| LIBER TRIGESIMUS SEPTIMUS | |
| DE BONORUM POSSESSIONIBUS | |
| Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum. Bonorum possessio admissa | 37.1.1.pr.1 |
| commoda et incommoda hereditaria itemque dominium rerum, quae in his bonis sunt, tri- | |
| buit: nam haec omnia bonis sunt coniuncta. | |
| Idem libro quarto decimo ad edictum. In omnibus enim uice heredum bo- | 2.pr.1 |
| norum possessores habentur. | |
| Idem libro trigesimo nono ad edictum. Bona autem hic, ut plerumque sole- | 3.pr.1 |
| mus dicere, ita accipienda sunt uniuersitatis cuiusque successionem, qua succeditur in ius | |
| demortui suscipiturque eius rei commodum et incommodum: nam siue soluendo sunt bona | |
| siue non sunt, siue damnum habent siue lucrum, siue in corporibus sunt siue in actio- | |
| nibus, in hoc loco proprie bona appellabuntur. Hereditatis autem bonorumue possessio, ut | 1.1 |
| Labeo <sc>ribit, non uti rerum possessio accipienda est: est enim iuris magis quam corporis | |
| possessio. denique etsi nihil corporale est in hereditate, attamen recte eius bonorum pos- | |
| sessionem adgnitam Labeo ait. Bonorum igitur possessionem ita recte definiemus ius per- | 2.1 |
| sequendi retinendique patrimonii siue rei, quae cuiusque cum moritur fuit. Inuito autem | 3.1 |
| nemini bonorum possessio adquiritur. A municipibus et societatibus et decuriis et corpo- | 4.1 |
| ribus bonorum possessio adgnosci potest. proinde siue actor eorum nomine admittat siue | |
| quis alius, recte competet bonorum possessio: sed et si nemo petat uel adgnouerit bono- | |
| rum possessionem nomine municipii, habebit municipium bonorum possessionem praetoris | |
| edicto. Dari autem bonorum possessio potest tam patris familias quam filii familias, si | 5.1 |
| modo ius testandi habuit de peculio castrensi uel quasi castrensi. Sed et eius, qui apud | 6.1 |
| hostes decessit, bonorum possessionem admitti posse, quamuis in seruitute decedat, nulla | |
| dubitatio est. Adquirere quis bonorum possessionem potest uel per semetipsum uel per | 7.1 |
| alium. quod si me non mandante bonorum possessio mihi petita sit, tunc competet, cum | |
| ratum habuero id quod actum est. denique si ante decessero quam ratum habeam, nulla | |
| dubitatio est quin non competet mihi bonorum possessio, quia neque ego ratum habui | |
| neque heres meus ratum habere potest, cum ad eum non transeat ius bonorum posses- | 5 |
| sionis. Si causa cognita bonorum possessio detur, non alibi dabitur quam pro | 8.1 |
| tribunali, quia neque decretum de plano interponi neque causa cognita bonorum possessio | |
| alibi quam pro tribunali dari potest. In bonorum possessione sciendum est ius esse | 9.1 |
| adcrescendi: proinde si plures sint, quibus bonorum possessio competit, quorum unus ad- | |
| misit bonorum possessionem, ceteri non admiserunt, | |
| Gaius libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. ueluti quod spreuerunt ius | 4.pr.1 |
| suum aut tempore bonorum possessionis finito exclusi sunt aut ante mortui sunt quam | |
| petierunt bonorum possessionem, | |
| Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum. ei, qui admisit, adcrescent etiam | 5.pr.1 |
| hae portiones, quae ceteris competerent, si petissent bonorum possessionem. | |
| Paulus libro quadragesimo primo ad edictum. Sed cum patrono quidem | 6.pr.1 |
| contra tabulas certae partis bonorum possessionem praetor polliceatur, scripto autem he- | |
| redi secundum tabulas alterius partis: conuenit non esse ius adcrescendi. igitur non pe- | |
| tente scripto secundum tabulas alterius quoque partis nominatim patrono possessionem | |
| pollicetur, cum ceteri, quibus adcrescendi ius est, semel debe<n>t adgnoscere bonorum pos- | 5 |
| sessionem. Bonorum possessionis beneficium multiplex est: nam quaedam bonorum posses- | 1.1 |
| siones competunt contra uoluntatem, quaedam secundum uoluntatem defunctorum, nec non | |
| ab intestato habentibus ius legitimum uel non habentibus propter capitis deminutionem. | |
| quamuis enim iure ciuili deficiant liberi, qui propter capitis deminutionem desierunt sui | |
| heredes esse, propter aequitatem tamen rescindit eorum capitis deminutionem praetor. | 5 |
| legum quoque tuendarum causa dat bonorum possessionem. Notis scriptae tabulae non | 2.1 |
| continentur edicto, quia notas litteras non esse Pedius libro uicesimo quinto ad edictum | |
| scribit. | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Seruus bonorum possessionem recte ad- | 7.pr.1 |
| mittere potest, si praetor de condicione eius certus sit: nam et absenti et non petenti dari | |
| bonorum possessio potest, si hoc ipsum praetor non ignoret. ergo et femina poterit alii | |
| bonorum possessionem petere. Impubes nec bonorum possessionem admittere nec iudicium | 1.1 |
| sine tutoris auctoritate accipere potest. Quia tutor pupillo et pater infanti filio bonorum | 2.1 |
| possessionem petere possunt, dies, quibus tutor aut pater scit, cedere placet. | |
| Paulus libro octauo ad Plautium. Tutor autem bonorum possessionem pu- | 8.pr.1 |
| pillo competentem repudiare non potest, quia tutori petere permissum est, non etiam re- | |
| pudiare. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Si plures gradus sint possessionis ad- | 9.pr.1 |
| mittendae, quamdiu incertum sit petierit nec ne <prior>, posteriori diem non procedere | |
| constat. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. In bonorum possessionibus iuris igno- | 10.pr.1 |
| rantia non prodest, quo minus dies cedat, et ideo heredi instituto et ante apertas tabulas | |
| dies cedit. satis est enim scire mortuum esse seque proximum cognatum fuisse copiam- | |
| que eorum quos consuleret habuisse: scientiam enim non hanc accipi, quae iuris | |
| prudentibus sit, sed eam, quam quis aut per se habeat aut consulendo prudentiores ad- | 5 |
| sequi potest. | |
| Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Si pupillo tutor bono- | 11.pr.1 |
| rum possessionem petierit et plus incommodi quam commodi haec bonorum possessio ha- | |
| beat, tutor tutelae iudicio tenetur. | |
| Ulpianus libro quadragesimo octauo ad edictum. Non est ambigendum, | 12.pr.1 |
| quod plerumque et contra fiscum et contra rem publicam admitti debeant quidam, ut puta | |
| uenter, item furiosus, item is qui captiui bonorum possessionem petit. Ubicumque lex | 1.1 |
| uel senatus uel constitutio capere hereditatem prohibet, et bonorum possessio cessat. | |
| Africanus libro quinto quaestionum. Edicto praetoris bonorum possessio | 13.pr.1 |
| his denegatur, qui rei capitalis damnati sunt neque in integrum restituti sunt. rei autem | |
| capitalis damnatus intellegitur is, cui poena mors aut aquae et ignis interdictio sit. cum | |
| autem in relegationem quis erit, ad bonorum possessionem admittitur. | |
| Papinianus libro tertio decimo quaestionum. Cum quidam propinquus fal- | 14.pr.1 |
| sum testamentum accusaret ac post longum spatium temporis probasset, licet dies ei pe- | |
| tendae possessionis, quam forte certus accusationis petere debuit, cessisse uidetur, attamen | |
| quia hoc proposito accusationem instruit, ut suum ius sibi seruet, adgnouisse successionem | |
| non inmerito uidebitur. | 5 |
| Paulus libro undecimo responsorum. Paulus respondit petitionem matris | 15.pr.1 |
| solam non adquisisse filiae impuberi bonorum possessionem, nisi si is qui eam dedit eui- | |
| denter uoluit e<a>m impuberi dare. | |
| Idem libro tertio sententiarum. Quotiens is, cui bonorum possessio ab altero | 16.pr.1 |
| postulata est, furere coeperit, magis probatum ratum eum uideri habuisse: rati enim ha- | |
| bitio ad confirmationem prioris postulati pertinet. |