| DE LEGATIS PRAESTANDIS CONTRA TABULAS BONORUM | |
| POSSESSIONE PETITA | |
| Ulpianus libro quadragesimo ad edictum. Hic titulus aequitatem quandam habet natu- | 37.5.1.pr.1 |
| ralem et ad aliquid nouam, ut, qui iudicia patris rescindunt per contra tabulas bonorum | |
| possessionem, ex iudicio eius quibusdam personis legata et fideicommissa praestarent, hoc | |
| est liberis et parentibus, uxori nuruique dotis nomine legatum. Generaliter parentes et | 1.1 |
| liberos praetor excepit nec gradus liberorum parentiumue enumerauit: in infinitum igitur | |
| eis praestabitur. sed nec personas prosecutus est, utrum ex uirili sexu an ex feminino | |
| descendent. quisquis igitur ex liberis parentibusque fuerit, ad legati petitionem admittetur, | |
| sed ita demum, si iura cognationis sunt inter eos. Liberos autem etiam eos ad legatorum | 2.1 |
| petitionem admittimus, qui in adoptionem dati sunt uel etiam <ad>optiui, dummodo maneant | |
| liberi. Postumis liberis legata relicta utique praestabuntur: | 3.1 |
| Iulianus libro uicesimo tertio digestorum. et ideo si praegnate uxore filius emanci- | 2.pr.1 |
| patus fuerit et bonorum possessionem contra tabulas acceperit, legatum nepoti praestare | |
| debebit. | |
| <Ulp>ianus libro quadragesimo ad edictum. Sed et si mortis causa dona- | 3.pr.1 |
| tiones <sunt in personas exceptas> collatae, credo tuendae sunt: si autem excepti non sunt, | |
| auferendas eis puto mortis causa donationes. Liberis autem tantum et parentibus | 1.1 |
| praetor prospexit, non etiam fratri et sorori conseruauit legatum. Hoc autem solum de- | 2.1 |
| betur, quod ipsis parentibus relictum est et liberis: ceterum si seruo eorum fuerit ad- | |
| scriptum uel subiectae iuri eorum personae, non debetur: nec enim quaerimus, cui adqui- | |
| ratur, sed cui honor habitus sit. Sed et si coniunctim e<i> fuerit legatum relictum cum eo, | 3.1 |
| cui non praestatur, sua tantum portio ei conseruabitur. Item si quis ex his personis ro- | 4.1 |
| gatus sit restituere extero quod sibi relictum est, dicendum non esse legatum praestandum, | |
| qui<a> emolumentum ad eum non respicit. Sed si proponas extero legatum rogatumque | 5.1 |
| eum praestare hoc alicui ex liberis parentibusque, consequenter dicemus praestari debere. | |
| Hoc amplius et si extraneo relictum sit sub hoc modo, ut alicui ex liberis praestet, | 6.1 |
| aequissimum erit dicere non debere ei praetorem denegare actionem. Ea autem legata | 7.1 |
| sola praestant qui contra tabulas bonorum possessionem acc<i>piunt, quae utiliter data sunt, | |
| uerum idcirco non debentur, quod filius contra tabulas bonorum possessionem accipit, | |
| Iulianus libro uicesimo tertio digestorum. cum propter hoc plerumque | 4.pr.1 |
| scripti heredes omittant hereditatem, cum scirent emancipatum aut petisse aut petiturum | |
| contra tabulas bonorum poss<ess>ionem. | |
| Ulpianus libro quadragesimo ad edictum. Filium quis impuberem heredem scripsit | 5.pr.1 |
| eique substituit, emancipatum autem filium praeteriit: deinde uterque filius acceperunt | |
| bonorum possessionem: legata sunt etiam <a> substituto impuberis relicta non tantum liberis | |
| et parentibus, uerum etiam extraneis: quaeritur, an mortuo impubere cogatur substitutus | |
| ea praestare. et si quidem ab impubere relicta sunt, solis liberis parentibusque prae- | 5 |
| standa sunt: sin uero <a> substituto impuberis, omnibus eum praestare oportet habita ratione | |
| legis Falcidiae, scilicet ut partis dimidiae, quae ad eum ex bonis patris peruenit, quartam, | |
| id est totius assis sescunciam retineat. Quod si impubes ex uncia dumtaxat institutus | 1.1 |
| heres fuerit, magis est semissem usque legata praestaturum habita ratione legis Falcidiae: | |
| licet enim ex uncia fuerit impubes institutus, tamen quod accessit, augebit legata a sub- | |
| stituto relicta. Omnibus autem liberis praestari legata praetor uoluit exceptis his liberis, | 2.1 |
| quibus bonorum possessionem praetor dedit ex causis supra scriptis: nam si dedit bono- | |
| rum possessionem, non putat legatorum eos persecutionem habere. constituere igitur apud | |
| se debet, utrum contra tabulas bonorum possessionem petat an uero legatum persequatur: | |
| si elegerit contra tabulas, non habebit legatum: si legatum elegerit, eo iure utimur, ne | 5 |
| petat bonorum possessionem contra tabulas. Si quis contra tabulas bonorum | 3.1 |
| possessionem acceperit, deinde postea apparuerit eum ex his liberis non fuisse, qui eam | |
| bonorum possessionem accipere possunt, ex his tamen esse, quibus legata praestantur: | |
| optinuit non esse ei denegandam petitionem legatorum, siue ordinariam bonorum posses- | |
| sionem petierit siue Carbonianam. Non solum autem legatum denegatur ei, qui bonorum | 4.1 |
| possessionem accepit, uerum etiam si quid aliud ex uoluntate accepit. cui consequens est, | |
| quod Iulianus scripsit, si fratri suo impuberi substitutus sit acceperitque contra tabulas | |
| bonorum possessionem, denegari ei persecutionem hereditatis fratris impuberis mortui, cui | |
| a patre substitutus est. Si legata fuerint relicta liberis et extraneis, licet utrorumque | 5.1 |
| praestatio Falcidiae locum faceret legataque liberorum reccideret, tamen nunc ob hoc, | |
| quod extraneis non praestantur legata, liberorum augentur. Sed et si portio hereditatis | 6.1 |
| fuerit adscripta ei, qui ex liberis parentibusue est, an ei conseruanda sit, ut sole<n>t legata? | |
| et Iulianus saepissime scripsit in portione quoque hereditatis idem quod in legato pro- | |
| bandum, cuius sententia rescripto diui Pii comprobata est, cum hereditates non modo | |
| honestio<re> titulo, sed et pleniore onere tribuantur. Ad eum autem modum talibus per- | 7.1 |
| sonis succurrendum est, ut ampliore quidem quam uirili portione hereditatis data usque | |
| ad uirilem tueantur, in minorem autem eatenus actiones his tribuantur, quatenus scriptae | |
| sint. idem obseruatur et circa legata fideiue commissa, quae his data fuerint, et in mortis | |
| causa donationibus. Is autem, cui portio hereditatis conseruatur, utrum omnibus an tan- | 8.1 |
| tum exceptis personis legata cogatur praestare? et magis probatur exceptis personis solis | |
| praestanda: nec tamen solius commodo id cedit. nam si legatis onerata sit portio tam | |
| liberorum parentiumue quam extraneorum, i<d>, quod extraneis non praestatur, liberis pa- | |
| rentibusue profuturum non dubitamus. igitur ita demum quod extraneis non praestatur | 5 |
| communicatur cum eo, qui contra tabulas petit, si non legatariis liberis parentibusque | |
| dandum sit. | |
| Iulianus libro uicesimo tertio digestorum. Saluius Aristo Iuliano salutem. qui filium | 6.pr.1 |
| emancipatum habebat, praeterito eo patrem suum et extraneum heredem instituit et patri | |
| legatum dedit: filius contra tabulas bonorum possessionem petit: quaero, si aut uterque | |
| hereditatem adisset aut alter ex his aut neuter, an et quantum legatorum nomine patri | |
| debeatur. respondit: saepe animaduerti hanc partem edicti, qua emancipatus accepta contra | 5 |
| tabulas bonorum possessione liberis et parentibus legata praestare iubetur, habere non- | |
| nullas reprehensiones: nam si dodrans legatus fuerit, plus habiturus est cui legatum erit | |
| quam emancipatus. decreto itaque ista temperari debebunt, ut et hereditatis partem eman- | |
| cipatus praestet ita, ne scriptus heres amplius habeat quam emancipatus, et legatorum | |
| modus temperaretur, ut nihil plus ex legatis ad aliquem perueniat, quam apud emancipatum | 10 |
| bonorum possessionis nomine remansurum est. | |
| Tryphoninus libro sexto decimo disputationum. Nam secundum constitutionem diui | 7.pr.1 |
| Pii ad Tuscium Fuscianum Numidiae legatum placuit parentes et liberos heredes quoque | |
| institutos tueri usque ad partem uirilem exemplo legatorum, ne plus haberent ex institu- | |
| tione tales personae, quam ad eum peruenturum esset, qui contra tabulas bonorum pos- | |
| sessionem accepit. | 5 |
| Ulpianus <libro> quadragesimo ad edictum. Uirilis portio quemadmodum accipienda sit, | 8.pr.1 |
| uideamus. pone duos esse, qui contra tabulas bonorum possessionem accipiunt, unum esse | |
| ex liberis parentibusque: uirilis tertia erit portio: sed si tres sunt, qui contra tabulas ac- | |
| ceperunt, quarta erit uirilis: hoc idem et in legatis obseruabitur. sed si unus sit ex liberis, | |
| qui accepit contra tabulas bonorum possessionem, plures sint, qui ex liberis parentibusque | 5 |
| legata acceperunt, sic hoc accipiendum est, ut filius praeteritus semissem habeat, ceteri | |
| omnes, qui sunt ex liberis parentibusue, semissem. Si quis ex liberis parentibusque et heres | 1.1 |
| institutus sit et legatum acceperit, utrum tantum portionem ei conseruamus an uero et lega- | |
| tum an alterutrum quod elegerit? et magis est, ut utrumque conseruetur, sed sic, ne am- | |
| plius in utroque quam uirilem habeat. Si adierit hereditatem is cui uirilis conseruatur, | 2.1 |
| libertates competent ex necessitate per aditionem: uerumtamen uidendum est, an de dolo | |
| actione teneatur qui adit, et magis est, ut, si denuntiante eo, qui praeteritus accepit contra | |
| tabulas bonorum possessionem, hic adiit hereditatem pollicente eo portionem uirilem, sit | |
| quod ei imputetur et de dolo actione teneatur: damno enim adficit hereditatem, dum com- | 5 |
| petunt libertates. Si quid uxori nuruique fuerit legatum praet<e>r dotem, accepta contra | 3.1 |
| tabulas bonorum possessione non praestabitur. Nurus autem appellatione et pronurum ce- | 4.1 |
| terasque contineri nulla dubitatio est. Cum autem dotis nomine legatur, non puto ad ui- | 5.1 |
| rilem uxorem nurumue redi<g>endam, cum mulier ista ad aes alienum ueniat. Non solum | 6.1 |
| autem dotem praelegatam praetor complectitur, uerum etiam si pro dote aliquid fuerit | |
| relictum, ut puta si dos in rebus sit et pro rebus ei quantitas relinquatur uel contra: dum | |
| tamen hoc nominetur, quod pro dote relinquitur. | |
| Paulus libro quadragesimo primo ad edictum. Sed et si plus sit in legato quam in | 9.pr.1 |
| dote, dabitur illis actio. | |
| Ulpianus libro quadragesimo ad edictum. Sed et si pro dote ex parte aliqua eandem | 10.pr.1 |
| heredem scripserit, tuendam esse puto. Esse autem uxorem mortis tempore | 1.1 |
| exigemus. si nurui dotem praelegauerit eaque mortis tempore nupta sit, nullum legatum | |
| est, quia dos nondum debeatur: sed cum et constante matrimonio aduersus heredes soceri | |
| dabitur actio, dicendum est etiam praelegatae dotis petitionem dari debere. Non omnia, | 2.1 |
| quae ab omnibus gradibus relicta sunt, legata praestare e<u>m oportet qui contra tabulas | |
| petit, sed ea sola, quae in eo gradu <d>ata sunt, contra quem bonorum possessionem accepit. | |
| sed nonnumquam contra alium quidem gradum petita est bonorum possessio, ex alio uero | |
| legata praestanda sunt: ut ecce duos gradus heredum fecit, emancipatum praeteriit, ab | 5 |
| utroque tamen gradu liberis et parentibus legata adscripsit. ait Iulianus: si quidem ali- | |
| quis ex primo gradu uiuit, ea legata praestabit, quae liberis et parentibus a primo gradu | |
| data sunt: sin uero nemo uiuit eorum, ea quae a sequenti: quod si neque ex primo gradu | |
| neque ex secundo quisquam in rebus fuerit humanis, cum testator moritur, tunc ab in- | |
| testato magis bonorum possessionem praeterito filio competere nec legata cuiquam prae- | 10 |
| standa: quod si post mortem testatoris ante aditam hereditatem instituti decesserint, contra | |
| ipsos quidem uideri petitam, uerumtamen ab eis relicta legata non esse praestanda, sed | |
| quae a substitutis relicta sunt. | |
| Paulus libro quadragesimo primo ad edictum. At ubi institutus et substitutus ui- | 11.pr.1 |
| uant, licet nemo adeat hereditatem, ea tamen legata deberi dicimus, quae ab instituto | |
| data sunt. | |
| Ulpianus libro quadragesimo ad edictum. Siue autem omiserint instituti siue non | 12.pr.1 |
| omiserint, dicendum est legata, quae ab ipsis relicta sunt, praestanda, quamuis secundo | |
| grad<u> instituti omittentibus eis adierint hereditatem. | |
| Tryphoninus libro secundo disputationum. Item a substituto legata deberi dicimus, si | 13.pr.1 |
| institutus condicione defectus esset, quae in ipsius potestate non fuit: nam si eam, quae | |
| in ipsius potestate fuit, non impleuit, pro eo habendus est, qui noluit adire hereditatem, | |
| quando nihil habiturus emolumenti condicioni merito non paruerit. | |
| Ulpianus libro quadragesimo ad edictum. Nonnumquam contra tabulas bonorum pos- | 14.pr.1 |
| sessionem quis habet iure secundum tabulas bonorum possessionis: ut puta heres institutus | |
| est emancipatus filius, alius emancipatus praeteritus, institutus accepit contra tabulas bo- | |
| norum possessionem, praeteritus omisit: apertissimum est, ut cogatur omnibus perinde | |
| legata praestare, atque si commissum edictum non fuisset: nec enim occasio emancipati | 5 |
| praeteriti debet institutum lucro adficere, cum praeteritus iure suo non utatur. Si ab uno | 1.1 |
| ex filiis herede instituto nominatim alicui ex liberis parentibusque legatum datum sit et | |
| acceperit bonorum possessionem contra tabulas cum aliis, melius est probare omnes, qui | |
| contra tabulas bonorum possessionem acceperunt, cogendos id legatum praestare. | |
| Paulus libro quadragesimo primo ad edictum. Is qui in potestate est praeteritus legata | 15.pr.1 |
| non debebit praestare, etsi contra tabulas bonorum possessionem petierit, quia et non pe- | |
| tita bonorum possessione intestati hereditatem optineret: nec enim exceptio doli mali huic | |
| nocet et absurdum est eum cogi legata praestare, quia bonorum possessionem petierit, | |
| cum et sine hac hereditatem habiturus sit suo iure. unde si duo praeteriti sunt, emanci- | 5 |
| patus et is qui in potestate est, quidam nec emancipatum praestare debere legata existi- | |
| mant, quia effectu fratris aufert partem dimidiam, cum et si hic non peteret, suus solus | |
| rem habiturus esset. quid ergo est? ubi praeteritus sit suus, uerius est quod dictum est: | |
| ubi uero scriptus est et uoluntatem patris habet, debet teneri legatariis, etiamsi omiserit | |
| bonorum possessionem. Sed si unus emancipatus heres scriptus sit, alter praeteritus et | 1.1 |
| utrique contra tabulas bonorum possessionem acceperint, et institutus eadem praestat quae | |
| praeteritus. sed si solus heres institutus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, | |
| omnibus debebit legata praestare, perinde atque si adisset hereditatem. sed si scriptus | |
| quidem adierit hereditatem, praeteritus autem bonorum possessionem acceperit: hic qui- | 5 |
| dem, qui bo<no>rum possessionem acceperit, certis personis legata debebit, de scripto autem | |
| quaeritur. et complures putant certis personis et eum praestare debere, quod puto uerius | |
| esse: nam et praetor hac ratione eum tuetur, quod ex liberis est qui contra tabulas petere | |
| potuerunt. Ita autem tuendus est in partem dimidiam, si aut ex maiore parte quam di- | 2.1 |
| midia heres institutus sit aut ex semisse: quod si ex minore parte quam dimidia institutus | |
| sit, dicimus non ex maiore parte, quam institutus sit, tuendum eum esse: qua enim ratione | |
| maiore<m> partem habere potest, cum nec bonorum possessionem accepit nec ex maiore | |
| parte institutus sit? Ei, quae dotem non habet, nullum legatum debebitur, licet sub prae- | 3.1 |
| textu dotis legetur. Si extraneo herede instituto sub hac condicione | 4.1 |
| exceptae personae legatum sit, si heredi decem dederit, ita ei legatorum actio dabitur, si | |
| ei, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, dederit, non si heredi instituto, quia | |
| absurdum est illum commoda hereditatis habere, alium onera sustinere in praestando legato. | |
| sed et si Titio iussus fuerit dare, non illi, sed filio dare debet. | 5 |
| Ulpianus libro quarto disputationum. Si duo proponantur esse unus in potestate prae- | 16.pr.1 |
| teritus, alius emancipatus institutus, apparet commissum esse edictum per eum, qui in | |
| potestate est: et si ambo petissent contra tabulas bonorum possessionem, is quidem, qui | |
| in potestate mansit, cum rem ab intestato habeat, non praestabit liberis et parentibus legata. | |
| emancipatus uero numquid nec ipse praestat, quia ei rem auferret, qui praestaturus non | 5 |
| erat, si solus esset? sed uerius est uel hunc saltem debere liberis et parentibus praestare | |
| legata. proinde si contra tabulas non accepit, dicendum est tuendum eum in partem | |
| et utique liberis parentibusque legata praestaturum. sed an et omnibus, dubito: tamen | |
| quia plena fruatur uoluntate, plenum et obsequium praestare testatoris iudicio pro sua | |
| parte debet. | 10 |
| Iulianus libro trigensimo sexto digestorum. Si emancipato filio prae- | 17.pr.1 |
| terito pater extraneum heredem instituisset et ab eo rem legasset eaque adita hereditate | |
| dolo scripti heredis perisset, aduersus emancipatum utilis actio dari debebit ei scilicet per- | |
| sonae, cui filius legata praestare cogitur, quia praetori propositum est sine iniuria cetera- | |
| rum personarum bonorum possessionem contra tabulas testamenti dari. | 5 |
| Africanus libro quarto quaestionum. Nepos qui in potestate mansit et filius suus he- | 18.pr.1 |
| redes instituti sunt: nepoti legatum dedit: pater eius emancipatus petit bonorum posses- | |
| sionem: nepos legato contentus est. quidam in eum solum, qui in potestate esset, legati | |
| actionem nepoti dandam responderunt, quia ei nihil auferatur et emancipatus partem filii | |
| sui occupet, in qua onus legatorum non consisteret. sed rectius dicetur in emancipatum | 5 |
| solum dandam esse actionem nepoti, et quidem non ultra quadrantem, | |
| Idem libro quinto quaestionum. quia, et si omnes petissent bonorum possessionem, semis | 19.pr.1 |
| nep<o>tis inter eum et patrem eius diuideretur. | |
| Marcianus libro quarto regularum. Si filius emancipatus contra ta- | 20.pr.1 |
| bulas bonorum possessionem petierit, tuendos quidem liberos et parentes constat. sed | |
| si uarie donatum fuerit exceptis personis a testatore mortis causa, pro rata conferent ad | |
| uirilem emancipat<o>, sicut accidit in portionibus hereditariis et legatis. Intestato autem | 1.1 |
| mortuo patre super donationibus mortis causa factis non poterit filius quaeri, quoniam | |
| comparatio nulla legatorum occurrit. | |
| Papinianus libro tertio decimo quaestionum. Si portio hereditatis, quam excepta per- | 21.pr.1 |
| sona beneficio legis habere potuit, repudietur, pro ea quoque parte filius, qui bonorum | |
| possessionem accepit, non aliis quam exceptis personis legata praestabit. | |
| Idem libro quinto responsorum. Bonorum possessione contra tabulas testamenti prae- | 22.pr.1 |
| terito emancipato filio data, scriptus heres alter filius, qui possessionem accepit uel iure | |
| ciuili contentus non accepit, legata praecipua non habebit. | |
| Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum. Hi, quibus uel relictum uel uirilem diuus | 23.pr.1 |
| Pius conseruari constituit, ex seruis, qui libertatem propter bonorum possessionem contra | |
| tabulas acceptam consequi non potuerunt, nihil habebunt. | |
| Tryphoninus libro sexto decimo disputationum. Interuenit illa quaestio, quando nu- | 24.pr.1 |
| mero liberorum esse debeat is cui legatum datum est, ut id ferre possit a filio contra ta- | |
| bulas bonorum possessionem accipiente. et placet sufficere in ea necessitudine tunc esse, | |
| quando dies legati cedit. | |
| Marcellus libro nono digestorum. Qui filium emancipauerat et nepotem ex eo reti- | 25.pr.1 |
| nuerat in potestate, testamento filium exheredauit, nepotem ex aliqua parte instituit here- | |
| dem et alium filium emancipatum praeteriit. potest defendi nepotem quoque bonorum pos- | |
| sessionem contra tabulas petere posse: nam pro ea parte, qua quisque intestato suus heres | |
| esset, si pater suus heres non esset, bonorum possessio defertur. Is, cuius filius in adoptione | 1.1 |
| erat, nepotem, quem filius postea procreauerat, scripsit heredem, emancipatum filium prae- | |
| teriit: num habet nepos ex edicto bonorum possessionem? tuendus tamen exemplo paren- | |
| tium et liberorum, quibus legata praestare coguntur qui bonorum possessionem contra ta- | |
| bulas acceperunt. Si forte ex eodem filio retinuerat nepotem unum pluresue, indubitate | 2.1 |
| pro ea parte tuendus est, pro qua parte tue<re>tur, si ex filia nepos aut mater defuncti he- | |
| redes institu<t>i essent: nam his comparatur. |