| QUANDO DIES LEGATORUM UEL FIDEICOMMISSORUM | |
| CEDAT | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Mortuo patre, licet uiuo pupillo, dies | 36.2.1.pr.1 |
| legatorum a substituto datorum cedit. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum. Si pure sit usus fructus legatus | 2.pr.1 |
| uel usus uel habitatio, neque eorum dies ante aditam hereditatem cedit neque petitio ad | |
| heredem transit. idem et si ex die sit usus fructus relictus: | |
| Idem libro quinto disputationum. nam cum ad heredem non transferatur, frustra est, | 3.pr.1 |
| si ante quis diem eius cedere dixerit. | |
| Idem libro nono decimo ad Sabinum. Si 'cum heres morietur' legetur, con- | 4.pr.1 |
| dicionale legatum est: denique uiuo herede defunctus legatarius ad heredem non trans- | |
| fert. si uero 'cum ipse legatarius morietur' legetur ei, certum est legatum ad heredem | |
| transmitti. | |
| Idem libro uicesimo ad Sabinum. Si post diem legati cedentem legatarius | 5.pr.1 |
| decesserit, ad heredem suum transfert legatum. Itaque si purum legatum sit, ex die mortis | 1.1 |
| dies eius cedit: si uero post diem sint legata relicta, simili modo atque in puris dies cedit, | |
| nisi forte id fuit legatum, quod ad heredem non transit: nam huius dies non ante cedit, | |
| ut puta si usus fructus sit post annum relictus: hanc enim sententiam probamus. Sed si | 2.1 |
| sub condicione sit legatum relictum, non prius dies legati cedit quam condicio fuerit im- | |
| pleta, ne quidem si ea sit condicio, quae in potestate sit legatarii. Sed si ea condicio | 3.1 |
| fuit, quam praetor remittit, statim dies cedit: Idemque et in impossibili condicione, quia | 4.1 |
| pro puro hoc legatum habetur. Item si qua condicio sit, quae per legatarium non stat | 5.1 |
| quo minus impleatur, sed aut per heredem aut per eius personam, in cuius persona iussus | |
| est parere condicioni, dies legati cedit, quoniam pro impleta habetur: ut puta si iussus sim | |
| heredi decem dare et ille accipere nolit. sed et si ita mihi legatum sit, si Seiam uxorem | |
| duxero, nec ea uelit nubere, dicendum erit diem legati cedere, quod per me non stat, | 5 |
| qu<o> minus paream condicioni, sed per alium stat, quo minus impleatur condicio. Isdem | 6.1 |
| autem diebus, id est isdem pensionibus heredi praestabitur legatum, quibus legatario ipsi | |
| praestabatur. Si, cum dies legati cedere inciperet, alieni quis iuris est, deberi his legatum, | 7.1 |
| quorum iuri fuit subiectus. et ideo si purum legatum fuerit et post diem legati cedentem | |
| liber factus est, apud dominum legatum relinquet: sed si usus fructus fuerit legatus, licet | |
| post mortem testatoris, ante aditam tamen hereditatem sui iuris efficiatur, sibi legatum | |
| adquirit. | 5 |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Quod pure datum est si sub condicione | 6.pr.1 |
| adimatur, quasi sub condicione legatum habetur. At si exstrinsecus suspendatur legatum, | 1.1 |
| non ex ipso testamento: licet ante decedat legatarius, ad heredem transmississe legatum | |
| dicimus: ueluti si rem dotalem maritus legauerit extero et uxori aliquam pro dotali re | |
| pecuniam, deinde deliberante uxore de el<e>ctione dotis decesserit legatarius atque legatum | |
| elegerit mulier, ad heredem transire legatum dictum est. idque et Iulianus respondit: magis | 5 |
| enim mora quam condicio legato iniecta uidetur. Eorum legatorum, quae in codicillis re- | 2.1 |
| licta sunt, perinde dies cedit atque testamento relictorum. | |
| Ulpianus libro uicesimo ad Sabinum. Heredis aditio moram legati quidem | 7.pr.1 |
| petitioni facit, cessioni diei non facit. Proinde siue pure institutus tardius adeat siue sub | 1.1 |
| condicione per condicionem impediatur, legatarius securus est. Sed et si nondum natus | 2.1 |
| sit heres institutus aut apud hostes sit, similiter legatario non nocebit, eo quod dies legati | |
| cessit. Inde dicimus et si a substituto legatum sit relictum, quamdiu institutus deliberat | 3.1 |
| defuncto legatario non nocebit, si postea heres institutus repudiauit: nam ad heredem suum | |
| transtulit petitionem. Tantundem et si ab impuberis substituto legetur: nam ad heredem | 4.1 |
| suum legatum transfert. Tractari tamen potest, si impuberi substitutus damnatus sit, si | 5.1 |
| intra pubertatem filius decesserit, Seio centum dare, an uiuo pupillo defunctus Seius ad | |
| heredem transferat, quasi ea condicio sit expressa, quae inerat. et magis est ad heredem | |
| legatarii transire. Interdum aditio heredis legatis moram facit, ut puta si forte seruo ma- | 6.1 |
| numisso uel ei cui seruus legatus est et ideo seruo aliquid legatum sit: nam seruo legati | |
| relicti ante aditam hereditatem dies non cedit. | |
| Idem libro uicesimo quarto ad Sabinum. Nam cum libertas non prius competat quam | 8.pr.1 |
| adita hereditate, aequissimum uisum est nec legati diem ante cedere: alioquin inutile fieret | |
| legatum, si dies eius cessisset antequam libertas competeret. quod euenit, si seruo pure | |
| legetur et liber esse sub condicione iubeatur et pendens condicio inueniatur et pos<t> aditam | |
| hereditatem. | 5 |
| Idem libro uicensimo primo ad Sabinum. Si habitatio filio familias uel seruo | 9.pr.1 |
| legata sit, puto non adquiri domino uel patri legatum, si ante aditam hereditatem filius | |
| uel seruus decesserit: nam cum personae cohaereat, recte dicitur ante aditam hereditatem | |
| diem non cedere. | |
| Idem libro uicesimo tertio ad Sabinum. Cum in annos singulos legatur, | 10.pr.1 |
| non unum legatum esse, sed plura constat | |
| Iulianus libro trigesimo septimo digestorum. (nec refert, singuli aurei in annos sin- | 11.pr.1 |
| gulos legentur an in annum primum mille aurei, in secundum homo, in tertium frumentum) | |
| Ulpianus libro uicesimo tertio ad Sabinum. nec semel diem eius cedere, | 12.pr.1 |
| sed per singulos annos. Sed utrum initio cuiusque anni an uero finito anno cedat, quae- | 1.1 |
| stionis fuit. et Labeo Sabinus et celsus et cassius et Iulianus in omnibus, quae in annos | |
| singulos relinquuntur, hoc probauerunt, ut initio cuiusque anni huius legati dies cederet. | |
| Inde Iulianus ait, hoc legatum si seruo relinquatur, deinde post primum uel alterum annum | 2.1 |
| sit liber, sibi eum adquirere. Item Celsus scribit, quod et Iulianus probat, huius legati | 3.1 |
| diem ex die mortis cedere, non ex quo adita est hereditas, et si forte post multos annos | |
| adeatur hereditas, omnium annorum legatario deberi. Sed et si quotannis sit legatum, | 4.1 |
| mihi uidetur etiam in hoc initium cuiusque anni spectandum, nisi forte euidens sit uo- | |
| luntas testatoris in annuas pensiones ideo diuidentis, quoniam non legatario consultum, | |
| sed heredi prospectum uoluit, ne urgueretur ad solutionem. Si in habitatione<m> aliquid | 5.1 |
| uel in disciplina<m> legetur sic 'annua' uel 'quotannis', quibus diebus pensio debetur habita- | |
| tionis uel merce<s> disciplinarum, isdem intellegitur legatum relictum, coniectura uoluntatis | |
| facta. Nouissime Pomponius scribit nihil interesse, utrum 'in annos singulos' uel 'quotannis' | 6.1 |
| an 'in singulos menses' uel 'quot mensibus' an 'in singulos dies' uel 'quot diebus' legetur. | |
| ipse quoque huic sententiae accedo: proinde et si 'annui' legentur tot aurei, idem erit di- | |
| cendum. Si cui homo generaliter sit legatus et antequam uindicet, decesserit, ad heredem | 7.1 |
| suum legatum transfert. Si Titio sit sic legatum 'quem Seius elegerit' et Seius post el<e>ctio- | 8.1 |
| nem decesserit, locus est uindicationi semel adquisitae. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Huiusmodi legatum: 'siue illud factum | 13.pr.1 |
| fuerit siue non fuerit, illi do lego', ad heredem non transit, nisi alter casus uiuo legatario | |
| exstiterit, quoniam causa, ex qua debeatur, praecedere semper debet. nec, quia certum est | |
| alterutrum futurum, omnimodo debebitur: nam tale legatum, 'cum morietur, heres dato', | |
| certum est debitum iri et tamen ad heredem legatarii non transit, si uiuo herede decedat. | 5 |
| Ulpianus libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si usus fructus aut decem, | 14.pr.1 |
| utrum legatarius uoluerit, sint legata, utrumque spectandum et mortem testatoris <et> adi- | |
| tionem hereditatis, mortem propter decem, aditionem propter usum fructum: quamu<i>s enim | |
| electio sit legatarii, tamen nondum electioni locus esse potest, cum proponatur aut non- | |
| dum testatorem decessisse aut eo mortuo hereditas nondum adita. Inde quaerit Iulianus, | 1.1 |
| si post mortem testatoris legatarius decedat, an ad heredem transfer<a>t decem legatum, et | |
| libro trigensimo septimo digestorum scribit posse dici decem transtulisse, quia mortuo lega- | |
| tario dies legati cedit. argumentum Iulianus pro sententia sua adfert tale: 'Seiae decem | |
| aut, si pe<pe>rerit, fundum heres meus dato': nam si, antequam pariat, inquit, decesserit, ad | 5 |
| heredem suum decem transmittet. Si ita quis legauerit filio familias, ut ipsi soluatur, | 2.1 |
| potest procedere legatum nec imputari heredi, cur non patri, sed potius filio soluat: finge | |
| enim hoc nominatim expressum 'ita ut filio soluat': certe si pater petat, exceptione erit | |
| repellendus. Si dies legati cesserit, deinde legatarius in ius alienum peruenit, ipsi potius | 3.1 |
| debetur legatum, in cuius ips<e> ius peruenit: transeunt enim cum eo, quae ei debebantur. | |
| sed si sub condicione fuerit legatum, non transit, sed exspectabit condicionem eique ad- | |
| qui<re>tur, cuius iuris erit condicionis existentis tempore: quod si sui iuris fuerit eo tempore, | |
| sibi potius adquiret. | 5 |
| Idem libro quinto disputationum. Si ita esset liberis fideicommissum re- | 15.pr.1 |
| lictum, si morte patris sui iuris essent effecti, nec mortalitate patris, sed emancip<at>ione | |
| patres familiarum constituti sint, deberi eis fideicommissum nemo dubitauerit diemque eius | |
| emancipatione cessisse, qui morte patris cederet. | |
| Iulianus libro trigensimo quinto digestorum. Cum ita legatum est: 'Stichum | 16.pr.1 |
| uel quod ex Pamphila natum erit heres meus dato', non ante dies legati eius cedet, quam | |
| aliquid ex Pamphila natum fuerit aut certum fuerit nasci non posse. Cum seruo legato, | 1.1 |
| antequam hereditas eius qui legauerat adiretur, usus fructus ab alio legatus fuerit et prior | |
| hereditas eius, qui usum fructum legauerit, adita fuerit: nulla ratio est, cur diem legati | |
| cedere existimemus, antequam ea quoque hereditas, ex qua seruus legatus erat, adeatur, | |
| cum neque in praesentia ullum emolumentum hereditati adquiratur et, si interim seruus | 5 |
| mortuus fuerit, legatum extinguatur. quare adita hereditate existimandum est usum fructum | |
| ad eum, cuius seruus legatus esset, pertinere. Quod si seruus, cui usus fructus legatus | 2.1 |
| fuerit, ipse legatus non fuerit, dicendum est usum fructum ad hereditatem pertinere, eo | |
| quod dies eius ante aditam hereditatem non cesserit. | |
| Idem libro trigensimo sexto digestorum. Cum legato seruo aliquid legatur, | 17.pr.1 |
| dies eius legati quod seruo datur non mortis tempore, sed aditae hereditatis cedit: et ideo | |
| impedimento non est regula iuris, quo minus manumisso legatum debeatur, quia etsi con- | |
| festim pater familias moreretur, non in eiusdem personam et emolumentum legati et obli- | |
| gatio iuris concurreret. perinde igitur est hoc, de quo quaeritur, ac si filio herede instituto | 5 |
| patri legatum esset: quod consistere intellegitur eo, quod, quamuis statim pater familias | |
| moriatur, potest emancipatus adire hereditatem, ut patri legatum debeat. | |
| Idem libro trigensimo septimo digestorum. Is cui ita legatum est 'quando- | 18.pr.1 |
| que liberos habuerit' si praegnate uxore relicta decesserit, intellegitur expleta condicione | |
| decessisse et legatum ualere, si tamen postumus natus fuerit. | |
| Idem libro septuagensimo digestorum. Cum sine praefinitione temporis | 19.pr.1 |
| legatum ita datum fuerit: 'uxori meae penum heres dato: si non dederit, centum dato', | |
| unum legatum intellegitur centum et statim peti potest, penoris autem causa eo tantum | |
| pertinet, ut ante litem contestatam tradita peno heres liberetur. Quod si ita scriptum sit | 1.1 |
| 'si penum intra kalendas non dederit, centum dato', non efficitur, ut duo legata sint, sed | |
| ut centum legata sub condicione uideantur: idcirco si uxor ante kalendas decesserit, heredi | |
| suo neque penum relinquet, <quia> legata non est, nequ<e> centum, quia dies legati cesserit | |
| <necesse est legataria uiua. Statim dies mihi cedit>, cum ab eo mihi fideicommissum datum est, | 2.1 |
| cui sub condicione legatum est, quemadmodum si herede instituto sub condicione pure | |
| mihi legetur. Si debitori quod sub condicione debet legatum est, praesens legatum est | 3.1 |
| agique ex testamento statim potest, ut liberatio praestetur, et, si post mortem testatoris | |
| decesserit, ad heredem transmittit actionem. Haec dicenda erunt et si non ipsi debitori, | 4.1 |
| sed alii cuilibet similiter legatum esse proponatur. | |
| Marcianus libro sexto institutionum. Si cum praefinitione annorum lega- | 20.pr.1 |
| tum fuerit, ueluti '<Ti>tio dena usque ad annos decem', Iulianus libro trigensimo digestorum | |
| scribit interesse: et si quidem alimentorum nomine legatum fuerit, plura esse legata | |
| et futurorum annorum legatum legatarium mortuum ad heredem non transmittere: si | |
| uero non pro alimentis legauit, sed in plures pensiones diuisit exonerandi heredis gratia, | 5 |
| hoc casu ait omnium annorum unum esse legatum et intra decennium decedentem lega- | |
| tarium etiam futurorum annorum legatum ad heredem suum transmittere, quae sententia | |
| uera est. | |
| Paulus libro secundo ad Uitellium. Si dies adposita legato non est, prae- | 21.pr.1 |
| sens debetur aut confestim ad eum pertinet cui datum est: adiecta quamuis longa sit, si | |
| certa est, ueluti Kalendis Ianuariis centesimis, dies quidem legati statim cedit, sed ante | |
| diem peti non potest: at si incerta, quasi 'cum pubes erit' 'cum in familiam nupserit' 'cum | |
| magistratum inierit' cum aliquid demum, quod scriben<t>i comprehendere sit commodum, | 5 |
| fecerit: nisi tempus condicioue optigit, neque res pertinere neque dies legati cedere potest. | |
| Si sub condicione, qua te heredem institui, sub ea condicione Titio legatum sit, Pompo- | 1.1 |
| nius putat perinde huius legati diem cedere atque si pure relictum esset, quoniam certum | |
| esset herede existente debitum iri: neque enim per condicionem heredum fieri incerta | |
| legata nec multum interesse tale legatum ab hoc 'si heres erit, dato'. | |
| Pomponius libro quinto ad Qui<n>tum Mucium. Si Titio, 'cum is annorum | 22.pr.1 |
| quattuordecim esset factus', legatum fuerit et is ante quartum decimum annum decesserit, | |
| uerum <est> ad heredem eius legatum non transire, quoniam non solum diem, sed et condi- | |
| cionem hoc legatum in se continet 'si eff<e>ctus esset annorum quattuordecim', qui autem in | |
| rerum natura non esset, annorum quattuordecim <esse> non intellegeretur. nec interest, utrum | 5 |
| scribatur 'si annorum quattuordecim factus erit' an ita, cum priore scriptura per condicio- | |
| nem tempus demonstratur, sequenti per tempus condicio, utrubique tamen eadem condicio | |
| est. Quaedam autem condiciones etiam superuacuae sunt, ueluti si ita scribat: 'Titius | 1.1 |
| heres esto. si Titius hereditatem meam adierit, Maeuio decem dato': nam pro no<n> scripto | |
| ea condicio erit, ut omn<i>modo ad heredem Maeuii legatum transeat, etiamsi Maeuius ante | |
| aditam hereditatem decesserit. et idem, si ita fuerit scriptum: 'si Titius hereditatem meam | |
| adierit, intra dies centum Maeuio decem dato': nam hoc legatum in diem erit, non sub | 5 |
| condicione, quia definitio Labeonis probanda est dicentis id demum legatum ad heredem | |
| legatarii transire, quod certum sit debitum iri, si adeatur hereditas. Si tamen duos heredes | 2.1 |
| instituam et, si alter ex his adeat hereditatem, alicui legem ab omnibus heredibus: non | |
| erit pro superuacuo ea condicio, sed in portionem quidem coheredis ualebit, in ipsius | |
| autem, cuius persona in condicione comprehensa est, superuacua erit, perinde atque si | |
| solo eo herede instituto eo modo legatum esset. | 5 |
| Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Cum in annos singulos | 23.pr.1 |
| legatum relinquitur, sine dubio per annos singulos inspecta condicione legatarii aut ca- | |
| pere. et si plurium seruus sit, singulorum dominorum erunt personae spectandae. | |
| Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Si penum heres dare | 24.pr.1 |
| damnatus sit uel fundum et, si non dedisset, decem, ego acc<e>pi et penum legatam et | |
| translatam esse in decem, si noluerit penum heres dare, et tunc pecuniam deberi, cum | |
| interpellat<u>s fundum non dedisset, et, si interea decesserit legatarius, tunc heredi eius | |
| non nisi fundum deberi. namque cum dictum est: 'at Publicius fundum dato', perfectum | 5 |
| est legatum et cum dicit: 'si non dederit, centum dato', sub condicione fundi legatum | |
| ademptum uideri eo casu, quo centum deberi coeperint. quorum quia condicio uiuo lega- | |
| tario non exstiterit, forte quia interpellatus heres non sit, euen<i>t, ut ademptio nihil egerit | |
| fundique legatum durauerit. Plane si sic legatum sit: 'si penum non dederit, decem dato', | 1.1 |
| dicimus non esse penum legatum. | |
| Papinianus libro octauo decimo quaestionum. Cum illud aut illud legetur, | 25.pr.1 |
| enumeratio plurium rerum disiunctiuo modo comprehensa plura legata non facit. nec aliud | |
| probari poterit, si pure fundum alterum uel alterum sub condicione legauerit: nam pen- | |
| dente condicione non erit electio ne<c>, si mor<i>atur, ad heredem transisse legatum uidebitur. | |
| 'Heres meus Titio dato quod mihi <S>eius debet.' si Seius pupillus sine tutoris auctoritate | 1.1 |
| nummos accepi<t n>ec locupletior factus est <et cr>e<d>itor ad praesens debitum uerba rettulit, | |
| quia nihil <S>eius debet, nullius momenti legatum erit: quod si uerbo debiti naturalem obli- | |
| gationem et futuram solutionem cogitauit, interim nihil <Ti>tius petet, quasi tacite condicio | |
| inserta sit, non secus ac si ita dixisset: 'Titio dato, quod pupillus soluerit' uel si legasset | 5 |
| 'quod ex Arethusa natum erit' uel 'fructus, qui in illo fundo nascentur'. contrarium non | |
| est, quod, si medio tempore legatarius moriatur et postea partus edatur, fructus perueniant, | |
| pecuniam pupillus exsoluat, heres legatarii petitionem habet: namque dies legati cui con- | |
| dicio non adscribitur, quamuis extrinsecus exspectanda sit, cedit. | |
| Idem libro nono responsorum. 'Firmio Heliodoro fratri meo dari uolo quin- | 26.pr.1 |
| quaginta ex reditu praediorum meorum futuri anni postea.' non uideri condicionem ad- | |
| ditam, sed tempus soluendae pecuniae prolatum uideri respondi: fructibus fini relictae | |
| pecunia<e> non perceptis ubertatem esse necessariam anni secundi. Cum ab heredibus | 1.1 |
| alumno centum dari uoluisset testator <et> eam pecuniam ad alium transferri, ut in annum | |
| uicensimum quintum trientes usuras eius summae perciperet alumnus ac post eam aetatem | |
| sortem ipsam: intra uicensimum quintum annum eo defuncto transmissum ad heredem | |
| pueri fideicommissum respondi: nam certam aetatem sorti soluendae praestitutam uideri, | 5 |
| non pure fideicommisso relicto condicionem <in>sertam. cum autem fideicommissum ab eo | |
| peti non posse<t>, penes quem uoluit pecuniam collocari, propter haec uerba 'eamqu<e> alumno | |
| meo post aetatem supra scriptam curabis reddere' fideicommissum ab heredibus petendum, | |
| qui pecuniam dari stipulari debuerunt: sed fideiussores ab eo non petendos, cuius fidem | |
| sequi defunctus maluit. Pater annu<a> tot ex fructu bonorum, qu<e>m uxori legauit, accessura | 2.1 |
| filii patrimonio praeter exhibitionem, quam aeque matri mandauit, ad annum aetatis eius | |
| uicensimum quintum <ab> uxore praestari uoluit. non plura, sed unum esse fideicommissum | |
| certis pensionibus diuisum apparuit et ideo filio intra aetatem supra scriptam diem functo | |
| residui tempor<is> ad heredem fideicommissum eius transmitti, sed non initio cuiusque anni | 5 |
| peti pecuniam oportere, quod ex fructibus uxori datis pater filio praeb<e>ri uoluit. ceterum | |
| si pecuniam annu<a>m pater alimentis filii destinasse<t, non> dubie persona deficiente causa | |
| praestandi uidetur extincta. | |
| Scaeuola libro tertio responsorum. Filium familias ex parte pure instituit | 27.pr.1 |
| heredem eique fideicommissum dedit et eodem testamento ita cauit: 'quod ego Lucium | |
| Titium heredem institui, ita eum adire hereditatem uolo, si is patria potestate liberatus | |
| fuerit': quaesitum est, an a coheredibus eius adita hereditate legati filio familias dati dies | |
| <ce>sserit. respondit, si pure sit datum, a coherede filii pro hereditaria parte fideicommissum | 5 |
| peti posse. Menstruos denarios denos manumissis legauit: quaesitum est, cum absentibus | 1.1 |
| heredibus ex senatus consulto libertatem sunt consecuti, ex quo tempore eis cibaria de- | |
| beantur. respondit secundum ea quae proponerentur ex eo tempore his cibaria debeantur, | |
| quo liberi esse coeperint. | |
| Idem libro quarto responsorum. Si fundus instructus | 28.pr.1 |
| relictus erit, quaeritur, quemadmodum dari debeat, utrum sicut instructus fuit mortis tem- | |
| pore an eo tempore quo facti sunt codicilli an quo peti coepit. respondit <e>a quibus in- | |
| structus sit fundus, <c>um dies legati cedat, deberi. | |
| Ualens libro primo fideicommissorum. 'Rogo, quandoque heres meus Titio | 29.pr.1 |
| decem det': utique decem heres debebit, sed quando, dubitari potest: utrum cum primum | |
| potuerit, et dies cedit et ab ipso petitur. | |
| Labeo libro tertio posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Quod pupillae | 30.pr.1 |
| legatum est 'quandoque nupserit', si ea minor quam uiripotens nupserit, non ante ei lega- | |
| tum debebitur, quam uiripotens esse coeperit, quia non potest uideri nupta, quae uirum | |
| pati non potest. | |
| Scaeuola libro quarto decimo digestorum. Uxori ex parte sextante heredi | 31.pr.1 |
| institutae substituit et heredem fidei commisit, si uxor heres non erit, dotem ei et alia | |
| quaedam dari: post mortem mariti uxor ante condicionem et priusquam adeat hereditatem | |
| decessit. quaesitum est, an dies fideicommissi cum moritur cessisse uideatur ideoque here- | |
| dibus eius debeatur. respondi, si uxor prius decessit, quam hereditatem adiret, uideri diem | 5 |
| fideicommissi cessisse. |