelam magis heredi fiduciario permississe, quam incertum diem fideicommissi | |
| constituisse uideatur. | |
| Pomponius libro primo uariarum lectionum. Si heredi eius, cui natura de- | 49.pr.1 |
| buerit, aliquis soluerit, ei, cui fideicommissa hereditas relicta sit, id reddendum. | |
| Paulus libro quarto decimo responsorum. Paulus respondit: si certa portio | 50.pr.1 |
| hereditatis alicui relicta proponitur et is res hereditarias quasdam furatus sit, in his rebus, | |
| quas subtraxit, denegari ei petitionem oportere recte respondetur. | |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Cum hereditas ex Trebelliano senatus | 51.pr.1 |
| consulto restituitur, si res urgueat et metus erit, ne per absentiam forte fideicommissarii | |
| dies actionis exe<a>t, heres iudicium susc<i>p<e>re cogitur. Similique modo filio de possessione | 1.1 |
| contra tabulas deliberante scriptus heres a creditoribus hereditariis conuenitur. | |
| Idem libro undecimo quaestionum. Imperator Hadrianus, cum Ui<ui>us Cerealis | 52.pr.1 |
| filio suo Uiuio Simonid<i>, si in potestate sua esse desisset, hereditatem restituere rogatus | |
| esset ac multa in fraudem fideicommissi fieri probaretur, restitui hereditatem filio iussit | |
| ita, ne quid ea pecunia, quamdiu filius eius uiueret, iuris haberet. nam quia cautiones | |
| non poterant interponi conseruata patria potestate, damnum condicionis propter fraudem | 5 |
| inflixit. post decreti autem auctoritatem in ea hereditate filio militi comparari debuit, si | |
| res a possessoribus <p>eti uel etiam cum debitoribus agi oporteret. sed paternae reuerentiae | |
| congruum est egenti forte patri officio iudicis ex accessionibus hereditariis emolumentum | |
| praestari. | |
| Idem libro septimo decimo quaestionum. Cum heres deductis legatis he- | 53.pr.1 |
| reditatem per fideicommissum restituere rogatur, non placet ea legata deduci, quae peti | |
| non poterant. sed cum uxori pro parte heredi scriptae dos praelegetur eaque deductis | |
| legatis hereditatem restituere rogatur: etiamsi quart<a>, quam per legem Falcidiam retinet, | |
| tantum efficiat, quant<u>m in dote est, tamen pro sua portione dotis praelegatae partem de- | 5 |
| ducit. cum enim utrumque consequitur, nihil interest inter hanc mulierem et quemuis | |
| alium creditorem heredem institutum et hereditatem restituere rogatum. idem probatur et | |
| si non deductis legatis fideicommissum ab ea relictum sit. | |
| Idem libro nono decimo quaestionum. Si res aliena Titio legata fuerit is- | 54.pr.1 |
| que domino rei herede instituto petierit, ut hereditatem Maeuio restituat, Maeuius legatum | |
| inutiliter petet: non enim poterit consequi, quod ad institutum, id est rei dominum per- | |
| uenire non poterat. Seruus ab altero ex heredibus libertatem, ab altero fideicommissum | 1.1 |
| hereditatis accepit. si neuter adire uelit, nullae praetoris partes erunt, quia neque propter | |
| solam libertatem compellitur adire neque is, a quo libertas data non est, propter eum, qui | |
| nondum liber est, ut adeat, compellitur: et senatus consulto locus est, cum ab omnibus | |
| directa, uel fideicommissa libertas ab eo datur a quo hereditas quoque relinquitur. sed si | 5 |
| forte is, a quo libertas data est, portionem suam repudiauit uel condicione exclusus est, | |
| cum portio eius ad alterum peruenerit, defendi poterit adire cogendum: quid enim inter- | |
| est, quo iure debitor libertatis et hereditatis idem esse coeperit? | |
| Idem libro uicensimo quaestionum. Non est cogendus heres suspectam | 55.pr.1 |
| adire hereditatem ab eo, cui libertas a legatario, hereditas a<b> herede relicta est, cum status | |
| hominis ex legato pendeat et nemo se cogatur adstringere hereditariis actionibus propter | |
| legatum. quid enim, si inter moras non manumittente legatario seruus decesserit? si autem | |
| uiuo testatore legatarius decesserit, benigne respondetur cogendum adire, cum in ipsius | 5 |
| sit potestate manumisso restituere hereditatem. | |
| Idem libro nono decimo quaestionum. Titius rogatus est, quod ex heredi- | 56.pr.1 |
| tate superfuisset, Maeuio restituere. quod medio tempore alienatum uel deminutum est, ita | |
| quandoque peti non poterit, si non interueniendi fideicommissi gratia tale aliquid factum | |
| probetur: uerbis enim fideicommissi bonam fidem inesse constat. diuus autem Marcus <cum> | |
| de fideicommissaria hereditate cognosceret, his uerbis: 'quidquid ex hereditate mea super- | 5 |
| fuerit, rog<o> restituas' et uiri boni arbitrium inesse credidit: iudicauit enim erogationes, | |
| quae <ex> hereditate factae dicebantur, non ad solam fideicommissi deminutionem pertinere, | |
| sed pro rata patrimonii, quod heres proprium habuit, distribui oportere. quod mihi uidetur | |
| non tantum aequitatis ratione, uerum exemplo quoque motus fecisse. cum enim de con- | |
| ferendis bonis fratribus ab emancipato filio quaereretur, praecipuum autem, quod in castris | 10 |
| fuerat adquisitum militi, relinqui placer<e>t, consultus imperator sumptus, quos miles fecerat, | |
| non ex eo tantummodo patrimonio, quod munus collationis pati debuit, sed pro rata etiam | |
| castrensis pecuniae decedere oportere constituit. propter huiusmodi tractatus Maeuius | |
| fideicommissi nomine cautionem exigere debet: quod eo pertinet, non ut ex stipulatione | |
| petatur, quod ex fideicommisso peti non poterit, sed ut habeat fideiussores eius quantitatis, | 15 |
| quam ex fideicommisso petere potuit. | |
| Idem libro uicensimo quaestionum. Si patroni filius extrario restituerit ex | 57.pr.1 |
| Trebelliano hereditatem, operarum actio, quae transferri non potuit, apud heredem manebit, | |
| nec ei nocebit exceptio, cum eadem prodesse non posset ei qui fideicommissum accepit. | |
| et generatim ita respondendum est non summoueri heredem neque liberari ex his causis, | |
| quae non pertinent ad restitutionem. Imperator Tit<u>s Antoninus rescripsit | 1.1 |
| in tempus directo data libertate non esse repraesentandam hereditatis restitutionem, quando | |
| persona non est, cui restitui potest. Qui fideicommissam hereditatem ex Trebelliano, cum | 2.1 |
| suspecta diceretur, totam recepit, si ipse quoque rogatus sit alii restituere, totum restituere | |
| cogetur. et erit in hac quoque restitutione Trebelliano locus: quartam enim Falcidiae iure | |
| fideicommissarius retinere non potuit. nec ad rem pertinet, quod, nisi prior, ut adiretur | |
| hereditas, desiderasset, fideicommissum secundo loco datum intercidisset: cum enim semel | 5 |
| adita est hereditas, omnis defuncti uoluntas rata constituitur. non est contrarium, quod | |
| legata cetera non ultra dodrantem praestat: aliud est enim ex persona heredis conueniri, | |
| aliud proprio nomine defuncti prec<i>bus adstringi. secundum quae potest dici non esse | |
| priore tantum desiderante cogendum institutum adire, ubi nulla portio remansura sit apud | |
| eum, utique si confestim uel post tempus cum fructibus rogatus est reddere: sed et si sine | 10 |
| fructibus rogatus est reddere, non erit idonea quantitas ad inferendam adeundi necessi- | |
| tatem. nec ad rem pertinebit, si prior etiam libertatem accepit: ut enim pecuniam, ita | |
| nec libertatem ad cogendum institutum accepisse satis est. quod si prior recusauerit, pla- | |
| cuit, ut recta uia secundus possit postulare, ut here<s> adeat et sibi restituat. Quid ergo, si | 3.1 |
| non alii, sed ipsi heredi rogatus sit restituere? quia non debet eidem quandoque quarta | |
| reddi quam perdidit, propter huius portionis retentionem erit audiendus. sed nec illud | |
| translaticie omittendum est instituto, qui coactus est adire, fideicommissi petitionem dene- | |
| gandam esse: cur enim non uideatur indignus, ut qui destituit supremas defuncti preces | 5 |
| consequatur aliquid ex uoluntate? quod fortius probabitur, si post impletam condicionem | |
| coactus est adire. nam si pendente condicione, durum erit idem probare, cum et Falcidiam | |
| paenitendo potuit inducere: nec ignoro posse dici nullo modo fideicommissi petitionem de- | |
| negandam ei qui. iura sepulchr<o>rum adquiri insequuntur, adeo senatus nihil apud eum | |
| ex ea parte, quam derelinquit, uoluit relinquere, ut nec Falcidiam exercere possit nec prae- | 10 |
| ceptio apud eum relinquatur nec substitutio quoque secundarum tabularum ita facta: 'quis- | |
| quis mihi heres erit, filio meo heres esto' eidem daretur. Cui Titiana hereditas ex Tre- | 4.1 |
| belliano senatus consulto restituta est, Maeuianam hereditatem, quam Titius defunctus ex | |
| Trebelliano Sempronio restituere debuit, et ipse restituere poterit sic ut alius quilibet suc- | |
| cessor. Actiones temporariae Trebelliani solent esse euicta hereditate ab eo, qui, postea- | 5.1 |
| quam fideicommissam restituit hereditatem, uictus est, scilicet ante restitutionem lite cum | |
| eo contestata: potestas enim euictionis tollit intellectum restitutionis indebito fideicommisso | |
| constituto. plane si fideicommissum ab eo quoque qui postea uicit relictum est: quia pos- | |
| sessor in ratione reddendae hereditatis partem, quam fideicommissario restituit, heredi re- | 5 |
| putat, defendi potest actiones Trebelliani durare. | |
| Idem libro septimo responsorum. Filiam fratribus certis rebus acceptis he- | 58.pr.1 |
| reditatem restituere pater uoluit: ante restitutam hereditatem in possessionem hereditatis | |
| filiam quoque mitti placuit. cum autem interea filii res bonorum in solidum distraxissent, | |
| item alias pignori dedissent, hereditate postea restituta constitit ex eo facto ceterarum | |
| quoque portionum uenditiones, item pignora confirmari. | 5 |
| Idem libro octauo responsorum. 'Heredes mei quidquid ad eos ex heredi- | 59.pr.1 |
| tate bonisue meis peruenerit, id omne post mortem suam restituant patriae meae coloniae | |
| Beneuenta<no>rum': nihil de fructibus pendente condicione perceptis petitum uideri constitit. | |
| Cum ita fuerat scriptum: 'fidei filiorum meorum committo, ut, si quis eorum sine liberis | 1.1 |
| prior diem suum obierit, partem suam superstiti fratri restituat: quod si uterque sine liberis | |
| diem suum obierit, omnem hereditatem ad neptem meam Claudiam peruenire uolo': de- | |
| functo altero superstite filio, nouissimo autem sine liberis neptis prima quidem facie propter | |
| condicionis uerba non admitti uidebatur: sed cum in fideicommissis uoluntatem spectari | 5 |
| conueniat, absurdum esse respondi cessante prima substitutione partis nepti petitionem | |
| denegari, quam totum habere uoluit auus, si nouissimus fratris quoque portionem susce- | |
| pisset. 'Peto de te, uxor <ca>rissima, uti cum morieris hereditatem meam restituas filiis | 2.1 |
| meis uel uni eorum uel nepotibus meis uel cui uolueris uel cognatis meis si cui uoles | |
| ex tota cognatione mea.' inter filios respondi s<u>bstitutionem fideicommissi factam uideri, | |
| circa nepotes autem <et> ceteros cognatos facultatem eligendi datam: ex ceteris autem | |
| cognatis, si nepotes superessent, non recte mulierem electuram propter gradus fidei- | 5 |
| commissi praescriptos: deficiente uero gradu nepotum ex cognatis quam uelit personam | |
| eligi posse. | |
| Idem libro nono responsorum. Deducta parte quarta restituere rogatus he- | 60.pr.1 |
| reditatem, prius quam restitueret, hereditario debitori heres extitit. quoniam actio eo con- | |
| fusa per Trebellianum redintegrari non potest, pecuniae quoque debitae dodrans ex causa | |
| fideicommissi petetur. sed in eum diem, quo actio confusa est, usurae praeteriti temporis, | |
| quae in obligatione uel in officio iudicis fuerunt, computabuntur: posterioris ita demum, si | 5 |
| mora fideicommisso facta sit. Cum hereditas ex causa fideicom<mis>si in tempus restituenda | 1.1 |
| est, non idcirco nominum periculum ad heredem pertinebit, quod heres a quibusdam pe- | |
| cuniam exegerit. Qui post tempus hereditatem restituere rogatur, <us>uras a debitoribus | 2.1 |
| hereditariis perceptas, quarum dies post mortem creditoris cessit, restituere non cogitur: | |
| quibus non exactis omnium usurarum actio (nam hereditaria stipulatio fuit) ex Trebelliano | |
| transferetur, et ideo nec indebit<i> repetitio erit. ac similiter hereditario creditori si medii | |
| temporis non soluantur usurae, fideicommissarium in his quoque Trebellianum tenebit nec | 5 |
| ideo querellae locus erit, quod de fructibus heres, quos iure suo perci<pi>ebat, faenus non | |
| soluerit. quod si faenus heres medii temporis soluerit, eo nomine non erit retentio, cum | |
| proprium negotium gessit, quippe sortem reddere creditori coactus fideicommissario nihil | |
| usurarum medii temporis imputabi<t>. Acceptis centum hereditatem rogatus restituere totam | 3.1 |
| pecuniam iure Falcidiae percipere uidetur, et ita diui Hadriani rescriptum intellectum est, | |
| tamquam si ex bonis nummo<s> retenturus fuisset. quod tunc quoque respondendum est, | |
| cum pro parte hereditatem coheredi suo restituere rogatur. diuersa causa est praediorum | |
| pro hereditaria parte retentorum: quippe pecunia omnis de portione retineri potest, prae- | 5 |
| diorum autem alia portio non nisi a coherede, qui dominium habet, accipitur. cum autem | |
| praedia maioris pretii quam portio hereditatis essent, in superfluo praediorum petenti fidei- | |
| commissario Falcidiam interuenire uisum est: c<on>currentem enim pecuniam conpensari pla- | |
| cuit. Hereditatem post mortem suam exceptis reditibus restituere rogatus ancillarum | 4.1 |
| partus non retinebit nec fetus pecorum, qui summissi gregem retinent. Ante diem fidei- | 5.1 |
| commissi cedentem fructus et usurae, quas debitores hereditarii cum postea accesset dies | |
| soluerunt, item mercedes praediorum a<b> herede perceptae portioni quadrantis imputabuntur. | |
| Cum autem post mortem suam rogatus hereditatem restituere res hereditarias distrahere | 6.1 |
| non cogatur heres, sortium, quae de pretiis earum redigi potuerunt, usurae propter usum | |
| medii temporis perceptae non uidebuntur: denique nec periculum mancipiorum aut urba- | |
| norum praediorum praestare cogitur: sed nihilo minus usus et casus eorum quadrantem | |
| quoque deminuit. Quod ex hereditate superfuisset, cum mor<e>retur, restituere rogatus fructus | 7.1 |
| superfluos restituere non uidetur rogatus, cum ea uerba deminutionem quidem hereditatis | |
| admitt<a>nt, fructu<u>m autem additamentum non recipiant. Heres eius, qui bonorum super- | 8.1 |
| fluum post mortem suam restituere fuerat rogatus, pignori res hereditarias datas, si non | |
| in fraudem id factum sit, liberare non cogitur. | |
| Paulus libro quarto quaestionum. Debitor sub pignore creditorem heredem | 61.pr.1 |
| instituit eumque rogauit restituere hereditatem filiae suae, id est testatoris: cum nollet | |
| adire ut suspectam, coactus iussu praetoris adit et restituit: cum emptorem pignoris non | |
| inueniret, desiderabat permitti sibi iure dominii id possidere. respondi: aditione quidem | |
| hereditatis confusa obligatio est: uideamus autem, ne et pignus liberatum sit sublata natu- | 5 |
| rali obligatione. atquin siue possidet creditor actor idemque heres rem siue non possidet, | |
| uideamus de effectu rei. et si possidet, nulla actione a fideicommissario conueniri potest, | |
| neque pigneraticia, quoniam hereditaria est actio, neque fideicommissum, quasi minus re- | |
| stituerit, recte petetur: quod eueniret, si nullum pignus intercessisset: possidet enim eam | |
| rem quasi creditor. sed et si fideicommissarius rem teneat, et hic Seruiana actio tenebit: | 10 |
| uerum est enim non esse solutam pecuniam, quemadmodum dicimus, cum amissa est actio | |
| propter exceptionem. igitur non tantum retentio, sed etiam petitio pignoris nomine com- | |
| petit et solutum non repetetur. remanet ergo propter pignus naturalis obligatio. in re | |
| autem integra non putarem compellendum adire, nisi prius de indemnitate esset ei cautum | |
| uel soluta pecunia esset: nam et cum de lucro heres scriptus a sit, quod forte legatum | 15 |
| accepit, si heres non extitisset, responsum est non esse cogendum adire nisi legato prae- | |
| stito. ubi quidem potuit dici nec cogendum esse heredem adire quodammodo contra uo- | |
| luntatem defuncti, qui legando heredi, si non adisset, in ipsius uoluntate posuit aditionem: | |
| sed cum testator alterutrum dederit, nos utrumque ei praestamus. Ea quae dotem dabat | 1.1 |
| pacta erat cum marito, ut mortua se in matrimonio dotis pars matri eius redderetur, nec | |
| eo nomine stipulatio a matre interposita est: moriens deinde matrem et maritum suum | |
| heredem fecerat et a matre petierat, ut hereditatem Titio restitueret: iudex addictus de | |
| hereditate diuidenda partem dotis quasi ex utili pacto pro parte matri adiudicauerat: | 5 |
| quaerebatur, an et ea portio ex causa fideicommissi praestanda sit. quam non esse resti- | |
| tuendam puto, quia non quasi heres, sed quasi mater ex pacto accepit nec occasione he- | |
| reditatis, sed errore ex pacto eam habuit. | |
| Idem libro undecimo quaestionum. Patronus ex debita portione heres in- | 62.pr.1 |
| stitutus sextam partem restituere rogatus restituit: non transeunt ex Trebellian<o> actiones, | |
| quoniam non fuit debitum quod restitu<i>t, et ideo si per errorem fecit, etiam repetetur. | |
| Idem libro quarto decimo responsorum. Paulus respondit his uerbis: 'Sem- | 63.pr.1 |
| proni, heredem te non scripsi festina<n>s per infirmitatem: ideoque ei dari uolo tantum, | |
| quantum pro uncia hereditatis competeret' uideri quidem magis quantitatem, quam por- | |
| tionem hereditatis relictam, sed sic accipiendum, u<t>i uideatur de uncia etiam restituenda | |
| sensisse. | 5 |
| Scaeuola libro quarto responsorum. A filia petit, ut, si liberis superstiti- | 64.pr.1 |
| bus moreretur, partem eius quod ad eam ex bonis patris peruenisset, quod si sine liberis, | |
| uniuersum fratri restitueret: quaeritur, defuncta ea in matrimonio superstite filia, an heres | |
| eius cum parte hereditatis eius quoque quod dotis nomine datum erat partem restituere | |
| debeat. respondit id, quod in dotem fuisset, non contineri in partem hereditatis quae re- | 5 |
| stituenda est: sed et si ex promissione dotis aliquid debitum fuit, aeris alieni loco habendum. | |
| Alumno certam pecuniam legauit et eam recipi a Sempronio mandauit et certas usuras | 1.1 |
| alumno praestari, donec ad uicensimum annum peruenerit: deinde alumni fidei commisit, | |
| ut, si sine liberis decederet, partem restitueret Sempronio, partem Septiciae. quaesitum | |
| est defuncto alumno intra annum uicensimum, an substituti fideicommissum petere pos- | |
| sint an uero in id tempus sustinere, quo, si uiueret, alumnus uicensimum annum impleret. | 5 |
| respondi secundum ea quae proponerentur posse. | |
| Gaius libro secundo fideicommissorum. Facta in fideicommissarium resti- | 65.pr.1 |
| tutione statim omnes res in bonis fiunt eius, cui restituta est hereditas, etsi nondum earum | |
| nactus fuerit possessionem. Si is qui hereditatem sibi reddi ab herede stipulatus sit | 1.1 |
| eique ex stipulatu agenti restituta fuerit hereditas, constat nihilo minus transferri actiones. | |
| hoc ita est, si is cum quo actum sit restituat hereditatem: si uero ob id quod non resti- | |
| tuerit aestimatione hereditatis condemnatus fuerit, remanent actiones hereditariae apud | |
| eum qui condemnatus sit, actor autem quantitatem consequitur. Si heres scriptus resti- | 2.1 |
| tuerit hereditatem et postea de hereditate controuersiam passus uictus sit aut lite cesserit, | |
| durare actiones constitit in fideicommissarium semel translatas. Si quis maiorem partem | 3.1 |
| restituerit quam rogatus est, in eam partem quae excedit non transferuntur actiones. sed | |
| cum praecepta aliqua re aut summa rogatus sit heres restituere et omissa retentione | |
| totam hereditatem restituerit, recte dicitur transferri actiones. Si heres ante restitutam | 4.1 |
| hereditatem seruum hereditarium heredem ab aliquo institutum iusserit adire hereditatem, | |
| negat Iulianus debere hanc hereditatem restitui, quia de ea rogatus non | |
| esset: et hoc est fatendum. requirendum tamen et illud est, num cum incremento resti- | |
| tuere he<re>s rogatus sit hereditatem: <si> enim hoc fuerit subsecutum, etiam eam hereditatem | 5 |
| restituere cogitur, nisi euidentissimis probationibus fuerit ab herede adprobatum contem- | |
| platione sui seruum esse heredem institutum. Rescripto diui Antonini significatur, ut, si | 5.1 |
| quis accepta a Titio pecunia, quae quartam hereditatis continet, rogatus sit ei restituere | |
| hereditatem, licet tardius detur pecunia, sine usuris eam dari debere, quia quanto tardius | |
| quisque pecuniam dat, tanto tardius ad fideicommissum peruenit et medii temporis fructus | |
| perdit. quamobrem si ante datam pecuniam tenuerit hereditatem, fructus quos percepit | 5 |
| restituere heredi eum oportere. Idem iuris est et si quis ita heredis fidei commisserit: | 6.1 |
| 'rogo, si Titius tibi centum dederit, restituas ei hereditatem meam'. Si sub condicione | 7.1 |
| heres institutus sit qui suspectam sibi hereditatem esse dicit, si neque difficultatem neque | |
| turpitudinem ullam habet condicio nec impendium aliquid, iubendus est parere condicioni | |
| et adire et ita restituere: si uero turpis aut difficilis sit condicio, aperte iniquum est cogi | |
| eum explere eam alterius gratia. sed et remitti eam ab initio uisum est: plus enim tribui | 5 |
| a praetore ei qui fideicommissum petit, quam testator uoluit, a<b>surdum est: utique autem | |
| testator, nisi expleta sit condicio, neque scriptum heredem ad hereditatem uocauit neque | |
| per hunc illi uoluit restitui hereditatem. Si dandae pecunia<e> condicio adscripta est heredi, | 8.1 |
| debet ei offerre pecuniam is qui poscit fideicommissum, ut hereditatem impleta condicione | |
| possit adire et restituere. Quod si condicio adscripta est et ea est, quam praetor remittit, | 9.1 |
| sufficit edictum, ut Iulianus ait: hactenus iubendus est, ut constituat praetoris actionibus | |
| uti aut petat bonorum possessionem secundum tabulas, ut ita nanctus actiones tunc resti- | |
| tuta hereditate transferat eas ex senatus consulto. Si uero nominis ferendi condicio est, | 10.1 |
| quam praetor exigit, recte quidem facturus uidetur, si eam expleuerit: nihil enim male | |
| est honesti hominis nomen adsumere, nec enim in famosis et turpibus nominibus hanc | |
| condicionem exigit praetor. sed tamen si recuset nomen ferre, remittenda est ei condicio, | |
| ut Iulianus ait, et permittendae utiles actiones, aut bonorum possessio secundum tabulas | 5 |
| danda est, uti nanctus actiones transferat eas ex senatus consulto. Si cum suspectam | 11.1 |
| uideret, hereditatem postulante me iussu praetoris adieris et restitueris mihi, ita utar legis | |
| Falcidiae beneficio aduersus legatarios, si tu quoque <e>a lege uti poteras et quatenus uti | |
| poteras: nam si quid praeterea a me alicui per fideicommissum relictum sit, id quasi a | |
| legatario relictum non uenit in computationem eius legis, sed extrinsecus numeratur. Si | 12.1 |
| Titius rogatus sit hereditatem <M>aeuio restituere, Maeuius Seio certam pecuniam, et Titius | |
| quartae retinendae beneficio aduersus Maeuium usus fuerit: Neratius scribit Maeuium | |
| quoque Seio eo minus aequum esse praestar<e>, ne ipse de suo damnum sentiat. Iulianus | 13.1 |
| ait, si heres institutus Titio rogatus sit restituere, substitutus Maeuio et institutus suspectam | |
| sibi hereditatem esse dicat, desiderante Titio iubendum eum adire et restituere. Si quis | 14.1 |
| bonorum possessoris fidei commiserit de hereditate restituenda et is passus fuerit diem | |
| bonorum possessionis adgnoscendae transire aut per hoc tempus, quo is, cui restitui de- | |
| bebit hereditas, aliqua <e>x causa non potuit adire praetorem et postulare, ut petita bonorum | |
| possessione restituatur sibi hereditas, succurri ei debet, id est ut restituatur tempus bo- | 5 |
| norum possessionis admittendae exhibendi fideicommissi gratia. Admonendi autem sumus, | 15.1 |
| si is, qui soluendo non sit, Titio herede instituto seruum liberum esse iusserit et rogauerit | |
| Titium hereditatem eidem restituere, uix esse, ut Titius recusans adire hereditatem cogatur. | |
| nam licet desiderante seruo Titius adierit hereditatem, non tamen potest libertas seruo | |
| competere quasi in fraudem creditorum data, licet Titius locuples sit: qua de causa nec | 5 |
| hereditas ei restitui potest. sed ex sententia legis dicendum est perinde habendum, ac si | |
| is seruus solus liber et heres scriptus esset nec Titius heres esset. | |
| Maecianus libro quarto fideicommissorum. Si eius pupilli, cui sine tutoris | 66.pr.1 |
| auctoritate pecunia credita erat, restituta ex eo senatus consulto mihi fuerit hereditas, si | |
| soluam creditori, non repetam: adquin heres si post restitutionem soluat, repetet: non ob | |
| aliud, quam quod ab eo in me naturalis obligatio translata intellegitur. et si eius mihi | |
| restituta sit hereditas, qui pupillo sine tutoris auctoritate crediderit, si soluerit mihi pupillus, | 5 |
| non repetet: at si heredi soluerit, repetet, non repetiturus, si ante restitutionem soluisset. | |
| Si necessarii heredes sub condicione quamuis leuissima heredes sint instituti, cui parere | 1.1 |
| solent, dicendum est cogi restituere hereditatem desiderantibus his, quibus restituere ro- | |
| gati sunt, quia etiam necessari heredes fideicommissae hereditatis restituendae gratia con- | |
| dicioni parere erunt compellendi. Si quis rogatus restituere hereditatem decessit, ante- | 2.1 |
| quam eam restituat, heres eius poterit hereditatem restituere et ex Trebelliano senatus | |
| consulto transeunt actiones. sed si duo ei heredes extitissent, ut<i> quisque restituisset, pro | |
| ea parte transituras actiones: nam et si ipse partem restituisset, pro parte interim tran- | |
| situras uerius est. sed et si plures heredes extiterunt ei, qui rogatus est restituere here- | 5 |
| ditatem, si quidam interim restituerint, uel cum ei, cui restitui debuit, plures heredes ex- | |
| titerint: ut cui restituta erit, is pro ea parte ex hoc senatus consulto habebit actiones. | |
| Si patronus ex parte debita heres institutus rogatus fuerit eam liberis exheredatis defuncti | 3.1 |
| liberti restituere, si sua sponte adierit, erit Falcidiae locus, si coactus, in solidum transi- | |
| bun<t> actiones ex hoc senatus consulto. | |
| Idem libro quinto fideicommissorum. Seruo inuito domino uel ignorante | 67.pr.1 |
| non recte restituetur hereditas: sed <si> postea ratum habuerit, confirmabitur restitutio, ue- | |
| rum ipsi domino adquirentur actiones. nec quia hereditatis adquisitionis similis est haec | |
| restitutio, iussum praecedere oportet, sed ut dictum est, etiam ratihabitio subsequi poterit | |
| exemplo bonorum possessionis. neque interest, quod ad propositum attinet, ipsi domino | 5 |
| an seruo quis rogetur restituere hereditatem, nec in ea re consensu aut oper<a> serui opus | |
| est: atquin in bonorum possessione uel in adeunda hereditate consensus eius necessarius | |
| est. itaque si qui suspectam dicent hereditatem, postulante domino compellendi erunt adire | |
| e<t> restituere hereditatem. Si testator rogasset heredem, ut restituat hereditatem mulieri, | 1.1 |
| si non nupsisse<t>, dicendum erit compellendum heredem, si suspectam dicat hereditatem, | |
| adire et restituere eam mulieri, etiamsi nupsisset. idem in ceteris quoque condicionibus | |
| Iulianus noster probat, quae similiter nisi fine uitae expleri non posse<n>t. secundum quam | |
| sententiam cautione praestita his, quorum interest, ab his, quibus restitui sub isdem con- | 5 |
| dicionibus heres rogatus esset, restituet hereditatem. Cum praetor cognita causa per er- | 2.1 |
| rorem uel etiam ambitiose iuberet hereditatem ut ex fideicommisso restitui, etiam publice | |
| interest restitui propter rerum iudicatarum auctoritatem. Si pupillo infanti restituere he- | 3.1 |
| reditatem quis rogatus sit, si sponte adierit, etiam seruo eius et ipsi pupillo tutore auctore | |
| restituetur hereditas: si quidem eo, quod fari non potest, non magis ea res impedietur, | |
| quam in muto pubere uolent<e> sibi restitui hereditatem. si autem heres recuset adire here- | |
| ditatem, quemadmodum res expediri possit, difficile est, quia neque tutore desiderante pe- | 5 |
| riculo pupilli adiri hereditatem Trebelliano senatus consulto locus sit futurus neque pupillus | |
| ipse id <desi>derare possit, cum fari non possit. quod aliquatenus circa mutos expediri | |
| potest, nam si auditus capaces sunt uel interrogati nutu possint signif<ica>re uelle se peri- | |
| culo suo hereditatem adire, quomodo absentes per nuntium. sed et infanti non dubito | |
| omnimodo subueniendum idque ex similitudine iuris ciuilis uel honorarii constituendum | 10 |
| est: siue enim heres institutus esset, non dubie pro herede tutor<e> auctore gerere posse | |
| uidetur, siue de bonorum possessione agitaretur, peti ei per tutorem posset. ideoque et | |
| heres compelli per tutorem potest adire et restituere hereditatem. quo exemplo et mutus, | |
| qui nihil intellegere potest, per curatorem adiuuatur. Si singulae res ab herede traditae | 4.1 |
| sunt iussu meo ei cui eas uendiderim, non dubitabimus mihi intellegi factam restitutionem. | |
| idem erit, et si iussu meo tradantur, cui ego ex fideicommisso aliaue qua causa eas prae- | |
| star<e> debuerim uel in creditum ire uel donare uoluerim. | |
| Paulus libro secundo fideicommissorum. Qui ita institutus esset 'si coheres | 68.pr.1 |
| eius adisset', uti potest lege Falcidia, etsi coheres eius coactus adisset, modo si ipse non | |
| coactus adierit hereditatem. Etiam absentis procuratori, <si> desideraret, posse restitui here- | 1.1 |
| ditatem ex hoc senatus consulto Iulianus scripsit, si tamen caueat de rato habendo, si non | |
| euidens absentis <uo>luntas esset. sed dicendum est, ut heres, qui suspectam dicat, non sit | |
| compellendus adire, si incertum sit, an mandauerit, quamuis ei caueatur, propter fragili- | |
| tatem cautionis. quod si sponte adierit hereditatem, non magna captio est: sed actiones, | 5 |
| si non mandauit, transibunt eo tempore, quo ratum habuerit. Si damnum in seruo heredi- | 2.1 |
| tario datum sit, licet per seruum hereditarium heredi competere actio coepit, non tamen | |
| transi<t> legis Aquiliae actio ad fideicommissarium: ha<e> enim actiones transeunt, quae ex | |
| bonis defuncti pendent. Si legatus Romae compulsus adierit hereditatem et restituerit, | 3.1 |
| cogetur Romae actiones pati fideicommissarius, quamuis heres non cogetur. An ubi | 4.1 |
| defunctus conueniri debuit, et fideicommissarius debeat? uidendum, si sua sponte heres | |
| adit et restituit hereditatem, an tribus locis fideicommissarius defendi debeat: ubi defunctus | |
| et ubi heres et ubi ipse domicilium habeat. oportet itaque ibi fideicommissarium conue- | |
| niri, ubi uel domicilium habet uel maior pars restitutae hereditatis habetur. | 5 |
| Ualens libro tertio fideicommissorum. Si postulante me suspectam hereditatem ex | 69.pr.1 |
| decreto praetoris adieris <nec> ego postea e<a>m mihi restitui uelim nec bonis me immiscere, | |
| hoc fieri debet, ut (quod Octaueno non ineleganter uidebatur) a praetore perinde actiones | |
| in me dentur, ac si hereditatem recepissem, quod est iustius. Etiam eo tempore, quo | 1.1 |
| creditorum fraudandorum consilium inieris, citra periculum interdicti fraudatorii hereditatem | |
| suspectam adibis et restitues mihi, quia et remoto fideicommisso liberum tibi fuerat no- | |
| lenti adire hereditatem creditores tuos tali commodo fraudare, et ego nihil turpiter faciam | |
| recipiendo eam hereditatem, quam remota postulatione mea creditore<s> compellere te ut | 5 |
| adires non potuerint. Sed et filius su<u>s heres patri rogatus sit a patre hereditatem mihi | 2.1 |
| restituere, cum suorum creditorum fraudandorum consilium inisset, tamquam suspectam ex | |
| decreto praetoris restituerit mihi, uix fraudatorio interdicto locus erit, quia bonis patris | |
| eius uenditis nihil proprium creditores eius ex ea hereditate ferre potuerint: nisi forte pro- | |
| prii creditores filii audiri debeant, si postulent, ut dimissis patris eius bona uendere sibi | 5 |
| permitt<a>tur. Si donationis causa suspectam hereditatem sibi heres dixerit et | 3.1 |
| restituerit ei, qui solidum capere non possit, auferetur ei id quod capere non potest. idem | |
| dicendum est et si citra consilium donandi fiduciarius heres id fecerit. | |
| Idem libro quarto fideicommissorum. Si heres, ab eo qui cum moreretur | 70.pr.1 |
| soluendo non fuit rogatus hereditatem restituere, suspectam sibi dicit, dubium non est, | |
| quin hodie coactus ex Trebelliano senatus consulto restituere possit. sed et si sua sponte | |
| adierit, ex eodem senatus consulto restituturus est, quamuis, cum summa aut certum cor- | |
| pus per fideicommissum ab eo qui soluendo non fuit datum est, perinde non debeatur | 5 |
| atque si legatum esset: eo enim casu legatarii, superior<e> heredis uice fungi eum, cui fidei- | |
| commissum relictum est. Si totam hereditatem rogatus restituere tu sponte adieris et, sine | 1.1 |
| deductione quartae partis restitueris, difficile quidem crederis per ignorantiam magis, non | |
| explendi fideicommissi causa hoc fecisse: sed si probaueris per errorem te quartam non | |
| retinuisse, reciperare eam poteris. | |
| Maecianus libro octauo fideicommissorum. De euictione praediorum uel | 71.pr.1 |
| mancipiorum uel ceterarum <rerum hereditariarum> cauere heres, cum restituit hereditatem, | |
| non debet: quin immo in contrarium caueri heredi oportet, si qui<d> ex his euictum esset, | |
| quae ab ipso herede uenissent. | |
| Pomponius libro secundo fideicommissorum. Si heres institutus Titio ro- | 72.pr.1 |
| gatus fuerit restituere hereditatem et rursus Titius heredi post tempus, sufficiunt directae | |
| actiones heredi. Si heres antequam fideicommissam hereditatem restitueret, alienauerit quid | 1.1 |
| ex hereditate aut seruum hereditarium manumiserit aut ruperit quid uel fregerit uel usserit, | |
| non competit in eum ulla ciuilis actio restituta postea hereditate ex Trebelliano senatus | |
| consulto, sed ex fideicommissi causa erit hoc quod deperierit persequendum. sin uero post | |
| restitutam hereditatem horum quid admiserit heres, dicendum est lege Aquilia cum eo agi | 5 |
| posse, si seruum forte hereditarium aut uulnerauerit aut occiderit. Si temporalis actio in | 2.1 |
| hereditate relicta fuerit, tempus, quo heres experiri ante restitutam hereditatem potuit, | |
| imputabitur ei cui restituta fuerit. | |
| Maecianus libro decimo fideicommissorum. Omnes qui de hereditate deli- | 73.pr.1 |
| berant desiderante eo, qui suo periculo uelit adiri hereditate<m>, coguntur adire, sed non | |
| statim restituere, sed ut c<o>mpleto tempore deliberationis, <si> expedire sibi compererint he- | |
| reditatem, sentiant commodum testamenti eo iure, quo si sponte adissent, sin uero contra | |
| onerosam crediderint, restituta ea exonerentur actionibus hereditariis. | 5 |
| Pomponius libro quarto fideicommissorum. Heres praecepto fundo rogatus | 74.pr.1 |
| erat hereditatem restituere: fundus alienus erat. Aristo aiebat uidendum, utrum omnimodo | |
| penes heredem fundum esse uoluit testator an ita demum, <si> ipsius est: sed sibi superius | |
| placere: ideoque aestimatio eius retinenda est. | |
| Maecianus libro tertio decimo fideicommissorum. Si heres pecuniam he- | 75.pr.1 |
| reditariam crediderit et in eam causam pignora acceperit, actiones non competunt ei, cui | |
| restituta fuerit hereditas, aduersus ipsa pignora. sed aliqua dubitatio remanebit, si in eum | |
| contractum, qui ex defuncto fuerit, interpositus heres, antequam restitueret hereditatem, | |
| pignus acceperit. sed nec sic quidem ipse admitteretur: ex fideicommisso tamen habet ad- | 5 |
| uersus heredem actionem, ut ei cedat pro pignoris commodo actionem. Cum ex Trebel- | 1.1 |
| liano senatus consulto restituitur hereditas, seruitutes, quas mutuo praedia heredis et testa- | |
| toris habent, nihilo minus ualent. | |
| Paulus libro secundo decretorum. Qui filium et filiam habebat, testamen- | 76.pr.1 |
| tum fecit et ita de filia sua cauerat: ἐντέλλομαί ϲοι μὴ διατίθεϲθαι, πρὶν τέκνα ϲοι γενέϲθαι. | |
| pronuntiauit imperator fideicommissum ex hac scriptura deberi, quasi per hoc, quod pro- | |
| hibuisset eam testari, petisset, ut fratrem suum heredem faceret: sic enim accipiendam | |
| eam scripturam, ac si hereditatem suam rogasset eam restituere. Fab<iu>s Antoninus im- | 1.1 |
| puberem filium Antoninum et filiam Honoratam relinquens exheredatis his matrem eorum | |
| Iuniam Ualerianam heredem instituit et ab ea trecenta et quasdam res filiae reliquit, reli- | |
| quam omnem hereditatem filio Antonino, cum ad annum uicensimum aetatis peruenisset, | |
| uoluit restitui: quod si ante annum uicensimum decessisset filius, eam hereditatem Hono- | 5 |
| ratae restitui praecepit. mater intestata decessit utrisque liberis legitimis heredibus re- | |
| lictis. postea filius annum agens plenum nonum decimum et ingressus uicensimum necdum | |
| tamen eo exple<t>o decessit filia herede Fabia Ualeriana sua relicta, a qua amita fideicom- | |
| missum et ex testamento patris portionem hereditatis petebat: et apud praesidem opti- | |
| nuerat. tutores Ualerianae filiae Antonini egestatem eius praetendebant et recitabant diui | 10 |
| Hadriani constitutionem, in qua quantum ad munera municipalia iusserat eum annum, | |
| quem quis ingressus esset, pro impleto numerari. imperator autem noster motus et aequi- | |
| tate rei et uerbis testamenti 'si ad annum uicensimum aetatis', quamuis scire se diceret | |
| a diuo Marco non excusatum a tutela eum qui septuagensimum annum aetatis ingressus | |
| fuisset, nobis et legis Aeliae Sentiae argumenta proferentibus et alia quaedam, contra peti- | 15 |
| tricem pronuntiauit. | |
| Scaeuola libro octauo decimo digestorum. Epistulam ad heredem suum | 77.pr.1 |
| <in> haec uerba scripsit: 'Titius Corneli<o> heredi suo salutem. a te peto, Corneli, quoniam | |
| ad te deuoluta est pars matris m<eae>, item pars Sempronii curatoris quondam mei con- | |
| traria fortuna usi et per hoc totus as meus apud te esse speratur, uti reddas restituas | |
| Gaio Seio uncias quattuor'. quaesitum est, cum Sempronius in integrum restitutus sit ab | 5 |
| imperatore, <a> quo fuerat deportatus et adierit hereditatem, an is quoque rogatus sit, ut | |
| ex sua portione restituat hereditatem. respondit Sempronium quidem non proponi rogatum, | |
| Cornelium autem heredem debere pro rata portione maternarum defuncti rerum restitu- | |
| tionem Seio facere. Mulier heredis instituti fidei commisit, ut re<t>enta parte qua<r>ta reliquam | 1.1 |
| partem restitueret nurui quondam suae, cuius fidei commisit in haec uerba: 'rogo te, ut | |
| id, quod ad te ex bonis meis peruenerit, facias peruenire ad filium tuum': quaesitum est, | |
| quando hoc fideicommissum restituere debeat, utrumne post mortem suam an iam nunc. | |
| respondit ad tempus, quo nurus moreretur, fideicommissum aptandum esse. | 5 |
| Idem libro nono decimo digestorum. Scaeuola respondit, si pater filium | 78.pr.1 |
| suum impuberem ex asse scripserit heredem eique codicillis substituerit, deinde filius im- | |
| pubes decesserit, licet substitutio inutilis sit, quia codicillis hereditas neque dari neque | |
| adimi potest, tamen benigna interpretatione placet, ut mater, quae ab intestato pupillo | |
| successit, substitutis fideicommisso obligetur: quod si inuicem fuerunt substituti, et in fidei- | 5 |
| commisso substitutionem ualere: unoque eorum mortuo qui supersunt totum accipiunt. | |
| Idem libro uicensimo digestorum. Heredibus institutis filiis utriusque sexus | 79.pr.1 |
| singulos rogauit, ut qui sine liberis decederet partem suam hereditatis sorori f<r>atriue re- | |
| stitueret aut, si frater sororue non esset, matri suae et haec uerba adiecit: 'uosque, liberi | |
| carissimi, hoc fideicommisso teneri inuicem uolo, donec binos liberos educaueritis'. quae- | |
| situm est, si quis ex liberis duos filios procreauerit, quamuis superstites non reliquerit, an | 5 |
| heredes eius fideicommissum debeant. respondit secundum ea quae proponerentur uideri | |
| fideicommissi onere liberat<o>s. Titius nepotes ex filia et furiosam filiam suam heredes in- | 1.1 |
| stituit et fidei commisit filiae, ut, si sine liberis decessisset, pars ei data perueniret ad | |
| coheredes: eam furiosam ipse Titius in matrimonio collocauit et enixa est filia<m> post mor- | |
| tem patris. quaesitum est, defuncta furiosa superstite ex eiusmodi coniunctione parta filia, | |
| an fideicommissum ad coheredes pertineret. respondit, cum filiam rel<i>quisse prononeretur, | 5 |
| fideicommissum non deberi. Claudius: nam etsi matrimonium cum furiosa non fuit, satis | |
| tamen factum est eiusmodi condicioni. | |
| Idem libro uicensimo primo digestorum. Lucius | 80.pr.1 |
| Titius intestato moriturus, cum haberet <u>xorem et ex ea filiam emancipatam, codicillis | |
| haec uerba inseruit: 'pertinent autem hi codicilli ad uxorem et filiam. itaque rogo, quid- | |
| quid aut ego reliquero aut uos ipsae habeatis, commune uobis sit: quod si non ego | |
| rogarem, uos pro uestra pietate faceretis'. filia intestati patris bonorum possessionem | 5 |
| accepit: quaesitum est, an aliqua pars hereditatis Lucii Titii ex causa fideicommissi a filia | |
| matri debeatur. respondit secundum ea quae proponerentur <dimidiam partem> deberi, si | |
| etiam uxor parata sit in commune bona sua conferr<e>. Maeuia duos filios heredes | 1.1 |
| reliquerat et eodem testamento ita cauit: 'fidei autem heredum meorum committo, uti | |
| omnis substantia mea sit pro deposito sine usuris apud Gaium Seium et Lucium Titium, | |
| quos etiam, si licuisset, curatores substantiae meae d<e>dissem remotis aliis, ut hi restituant | |
| nepotibus meis, prout quis eorum ad annos uiginti quinque peruenerit, pro portione, uel | 5 |
| si unus, ei omnem'. quaesitum est, an fideicommissum praestari a scriptis heredibus | |
| Lucio Titio et <Gaio> Seio debeat. respondit secundum ea quae proponerentur Lucium Titium, | |
| item Gaium Seium fideicommissum petere non posse. Tres heredes scripsit Maeuium fra- | 2.1 |
| trem suum ex dodrante, Seium ex sextante, Stichum eiusdem Seii seruum, filium autem | |
| naturalem Maeuii ex uncia et fidei commisit Seii, uti Stichum manumitteret, in haec uerba: | |
| 'a te peto, Sei, uti tu Stichum manumitteres: dedi unde faceres'. sed et codicillis ita cauit: | |
| 'unciam, ex qua feci Stichum heredem, si quam Seius controuersiam moueret, ad Mae- | 5 |
| uium fratrem meum reuerti uolo. tu, frater, secundum fidem et pietatem tuam, quidquid | |
| ad te peruenerit ex hereditate mea Sticho filio tuo restitues: quod ut facias, fidei tuae | |
| committo'. quaesitum est, cum Seius adierit hereditatem et propter hoc compulsus Sti- | |
| chum manumiserit, an unciam hereditatis, ex qua Stichus heres institutus est, Sticho ma- | |
| numisso restituere debeat. respondit non proponi Seium rogatum unciam ei restituere. | 10 |
| Idem quaesiit, an, si aliquam controuersiam Seius de uncia hac, ex qua Stichus institutus | 3.1 |
| est, facere uelit et Maeuius unciam ex causa fideicommissi a Seio fuerit consecutus, utrum | |
| hanc solam unciam, ex qua Stichus institutus est, an uero et dodrantem, ex quo ipse Mae- | |
| uius institutus est, eidem Sticho restituere debeat. respondit de omni restituendo, quod | |
| ad Maeuium quoquo modo peruenit, testatricem sensisse. Pater puerum et puellam heredes | 4.1 |
| instituit eosque inuicem substituit et, si neuter heres esset, eis plures substituit substi- | |
| tutosque inuicem substituit his uerbis: 'substitutos heredes inuicem substituo': eorundem | |
| filiorum fidei commisit, ut, qui eorum uita superasset et sine liberis intra annum trigen- | |
| simum moreretur, hereditatem his, quos heredes substituerat, restituat. filius uita sororem | 5 |
| superauit et intra trigensimum annum sine liberis decessit: quaesitum est, ex substitutis | |
| uno defuncto ante filium, pars eius, quae ad ceteros substitutos qui superuiuerent pertinet, | |
| utrum pro uirilibus an pro hereditariis portionibus, quibus sunt substituti, pertineat. | |
| respondit consequens esse pro his partibus, quibus substituti essent, fideicommissum per- | |
| tinere. Maeuia filium heredem instituit ex quincun<c>e, Ti<ti>am filiam ex quadrante, Septi- | 5.1 |
| cium filium ex triente, cuius fidei commisit in haec uerba: 'te rogo, fili Septici, si intra | |
| uicensimum annum sine liberis morieris, quidquid ex hereditate me<a> ad te peruenerit, hoc | |
| fratribus tuis restituas'. quaesitum est, an Septicio filio defuncto intra uicensimum annum | |
| sine liberis hoc fideicommissum utrum pro portionibus hereditariis ad fratrem et sororem | 5 |
| eius pertineat an uero aequaliter. respondit pro parte hereditaria. Titia ex asse heres | 6.1 |
| scripta partem dimidiam hereditatis Maeuiae rogata restituerat: fundum a testatore obliga- | |
| tum luere noluit, sed eum uendente creditore mandauit redimendum Seiae: quaesitum est, | |
| an Titia ex causa fideicommissi Maeuiae teneatur. respondit, cum rogata hereditatem re- | |
| stituere proponatur, nihil proponi, cur non teneatur. Claudius: subest enim praestari | 5 |
| oportere id, quanto pluris fundus fuit, quam ad creditorem peruenire oportuit. Gaio Seio | 7.1 |
| ex semisse, Titia ex quadrante et aliis ex reliquis portionibus heredibus institutis ita | |
| cauit: 'fidei autem uestrae mando, Gai Sei et Lucia Titia, uti post obitum uestrum red- | |
| datis restituatis Titio et Sempronio semissem patrimonii et portionis eius, quam uobis dedi'. | |
| quaesitum est, cum utrique adierint hereditatem et postea Gaius Seius defunctus sit Lucia | 5 |
| Titia herede instituta, an haec Lucia Titia partem dimidiam semissis, quam rogatus erat | |
| Gaius Seius restituere, protinus debeat? an uero post suam demum mortem uniuersum | |
| fideicommissum tam ex sua persona quam ex Gaii Seii datum restituere debeat? respondit | |
| Luciam Titiam statim teneri, ut partem dimidiam semissis ex persona Seii restituat. Filiam | 8.1 |
| suam heredem scripsit et nepotem, quem ex ea habebat, ei substituit et ita cauit: 'Lucio | |
| Titio f<r>atris mei filio genero meo ducentos aureos relinquo. quo legato scio illum con- | |
| tentum esse, quoniam scripsi uniuersam rem meam, eo quod filiam meam et nepotem | |
| meum heredes scri<ps>i, <uni>uersam substantiam eis communicasse. quos inuicem commendo'. | 5 |
| filia adita patris hereditate diuertit a marito: quaesitum est, an Titius quondam eius ma- | |
| ritus suo uel filii sui nomine ex fideicommisso communionem bonorum consequi possit uiua | |
| quondam uxore sua uel post mortem eius. respondit nihil fideicommissi datum genero pro- | |
| poni praeter ducentos aureos. Idem quaesiit eandem uxorem marito herede scripto fidei- | 9.1 |
| commis<is>se, ut, cum moreretur, filio communi omne, quod ad eum ex hereditate sua per- | |
| uenisset, restituere<t>: an illae quoque res et possessiones, quae in dotem datae et post di- | |
| uortium restitutae mulieri fuerant, fideicommisso contineantur. respondit, quod mulier in | |
| bonis suis rel<i>quisset, id fideicommisso contineri. Claudius: et alias de eodem facto con- | 5 |
| sultus ita respondit, siue restitutae sint res, secundum id quod supra responsum est in | |
| bonis mulieris computari, siue non si<n>t restitutae, quia ex stipulatione de dote reddenda | |
| interposita restituendae sint, eo auctiorem hereditatem computari. Quae habebat filium et | 10.1 |
| ex eo nepotem utrosque in mariti potestate, maritum ex asse scripsit heredem eiusque fidei | |
| commisit in haec uerba: 'si Titius maritus meus mihi heres erit, peto fideique eius com- | |
| mitto, quidquid ex hereditate mea ad eum peruenerit, cum mori coeperit, det restituat | |
| Gaio filio nostro, ita tamen, ut decem quidem uncias Gaius habeat, duas autem uncias | 5 |
| Seius nepos habeat: quod ut fiat, fidei eius Titi heredis mei committo'. pater emancipauit | |
| filium, nepotem amisit et superstite filio decessit. quaesitum est, an priore parte scripturae | |
| uniuersa hereditas patris ex causa fideicommissi filio debeatur et illa sequentia uerba 'ita | |
| tamen, ut decem uncias filius, duas autem nepos habeat' ex uoluntate defunctae ita demum | |
| locum haberent, si die fideicommissi cedente filius et nepos eorum in natura essent, cum | 10 |
| autem non superuixit ad diem fideicommissi nepos, sequens scriptura cesset. respondit ea | |
| quae proponerentur ostendere decem dumtaxat uncias filio datas. Heres institutus uxori | 11.1 |
| rogatus totam hereditatem restituere restituit detracta quarta: quaesitum est, cum uxor | |
| quartam partem hereditatis praesenti die et reliquam post tempus alii rogata a testatore | |
| fuisset restituere, an id, quod heres ei detraxisset quartae nomine, in restituendo fideicom- | |
| misso imputare possit. respondit, quatenus cepisset, fideicommisso obstrictam. Hered<u>m | 12.1 |
| fidei commisit, ut, quidquid ex parte tertia hereditatis peruenerit ad eos, id redderent Gaio | |
| Maeuio alumno testatoris, cum fuerit annis quindecim, et subiunxit haec uerba: 'interim ex | |
| refectu paupertatis, qui ad uos peruenerit, alatis eum ex usuris pro quantitate nummorum | |
| redactis. hoc amplius eidem alumno meo hominem Caletanum et uernam sutorem, qui | 5 |
| eum artificio suo mercede data alere poterit'. quaesitum est, cum alimenta multo minora | |
| praestiterint heredes scripti, quam usurae summae redactae competebant, an et residuas | |
| praestare compelli debeant totius temporis an ex die, quo quintum decimum explesset? | |
| et cum serui legati ei specialiter, ut ex mercedibus aleretur, statim uenierint, utrum mer- | |
| cedes an usuras petere debe<a>t? respondit secundum ea quae proponerentur testatorem | 10 |
| uideri de omni reditu et mercede seruorum restituenda sensisse. Pluribus heredibus insti- | 13.1 |
| tutis, in quibus et libertis tribus ex dodrante, eisdem fundos per praeceptionem dedit et | |
| ab his petit, ne eos alienarent et ut, qui uita superasset, solidos eosdem fundos optineret: | |
| deinde unius ex his libertis Otacilii fidei commisit, uti quidquid ad eum ex hereditate bo- | |
| nisue peruenisset, deducto pro ea parte aere alieno et legatis et sibi uiginti aureis restituat | 5 |
| Titio: quaesitum est, an etiam partes tertias fundorum, praelegatorum cum conlibertis | |
| eidem, deducere deberet. respondit secundum ea quae proponerentur non debere restituere | |
| praeceptionem, cum ipse testator et legata excipi uoluisset. Maritus uxore instituta herede | 14.1 |
| ex parte tertia et pluribus ei fideicommissis datis dotem quoque praelegauit his uerbis: | |
| 'Seiae uxori meae dari uolo a filiis meis summam dotis eius, quae mihi pro ea illata est' | |
| eiusdemque uxoris fidei commisit, ut partem hereditatis et quaecumque ei legasset post | |
| mortem suam Titio filio communi restitueret. quaesitum est, an summam quoque dotis | 5 |
| inter cetera legata ex causa fideicommissi filio suo restituere debeat. respondit non alias, | |
| nisi manifestum esset de dote quoque restituenda testatorem sensisse: atque etiamsi sen- | |
| sisset et hoc fuerit adprobatum, ita eius quoque petitionem fore, si non minus in quanti- | |
| tate, quae Falcidiae nomine remaneret, foret quam in quantitate dotis. Rogatus heredi- | 15.1 |
| tatem restituere Septicio, cum erit annis uiginti, interea fundos, quos defunctus pignori | |
| acceperat, uendidit et propterea pigneraticia iudicio a debitore conuentus decessit herede | |
| relicto Sempronio et iudicio nondum finito restituit hereditatem Septicio. quaesitum est, | |
| an iudicio nihilo minus ipse condemnari debeat, cum potuerit retinere (uel caueri sibi) id, | 5 |
| quod ex causa iudicati praestaturus esset. respondit iudicii exsecutionem nihilo minus ad- | |
| uersus heredem et post restitutam hereditatem mansisse. Heres eius, qui post mortem suam | 16.1 |
| rogatus erat uniuersam hereditatem restituere, minimam quantitatem, quam solam in bonis | |
| fuisse dicebat, his quibus fideicommissum debebatur restituit: postea repertis instrumentis | |
| apparuit quadruplo amplius hereditate fuisse: quaesitum est, an in reliquum fideicommissi | |
| nomine conueniri possit. respondit secundum ea quae proponerentur, si non transactum | 5 |
| esset, posse. | |
| Idem libro singulari quaestionum publice tractatarum. Si pupillus parenti | 81.pr.1 |
| suo heres extitit et fideicommissam hereditatis partem restituit, mox abstinetur paterna he- | |
| reditate: optio deferenda est fideicommissario, ut aut portionem quoque pupilli adgnoscat | |
| aut toto discedat. aut omnimodo bona uendenda sunt, ut id quod superfluum est pupillo | |
| seruetur, et, si in solidum bona uenire non possunt, omnimodo actiones fideicommissario | 5 |
| denegandae erunt: erat enim in potestate illius uniuersum suscipere et si quid plus erit, | |
| pupillo seruare. | |
| Scaeuola libro quinto digestorum. Matrem et auunculum eosdemque cre- | 82.pr.1 |
| ditores suos heredes scripsit Lucius Titius et eorum fidei commisit, ut post mortem resti- | |
| tuerent, quod ex re familiari testatoris superfuerit, Septicio. heredes non modicam partem | |
| bonorum testatoris consumpserunt et multos heredes reliquerunt, quibus scientibus multa | |
| corpora, quae remanserant ex bonis Lucii Titii, Septicius possedit. quaesitum est, an id, | 5 |
| quod Lucius Titius debuit matri et auunculo, heredes eorum a Septicio petere possint. | |
| respondit non posse. Claudius: aditione enim hereditatis confusa obligatio interciderat, | |
| sed fideicommissi repetitio erat: cuius aequitas defecit his, qui multa ex hereditate con- | |
| sumpsisse proponuntur. | |
| Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris vi | 83.pr.1 |
| libro primo seu decretorum libro ii. Iulius Foebus testamento facto, cum tres liberos | |
| heredes institueret, Foebum et Heracliam ex eadem ma<t>re, Polycraten ex alia aequis por- | |
| tionibus, petit a Polycrate minore fratre, ut accepto certo praedio hereditatem fratribus | |
| concederet: et inuicem eos, qui ex eadem matre erant, si qui eorum heres non fuisset, | 5 |
| substituerat. Polycrati, s<i> intra pubertatem decessisset, secundas tabulas fecit, quas matri | |
| eius commendauit aperiendas, si inpubes obisset. deinde petit a prioribus, ut, si quis | |
| eorum sine liberis decederet, portionem suam exceptis bonis maternis eorum et auitis ei | |
| uel eis qui superessent restitueret. Heraclia soror mortua sine liberis fratrem Foebum | |
| heredem instituit: Polycrates fideicommissum petierat et optinuerat apud Aurelium Pro- | 10 |
| culum proconsulem Achaiae: appellatione facta, cum solus Foebus egisset μονομερῶϲ, | |
| uictus est, quia 'ei uel eis' uerba utrosque fratres complecterentur. adqui inuicem duos | |
| illos tantum substituerat: sed et uoluntas haec patris uidebatur, qui exceperat eorum | |
| bona materna, quia Polycrates aliam matrem et quidem superstitem habebat, cuius etiam | |
| fidei commissum erat, u<t> legata, quae ei dederat in testa<mento>, moriens Polycrati filio suo | 15 |
| restitueret. * * * | |
| * * * <Si quis eum, quem debere sibi dicit eo | 84.pr.1 |
| negante, heredem scripserit eumque rogauerit, ut hereditatem restituat alii, uideamus de iure | |
| debiti> * * * | |
| * * * <Si filio familias hereditas restituta sit, | 85.pr.1 |
| uideamus, quatenus actiones hereditariae post emancipationem ei et in eum dentur> * * * |