| DE BONORUM POSSESSIONE FURIOSO INFANTI MUTO | |
| SURDO CAECO COMPETENTE | |
| Papinianus libro quinto decimo quaestionum. Furioso Titius substitutus est: | 37.3.1.pr.1 |
| bonorum possessionis tempus, quamdiu furiosus in eadem condicione est, neque instituto | |
| neque substituto cedit. nec, si curator furiosi nomine possessionem accipere potest, idcirco | |
| spatium temporis, quod scientibus praefinitum est, uidebitur cedere: nam et pater infanti | |
| filio possessionem accipit, quo tamen cessante infans non excluditur. quid ergo, si curator | 5 |
| accipere nolit? nonne iustius atque utilius erit ad eundem modum proximo cuique posses- | |
| sionem dari, ne bona iaceant? quo admisso substitutus cautionem praestare cogitur omni- | |
| bus his, quibus bona restitui debent, si forte institutus in eodem furore decesserit aut com- | |
| pos mentis effectus ante mortem obierit, quam hereditatem agnosceret. nam et fieri potest, | |
| ut uiuo furioso substitutus decedat nec tamen furiosus obstet ceteris, si prius et ipse de- | 10 |
| cesserit, quam hereditatem adquireret. | |
| Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum. Mutus surdus caecus bonorum | 2.pr.1 |
| possessionem admittere possunt, si quod agatur intellegant. |