| UT IN POSSESSIONEM LEGATORUM UEL FIDEICOMMISSO- | |
| RUM SERUANDORUM CAUSA ESSE LICEAT | |
| Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum. Si quis, cum uetitus | 36.4.1.pr.1 |
| esset satis accipere, acceperit, an repeti satisdatio ista possit, ut heres condicat libera- | |
| tionem? et quidem <si> sciens heres indebitum cauit, repetere non potest. quid deinde, si | |
| ignorauit remissam sibi satisdationem? potest condicere. si uero hoc non potuisse remitti | |
| crediderit, numquid condicere possit qui ius ignorauit? adhuc tamen benigne quis dixerit | 5 |
| satisdationem condici posse. quid deinde, si commissa sit stipulatio, fideiussores putamus | |
| exceptione uti posse an non? et magis est, ut utantur exceptione, quia ex ea causa inter- | |
| cessit satisdatio, ex qua non debuit. Non exigit praetor, ut per heredem stet, quo minus | 1.1 |
| caueat, sed contentus fuit per legatarium uel fideicommissarium non stare, quo minus ei | |
| caueatur. quare si non fuerit, qui interpelletur cautionis nomine, hoc est is a quo lega- | |
| tum fideiue commissum relictum est, omnimodo poterit legatarius et fideicommissarius in | |
| possessionem ex hoc edicto mitti, quia uerum est per eum, cui caueri oportebit, non fieri, | 5 |
| quo minus caueatur. non tamen et satisdatio debet offerri legatario, sed sufficit, siue de- | |
| siderauit e<t> non cauetur, siue non habeat, a quo satis desideret. Si debitori liberatio sit | 2.1 |
| relicta, non est exigenda cautio, quia habet penes se legatum: quippe, si conueniatur, ex- | |
| ceptione doli mali uti possit ei cui legatum solut<u>m est. Cum conste<t> lega- | 3.1 |
| tum non deberi, diuus Pius ad Aemilium Equestrem rescripsit non debere praetorem satis- | |
| dationem admittere. Tunc ante aditam hereditatem satisdandum de legatis est, cum adhuc | 4.1 |
| dubium est, an hereditas adeatur. ceterum si certum si<t> repudiatam uel omissam heredi- | |
| tatem uel <a>bstentos necessarios heredes, frustra hoc edictum imploratur, cum certum sit | |
| legatum uel fideicommissum non deber<i>. | |
| Idem libro septuagensimo nono ad edictum. Si autem certum sit heredi- | 2.pr.1 |
| tate<m> necdum aditam fuisse, nec satisdatio nec possessio locum habet. | |
| Idem libro quinquagensimo secundo ad edictum. Si is, a quo satis petitur, | 3.pr.1 |
| offerat cognitionem et dicat: 'hodie constet <d>e fideicommisso, hodie agamus', dicendum est | |
| cessare satisdationem, cum possit ante de fideicommisso quam de satisdatione constare. | |
| Nec non illa cognitio imploranda erit ab herede, si forte dicatur per calumniam satis peti: | 1.1 |
| hoc enim commune est omnium satisdationum. diuus enim Pius rescripsit eum, apud quem | |
| satis petitur, debere explorare, num per calumniam satis petatur: de qua re summatim | |
| debet cognoscere. Si procurator satis legatorum desideret, si quidem mandatum ei sit, | 2.1 |
| non habebit necesse de rato cauere, sed erit ei satisdandum: si uero dubitetur, an man- | |
| datum sit uel non sit, de rato cautio erit exigenda. Si semel fuerit satisdatum, quaesitum | 3.1 |
| est, an etiam rursus cauendum sit, si forte dicatur egenos fideiussores esse datos. et magis | |
| est, ut caueri non debeat: hoc enim diuus Pius rescripsit Pacuuiae Licinianae: ipsam enim | |
| facilitat<i> suae expensum ferre debere, quae minus fideiussores idoneos accepit: neque enim | |
| oportet per singula momenta onerari eum, a quo satis petitur. | 5 |
| Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum. Plane si noua causa alle- | 4.pr.1 |
| <g>etur, ueluti quod fideiussor decesserit aut etiam rem familiarem inopinato fortunae impetu | |
| amiserit, aequum erit praestari cautionem. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum. Is cui legatorum | 5.pr.1 |
| fideiue commiss<o>rum nomine non cauetur missus in possessionem nunquam pro domino | |
| esse incipit. nec tam possessio rerum ei quam custodia datur: neque enim expellendi he- | |
| redem ius habet, sed simul cum eo possidere iubetur, ut s<a>ltem taedio perpetuae custodiae | |
| extorqueat heredi cautionem. Si alius damni infecti nomine missus sit in possessionem, | 1.1 |
| alius legatorum seruandorum causa, posse eum, qui legatorum seruandorum causa in pos- | |
| sessionem missus est, etiam damni infecti satisdare: qui si satisdederit, non aliter decedere | |
| possessione debebit, quam ei cautum fuerit etiam eo nomine, quo<d> se damni infecti obli- | |
| gauit. Si plures legatarii mitti in possessionem desiderauerint, omnes uenire debe<n>t in | 2.1 |
| possessionem: is enim qui ex causa legatorum possidet sibi, non alii possidet. alia est | |
| causa, cum creditores rei seruandae causa mittuntur in possessionem: nam is qui possidet | |
| non sibi, sed omnibus possidet. Qui prior missus est legatarius in possessionem, non pr<ae-> | 3.1 |
| fertur ei qui postea mittitur: inter legatarios enim nullum ordinem obseruamus, sed simul | |
| omnes aequaliter tuemur. Postquam rei seruandae creditores possidere coeperunt, legato- | 4.1 |
| rum seruandorum gratia missus in possessionem creditoribus potior non habebitur. Qui in | 5.1 |
| possessionem legatorum seruandorum causa mittitur, in possessionem quidem rerum here- | |
| ditariarum omnimodo ueniet, hoc est earum quae in causa hereditaria manent: earum autem, | |
| quae in causa hereditaria non erunt, non alias mittitur, quam si dolo malo in ea causa | |
| <esse> desieri<n>t, nec semper, sed causa cognita. 'Bonorum' autem appellatione hae res com- | 6.1 |
| praehensae uidebuntur, quarum <pro>prietas ad heredem pertinet. Sed et si uectigales agri | 7.1 |
| sunt et si qua pignora testatori data, in eorum quoque mittetur possessionem. Sed et in | 8.1 |
| partus ancillarum et fetus pecorum, item fructus aeque omni modo legatarius et fideicom- | |
| missarius mittentur. Sed <et> si rem alienam defunctus bona fide emerit, in possessionem | 9.1 |
| eius mittendum legatarium constat: nam et haec res in causa hereditaria est. Si depo- | 10.1 |
| sita res apud defunctum fuerit uel commodata, locum missio non habet, quia non sunt | |
| istae res hereditariae. Si ex duobus heredibus alter satisdare sit paratus, alter non, in | 11.1 |
| partem eius missio l<o>cum utique habere debet. missi itaque legatarii impedient etiam eum, | |
| qui satisdedit, rei administratione: quare suadendum erit heredi, ut in assem satisdet, ne | |
| administratio eius impediatur. Si ab impuberis substituto legata sint relicta et impubes | 12.1 |
| decesserit, missio non solum in ea bona, quae testatoris fuerunt, uerum ad ea quoque, quae | |
| impubes adqu<i>siit, locum habebit: nam haec quoque hereditaria sunt: uiuo autem impubere | |
| neque missio neque satisdatio locum habet. Si heres non sit, a quo fideicommissum re- | 13.1 |
| lictum est, sed alterius nominis successor, dicendum est, ut edicto locus sit et dol<us> eius | |
| sit aestimandus. | |
| Sed et si heredis heres sit, qui dolo fecit, aeque nocere debebit. | 14.1 |
| Dolum | 15.1 |
| accipere debemus et culpam latam, sed non omnem dolum, sed qui in necem legatariorum | |
| et fideicommissariorum factus est. Imperator Antoninus | 16.1 |
| A<u>g<u>stus rescripsit certis ex causis etiam in propria bona heredis legatarios et fideicom- | |
| missarios esse mittendos, si post sex menses, qu<a>m aditi pro tribunali fuerint hi quorum | |
| de ea re notio est, in satisfactione cessatum est, inde fructus percepturos, qu<o>ad uoluntati | |
| defunctorum satisfiat. quod remedium seruaretur et aduersus eos, qui ex qua causa fidei- | 5 |
| commisso <mo>ram faciunt. Satisfactionis uerbum licet latius patet, tamen ad exsoluendum | 17.1 |
| legatum refertur. Proinde et si remissa sit satisdatio, rescriptum locum habebit, quia mora | 18.1 |
| fit solutioni. Sex autem mensum puto continuum tempus, non possessionum conputandum. | 19.1 |
| Cessatum non accipimus, si pupillus tutorem non habeat nec curatorem furiosus uel adu- | 20.1 |
| lescens: nam frustra<t>io non debet huiusmodi personis nocere, quae sunt indefensae. certe | |
| si hereditas iacu<e>rit aliquo tempore, hoc tempus de medio <d>etrahendum est. Quaeri poterit, | 21.1 |
| an in uicem usurarum hi fructus cedant, quae in fideicommissis debentur. et cum exem- | |
| plum pignorum sequimur, id quod ex fructibus percipitur primum in usuras, mox, si quid | |
| superfluum est, in sortem debet imputari: quin immo et si amplius quam sibi debetur per- | |
| ceperit legatarius, exemplo pigneraticiae actionis etiam utilis actio ad id refundendum dari | 5 |
| debebit. sed pignora quidem quis et distrahere potest, hic autem frui tantum ei constitutio | |
| permisit, ut festinetur ad sententiam. Qui legatorum seruandorum causa in possessionem | 22.1 |
| mittitur, et fructus custodire et cetera debebit. et pati quidem heredem colere agros et | |
| fructus redigere, sed custodire legatarium fructus oportebit, ne ab herede consumantur: | |
| quod si heres fructus nolit cogere, permittendum erit legatario cogere fructus et coactos | |
| seruare. quin immo si tales sint fructus, quos primo quoque tempore uenire expediat, uen- | 5 |
| dere quoque legatario permittendum est et pretium seruare. in ceteris quoque rebus here- | |
| ditariis missi in possessionem hoc erit officium, ut uniuersas res hereditarias colligat et ibi | |
| custodiat, ubi domicilium defunctus habuit, et, si nulla domus sit, habitatione<m> conducat | |
| uel horreum quoddam, in quo res collectae custod<i>antur. et puto ita legatarium custodire | |
| res hereditarias debere, ut neque heredi auferantur neque depereant deterioresue fiant. | 10 |
| Quod si ex constitutione quis in possessionem mittatur, curandum est, ne uis fiat utenti | 23.1 |
| et fruenti legatario. Satisfieri uoluntati defuncti sic accipitur, quoad uoluntati defuncti uel | 24.1 |
| ex fructibus uel aliunde satisfiat. Constitutio autem diui Antonini pertinet ad eos, a qui- | 25.1 |
| bus utiliter fideicommissum relictum <est>, quamuis heredes non sint: par enim utilitas est. | |
| In possessionem missus legat<o>rum seruandorum causa si litem eo nomine contestatus sit, | 26.1 |
| non ante decedere possessione debet, quam ei pro lite fuerit cautum. Missus in posses- | 27.1 |
| sionem si non admittatur, habet interdictum propositum: aut per uiatorem aut per officia- | |
| lem praefecti aut per magistratus introducendus est in possessionem. Missio autem locum | 28.1 |
| habebit no<n> tantum, si quis id ipsum, quod legatum e<s>t, rogatus sit, uerum etiam si quid | |
| uel ex eo uel pro eo restituere fuerit rogatus. Si Titio pure legatum fuerit et eius fidei | 29.1 |
| commissum sub condicione, ut Sempronio restitueret, non inique praetorem statuturum | |
| Iulianus scripsit, si, antequam legatum consequatur legatarius, fideicommissi condicionalis | |
| satis non de<t>, ut magis <Sem>pronio det legati persecutionem, ut is legatari<o> satisdet defi- | |
| ciente condicione reddi decem. <se>d et si acceperit Ti<ti>us ab herede decem, aequum esse | 5 |
| Iulianus ait cogi eum inuicem satisdare aut ipsa decem tradere et Sempronium Titio ca- | |
| uere: et hoc iure utimur, id enim et Marcellus ait. Quid ergo, si et legatum sub condicione | 30.1 |
| sit relictum et fideicommissum, neque fideicommissi satisdetur? aequissimum erit fideicom- | |
| missarium nomine legati satis accipere ab herede, si ei legatarius non caueat, scilicet ut | |
| et ipse legatario caueat. quod si iam accepit legatarius ab herede satis, decernendum erit | |
| ex ea satisdatione magis fideicommissario quam legatario dandam actionem, in eum scilicet | 5 |
| <c>asum, quod fideicommissi eius condicio extitit: ipsius etiam legati persecutio danda erit | |
| fideicommissario, si nondum solutum est et condicio eius extitit, scilicet si fuerit fideicom- | |
| missarius paratus cauere legatario. | |
| Iulianus libro trigensimo octauo digestorum. Si pecuniae numeratae usus | 6.pr.1 |
| fructus legatus esset et in testamento cautum, ne eo nomine satis daretur, proprietas non | |
| est legata, sed legatario permittendum satisdare et usum fructum pecuniae habere: et | |
| prop<emo>dum in h<a>c propositione nullae praetoris erunt partes, quia, nisi satisdetur, agi | |
| cum herede no<n> poterit. Qui fideicommissi seruandi causa in possessionem missus e<s>t, non | 1.1 |
| prius de possessione decedere debet, quam ei fideicommissum solutum aut eo nomine satis- | |
| datum fuerit: nam quod si integra re fieret, in possessionem non mitteretur, id cum of- | |
| feretur, discedere a possessione debet. | |
| Marcianus libro tertio regularum. Dum uenter in possessionem est, nullus | 7.pr.1 |
| legatorum seruandorum causa in possessionem esse potest. | |
| Papinianus libro sexto quaestionum. Si legatorum satis non datur, restituta | 8.pr.1 |
| hereditate in earum quoque rerum possessionem legatarius mittendus erit, quae dolo malo | |
| eius, cui restituta est hereditas, in hereditaria causa desierunt. | |
| Idem libro nono decimo quaestionum. Etiam si condemnatus heres fuerit | 9.pr.1 |
| nec pecuniam soluat, legatarius potest desiderare mitti in possessionem. Cum sub con- | 1.1 |
| dicionibus contrariis eadem res duobus legetur, si non caueatur, uterque mittitur in pos- | |
| sessionem. | |
| Paulus libro tertio sententiarum. Si nullae sint res hereditariae, in quas | 10.pr.1 |
| legatarii uel fideicommissarii mittantur, in rem quidem heredis mitti non possunt, sed per | |
| praetorem denegatas heredi actiones ipsi persequ<u>ntur. | |
| Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum. Si fideicommissorum uel | 11.pr.1 |
| legatorum seruandorum causa missus in possessionem eam re<m te>neas, quae mihi per fidei- | |
| commissum relicta esset, aequius est me eam habere, cui ea ipsa relicta est, qua<m> te, qui | |
| alterius fideicommissi nomine ingressus in eam esses. nam et si mihi sub condicione lega- | |
| tum est et tu medio tempore in possessionem eius factus fueris legatorum seruandorum | 5 |
| causa, deinde condicio impleta esset, non denegabitur mihi eius rei integra persecutio. sic | |
| enim e<t> si statuliberum ex eadem causa possidere coepisset, impleta condicione iustam | |
| libertatem eius impedire non potest. Si rei seruandae causa in possessionem missus esset | 1.1 |
| proprius creditor heredis et rei per fideicommissum mihi relictae adeptus fuerit, nihil me | |
| per e<u>m laedi oportere conuenit, non magis quam si ab ipso herede eam rem pignori ac- | |
| cepisset. | |
| Maecianus libro duodecimo fideicommissorum. Municipiis fideicommissum | 12.pr.1 |
| relinqui posse dubium non est. sed si non caueatur, aduersus municipes quidem non du- | |
| bitauimus ex hoc edicto iri in possessionem posse: ipsos uero municipes, si his non ca- | |
| ueatur, non <i>dem adsecuturos: sed extraordinario remedio opus erit, uidelicet ut decreto | |
| praetoris actor eorum in possessionem mittatur. | 5 |
| Callistratus libro tertio edicti monitorii. Quamuis minima res legata sit | 13.pr.1 |
| uel per fideicommissum relicta, tamen, si non soluatur ab herede uel eo nomine caueatur, | |
| cum caueri oporteat, in possessione<m> omnium bonorum, quae ex ea hereditate sunt, lega- | |
| tarium siue fideicommissarium praetor legatorum seruandorum causa mittit. | |
| Labeo libro secundo posteriorum <a> Iauoleno epitomatorum. Quae legato- | 14.pr.1 |
| rum seruandorum causa in bonis est, in causa uescendi deminuet, si filia neptis proneptis | |
| uxorue esset nec nupta sit nec suum qui<c>quam habeat. | |
| Ualens libro septimo actionum. Interdum licet dolo malo fecerit heres, | 15.pr.1 |
| quo minus res in causa hereditaria maneant, non p<o>terit in possessionem earum legatarius | |
| mitti, ueluti <si> locum religiosum fecerit aut quid publice consecrauerit permiss<u> scilicet im- | |
| peratoris aut aliquem non in fraudem creditoris manum<is>erit. | |
| * * * <Si Titius seruum Maeuio legat sub con- | 16.pr.1 |
| dicione et eidem seruo Sempronius sub condicione legat, pendente condicione utraque ab herede | |
| Sempronii tam Titii heres quam Maeuius iure satisdationem postulant>. | |
| * * * <Si filio qui in potestate est a patre herede | 17.pr.1 |
| instituto legata data sunt, ad satisdationem pater a filio compelli non potest: sed si male ad- | |
| ministrat, curator constituendus est rerum filio relictarum ita, ut reditus earum utrique praestet: | |
| aut si pecuniae summa legata est, princeps adeundus est>. |