| DE DOTIS COLLATIONE | |
| Ulpianus libro quadragensimo ad edictum. Quam<quam> ita demum ad col- | 37.7.1.pr.1 |
| lationem dotis praetor cogat filiam, si petat bonorum possessionem, attamen etsi non petat, | |
| conferre debebit, si modo se bonis paternis misceat. et hoc diuus Pius Ulpio Adriano | |
| rescripsit etiam eam, quae non petierit bonorum possessionem, ad collationem dotis per ar- | |
| bitrum familiae herciscundae posse compelli. Si in stipulatum deducta sit dos, si quidem | 1.1 |
| ipsa mulier stipulata sit uel ipsi negotium gestum, aeque conferre cogetur: si uero alii | |
| quaesita est stipulatio, dicendum est cessare collationem. etsi tantum promissa sit dos, | |
| collatio eius fiet. Si sit nepos et neptis ex eodem filio et dotata sit neptis, sit et filius | 2.1 |
| non pater eorum: neptis omnem dotem soli fratri collatura est. emancipata autem neptis | |
| dotem et bona sua soli nepoti, non etiam patruo conferet. Sed si sit neptis sola, non etiam | 3.1 |
| nepos ex eodem, tunc confertur patruo itemque nepoti uel nepti ex alio. Sed et si duae | 4.1 |
| neptes sint ex diuersis filiis, confere<n>t et inuicem et patruo, si ex eodem patre, tantum | |
| inuicem conferent. Cum dos confertur, impensarum necessariarum fit detractio, ceterarum | 5.1 |
| non. Quod si iam factum diuortium est et maritus non sit soluendo, non debebit integra | 6.1 |
| dos computari mulieri, sed id quod ad mulierem potest peruenire, hoc est quod facere ma- | |
| ritus potest. Si sub condicione pater uel extraneus dotem promiserit, cautione opus erit, | 7.1 |
| ut tunc conferat mulier dotem, cum dotata esse coeperit. Filiam, quae ab intestato patri | 8.1 |
| heres sit, conferre quidem dotem oportet: consequens autem est, ut ex pollicitatione dotis | |
| pro parte dimidia fratrem suum liberet: aequius enim est in solidum de suo eam dotatam | |
| esse. Si emancipatus filius, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, filiam do- | 9.1 |
| tatam habeat, non debet dotem eius conferre, quia in bonis eius non est. | |
| Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Filia in adoptionem data | 2.pr.1 |
| et heres instituta debet sic ut emancipata non solum bona sua, sed et dotem, quae ad | |
| eam pertinere poterit, conferre. si adhuc pater adoptiuus uiuit, hic necesse habebit | |
| conferre. | |
| Ulpianus libro quarto disputationum. Si filia fuerit heres instituta, collatione dotis | 3.pr.1 |
| non fungetur. unde si commisso ab altero edicto necesse habuerit contra tabulas bonorum | |
| possessionem accipere, dicendum est, quoniam nullam iniuriam fratri facit, non debere | |
| eam dotem conferre: nam quod habuit ex iudicio, conuertitur ad contra tabulas bonorum | |
| possessionem. plane si ex minore parte fuit heres instituta et alia quaedam in eam con- | 5 |
| tulit contra tabulas bonorum possessio aucta portione eius, dicendum erit collationis munere | |
| eam fungi, nisi forte contenta fuerit portione, ex qua instituta est: tunc enim dicendum | |
| est ex iudicio parentis eam uenientem non debere munus collationis sustinere. | |
| Pomponius libro tertio ad Qui<n>tum Mucium. Si pater pro filia dotem pro- | 4.pr.1 |
| miserit, deinde exheredatae uel etiam emancipatae et praeteritae legatum dederit, habebit | |
| filia etiam dotem praecipuam et legatum. | |
| Papinianus libro quinto responsorum. Filius emancipatus, qui possessionem contra | 5.pr.1 |
| tabulas accipere potuit, intestati patris possessionem accepit: atque ita filia, quae mansit | |
| in potestate, cum eiusdem familiae fratre heres instituta, possessionem intestati patris er- | |
| rorem fratris emancipati secuta accepit. dotem scripto fratri conferre non cogetur, cum | |
| ea possessio frustra petita sit et filia patris uoluntatem fini uirilis partis retineat, id est ut | 5 |
| omnes trientes habeant et bonorum possessio unde liberi fingatur pro contra tabulas esse | |
| petita. Filia, quae soluto matrimonio dotem conferre debuit, moram collationi | 1.1 |
| fecit: uiri boni arbitratu cogetur usuras quoque dotis conferre, cum emancipatus frater | |
| etiam fructus conferat et filia partis suae fructus perc<i>piat. | |
| Papinianus libro sexto responsorum. Pater filium emancipatum heredem in- | 6.pr.1 |
| stituit et filiam exheredauit, quae inofficiosi lite perlata partem dimidiam hereditatis ab- | |
| stulit. non esse fratrem bona propria conferre cogendum respondi: nam et libertates com- | |
| petere placuit: | |
| Paulus libro undecimo responsorum. nec ipsa dotem fratribus suis conferet, cum | 7.pr.1 |
| diuerso iure fratres sunt heredes. | |
| Papinianus libro undecimo responsorum. Pater nubenti filiae quasdam res | 8.pr.1 |
| praeter dotem dedit eamque in familia retinuit ac fratribus sub condicione, si dotem et | |
| cetera quae nubenti tradidit contulisset, coheredem adscripsit. cum filia se bonis absti- | |
| nuisset, fratribus res non in dotem datas uindicantibus exceptionem doli placuit obstare, | |
| quoniam pater filiam alterutrum habere uoluit. | 5 |
| Tryphoninus libro sexto disputationum. Fuit quaestionis, an, si sua heres | 9.pr.1 |
| filia patri cum fratribus contenta dote abstineat se bonis, compellatur eam conferre. et | |
| diuus Marcus rescripsit non compelli abstinentem se ab hereditate patris. ergo non tantum | |
| data apud maritum remanebit, sed et promissa exigetur etiam a fratribus et est aeris alieni | |
| loco: abscessit enim a bonis patris. | 5 |