| UT LEGATORUM SEU FIDEICOMMISSORUM SERUANDORUM | |
| CAUSA CAUEATUR | |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. Legatorum nomine satis- | 36.3.1.pr.1 |
| dari oportere praetor putauit, ut, quibus testator dari fieriue uoluit, his diebus detur uel | |
| fiat dolumque malum afuturum stipulentur. Semper autem satisdare cogitur, cuiuscumque | 1.1 |
| sit dignitatis uel facultatium quarumcumque heres. Nec sine ratione hoc praetori uisum | 2.1 |
| est, sicuti heres incu<m>bit possessioni bonorum, ita legatarios quoque carere non debere | |
| bonis defuncti: sed aut satisdabitur eis aut, si satis non datur, in possessionem bonorum | |
| uenire praetor uoluit. Non solum autem omnibus legatariis satisdar<i> oportet, sed et suc- | 3.1 |
| cessoribus legatariorum satisdari debere iam constat, quamuis isti non ex iudicio defu<n>cti, | |
| sed successionis necessitate quasi ad aes alienum admittantur. Sed et procuratoribus lega- | 4.1 |
| tariorum satisdandum est eoque iure utimur. Plane si ei qui in potestate alicuius erit lega- | 5.1 |
| tum sit, cauebitur ei cuius iuri subiectus est. Non solum autem legat<o>rum nomine heredes | 6.1 |
| cauent, sed et successores eorum. Is etiam, cui ex senatus consulto restituta est here- | 7.1 |
| ditas, nihilo minus ad cautionem compellitur. Nec non et qui per alios heredes existunt | 8.1 |
| siue honorarii successores ad satisdationem compelluntur. Plane si quis omissa stipulatione | 9.1 |
| litem de legato contestatus est, probandum est cessare debere stipulationem. Idemque | 10.1 |
| in fideicommissis quoque probandum est. Si cui ita sit legatum uel fideicommissum re- | 11.1 |
| lictum et si id perdidisset, rursus relictum, uideamus, an satis sequentis legati siue fidei- | |
| commissi petere possit. mouet quaestionem, an fideicommissum hoc siue legatum debeatur | |
| et quotiens debeatur et an ipse legatarius cauere debeat se non perditurum. de his omni- | |
| bus extat rescript<um> diui Pii ad Iunium Mauricum tale: 'Clodio Fructulo | 5 |
| secundum ea, quae epistula continentur, legata siue fideicommissa ex testamento Clodii | |
| Felicis praestari debent citra necessitatem cauendi nihil ex is deminuturum se. nam quod | |
| fidei heredis ab eodem testatore commissum est, ut, si Fructulus perdidisset quod ei in | |
| testamento relictum est, rursus heres ei id rest<it>ueret, non eo pertinet, ut aut Fructulo | |
| priorum legatorum nomine satisdatio iniungenda aut onerandus sit heres in infinito, ut, | 10 |
| quotiens is perdiderit, restituere ei tantumdem debeat, sed ut per fideicommissum poste- | |
| rius duplicata legata eius uideantur nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid | |
| postea is consumpsit exsoluto ei posteriore fideicommisso'. rescripto ergo ostensum lega- | |
| tarium heredi non debere cauere se non perditurum. uersa uice an heres de sequenti | |
| legato siue fideicommisso cauere debeat, quaeritur. et putem non oportere ei caueri, cum | 15 |
| in suo arbitrio habeat, ne perdat id quod sibi relictum est, quamuis si quis inspexerit, | |
| quod sub condicione relictum est, dicere debeat satisdationem exigendam. Certe siue ex | 12.1 |
| asse siue ex parte quis legatum debeat, cauere debet, siue institutus sit heres siue sub- | |
| stitutus. Bellissime quaeritur, an haec stipulatio incr<e>mentum ex fructibus uel usuris sen- | 13.1 |
| tiat. et recte placuit ex mora incrementum habituram stipulationem, <ut> id quod oportebit | |
| conprehendat. Si quis sub condicione legatum stipulatus pendente condicione decesserit, | 14.1 |
| stipulatio euanescit, quia ne<c> legat<um> transmittitur. huic stipulationi easdem causa<s> et | |
| condiciones ines<s>e sciendum est: proinde si qua sit exceptio, quae <pet>enti legatum opponi | |
| solet, eandem ex stipulatu quoque agenti opponendam esse placet. Procuratori eius, qui | 15.1 |
| absens esse dicitur, si stipulanti legati nomine spondeat heres, Ofilius ait ita cauere de- | |
| bere, si is, cuius nomine caueat, uiuat, uidelicet ne teneatur illo ant<e> defuncto. Item | 16.1 |
| quaeritur, in hanc stipulationem utrum ipsae res ueniant quae legatae sunt an uero pretia | |
| earum. et est uerius in hanc stipulationem res uel pretia deduci. Si decem quae in arca | 17.1 |
| erant mihi legata sint, tibi eorum usus fructus legatus sit, si pure utrique legatum sit | |
| relictum, is cui proprietas legata est ipso iure decem uindicabit, fructuarium autem ex | |
| senatus consulto acturum et quinque usum fructum petiturum constat. sed cum decem | |
| uindicat proprietarius, per exceptionem doli repelli, qua fructuarius de restituendis quinque | 5 |
| heredi cauit. plane si decem aureorum possessionem legatarius habeat, Marcellus ait dan- | |
| dam uel heredi uel fructuario utilem actionem in legatarium, si modo ei caueatur. sed si | |
| sub condicione ei decem legata sint, fructuarium interim decem oblata cautione habiturum, | |
| legatario uero, cui proprietas relicta est, interim legatorum stipulatio praestanda est. sed | |
| si omiserit stipulationem, existente condicione ad exhibendum eum posse agere Marcellus | 10 |
| ait. sed si ignorans heres legatum decem fructuario dedit, ad exhibendum eum non teneri | |
| palam est: succurrendum tamen legatario aduersus fructuarium Marcellus ait. Si ad | 18.1 |
| fiscum portio hereditatis peruenerit, cessabit ista stipulatio, quia nec solet | |
| fiscus satisdare. Qui minorem partem hereditatis possidet, cum ex maiore parte heres sit, | 19.1 |
| si quidem ipso iure minuatur portio hereditatis, securior erit heres: neque enim ex ma- | |
| iore parte ex <s>tipulatu tenetur legatariis, quam ex qua heres est: si uero nomen quidem | |
| heredis apud eos integrum maneat, uerumtamen eff<e>ctu minus habeant hereditatis et ca- | |
| uerint legatorum nomine, uidentur onerari, quia ipso iure pro ea parte legata debent, pro | 5 |
| qua heredes sint. sed enim aequissimum est non maiorem partem legatariis soluere, quam | |
| cuius habent emolumentum. hoc autem euenit, cum hereditas pro aliqua parte ex Tre- | |
| belliano restituitur: nam pro rata exonerandi sunt heredes eius partis nomine, cuius emo- | |
| lumentum sibi ablatum est. Si ei, qui in alterius potestate erit, incerta die legatum fuerit, | 20.1 |
| cauebitur ei, qui habet eum in potestate, non praecise, sed sub condicione 's<i>, cum eius | |
| legati dies cedit, in potestate sit'. ceterum si sui iuris inueniatur, iniquum esse uisum | |
| est patri cautum esse, cum alii legatum debeatur, quamquam etsi sine hac adiectione ca- | |
| ueretur, uerum tamen exception<e> patrem uel dominum submoueremus, si existentis con- | 5 |
| dicionis tempore non haberent eos in potestate. euenit tamen secundum hoc, ut in casum | |
| non sit de l<eg>ato cautum: nam si existentis condicionis tempore sui iuris sunt, non erit | |
| cautum. | |
| Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum. Nec si forte uelit pater cauere ne- | 2.pr.1 |
| minem amplius petiturum, compellendus erit heres legatum, quod iam filius petere potest, | |
| alii qua<m> cui debetur exsoluere. | |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. Sed et ipsis, qui sunt in potestate, | 3.pr.1 |
| c<a>uendum est, quemadmodum solet caueri, si eadem res duobus sub diuersis uel contrariis | |
| condicionibus relicta sit: duobus enim satisdatur, sed in utroque casu isdem personis | |
| satisdationem subituris. | |
| Idem libro quinto decimo ad edictum. Si ex causa fideicommissi sit apud | 4.pr.1 |
| aliquem hereditas ne<c> legatorum satis<dat>, in possessionem aduersus eum legatarius mittitur. | |
| Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum. Postquam heres ab hosti- | 5.pr.1 |
| bus captus est, condicio legati, cuius nomine proposita stipulatione cautum fuerat, extitit: | |
| fideiussores interi<m> teneri negaui, quia neque ius neque persona esset, ad quam uerba | |
| stipulationis derigi possint. Imperator Marcus Antoninus Iulio Balbo rescripsit eum, a | 1.1 |
| quo res fideicommissae petebantur, cum appellasset, cauere uel, si caueat <aduersarius, ad> | |
| aduersarium transferri possessionem debere. recte placuit principi post prouocationem | |
| quoque fideicommissi cautionem interponi: quod enim ante sententiam, si petitionis dies | |
| moraretur, fieri debuit, amitti post uictoriam dilata petitione non oportuit. sed quare non | 5 |
| cauerat de fideicommisso qui prouocauerit, si caueret aduersarius, ad eum possessionem | |
| esse transferendam rescripsit, cum alia sit edicti condicio? non enim exigitur a legatario | |
| uice mutua cautum, sed uicaria custodiae gratia possessio datur et qui optinuit in pos- | |
| sessionem per praetorem aut praesidem inducitur. sed praetor quidem in omnium rerum | |
| possessione, quae in causa hereditaria permanent omnimodo, fideicommissi seruandi gratia | 10 |
| esse permittit: princeps autem earum rerum nomine, de quibus fuerat iudicatum, mutuas | |
| admisit cautiones: sicuti, cum de bonis suis conferendis filius accepta possessione cauere | |
| non potest, quia denegamus ei actiones, defertur condicio cauendi fratribus ex f<o>rma iuris- | |
| dictionis, quod ex portione f<r>atris fuerint consecuti, cum bona propria conferre coeperit, | |
| se restituturos. sed si nec ips<i> cauere possint, utiliter probatum est uirum bonum ab | 15 |
| utraque parte eligendum, apud quem ut sequestrem fructus deponantur quique utiles | |
| actiones a praetore datas exerceat. possessio autem ex rescripto supra relato non aliter | |
| ad eum, qui fideicommissum petit, transfertur, quam si cauerit, tame<t>si maxime aduersa- | |
| rius non per inopiam, sed per contumaciam cauere noluerit: sed si is qui ui<c>it non possit | |
| cauere, uel res deponenda uel iurisdictio restituenda erit. Si dies aut condicio legati fidei | 2.1 |
| commissi petitionem actionemue differre dicatur et ideo satisdatio desideretur, heres autem | |
| per calumniam postulari contendat et relictum neget, non aliter audiendus erit qui cauere | |
| postulat, quam si scripturam, qua relict<u>m adfirmet, exhibuerit. Cum quaerebatur, ubi | 3.1 |
| fideicommissi seruandi causa caueri oporteat, imperator Titus Antoninus rescripsit, si do- | |
| mi<ci>lium Romae non haberet heres et omnis hereditas in prouincia esset, ad satisdationem | |
| fideicommissi nomine in prouincia<m> fideicommissarium remittendum esse. quare si heres | |
| in eum locum cauendi gratia remitti desideret, ubi domicillium habet, legatarius autem | 5 |
| ibi caueri postulet, ubi est hereditas, non erit heres remittendus. idque imperator Titus | |
| Antoninus rescripsit. Quibus litteris adiectum et si bona iam distracta sunt uel testatoris | 4.1 |
| permissu uel concedente legatario, pretium eorum fideicommissi seruandi causa in deposito | |
| habendum. | |
| Ulpianus libro sexto fideicommissorum. Si quando incerta summa est fidei- | 6.pr.1 |
| commissi, qui cognoscit taxationem quoque fideiussores petuntur. Admonendi autem sumus | 1.1 |
| rebus publicis remitti solere satisdationem fideicommissorum etiam si quando necessitas | |
| dandi intercedat: repromissio plane exigenda est uoluntati defuncti statu <i>ri. | |
| Paulus libro secundo manualium. Filio uel seruo sub condicione a patre | 7.pr.1 |
| dominoue herede instituto legatum est. huius legati satis petere non possunt: sed pendente | |
| condicione emancipatus uel manumissus si satis petant, quaeritur, an audiendi sint, ne | |
| beneficium patris dominiue ipsi<s> onerosum sit, an sibi imputare deberent, qui dederunt eis | |
| postulandi aduersus se facultatem. sed melius est per m<e>diocritatem causam dirimere, ut | 5 |
| cautioni tantum cum hypotheca suarum rerum committantur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Cum legatorum nomine | 8.pr.1 |
| satisdatum est, simul dies legatorum cessit, protinus isdem diebus etiam ex stipulatione | |
| debentur, | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. non tamen ut statim peti possint: | 9.pr.1 |
| deberi enim dicimus et quod die certa <legata>rio praestari oportet, licet dies nondum uenerit. | |
| Pomponius libro uicensimo sexto ad Sabinum. Si a te herede legatum mihi | 10.pr.1 |
| sit sub condicione tuque, postquam adieris hereditatem, satisdederi<s> legatorum et post mor- | |
| tem tuam ante aditam tuam hereditatem condicio legati extiterit, Sabinus ait fideiussores | |
| mihi teneri, quia omnimodo dari oportet legatum et in rem esset concepta stipulatio. | |
| Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Si legat<a>riis, <qui> aduersus | 11.pr.1 |
| me <in> possessionem legatorum seruandorum causa missi sunt, procurator uel quis alius | |
| meo nomine caueri<t>, perinde mihi praetor accommodat interdictum, quo iubeantur disce- | |
| dere legatarii possessione, ac si ego cauissem. | |
| Marcianus libro septimo institutionum. Licet, ut non petatur cautio, con- | 12.pr.1 |
| dicio testamento scripta fuerit, non uidetur condicio: et ideo licet desiderauerit quis caueri | |
| sibi, non uidetur condicione def<e>ctus, quia postquam remitti talem cautionem iure public<o> | |
| placuit, nec onus cautionis sequitur ne<c> quidem condicio intellegitur. | |
| Neratius libro septimo membranarum. Ei quoque, <cui> legatorum actio | 13.pr.1 |
| datur in eum, qui praetermissa institutione ab intestato possidet hereditatem, legatorum | |
| satisdatur et, nisi satisdabitur, in possessione<m> legatorum seruandorum causa mittitur: nam | |
| haec quoque praetor per<in>de salua esse uult atque ea quae iure ciuil<i> debentur. idem | |
| Aristo<n>i placet. | 5 |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. Haec stipulatio et in fidei- | 14.pr.1 |
| commissis locum habet, si<ue> pure fideicommissum sit relictum siue ex di<e certa uel in>certa | |
| uel sub condicione, siue res aliqua siue hereditas siue ius aliquod relictum est. Diuus | |
| quoque Pius rescripsit, quotiens euidens res e<s>t, ut certum sit nullo modo | |
| fideicommisso locum esse, perquam iniquum esse superuacua cautione onerari heredem. | 5 |
| Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum. Etiam de praesenti legato | 15.pr.1 |
| locum habet haec satisdati<o>, quoniam nonnullas moras exercitio iudicii habet. Si et ab | 1.1 |
| herede instituto legatorum satis acceperit legatarius et a Trebelliano fideicommissario, utra- | |
| que quidem stipulatio committetur, sed exceptione se tuebitur heres, quia cauere non de- | |
| buerit. sed si pars hereditatis restituta sit, ab utroque cauendum est. Etiam si ab intestato | 2.1 |
| debeatur fideicommissum, locum habet haec stipulatio. | |
| Gaius libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale. Si duo eiusdem | 16.pr.1 |
| nominis <de> legato contendant, utrisque sa<tisda>tur: <n>ec onerari heredem, cum possit eosdem | |
| fideiussores ad utramque stipulationem adhibere, qui et ipsi n<on> onerantur, cum futurum | |
| sit, ut uni tenerentur. | |
| Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum. Si ab uno ex heredibus | 17.pr.1 |
| legatorum satis accipimus, cum ab omnibus heredibus <n>obis legatum esset: si pa<rs> cohe- | |
| redis adcrescat promissori, in totum fideiussores tene<n>tur, si solidum <l>e<g>atum is coeperit | |
| deber<e>. | |
| Scaeuola libro uicensimo nono digestorum. Quae filium legitimum relin- | 18.pr.1 |
| quebat, patrem eundemque collibertum ex asse scripsit hered<e>m fideique eius commisit, ut, | |
| quidquid ad eum ex hereditate eius peruenisset, cum moreretur, restitueret filio testatricis | |
| nepoti suo, et ha<e>c uerba adiecit: 'satis a Seio patre meo exigi ueto'. quaesitum est, cum | |
| iste <S>eius substantiam suam dissipa<t> et ueretur pater fideicommissarii, ne inane fideicom- | 5 |
| missum constituatur, an ad satisdationem fideicommissi nomine patrem defunctae compel- | |
| lere possit. respondit secundum ea quae proponerentur non compellendum cauere. Idem | 1.1 |
| quaesiit: testatricem apud maritum suum, ex quo filium reliquerat, res deposuisse non ex- | |
| acta cautione depositionis: an ea res patri heredi restitui debeat? an uero quoniam emolu- | |
| mentum totius hereditatis ad filium defunctae reuerti deberet, apud maritum remaneret, | |
| apud quem dos remansisset? respondit, quod mulieris mansisset nec in dote fuisset, resti- | 5 |
| tuendum esse heredi. Tutor, qui et coheres pupilli erat, absente pupillo, cum admonuerunt | 2.1 |
| eum legatarii, fideicommissi nomine in solidum ipse cauit. quaesitum est, an in pupillum | |
| adultum factum danda sit utilis actio. respondit dandam. |