| DE BONORUM POSSESSIONE CONTRA TABULAS | |
| Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum. In contra tabulas bonorum pos- | 37.4.1.pr.1 |
| sessione liberos accipere debemus siue naturales siue adoptiuos, si neque instituti neque | |
| exheredati sunt. Uocantur autem ad contra tabulas bonorum possessionem liberi eo iure | 1.1 |
| eoque ordine, quo uocantur ad successionem ex iure ciuili. Haec autem clausula etiam | 2.1 |
| ad postumos uidetur pertinere. Sed et si ab hostibus postliminio redierint filii, Pomponius | 3.1 |
| putat ad contra tabulas bonorum possessionem eos admitti. Si ex tribus filiis unus ab | 4.1 |
| hostibus captus sit, duobus, qui sunt in ciuitate, bessis bonorum possessio competit. Idem | 5.1 |
| et in postumo: nam quamdiu postumus speratur, in ea causa est, ut partem faciat. Et sui | 6.1 |
| iuris factos liberos inducit in bonorum possessionem praetor (siue igitur emancipati sunt | |
| siue alias exierunt de patris potestate, admittuntur ad bonorum possessionem): sed adoptiui | |
| patris non potest: ut enim admitti possit, ex liberis esse eum oportet. Qui habebat filium, | 7.1 |
| habebat et nepotem ex eo, filium emancipauit et adoptauit in locum nepotis, deinde eman- | |
| cipauit: quaeritur an nepoti obstet. et mihi magis uidetur hunc nepotem non excludi, | |
| siue pater eius in adoptione mansisset quasi nepos siue emancipatus est: puto enim et | |
| emancipato patre nepotem quoque cum patre suo ex edicto admitti. Filium habuit et ex | 8.1 |
| eo nepotem: filius emancipatus uel in potestate manens deportatus est: quaeritur, an ne- | |
| poti noceat. et uerius est in utroque casu nepotem admittendum: deportatos enim mor- | |
| tuorum loco habendos. Si et pater et filius deportati sint et ambo restituti, dicemus ad | 9.1 |
| bonorum possessionem admitti filium. sed et si filius in metallum damnatus uel alia poena, | |
| quae seruum efficit, restitutus sit, nihilo minus admittetur: aliter non. | |
| Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum. Idemque est et si pater poenae | 2.pr.1 |
| et seruus efficiatur et postea restituatur. | |
| Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum. Non tantum autem ipsi emanci- | 3.pr.1 |
| pati admittuntur ad bonorum possessionem, uerum etiam hi quoque, qui ex his nati sunt. | |
| Si duos habens nepotes alterum emancipatum loco filii adoptauerit, uidendum, an solus | 1.1 |
| ille quasi filius admittatur: quod ita scilicet procedit, si quasi patrem eius nepotis, quem | |
| retinuerat, sic adoptauerit: melius est autem dicere posse eum solum ad bonorum posses- | |
| sionem peruenire. Sed si sit hic nepos emancipatus, uerum est dicere non admitti eum | 2.1 |
| quasi filium: hic enim quasi filius non est ex liberis, cum iura adoptionis emancipatione | |
| finita sint. Si filium habens et ex eo nepotem in locum filii nepotem adoptauero, ambo | 3.1 |
| admittentur: plane si fuerit emancipatus nepos, non admittetur, quia pater eum praecedit. | |
| Si quis post emancipationem quaesitum sibi filium patri suo in adoptionem dederit in locum | 4.1 |
| filii, aequissimum est ei praestari quod cuiuis adrogato filio, idcircoque patri suo iungendus | |
| est. sed si emancipatus hic nepos post adoptionem proponatur, aequissimum erit eum | |
| abstinere (recipit enim locum suum) nec debet patri suo iungi. Si emancipatus | 5.1 |
| filius uxore non ex uoluntate patris ducta filium fuerit sortitus, dein nepos patre iam mor- | |
| tuo ad bonorum possessionem aui uelit uenire, admittendus est ad eam: non enim per | |
| rescissionem is, qui filius iustus est, efficietur non filius, cum rescissio, quo magis admit- | |
| tantur, non quo minus, adhibeatur. nam etsi tam ignominiosam duxerit uxorem filius, ut | 5 |
| dedecori sit tam ipsi quam patri mulierem talem habere, dicemus et ex ea natum ad bo- | |
| norum possessionem aui admitti, cum possit auus iure suo uti eumque exheredare: nec | |
| enim minus in hoc nepote is, qui de inofficioso cogniturus est, <quam> merita nepotis patris | |
| eius delicta perpendet. Si emancipatus filius praeteritus ante petitam bonorum pos- | 6.1 |
| sessionem adrogandum se dederit, amittit contra tabulas bonorum possessionem. Si quis | 7.1 |
| filio suo emancipato nepotem, quem ex eo retinuerat, dederit in adoptionem, nepos iste | |
| ad contra tabulas bonorum possessionem aui sui admittitur patre eius ante defuncto, quia | |
| in eius est familia. qu<i> et ipse admitti potuit ad bonorum possessionem contra tabulas. | |
| Idemque est et si emancipatus filium, quem post emancipationem quaesierat, patri suo in | 8.1 |
| adoptionem dederit et decesserit: nam et hic nepos iste ad bonorum possessionem patris | |
| sui admitti debet, quasi non sit in alia familia. Si pater alicuius peruenerit in adoptiuam | 9.1 |
| familiam, filius non, an patris sui in adoptiua familia mortui bonorum possessionem acci- | |
| pere possit? et arbitror humaniorem esse hanc sententiam, ut filius hic, quamuis non sit | |
| in eadem familia, in qua pater, ad bonorum possessionem tamen eius admittatur. Liberi, | 10.1 |
| qui institui heredes iure non possunt, nec contra tabulas bonorum possessionem petere | |
| possunt. haec autem uerba 'institui non possunt' ad mortis tempus referuntur. Si quis ex | 11.1 |
| liberis heres scriptus sit, ad contra tabulas bonorum possessionem uocari non debet: cum | |
| enim possit secundum tabulas habere possessionem, quo bonum est ei contra tabulas dari? | |
| plane si alius committat edictum, et ipse ad contra tabulas bonorum possessionem ad- | |
| mittetur. Sed si sub condicione scriptus sit, bonorum poss<ess>ionem contra tabulas acci- | 12.1 |
| pere non potest, et ita Iulianus quoque libro uicesimo tertio digestorum scripsit. quid ergo, | |
| si defecerit condicio? uerum est eum contra tabulas accipere bonorum possessionem. Si | 13.1 |
| sub ea condicione filius emancipatus heres sit institutus, quae in ipsius potestate non est, | |
| quia scriptus heres est, bonorum possessionem secundum tabulas accipere potest et debet, | |
| nec contra tabulas potest: et si forte defecerit condicio, tuendus erit a praetore in tantum, | |
| quantum ferret, si contra tabulas bonorum possessionem accepisset. Sed et si nepos sub | 14.1 |
| huiusmodi condicione scriptus sit heres, idem erit dicendum. Si quis ex liberis non sit | 15.1 |
| scriptus heres, sed seruus eius scriptus sit eumque iusserit adire hereditatem, denegari ei | |
| debet bonorum possessio contra tabulas. Idemque est et si legatum relictum sibi uel seruo | 16.1 |
| suo elegerit: nam et hic dicimus bonorum possessionem contra tabulas debere denegari. | |
| Paulus libro quadragesimo primo ad edictum. Illud notandum est, quod | 4.pr.1 |
| bonorum possessio contra tabulas quae liberis promittitur locum habet, siue quis heres | |
| exstiterit siue non: et hoc est quod dicimus contra ipsum testamentum liberis competere | |
| bonorum possessionem: quod in patrono contra est. Si quis filium quem in potestate ha- | 1.1 |
| buit instituerit heredem uel exheredauerit et ex eo nepotem omiserit, bonorum possessioni | |
| locus non est, quia non esset nepos suus heres futurus. eadem sunt et in sequentibus | |
| gradibus. Ad testamenta feminarum edictum contra tabulas bonorum possessionis non | 2.1 |
| pertinet, quia suos heredes non habent. Si quis eum qui in utero est praetermiserit, etiam | 3.1 |
| nondum <n>ato eo alius qui heres institutus est bonorum possessionem contra tabulas ad- | |
| mittere potest, quia iniquum est neque quasi scriptum posse petere bonorum possessionem, | |
| quamdiu contra tabulas peti potest, nec contra tabulas, quamdiu non nascitur praeteritus: | |
| ut et si ante moriatur, bonorum possessionis beneficium ad heredem transmittat. quod | 5 |
| maxime necessarium est in filio emancipato scripto herede, qui nec hereditatem interim | |
| adire potest. | |
| Iulianus libro uicesimo quarto digestorum. Sed et si decesserint, antequam peterent | 5.pr.1 |
| bonorum possessionem, non est iniquum praetorem decernere heredibus eorum saluum fore | |
| commodum bonorum possessionis secundum tabulas uel contra tabulas. | |
| Paulus libro quadragesimo primo ad edictum. Si emancipatus filius nepotem | 6.pr.1 |
| procreauerit et ita decesserit, deinde auus eius, nepos ad aui bonorum possessionem uenire | |
| potest. Quod si et filium et nepotem emancipauerit, uiuente quidem filio nepos non ueniet, | 1.1 |
| post mortem autem eius ad bonorum possessionem aui ueniet. Nepote quoque solo eman- | 2.1 |
| cipato et auo mortuo, deinde patre eius, nepos praeteritus accipiet patris bonorum posses- | |
| sionem, quia suus heres esset futurus patri, si potestate aui non exisset. Filio emanci- | 3.1 |
| pato si nepos retentus sit et utrique praeteriti, utrique accipient bonorum possessionem. | |
| Si filius emancipatus in adoptiua familia nepotem sustulerit, ne nepos quidem ad bono- | 4.1 |
| rum possessionem aui naturalis ueniet. sed et si emancipatus filius procreatis nepotibus | |
| in adoptionem se dederit, ut eum filii sequantur, idem erit. plane si is, qui apud adopti- | |
| uum auum procreatus est, emancipatus sit, ueniet ad bonorum possessionem aui natu- | |
| ralis. adoptio tamdiu nocet, quamdiu quis in familia aliena sit. ceterum emancipatus ad | 5 |
| bonorum possessionem parentium naturalium uenit, sed emancipatus uiuis eis, non etiam | |
| post mortem eorum: hoc enim uerius est post mortem eorum emancipatum non admitti. | |
| Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Si retentus fuerit in | 7.pr.1 |
| potestate nepos filio emancipato, admittitur nepos uiuo auo ad patris bonorum possessionem. | |
| Ulpianus libro quadragesimo ad edictum. Non putauit praetor exheredatione notatos | 8.pr.1 |
| et remotos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos, sicuti nec iure ciuili | |
| testamenta parentium turbant: sane si uelint inofficiosi querellam instituere, est in ipsorum | |
| arbitrio. Aliqua parte tabularum exheredem scribi non sufficit, sed eo gradu, contra | 1.1 |
| quem petitur bonorum possessio. unde si a primo gradu exheredatus sit filius, a secundo | |
| praeteritus et primo gradu <s>cripti non petierint bonorum possessionem, poterit contra ta- | |
| bulas accipere bonorum possessionem. Non quaeuis exheredatio summouet filium a contra | 2.1 |
| tabulas bonorum possessione, sed quae rite facta est. Si ab uno ex heredibus sit filius | 3.1 |
| exheredatus, Marcellus libro nono digestorum scribit filium non uideri exheredatum: id- | |
| circo contra tabulas bonorum possessionem peti posse contra utrumque heredem. Si ex- | 4.1 |
| heredatus sit filius et institutus, optinente eo gradu, in quo institutus est, puto commisso | |
| edicto ab alio filio contra tabulas eum bonorum possessionem petere posse. a primo | 5.1 |
| gradu praeteritus est filius, a secundo exheredatus. s<i> in primo gradu scripti non sint in | |
| rebus humanis mortis tempore testatoris, dicendum est contra tabulas bonorum possessio- | |
| nem praeteritum petere non posse: hereditas enim in secundo gradu uersatur, non in | |
| primo, ex quo neque adiri hereditas neque bonorum possessio peti potest. sed si post | 5 |
| mortem testatoris decesserint heredes scripti, idem Marcellus putat contra tabulas bonorum | |
| possessionem semel natam competere. sed et si defecerit condicio institutionis, adhuc | |
| tantundem dicit praeteritum ab eo gradu filium contra tabulas bonorum possessionem pe- | |
| titurum. idem scribit et si postumus, qui institutus fuit, non fuerit natus: nam adhuc | |
| contra tabulas bonorum possessionem competere filio Marcellus ait. Si quis sua manu se | 6.1 |
| exheredem scripsit, an contra tabulas bonorum possessionem possit accipere, uideamus. | |
| et Marcellus libro nono digestorum nocere ei hanc exheredationem ait, quia senatus hoc | |
| pro non scripto non facit, quod contra eum est. Si quis emancipatum filium | 7.1 |
| exheredauerit eumque postea adrogauerit, Papinianus libro duodecimo quae- | |
| stionum ait iura naturalia in eo praeualere: idcirco exheredationem nocere. Sed in | 8.1 |
| extraneo Marcelli sententiam probat, ut exheredatio ei adrogato postea non noceat. Post- | 9.1 |
| liminio autem reuerso filio dicendum est exheredationem ante factam nocere. Si | 10.1 |
| filium in adoptiua familia constitutum pater naturalis exheredauerit, deinde sit filius eman- | |
| cipatus, nocebit e<i> exheredatio. In adoptionem datos filios non summoueri praetor uoluit, | 11.1 |
| modo heredes instituti sint, et hoc iustissime eum fecisse Labeo ait: nec enim in totum | |
| extranei sunt. ergo si fuerunt heredes scripti, accipient contra tabulas bonorum posses- | |
| sionem, sed ipsi soli non committent edictum, nisi fuerit alius praeteritus ex liberis qui | |
| solent committere edictum. sed si ipse scriptus non sit, sed alius, qui ei adquirere he- | 5 |
| reditatem potest, non est in ea causa, ut eum ad bonorum possessionem contra tabulas | |
| admittamus. Ut autem admittantur ad bonorum possessionem, ex liberis esse eos oportet. | 12.1 |
| ceterum si adoptiuum filium dedi in adoptionem et heredem scripsi, commisso per alios | |
| edicto bonorum possessio contra tabulas ei non dabitur. Datur autem ei, qui in adoptiua | 13.1 |
| familia est, contra tabulas possessio, si eo gradu heres scriptus sit, contra quem peti | |
| potest bonorum possessio. Non est nouum, ut emancipatus prae<te>ritus plus iuris scriptis | 14.1 |
| heredibus fratribus suis tribuat, quam habituri essent, si soli fuissent: quippe si filius qui | |
| in potestate patris est ex duodecima parte heres scribatur emancipato praeterito, dimi- | |
| diam partem beneficio emancipati occupat, qui, si emancipatum fratrem non haberet, duo- | |
| decimam partem habiturus esset. sed si ex parte minima sit heres institutus, non pro | 5 |
| ea parte, qua institutus est, tuendus est commisso edicto, sed amplius per bonorum pos- | |
| sessionem habere potest. praetori enim propositum est, cum contra tabulas bonorum | |
| possessionem dat, eas partes unicuique liberorum tribuere, quas intestato patre mortuo in | |
| hereditate habiturus esset, si in potestate mansisset: et ideo siue emancipatus siue is qui | |
| in potestatem mansit siue in adoptionem datus ex minima parte heres scriptus sit, non re- | 10 |
| digitur ad eam portionem, ex qua institutus est, sed uirilem accipit. | |
| Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Utrum autem pater | 9.pr.1 |
| adoptiuus uiuit an defunctus est, nihil interest: nam hoc solum quaeritur, an in adoptiua | |
| familia sit. | |
| Ulpianus libro quadragesimo ad edictum. Si post mortem testatoris heres institutus | 10.pr.1 |
| filius in adoptionem se dederit, bonorum possessionem contra tabulas accipere potest, | |
| quia scriptis heredibus instituti non solet nocere adoptio. Si filius in adoptio- | 1.1 |
| nem datus auo materno heres institutus sit a patre naturali, commisso per alium edicto | |
| magis est, ut bonorum possessionem accipere possit: nec enim exigimus, ut adeat here- | |
| ditatem, sed sufficit, ut ei delata sit adquirique possit. Si in adoptionem datus, postea- | 2.1 |
| quam iussu patris adoptiui hereditatem adiit, emancipatus fuerit, potest contra tabulas | |
| bonorum possessionem accipere hereditatemque ipse potius habebit, quam pater adoptiuus. | |
| Illud notandum est, quod et si adierit hereditatem in adoptionem datus, contra tabulas ei | 3.1 |
| datur: alias autem si quis legatum si quis portionem sibi datam adgnouerit, a contra | |
| tabulas bonorum possessione repellendus est. Liberi, qui contra tabulas habere non pos- | 4.1 |
| sunt, nec partem faciunt, si per alios committatur edictum: quo enim bonum est eis fauere | |
| ut partem faciant, nihil habituris? Exheredati liberi quemadmodum edictum non commit- | 5.1 |
| tunt, ita nec commisso per alios edicto cum illis uenient ad bonorum possessionem unaque | |
| eis querella superest, si de inofficioso dicant. Hi, qui propter alios contra tabulas | 6.1 |
| bonorum possessionem petunt, non exspectant ut praeteriti possessionem accipiant, uerum | |
| ipsi quoque bonorum possessionem petere contra tabulas possunt: cum enim semel bene- | |
| ficio aliorum ad id beneficium fuerint admissi, iam non curant, petant illi nec ne bonorum | |
| possessionem. | 5 |
| Paulus libro quadragesimo primo ad edictum. Si in adoptionem datus sub | 11.pr.1 |
| condicione scriptus sit heres a naturali patre, alio committente contra tabulas edictum et | |
| ipse ueniet: sed si defecerit condicio, repellitur ab ea possessione. idem puto et in eo, | |
| qui pure quidem, sed non iure scriptus sit heres. Exemplo iuris legitimi et bonorum pos- | 1.1 |
| sessio contra tabulas distribuitur: igitur nepotes ex uno filio unam partem habebunt. | |
| Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Si duobus filiis et ex altero filio | 12.pr.1 |
| duobus nepotibus bonorum possessio competat et alter ex nepotibus non petat, pars eius | |
| fratri adcrescit. si uero ex filiis alter non petat, tam fratri quam nepotibus id prodest: | |
| namque tunc duo semisses fiunt, ex quibus alterum filius, alterum nepotes consequuntur. | |
| Si prius testamentum exstet iure factum, quo filius exheredatus est, sequens | 1.1 |
| inperfectum, in quo praeteritus sit filius, posteriore testamento praeteritus recte petet bo- | |
| norum possessionem, si remoto quoque filio potiores sunt in ea hereditate posteriore | |
| testamento scripti heredes: et ita ius habet, ut, cum is, contra quem filius petit bonorum | |
| possessionem, amoto filio possit optinere hereditatem, filius quoque recte uideatur petere | 5 |
| bonorum possessionem, si uero ille non possit optinere hereditatem, filius quoque excludatur. | |
| Iulianus libro uicesimo tertio digestorum. Cum emancipatus bonorum pos- | 13.pr.1 |
| sessionem contra tabulas accipit, scriptus heres ei hereditatem petenti cogendus est et | |
| praedia et seruos hereditarios praestare: omne enim ius transferri aequum est, quod per | |
| causam hereditariam scriptus heres nanciscitur, ad eum, quem praetor heredis loco con- | |
| stituit. Qui duos filios et ex altero eorum nepotem habebat, eum in adoptionem dedit et | 1.1 |
| heredem instituit praeterito altero filio: quaeritur, quid in his seruari debeat, utrum in | |
| partem patris sui admittatur an uirilem portionem habeat. respondi: in adoptionem datus | |
| nepos et heres scriptus, quamdiu pater eius aut in potestate aut emancipatus est, non | |
| potest contra tabulas bonorum possessionem accipere: sed et si pater eius, antequam bono- | 5 |
| rum possessionem acciperet, decesserit, non admittitur nepos ad bonorum possessionem. | |
| Si pater emancipato filio praeterito heredes duos scripserit, filium quem in potestate ha- | 2.1 |
| bebat et alterum quem in adoptionem dederat, ex quo duos nepotes in familia reliquerat, | |
| qui et ipsi testamento praeteriti sint: bonorum possessionem pro parte tertia emancipatus, | |
| pro parte tertia is qui in potestate remansit, pro parte tertia qui in adoptionem datus est | |
| et filii eius simul habebunt, ita ut sextans patri, sextans nepotibus cedat. Si pater ex | 3.1 |
| duobus filiis alterum habentem filios emancipauerit | |
| et unum ex nepotibus, quem ante emancipauerat, in locum filii adoptauerit, praeterito de- | |
| inde emancipato decesserit, aequius erit nepoti, qui in locum filii uenerit, succurri et in | |
| tres partes hereditatem diduci, ut unam habeat qui in potestate remanserit, alteram nepos | 5 |
| adoptatus in locum filii, tertiam emancipatus cum filio suo, qui nepotis loco fuerit. sed | |
| etsi mortuo filio alter ex nepotibus in locum filii adoptatus fuerit, tres partes in bonis | |
| fient, cum sit aequius eum, qui in locum filii adoptatus est, non minus habere, quam si | |
| non ex numero nepotum, sed extraneus adoptatus esset. | |
| Africanus libro quarto quaestionum. Si duobus filiis emancipatis alter heres | 14.pr.1 |
| institutus sit, alter praeteritus, si institutus adierit, quamuis uerbis edicti parum expressum | |
| sit, tamen non posse eum petere bonorum possessionem respondit, quia iudicium patris | |
| secutus sit: nec enim emancipatum, si legatum acceperit, admitti ad bonorum possessio- | |
| nem, siue ab heredibus institutis siue ab his, qui contra tabulas petierint, acceperit. sed | 5 |
| illud obseruandum, ut praetor eum, qui heres institutus adierit, in eam partem qua scriptus | |
| sit tueri debeat, dum tamen non ampliorem, quam habiturus esset, si bonorum possessio- | |
| nem accepisset: ut hactenus deteriorem causam suam fecerit, quod, si ex minore parte sit | |
| institutus, eam dumtaxat retinere possit et quod extraneis quoque legata praestare cogatur. | |
| quod si is qui in potestate est heres institutus sit, quoniam necessarius heres fit, non aliud | 10 |
| dici posse, quam et ipsum petere posse bonorum possessionem, si modo hereditati se non | |
| inmiscuerit: tunc enim, quia iudicium patris comprobasse uidetur, in eodem loco quo eman- | |
| cipatum haberi debere. Filius in adoptiua familia uxore ducta filium sustulit eumque | 1.1 |
| post mortem patris adoptiui emancipauit: hunc nepotem contra tabulas aui naturalis de- | |
| creto posse petere bonorum possessionem respondit. item si filius emancipatus sublato filio | |
| et emancipato adrogandum se dederit et mortuo adoptiuo patre decesserit, et contra patris | |
| et contra aui tabulas ex decreto hunc admitti minime dubitari debere, ne alioquin ab | 5 |
| omnium bonis excluderetur. | |
| Marcianus libro quinto regularum. Si praeteritus filius emancipatus ex- | 15.pr.1 |
| ceptionem doli mali agenti heredi patris opposuerit de eo quod patri debuit, non posse | |
| eum contra tabulas bonorum possessionem p<e>tere existimo: nam hoc ipso quasi repudiauit | |
| bonorum possessionem. quod ita intellegendum est, si heredem petentem debitum noluerit | |
| filius repellere illa exceptione 'si non contra tabulas bonorum possessio filio dari potest', | 5 |
| sed magis doli exceptione usus est. | |
| Pomponius libro quarto ad Sabinum. Si emancipatus filius nepoti in po- | 16.pr.1 |
| testate aui relicto ab extraneo herede fideicommissam hereditatem, si liberatus aui potestate | |
| fuisset, reliquisset: si suspectus auus sit quasi consumpturus bona nepotis, non esse ei | |
| dandam bonorum possessionem. | |
| Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum. Si pater se dederit in adoptio- | 17.pr.1 |
| nem nec sequatur eum filius emancipatus ab eo antea factus, quia in alia familia sit pater, | |
| in alia filius, bonorum possessionem contra tabulas non potest filius eius habere: et ita | |
| Iulianus scripsit. Marcellus autem ait iniquum sibi uideri excludi eos a bonorum posses- | |
| sione, cum pater se dedit in adoptionem: ubi enim filius non datur in adoptionem, at pater | 5 |
| se dat, nullum patrem filio adsignat: quae sententia non est sine ratione. | |
| Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum. Sub condicione exheredatus | 18.pr.1 |
| contra tabulas bonorum possessionem petet, licet sub condicione heres institutus a contra | |
| tabulas bonorum possessione excludatur: certo enim iudicio liber<i> a parentium successione | |
| remouendi sunt. Ei, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, tam legati quam | 1.1 |
| fideicommissi exactio, sed et mortis causa donationis retentio denegatur: nec interest, per | |
| semet ipsos an per alium quaeratur. | |
| Tryphoninus libro quinto decimo disputationum. Quod uolgo dicitur liberis | 19.pr.1 |
| datam bonorum possessionem contra lignum esse sic intellegendum est, ut sufficiat ex- | |
| stitisse tabulas mortis tempore patris, ex quibus uel adiri hereditas uel secundum eas bo- | |
| norum possessio peti potuit, quamuis neutrum eorum postea secutum sit uel sequi potuit: | |
| nam si uel omnes instituti substitutique ante testatorem decesserint uel is scriptus heres | 5 |
| fuit, cum quo testamenti factio non fuit, peti contra tabulas inane est, quae sine effectu | |
| fore<n>t. | |
| Idem libro nono decimo disputationum. Filium quem in potestate habebat exheredauit, | 20.pr.1 |
| emancipatum praeteriit: quaesitum est, quatenus emancipatus bonorum possessionem habi- | |
| turus sit. dixi, si scripti heredes extranei adierint hereditatem, repellendum esse filium, | |
| qui mansit in potestate. quod si hi repudiauerint hereditatem (quo<d> facile sunt facturi nihil | |
| laturi ex hereditate propter eum, qui contra tabulas accepit bonorum possessionem), filius | 5 |
| ab intestato patris suus heres deprehendetur: emancipatus autem petens contra tabulas | |
| bonorum possessionem solus habebit bonorum possessionem. sed cum exheredatio non | |
| adita hereditate ex testamento nullius sit momenti (ideoque non obstare eam nec quo | |
| minus contra tabulas libertorum patris accipiat bonorum possessionem, Iulianus recte re- | |
| spondit, ne testamentum per omnia irritum ad notam exheredationis solam profecisse ui- | 10 |
| deatur), redit res ad intestati exitum, ut aduersus filium suum ex asse heredem ab intestato | |
| patr<i> emancipatum praetor in parte dimidia tueatur. erit ergo uenale beneficium scripti | |
| heredis extranei, ut, cum ipse iure hereditatis nihil sit consecuturus, adeundo repellat filium | |
| in potestate relictum praestetque assem emancipato filio iure contra tabulas bonorum pos- | |
| sessionis: si autem omiserit hereditatem, in portionem bonorum exheredatum effect<u> ad- | 15 |
| mittet, iure factum solum suum heredem. sed quemadmodum praetor emancipatum tueatur, | |
| si adita non fuerit hereditas, ita nec filius qui in potestate remansit aditione adhibita in | |
| totum expellendus erit, sed ad hereditatis petitionem admittendus est ex causa inofficiosi | |
| querellae contra emancipatum mouendae. Uideamus tamen isto casu, quo utrique ad bona | 1.1 |
| patris ueniunt, an ei conferre debeat emancipatus: nam neque ex hac parte edicti uerbis | |
| id facere cogitur, unde contra tabulas accepit bonorum possessionem, quae inter eos, qui- | |
| bus ita bonorum possessio dabitur, caueri de collatione ab emancipato iubet: iste enim qui | |
| mansit in potestate quod exheredatus nominatim fuit, non est uocatus ad bonorum posses- | 5 |
| sionem contra tabulas: neque ex ill<a> parte edicti, qua intestato patre mortuo emancipatus | |
| ad bonorum possessionem admissus ad collationem compellitur, quia etsi frater ab intestato | |
| heres sit, emancipatus tamen non inde accepit bonorum possessionem. et uereor, ne hac- | |
| tenus filio suo profuerit factum heredis scripti non adeuntis, ut eum ad portionem admit- | |
| teret bonorum paternorum, non etiam eorum, quae emancipatus propria habuit, et hoc sit | 10 |
| consequens illi, quod, cum ex minore parte scriptus a patre heres relictus in potestate, | |
| admisso fratre emancipato ad contra tabulas bonorum possessionem, eius beneficio plus | |
| consequatur, quamuis edicti uerbis collatio inducatur, ex mente praetoris denegandum eam | |
| respondetur. multo magis autem huic conferri non oportet, quia ei a patre exheredatus, | |
| a praetore ad bonorum possessionem contra tabulas non uocatus occasione omissae here- | 15 |
| ditatis a scripto herede (nihil habituro propter delatam emancipato a praetore contra ta- | |
| bulas bonorum possessionem) nomen sui heredis adeptus est. Legata tamen ex parte sua | 2.1 |
| iste emancipatus liberis et parentibus praestare cogetur non solida, sed deminuta in dimi- | |
| dium, quod relinquitur manenti in potestate. sed nec aduersus eum constituendae actionis | |
| legatorum ratio est, qui mero iure intestato heres exstitit. Sed qui accepit contra tabulas | 3.1 |
| bonorum possessionem, etiamsi non fuerit adita hereditas a scripto, praestat legata ea parte | |
| testamenti data, contra quam bonorum possessio accepta est. erit ergo melior hoc casu | |
| condicio in familia relicti filii, quam foret, si exheredatus non esset. | |
| Modestinus libro sexto pandectarum. Si is, qui filium et ex eo nepotem in potestatem | 21.pr.1 |
| habebat, filium in adoptionem dedit nepote retento in potestate, postea filius emancipatus | |
| a patre adoptiuo decessit extraneis heredibus institutis: filius huius, qui in potestate aui | |
| remansit, contra tabulas patris sui bonorum possessionem petere poterit, quamuis num- | |
| quam in potestate huius fuerit. ideo nec debuisse in potestate esse uidetur. nam, si aliter | 5 |
| obseruatur, nec si emancipatus filius fuerit, nepos ex eo, qui in potestate aui remansit, | |
| bonorum possessionem contra tabulas petere poterit. Idemque iuris est, si emancipato | 1.1 |
| filio nepos ex eo in potestate aui remanserit et postea patri suo in adoptionem datus fuerit: | |
| id est contra tabulas aui bonorum possessionem petere poterit, quia per adoptionem <in> aliena | |
| familia non fuerit. Sed si emancipatus filius meus adoptauerit extraneum filium, is qui | 2.1 |
| adoptatus est filius contra tabulas meas bonorum possessionem petere non poterit, quia | |
| numquam nepotis loco apud me fuit. |