| DE COLLATIONE BONORUM | |
| Ulpianus libro quadragesimo ad edictum. Hic titulus manifestam habet aequi- | 37.6.1.pr.1 |
| tatem: cum enim praetor ad bonorum possessionem contra tabulas emancipatos admittat | |
| participesque faciat cum his, qui sunt in potestate, bonorum paternorum: consequens esse | |
| credit, ut sua quoque bona in medium conferant, qui appetant paterna. Inter eos dabitur | 1.1 |
| collatio, quibus possessio data est. Plane si minorem uel alium, quem restituere in inte- | 2.1 |
| grum solet praetor, restituerit ad bonorum possessionem contra tabulas petendam quam | |
| omiserat, utique etiam collationis commodum ei restituit. Si ex dodrante fuit institutus | 3.1 |
| filius qui erat in potestate, extraneus ex quadrante, emancipatum accipientem contra ta- | |
| bulas pro quadrante tantum bona sua collaturum Iulianus ait, quia solum quadrantem fratri | |
| abstulit: argumentum pro hac sententia adfert Pomponius, quod filius emancipatus nepo- | |
| tibus ex se natis solis conferre cogitur. Pater filium quem in potestate habebat et ex- | 4.1 |
| traneum heredem scripsit, emancipatum praeteriit: bonorum possessionem contra tabulas | |
| uterque filius accepit. potest non incommode dici emancipatum ita demum conferre fratri | |
| suo debere, si aliquid ei ex causa hereditaria abstulerit: nam si minore ex parte qua<m> | |
| dimidia is qui in potestate erat heres scriptus fuerit, inique uidebitur collationem postulare | 5 |
| ab eo, propter quem amplius hereditate paterna habiturus est. Totiens igitur collationi | 5.1 |
| locus est, quotiens aliquo incommodo adfectus est is qui in potestate est interuentu eman- | |
| cipati: ceterum si non est, collatio cessabit. Uel maxime autem tunc emancipatum con- | 6.1 |
| ferre non oportet, si etiam iudicium patris meruit nec quicquam amplius nanciscitur, quam | |
| ei pater dedit. Sed et si legatis meruit semissem uel tantum, quantum contra tabulas | 7.1 |
| bonorum possession<e> occupat, dicendum est non esse cogendum ad collationem. Ibi- | 8.1 |
| dem Iulianus ait, si bonorum possessione accepta decesserit is qui in potestate | |
| est, ad collationem bonorum cogendum emancipatum, ut tantum heredi eius conferat, quan- | |
| tum conferret ipsi, si uiueret. quod si ante acceptam bonorum possessionem decesserit suus, | |
| heredem eius praetor ita tueri debebit, inquit, pro ea parte, qua heres scriptus fuit is qui | 5 |
| in potestate erat, non tamen ultra uirilem: ad collationem autem non admittit eum in hunc | |
| casum, quia bonorum possessio admissa non est. Iubet autem praetor ita fieri collationem, | 9.1 |
| ut recte caueatur: caueri autem per satisdationem oportere Pomponius ait. an pignoribus | |
| caueri possit, uideamus: et Pomponius libro septuagesimo nono ad edictum scripsit et reis | |
| et pignoribus recte caueri de collatione, et ita ego quoque puto. Si frater cauere non | 10.1 |
| possit, curator portionis eius constituitur, apud quem refecta pecunia collocetur, ut tunc | |
| demum recipiat quod redactum est, cum bona propria contulerit. quod si per contumaciam | |
| actiones denegatae sint, oblata postea cautione recipit pristinum ius. Quamuis autem | 11.1 |
| edictum praetoris de cautione loquatur, tamen etiam re posse fieri collationem Pomponius | |
| libro septuagensimo nono ad edictum scripsit. aut enim re, inquit, aut cautione facienda | |
| collatio est. igitur diuidat, inquit, bona sua cum fratribus et quamuis non caueat, satis- | |
| facit edicto. sed et si quaedam diuidat, de quibusdam caueat, aeque dicimus eum satis- | 5 |
| fecisse. sed cum possint esse quaedam in occulto, non satis confert qui non cauit, quam- | |
| uis diuidat. si igitur constet inter partes, quid sit in bonis emancipati, sufficiens collatio | |
| est diuisio: si non constet, sed dicantur quaedam non esse in commune redacta, tunc | |
| propter incertum cautio erit interponenda. Sed et si tantum forte in bonis paternis eman- | 12.1 |
| cipatus remittat, quantum ex collatione suus habere debet, dicendum est emancipatum | |
| satis contulisse uideri: idem et si nomen paterni debitoris delegauerit uel fundum remue | |
| aliam dederit pro portione bonorum, quae conferre debuit. Si, cum duobus conferre de- | 13.1 |
| beret, alteri contulerit, alteri non, uel cum cauet uel cum diuidit: uidendum est, utrum | |
| sextantis tantum ei auferatur emolumentum an uero trientis totius detrahi debeat. et puto, | |
| si quidem per contumaciam non caueat, totius trientis ei denegandas actiones (nec enim | |
| uidetur cauisse, qui non omnibus cauit): quod si per inopiam, sextantis tantum denegandas, | 5 |
| sic tamen, ut possit supplere cautionem uel collatione uel ceteris modis quibus supra | |
| diximus, aut curator constituatur rem ei saluam facturus: haberi enim debet ratio eius, | |
| qui non per contumaciam collationem non implet. Is quoque, qui in adoptiua familia est, | 14.1 |
| conferre cogitur, hoc est non ipse, sed is qui <e>um habet, si maluerit contra tabulas bo- | |
| norum possessionem accipere. plane si hic adoptiuus pater ante bonorum possessionem | |
| petitam emancipauerit eum, non cogetur ad collationem, et ita rescripto diuorum fratrum | |
| expressum est: sed ita demum adoptiuus emancipatus collatione fratres priuabit, si sine | 5 |
| fraude hoc factum sit. Nec castrense nec quasi castrense peculium fratribus confertur: | 15.1 |
| hoc enim praecipuum esse oportere multis constitutionibus continetur. Sed an id, quod | 16.1 |
| dignitatis nomine a patre datum est uel debetur, conferre quis in commune cogatur, uidea- | |
| mus. et ait Papinianus libro tertio decimo quaestionum non esse cogendum: hoc enim | |
| propter onera dignitatis praecipuum haberi oportere, sed si adhuc debeatur, | |
| hoc sic inter- | 5 |
| pretandum est, ut non solus on<e>retur is qui dignitatem meruit, sed commune sit omnium | |
| heredum onus hoc debitum. Qui ab hostibus captus post mortem patris redit, licet mo- | 17.1 |
| riente patre nihil habuit, cum apud hostes fuerit, tamen et ad bonorum possessionem ad- | |
| mittetur et conferet scilicet ea, quae moriente patre haberet, si ab hostibus captus non | |
| fuisset. sed et si redemptus ab hostibus mortis tempore patris inueniatur, aeque collatio | |
| erit facienda, Si emancipato legatum fuerit, cum pater morietur, etiam hoc conferre | 18.1 |
| debet. Si ab ipso patre herede instituto filio eius fideicommissum fuerit relictum, cum | 19.1 |
| morietur, an id conferendum est, quoniam utile est hoc fideicommissum? et eueniet, ut | |
| pro eo habeatur, atque si post mortem patris relictum fuisset, nec cogetur hic conferre, | |
| quia moriente eo non fuisset. Emancipatus filius si dotem habeat ab uxore | 20.1 |
| acceptam, hoc minus confert, etsi ante uxor decesserit. Si impuber<i> adrogato secun- | 21.1 |
| dum diui Pii rescriptum quarta debetur, uidendum est, an, si patris naturalis bonorum | |
| possessionem petat, conferre quartam debeat. quaestio in eo est, an heredi suo relinquat | |
| quartae actionem an non. et magis est, ut ad heredem transferat, quia personalis actio | |
| est: igitur etiam de quarta conferenda cauere eum oportebit, sed hoc ita demum, si iam | 5 |
| nata est quartae petitio. ceterum si adhuc pater adoptiuus uiuat, qui eum emancipauit, | |
| dicendum est cautionem quoque cessare: praematura est enim spes collationis, cum adhuc | |
| uiuat is, cuius de bonis quarta debetur. Si is qui bona collaturus est habeat filium pecu- | 22.1 |
| lium castrense habentem, non cogetur utique peculium eius conferre. sed si iam tunc | |
| mortuus erat filius eius et castrense peculium hab<eb>it, cum morietur is cuius bonorum | |
| possessio petenda est: an conferre cogatur? cum autem uindicari id patri non sit necesse, | |
| dici oportebit conferendum: non enim nunc adquiritur, sed non adimitur. amplius dico, | 5 |
| et si institutus fuerit a filio heres nec dum adierit habeatque substitutum, quia non magis | |
| nunc quaeritur peculium quam nunc non alienatur, conferri debere. Confertur | 23.1 |
| autem etiam si quid eius non fuerit, dolo malo autem factum sit, quo minus esset: sed | |
| hoc sic accipiendum est, ut hoc demum conferatur, quod eius esse desiit dolo malo: cete- | |
| rum si id egit, ne adquireret, non uenit in collationem: nam hic et sibi insidiatus est | |
| Portiones collationum ita erunt faciendae: ut puta duo sunt filii in potestate, unus eman- | 24.1 |
| cipatus habens trecenta: ducenta fratribus confert, sibi centum: facit enim eis partem, | |
| quamuis is sit, cui conferri non solet. quod si duo sint filii emancipati habentes trecena | |
| et duo in potestate, aeque dicendum est singulos singulis, qui sunt in potestate, centena | |
| conferre, centena retinere, sed ipsos inuicem nihil conferre. dotis quoque collatio in eun- | 5 |
| dem modum fiet, ut quicumque confert, etiam suam personam numeret in partibus | |
| faciendis. | |
| Paulus libro quadragensimo primo ad edictum. Cum emancipati filii nomine | 2.pr.1 |
| nepotem postumum post aui mortem editum dicimus bonorum possessionem accipere opor- | |
| tere, necessarium erit dicere bona sua eum conferre, licet non potest dici mortis tempore | |
| aui bona habuisse, qui ipse nondum in rerum natura erat. igitur siue hereditatem a patre | |
| siue legatum acceperit, hoc conferre debebit. Illud autem intellegendum est filium in | 1.1 |
| bonis habere, quod deducto aere alieno superest. sed si sub condicione debeat, non sta- | |
| tim id deducere debebit, sed id quoque conferre: contra autem caueri ei oportebit ab eo | |
| qui in potestate est, ut existente condicione defendatur pro ea parte quam contulit. De | 2.1 |
| illis, quae sine culpa filii emancipati post mortem patris perierunt, quaeritur, ad cuius de- | |
| trimentum ea pertinere debeant. et plerique putant ea, quae sine dolo et culpa perierint, | |
| ad collationis onus non pertinere: et hoc ex illis uerbis intellegendum est, quibus praetor | |
| uiri boni arbitratu iubet conferri bona: uir autem bonus non sit arbitraturus conferendum | 5 |
| id, quod nec habet nec dolo nec culpa desiit habere. Id quoque, quod sub condicione | 3.1 |
| ex stipulatu debetur emancipato, conferri debet. diuersum est in legato condicionali, quia | |
| et si in potestate fuisset et post mortem patris condicio extitisset, ipse haberet actionem. | |
| Emancipatus filius si iniuriarum habet actionem, nihil conferre debet: magis enim uin- | 4.1 |
| dictae quam pecuniae habet persecutionem: sed si furti habeat actionem conferre debebit. | |
| Si tres emancipati, duo in potestate sint, Gaius Cassius libro septimo iuris ciuilis tertias | 5.1 |
| conferendas putat, ut emancipati, quia inuicem non conferunt, unius loco sint: nec in- | |
| dignari eos oportere, si plus conferant et minus accipiant, quia in potestate eorum fuerit | |
| bonorum possessionem omittere. Iulianus quoque Cassii sententiam sequitur. Si ex eman- | 6.1 |
| cipato filio nepos emancipatus mortuo patre simul et auo bonorum possessionem utriusque | |
| acceperit, cum uterque eorum suum heredem rel<i>querit: eo modo collatio explicari potest, | |
| ut, si uerbi gratia centum in bonis habuit, et patruo quinquaginta et fratri quinquaginta | |
| conferre debet: hoc enim ratio facit, siue personas siue portiones numeremus. Si duo | 7.1 |
| nepotes ex filio mortuo emancipati bonorum possessionem aui petant, utrum dimidias an | |
| quartas patruo conferre debeant, quaeritur. et uerius est semisses conferre eos oportere, | |
| quia et si uiuo auo, cum in eius potestate essent, ducenta puta adquisissent, centum filius, | |
| centum duo fratres per hereditatem aui haberent. Si duo emancipati bonorum possessionem | 8.1 |
| petierint et unus contulerit, alter non contulerit, huius portio tantum ei qui in potestate | |
| est prodesse debet, non etiam emancipato, quoniam eius causa qui in potestate est dene- | |
| gantur ei actiones. Si per inopiam emancipatus cauere non possit, non statim ab eo trans- | 9.1 |
| ferenda est possessio, sed sustinendum, donec possit inuenire fideiussores, ut tamen de | |
| his, quae mora deteriora futura sunt, his qui in potestate sunt actio detur ipsique caueant | |
| in medium collaturos, <s>i cautum eis fuerit. | |
| Iulianus libro uicensimo tertio digestorum. Praetor non sub condicione | 3.pr.1 |
| collationis bonorum possessionem contra tabulas promittit, sed demonstrat, quid data bo- | |
| norum possessione fieri oportet. alioquin magna captio erit emancipati, si non aliter | |
| bonorum possessionem accipere intellegeretur, nisi cauisset de collatione: nam si interim | |
| ipse dec<e>ssisset, heredi suo nihil relinqueret. item si frater eius decessisset, non admitte- | 5 |
| retur ad bonorum possessionem. quid ergo est? intellegendum est bonorum possessionem | |
| accipere et antequam caueat, sed si non cauerit, ita obseruabitur, ut tota hereditas apud | |
| cum, qui in potestate fuerit, remaneat. Emancipatus filius controuersiam facit impuberi, | 1.1 |
| qui se filium et in potestate patris fuisse dicit: quaero, si bona sua ei emancipatus con- | |
| ferre debeat. Paulus notat: puto conferendum esse exacta cautione, ut uictus sicut here- | |
| ditatem, ita et quae collata sunt praestet. Iulianus. Quotiens contra tabulas bonorum | 2.1 |
| possessio datur, emancipati bona sua conferre debent his solis, qui in potestate patris fue- | |
| rint. hoc quemadmodum expediri oporteat, quaeri solet: nam si bona a patre relicta et | |
| emancipatorum in medium conferantur et ita uiriles partes sumantur, eueniet, ut et eman- | |
| cipatis quoque collatio ab ipsis facta prosit. uideamus ergo, ne commodissimum sit eman- | 5 |
| cipatos quartam partem ex bonis paternis ferre, ex suis tertiam: quod dico, exemplo | |
| manifestius fiet. ponamus patrem quadr<in>g<e>nta reliquisse et duos in potestate filios, duos | |
| emancipatos, ex quibus alterum centum, alterum sexaginta in bonis habere: is qui centum | |
| habebit centum triginta tria et trientem feret, is uero qui sexaginta contulerit centum | |
| uiginti, atque ita eueniet, ut collationis emolumentum ad solos, qui in potestate reman- | 10 |
| serint, perueniat. Emancipati bona sua conferre cum his, qui in potestate fuerunt, iubentur. | 3.1 |
| Quare sicut is, qui in potestate est, dotem uxoris praecipit, ita emancipatus quoque, quasi | 4.1 |
| praecipiat, retinere debet. Emancipatus praeteritus si, dum deliberat, cauerit de bonorum | 5.1 |
| collatione nec bonorum possessionem petierit, agente fratre ex stipulatu ipso iure tutus | |
| erit. sed et si pecuniam contulerit, condictione eam repetit: omissa enim bonorum posses- | |
| sione incipit pecunia sine causa esse apud heredem. Qui | 6.1 |
| duos filios in potestate habebat et ex uno eorum nepotem, emancipauit filium, ex quo | |
| nepotem habebat: deinde emancipatus factus procreauit filium, quem auus in locum filii | |
| adoptauit et uel intestatus, uel testamento facto praeterito emancipato filio, decessit: quae- | |
| situm est, quid de bonorum possessione, quid de collatione iuris esset. respondi, bonorum, | 5 |
| de quibus quaeritur, tres partes fieri debent, ex quibus una pertinet ad filium qui in po- | |
| testate remansit, altera ad nepotem, qui in locum filii adoptatus est, tertia ad emancipatum | |
| filium et nepotem, qui in potestate remanserit, ita ut pater soli ei conferat, cum quo bo- | |
| norum possessionem accipiat. | |
| Africanus libro quarto quaestionum. Filium emancipatum dotem, quam filiae | 4.pr.1 |
| suae nomine dedit, conferre non debere, quia non, sicut in matris familias bonis esse dos | |
| intellegatur, ita et in patris, a quo sit profecta. | |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. Si quis filium habeat sui iuris et ex | 5.pr.1 |
| eo nepotem in potestate sua, consequenter erit dicendum, si nepos patris sui emancipati | |
| accipiat bonorum possessionem, de conferendis suis quoque bonis cauere eum debere et | |
| esse similem ei qui adoptauit: hoc enim diui fratres rescripserunt, ut ad collationem auus | |
| compellatur. plane eodem rescripto adiectum est sic: 'nisi forte auus iste nul- | 5 |
| lum ex his bonis fructum adquirere uult paratusque est de potestate nepotem dimittere, | |
| ut ad emancipatum omne emolumentum bonorum possessionis perueniat. nec idcirco ea | |
| filia, quae post emancipationem nata patri heres exstitit, iuste queri poterit', inquit, 'quod | |
| eo facto a collationis commod<o> excluditur, cum auo quandoque defuncto ad bona eius simul | |
| cum fratre possit uenire'. haec in patre adoptiuo ratio reddi non potest et tamen et | 10 |
| ibi idem dicemus, si sine dolo malo emancipauerit. Stipulatio autem collationis | 1.1 |
| tunc committitur, cum interpellatus cum aliquo spatio, quo conferre potuit, non facit, ma- | |
| xime cum boni uiri arbitratu collationem fieri edicto praetoris insertum est. Siue ergo | 2.1 |
| in totum collatio facta non est siue in partem facta, locum habebit haec stipulatio: et siue | 3.1 |
| quis non conferat ex hac stipulatione siue dolo fecerit, quo minus conferat, quanti ea res | |
| erit, in tantam pecuniam condemnabitur. | |
| Celsus libro decimo digestorum. Dotem, quam dedit auus paternus, an post | 6.pr.1 |
| mortem aui mortua in matrimonio filia patri reddi oporteat, quaeritur. occurrit aequitas | |
| rei, ut, quod pater meus propter me filiae meae nomine dedit, perinde sit atque ipse dede- | |
| rim: quippe officium aui circa neptem ex officio patris erga filium pendet et quia pater | |
| filiae, ideo auus propter filium nepti dotem dare debet. quid si filius a patre exheredatus | 5 |
| est? existimo non absurde etiam in exheredato filio idem posse defendi, nec infauorabilis | |
| sententia est, ut hoc saltem habeat ex paternis, quod propter <illum datum> est. | |
| Idem libro tertio decimo digestorum. Si nepotes in locum filii successerunt, | 7.pr.1 |
| una portio is conferri debet, uti bonorum possessionis unam partem habent: sed et ipsi | |
| ita conferre debe<n>t, quasi omnes unus essent. | |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Nonnumquam praetor uariantem non | 8.pr.1 |
| repellit et consilium mutantis non aspern<a>tur. unde quidam filium emancipatum, qui de | |
| bonis conferendis cauere fratribus noluit, audiendum postea putauerunt, si uellet oblata | |
| cautione beneficium bonorum possessionis exercere. tametsi responderi potest uideri eum | |
| possessionem repudiasse, qui formam possessionis conseruare noluit: sed benignior est di- | 5 |
| uersa sententia, maxime cum de bonis parentis inter fratres disputetur. quem tamen facilius | |
| admittendum existimo, si intra tempus delatae possessionis cautionem offerat: nam post | |
| annum, quam delata esset bonorum possessio, uoluntariam moram cautionis admittere dif- | |
| ficilius est. | |
| Idem libro quinto responsorum. Filius emancipatus intestati patris bonorum possessio- | 9.pr.1 |
| nem accepit. nepos ex eodem in familia retentus semissem hereditatis cum emolumento | |
| collationis habebit. idem nepos si postea possessionem intestati patris accipiat, fratri post | |
| emancipationem patris quaesito et in familia retento bona sua conferre cogetur. | |
| Scaeuola libro quinto quaestionum. Si filius in potestate heres institutus | 10.pr.1 |
| adeat et emancipato petente bonorum possessionem contra tabulas ipse non petat, nec con- | |
| ferendum est ei: et ita edictum se habet. Scaeuola: sed magis senti<o>, ut, quemadmodum | |
| pro parte hereditatem retinet iure eo, quod bonorum possessionem petere posset, ita et | |
| conferri ei debeat, utique cum iniuriam per bonorum possessionem patiatur. | 5 |
| Paulus libro undecimo responsorum. Paulus respondit ea, quae post mortem | 11.pr.1 |
| patris filio reddi debuerunt, emancipatum filium, quamuis prius consecutus sit quam debe- | |
| rentur, fratri qui in potestate patris relictus est conferre non debere, cum post mortem | |
| patris non tam ex donatione, quam ex causa debiti ea possidere uideatur. | |
| Paulus libro quadragensimo primo ad edictum. Si praegnantem quis uxo- | 12.pr.1 |
| rem reliquerit et ea uentris nomine in possessionem missa fuerit, interim cessat collatio: | |
| nam antequam nascatur, non potest dici in potestate morientis fuisse: sed nato conferetur. |