| DE CONIUNGENDIS CUM EMANCIPATO LIBERIS EIUS | |
| Ulpianus libro quadragensimo ad edictum. Si quis ex his, quibus bono- | 37.8.1.pr.1 |
| rum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, cum is moritur, non fuerit, ei | |
| liberisque quos in eiusdem familia habuit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque | |
| notam exheredationis meruerunt, bonorum possessio eius partis datu<r>, quae ad eum per- | |
| tineret, si in potestate permansisset, ita ut ex ea parte dimidiam, reliquam liberi eius | 5 |
| hisque dumtaxat bona sua conferat. Hoc edictum aequissimum est, ut neque eman- | 1.1 |
| cipatus solus ueniat et excludat nepotes in potestate manentes, neque nepotes iure pote- | |
| statis obiciantur patri suo. Et in adoptionem datus filius et heres institutus ad hoc | 2.1 |
| edictum pertinet, ut ei iungatur nepos, qui in aui sui naturalis potestate est. iungitur | |
| autem nepos patri suo emancipato, siue pater praeteritus sit siue institutus. et haec erit | |
| differentia inter in adoptionem datum et emancipatum, quod in adoptionem quidem dato | |
| non alias iungitur nisi instituto et alio committente edictum, emancipato autem, siue sit | 5 |
| institutus emancipatus siue sit praeteritus. Filio in potestate ex besse, emancipato ex | 3.1 |
| triente herede instituto Iulianus ait nepotem praeteritum petita contra tabulas bonorum | |
| possessione patruo sextantem, patri unciam ablaturum. Si pater emancipatus exheredatus | 4.1 |
| sit nepotibus ex eo praeteritis qui erant in potestate retenti, nepotes admittuntur: absur- | |
| dum enim est, cum patri praeterito iungantur, instituto eo uel exheredato non admitti. | |
| Sed et si patruus eorum, qui erat in potestate, sit praeteritus, pater exheredatus, debent | 5.1 |
| nepotes admitti: nam exheredatus pater eorum pro mortuo habetur. Si pater in potestate | 6.1 |
| manens exheredatus uel institutus sit, nepotem ex eo siue in potestate manentem siue | |
| emancipatum ad bona aui neque uocari neque uocandum esse Scaeuola ait: totiens enim | |
| nepoti consulendum est, quotiens in potestate retentus est patre emancipato. liberos igitur | |
| in familia esse oportet, ut huic edicto locus sit, eius scilicet familia, cuius bonorum pos- | 5 |
| sessio petitur. sed et si postumus natus sit ex emancipato ante emancipationem con- | |
| ceptus, idem erit dicendum. Liberos autem non omnes simul uocat praetor, sed gradatim, | 7.1 |
| hoc est eos, qui sui sunt, scilicet nepotes, si sunt, si minus, eos qui sunt inferioris gradus: | |
| nec eos miscebimus. plane si sint ex emancipato nepos et ex nepote eius alio pronepos, | |
| dicendum erit utrumque ei iungi: ambo enim in suorum loco successerunt. Si postliminio | 8.1 |
| nepos redierit, dicendum est eum patri emancipato coniungi. Si pater ex duobus filiis, | 9.1 |
| quos in potestate habuit, alterum emancipauerit et nepo- | |
| tem ex eo in locum filii adoptauerit et praeterito emancipato decesserit: Iulianus ait nepoti | |
| in locum filii adoptato succurri oportere, ut quasi filius portionem habeat, quam haberet | |
| et si extraneus adoptatus esset. sic fiet, inquit, ut filius, qui in potestate fuit, tertiam | 5 |
| partem, nepos in locum filii adoptatus aliam tertiam emancipatus filius cum nepote altero | |
| retento in potestate partiatur: nec enim minus debet ferre nepos in locum filii adop- | |
| tatus, quam si ab extraneo esset adoptatus. Illud non interest, quota portio here- | 10.1 |
| ditatis ad nepotem pertineat, an perquam modicam: nam et si modica sit, attamen dice- | |
| mus locum esse huic parti edicti. Inter ipsum filium et liberos eius diuiditur hereditas | 11.1 |
| ita, ut ipse dimidium, liberi dimidium habeant. proinde pone solum esse filium emanci- | |
| patum, esse et nepotes in potestate duos, neminem praeterea ex liberis: habebit emanci- | |
| patus dimidiam partem hereditatis et aliam dimidiam duo nepotes, ut quadrantes ferant. | |
| sed si sit praeterea alius filius, eueniet, ut filius habeat dimidiam partem hereditatis, ex | 5 |
| quo nepotes non sunt, alius filius semissem cum filiis suis ita, ut quadrantem hereditatis | |
| ipse ferat, quadrans inter liberos eius diuidatur. sed si ambo filii sint emancipati et ha- | |
| beant singuli nepotes, eueniet, ut singuli singulos semisses cum nepotibus suis diuidant | |
| ita, ut ipsi quidem quadrantes ferant, nepotes autem residuos quadrantes: et si alter duos | |
| filios, alter tres habeant, quadrans unus inter duos, alius inter tres diuiditur. Si quis ex | 12.1 |
| nepotibus portionem suam omiserit, eueniet, ut non ad patrem eius, sed magis ad fratrem | |
| pertineat. sed et si omnes nepotes omittant, patruo nihil adcrescet, sed soli patri: quod | |
| et si pater omiserit, tunc patruo adcrescet. Emancipatus filius si quidem nepotes in aui | 13.1 |
| potestate non habeat, fratribus suis conferet: sed si sint nepotes, uoluit eum praetor filiis | |
| suis qui sunt in potestate solis conferre, merito, quia ueniendo ad bonorum possessionem | |
| illis solis iniuriam facit. Nunc uideamus, quantum eis conferat. et quidem semper, cum | 14.1 |
| fratribus emancipatus confert, uirilem sibi detrahit: utrum et in eo casu uirilem detrahat, | |
| an uero, quia dimidiam partem habeat bonorum possessionis, dimidiam partem etiam bo- | |
| norum suorum conferat? et puto dimidiam tantum bonorum eis partem conferre: nam et | |
| si alius emancipatus sit filius, alius in potestate retentus, filius emancipatus his duobus | 5 |
| nepotibus unam partem tantum conferet et patruo eorum qui in potestate mansit unam | |
| partem dabit, tertiam ipse habebit: nec quod nepotibus confertur a patruo emancipato, | |
| ipsi patri conferent: hoc enim non de bonis aui, sed propter bona postea eis accessit. | |
| Eueniet igitur, ut pater emancipatus si centum in bonis habeat, quinquaginta sibi detrahat, | 15.1 |
| residua quinquaginta omnibus nepotibus, id est filiis suis conferat, aut si unum nepotem | |
| habeat et duos ex alio pronepotes, ita diuidat quinquaginta, ut nepos habeat uiginti quinque, | |
| pronepotes ex alio un<a> uiginti quinque: nam et bonorum possessionis ambo unam partem | |
| habent. Si sit filius in potestate, alius emancipatus, ex defuncto unus nepos in potestate, | 16.1 |
| alius nepos emancipatus, eleganter Scaeuola tractat, patruus emancipatus quantum nepo- | |
| tibus, quantum fratri suo conferat. et ait posse dici tres eum partes facere, unam sibi, | |
| unam fratri, unam istis collaturum: quamuis <h>i minus quam patruus ex hereditate aui con- | |
| currente patre sint habituri: quae sententia uera est. Sed et si sint duo nepotes ex eo- | 17.1 |
| dem filio hique emancipati sunt et ex altero eorum pronepos in potestate defuncti: partem | |
| habebit nepos unus, alia<m> nepos cum filio suo. sed et si nepos et ex alio nepote defuncto | |
| duo pronepotes: unus ex pronepotibus emancipatus soli fratri suo conferat uel, si frater | |
| non est, soli patruo, non etiam patruo maiori. | 5 |
| Paulus libro quadragensimo primo ad edictum. Nihil in hac parte edicti cauit praetor, | 2.pr.1 |
| ut legata exceptis personis nepos praestet: sed potest superior sermo et ad hunc casum | |
| referri. nam absurdum est patrem quidem eius legata praestare, ipsum uero plus habere, | |
| cum eadem condicione in eandem partem uo<c>antur. | |
| Marcellus libro nono digestorum. Qui duos filios habebat, alterum ex his emancipauit, | 3.pr.1 |
| nepotem ex eo in potestate retinuit: emancipatus filium sustulit et a patre exheredatus est: | |
| quaero, cum frater eius et ipse emancipatus praeteritus sit et nepotes ex emancipato filio | |
| ab auo heredes instituti, quid de bonorum possession<e> iuris sit? et quid intersit, si eman- | |
| cipatum quoque, ex quo nepotes erant uati, praeteritum esse ponamus. respondi, si filium | 5 |
| retento ex eo nepote emancipauerit et emancipatus procreauerit filium et heres uterque | |
| nepos institutus fuerit, pater eorum exheredatus, alius filius praeteritus: solus filius prae- | |
| teritus bonorum possessionem contra tabulas petere poterit: exheredatus enim obstat filiis | |
| suis post emancipationem susceptis. nepoti tamen retento in potestate bonorum possessio | |
| dari debet, quoniam, si pater eius emancipatus praeteritus esset, simul cum eo bonorum | 10 |
| possessionem accipere posset propter id caput edicti, quod a Iuliano introductum est, id | |
| est ex noua clausula, nec debet deterioris esse condicionis, quia pater eius exheredatus | |
| sit. idque ei praeterito quoque praestari oportebit. sed fratris eius, qui post emancipatio- | |
| nem natus est, diuersa condicio est: conseruanda est tamen et illi ad uirilem partem he- | |
| reditas, sicut etiam imperat<o>r Antoninus in persona nepotis ex filia rescripsit. | 15 |
| Modestinus libro sexto pandectarum. Emancipato quis filio retinuit ex eo | 4.pr.1 |
| nepotes in potestate: filius emancipatus susceptis postea liberis decessit. placuit in aui | |
| potestate manentes simul cum his, qui post emancipationem nati sunt, decreto bonorum | |
| possessionem accipere, manente eo, ut, si uelit auus sibi per nepotes adquiri, bona sua | |
| conferat aut nepotes emancipet, ut sibi emolumentum paternae hereditatis adquirant: idque | 5 |
| ita diuus Marcus rescripsit. | |
| Idem libro sexto differentiarum. Si nepos exheredatus heres extiterit ei, quem auus | 5.pr.1 |
| heredem fecerat, deinde pater eius emancipatus testamento praeteritus accipiat contra ta- | |
| bulas patris bonorum possessionem, iungi patri suo nepos non poterit, sed ut extraneus | |
| excludetur, quia non suo nomine auo heres extiterit. | |
| Scaeuola libro quinto quaestionum. Si quis filium habens in potestate ex- | 6.pr.1 |
| traneum in nepotis locum quasi ex eo fili<o> natum adoptet, mox filium emancipet, non iun- | |
| getur hic nepos filio emancipato, quia desiit esse emancipato ex liberis. | |
| Tryphoninus libro sexto decimo disputationum. Si post emancipationem filii susceptus | 7.pr.1 |
| ex eo fuerit nepos, conseruanda illi erit po<r>tio, sed quanta, uideamus. finge enim patruo | |
| scripto heredi coheredem datum hunc nepotem, patrem autem eiusdem praeteritum acce- | |
| pisse contra tabulas bonorum possessionem. quod ad edictum praetoris attinet, semisses | |
| bonorum fient: nunc uero post constitutionem diui Pii si conseruatur pars nepoti, utrum | 5 |
| uirilis an quarta debeat seruari? nam si in aui natus potestate fuisset, coniungebatur in | |
| unam partem cum patre suo. et proponamus esse alium ex eodem nepotem in familia aui: | |
| duo unam quartam habituri erant patre eorum accipiente contra tabulas bonorum posses- | |
| sionem, si fuissent in aui potestate: an ergo nunc in sescunciam tuendus sit, qui non in | |
| familia retentus est? et cui abscedet pars, quae huic cessura est, patri eius tantum an et | 10 |
| patruo? et puto et patruo: nam et legatum eidem datum praestaret. |