| DE UENTRE IN POSSESSIONEM MITTENDO ET CURATORE | |
| EIUS | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum. Sicuti liberorum eorum, | 37.9.1.pr.1 |
| qui iam in rebus humanis sunt, curam praetor habuit, ita etiam eos, qui nondum nati sint, | |
| propter spem nascendi non neglexit. nam et hac parte edicti eos tuitus est, dum uentrem | |
| mittit in possessionem uice contra tabulas bonorum possessionis. Praegnatem esse mulie- | 1.1 |
| rem oportet omnimodo nec dicere se praegnatem sufficit: quare nec tenet datio bonorum | |
| possessionis, nisi uere praegnas fuit et mortis tempore et eo, quo mitti in possessionem | |
| petit. Totiens autem mittitur in possessionem uenter, si non est exheredatus et id quod | 2.1 |
| in utero erit inter suos heredes futurum erit. sed et si incertum sit, aliquo tamen casu | |
| possit existere, quo qui editur suus futurus sit, uentrem mittemus: aequius enim est uel | |
| frustra nonnumquam impendia fieri quam denegari aliquando alimenta ei, qui dominus bo- | |
| norum aliquo casu futurus est. Quare et si ita exheredatio facta sit: 'si | 3.1 |
| mihi filius unus nascetur, exheres esto', quia filia nasci potest uel plures filii uel filius et | |
| filia, uenter in possessionem mittetur: satius est enim sub incerto eius qui edetur | |
| ali etiam eum qui exheredatus sit, quam eum qui non sit exheredatus fame necari: ratum- | |
| que esse debet, quod deminutum est, quamuis is nascatur, qui repellitur. Idem erit dicen- | 4.1 |
| dum et si mulier, quae fuit in possessione, abortum fecisset. Sed et si sub condicione | 5.1 |
| postumus sit exheredatus, pendente condicione Pedii sententiam admittimus existimantis | |
| posse uentrem in possessionem mitti, quia sub incerto utilius est uentrem ali. Si uent<er> | 6.1 |
| ab institutis exheredatus sit, a substitutis praeteritus, Marcellus negat in possessionem eum | |
| mitti posse uiuentibus institutis, quia exheredatus est: quod uerum est. Per contrarium | 7.1 |
| autem si ab institutis praeteritus sit uenter, a substitutis exheredatus, uiuis institutis mit- | |
| tendus est in possessionem: quod si non uiuant, negat mittendum, quia ad eum gradum | |
| deuoluta hereditas est, a quo exheredatus est. Si filius ab hostibus captus sit, | 8.1 |
| uxor eius praegnas in possessionem soceri bonorum mittenda est: nam aliquo casu spes | |
| est id quod nascitur inter suos heredes futurum, ut puta si pater eius apud hostes de- | |
| cedat. Sed et si quis uentrem exheredasset: 'qui mihi intra menses tres mortis meae | 9.1 |
| natus erit, exheres esto' uel 'qui post tres menses', uenter in possessionem utique mittetur, | |
| quia aliquo casu suus heres futurus est: et sane benigniorem esse praetorem in hanc par- | |
| tem oportebit, ne qui speratur ante uitam necetur. Rectissime autem praetor | 10.1 |
| nusquam uxoris fecit mentionem quia fieri potest, ut mortis tempore uxor non fuerit, quae | |
| se ex eo praegnatem dicit. Etiam ex emancipato uenter ad possessionem admittitur. | 11.1 |
| unde apud Iulianum libro uicensimo septimo digestorum quaeritur, si emancipatus quis sit | |
| uxore iam praegnate, deinde decessisset et pater eius mortuus sit, an uenter in possessio- | |
| nem emancipati patris mitti possit. et rectissime scripsit rationem non esse, cur uenter, | |
| quem edictum admittit, repelli debeat: est enim aequissimum partui consuli, qui natus bo- | 5 |
| norum possessionem accepturus est. sed et si auus uiueret, similiter uentrem admittemus. | |
| Si filius in adoptionem datus decesserit praegnate uxore, tunc deinde adoptator defunctus | 12.1 |
| fuerit, mittetur uenter in possessionem aui adoptiui. sed an etiam in eius, qui in adoptio- | |
| nem dederat filium, mittetur, uideamus: et si hic nepos postumus heres ab auo naturali | |
| institutus sit, mittetur in possessionem, quia et nato ei, si nemo ex liberis sit alius bo- | |
| norum possessio secundum tabulas dari potest, aut, si sint liberi praeteriti, etiam contra | 5 |
| tabulas cum ipsis potest accipere. Si pater nuru praegnate filium emancipauerit, non in | 13.1 |
| totum repelli uterus debet: namque natus solet patri ex nouo edicto iungi. et generaliter | |
| quibus casibus patri iungitur natus, admittendus est uenter in possessionem. Si | 14.1 |
| ea, quae in possessionem uult ire, uxor negetur uel nurus uel esse uel fuisse uel ex eo | |
| praegnas non esse contendatur: decretum interponit praetor <ad> exemplum Carboniani edicti. | |
| et ita diuus Hadrianus Claudio Proculo praetori rescripsit, ut summatim de re cognosceret | |
| et, si manifesta calumnia uidebitur eius, quae uentris nomine in possessione mitti desiderat, | 5 |
| nihil noui decerneret: si dubitari de re poterit, operam daret, ne praeiudicium fiat ei, quod | |
| in utero est, sed uentrem in possessionem mitti oportet. apparet itaque, nisi manifesta | |
| sit calumniatrix mulier, debere eam decretum eligere: et ubi omnino iuste dubitari poterit, | |
| an ex eo praegnas sit, decreto tuenda est, ne praeiudicium partui fiat. idemque est et si | |
| status mulieri controuersia fiat. Et generaliter ex quibus causis Carbonianam bonorum | 15.1 |
| possessionem puero praetor dare solitus est, ex hisdem causis uentri quoque subuenire | |
| praetorem debere non dubitamus, eo facilius, quod fauorabilior est causa partus | |
| quam pueri: partui enim in hoc fauetur, ut in lucem producatur, puero, ut in familiam | |
| inducatur: partus enim iste alendus est, qui et si non tantum parenti, cuius esse | 5 |
| dicitur, uerum etiam rei publicae nascitur. Si quis prima uxore praegnate facta mox aliam | 16.1 |
| duxerit eamque praegnatem fecerit diemque suum obierit, edictum ambobus sufficiet, uide- | |
| licet cum nemo contendit nec calumniatricem dicit. Quotiens autem uenter in possessionem | 17.1 |
| mittitur, solet mulier curatorem uentri petere, solet et bonis. sed si quidem tantum uentri | |
| curator datus sit, creditoribus permittendum in custodia bonorum esse: si uero non tantum | |
| uentri, sed etiam bonis curator datus est, possunt esse securi creditores, cum periculum | |
| ad curatorem pertineat. idcirco curatorem bonis ex inquisitione dandum, idoneum scilicet, | 5 |
| oportet creditores curare uel si quis alius est, qui non edito partu successionem speret. | |
| Hoc autem iure utimur, ut idem curator et bonis et uentri detur: sed si creditores instant | 18.1 |
| uel qui sperat se successurum, diligentius atque circumspectius id fieri debebit et plures, | |
| si desiderentur, dandi sunt. Mulier autem in possessionem missa ea sola, sine quibus fetus | 19.1 |
| sustineri et ad partum usque produci non possit, sumere ex bonis debet: et in hanc rem | |
| curator constituendus est, qui cibum potum uestitum tectum mulieri praestet pro faculta- | |
| tibus defuncti et pro dignitate eius atque mulieris. Deminutio autem ad hos sumptus fieri | 20.1 |
| debet primum ex pecunia numerata: si ea non fuerit, ex his rebus, quae patrimonia one- | |
| rare magis impendio quam augere fructibus consueuerunt. Item si periculum est, ne interim | 21.1 |
| res usu capiantur, ne debitores tempore liberentur, idem curare debet. Ita igitur curam | 22.1 |
| hoc quoque officio administrabit, quo solent curatores atque tutores pupillorum. Eligitur | 23.1 |
| autem curator aut ex his, qui tutores dati sunt postumo, aut ex necessariis adfinibusque | |
| aut ex substitutis aut ex amicis defuncti aut ex credi<t>oribus, sed utique is, qui idoneus | |
| uidebitur: aut si de personis eorum quaestio moueatur, uir bonus eligitur. Quod si non- | 24.1 |
| dum sit curator constitutus (quia plerumque aut non petitur aut tardius petitur aut serius | |
| datur), Seruius aiebat res hereditarias heredem institutum uel substitutum obsignare non | |
| debere, sed tantum pernumerare et mulieri adsignare. Idem ait ad custodienda ea, quae | 25.1 |
| sine custodia salua esse non possunt, custodem ab herede ponendum (ut puta pecoris, et | |
| si nondum messis uindemiaue facta sit): et si fuerit controuersia, quantum deminui opor- | |
| teat, arbitrum dandum. Curatore autem constituto haec omnia cessare puto: conscribere | 26.1 |
| tamen curatori debent et uendenti et inuentarium rerum facienti. Tamdiu autem uenter | 27.1 |
| in possessionem esse debet, quamdiu aut pariat aut abortum faciat aut certum sit eam | |
| non esse praegnatem. Et si sciens prudensque se praegnatem non esse consumpserit, de | 28.1 |
| suo eam id consumpsisse Labeo ait. | |
| Paulus libro quadragensimo primo ad edictum. Sed et si eum ediderit qui | 2.pr.1 |
| repulsus est, discedere debet. | |
| Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum. Sumptus autem ab ea facti | 3.pr.1 |
| bona fide non repetuntur. | |
| Paulus libro quadragensimo primo ad edictum. Habitatio quoque, si domum | 4.pr.1 |
| defunctus non habuit, conducenda erit mulieri. Seruis quoque mulieris, qui necessarii sunt | 1.1 |
| ad ministerium eius secundum dignitatem, cibaria praestanda sunt. | |
| Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Curator uentris alimenta | 5.pr.1 |
| mulieri statuere debet. nec ad rem pertinet, an dotem habeat, unde sustentare se possit, | |
| quia uidentur quae ita praestantur ipsi praestari qui in utero est. Curator uentri datus sol- | 1.1 |
| uendi debiti rationem habere debet, utique eius, quod sub poena aut pignoribus pretiosis | |
| debetur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum. Extraneo post<u>mo herede | 6.pr.1 |
| instituto non aliter uenter in possessionem mittitur, nisi mater aliunde se alere non possit, | |
| ne forte ei, qui natus bonorum possessor futurus est, denegasse alimenta uideamur. | |
| Idem libro quadragensimo septimo ad edictum. Ubicumque ab intestato ad- | 7.pr.1 |
| mittitur quis, illic et uenter admittitur, scilicet si talis fuerit is qui in utero est, ut, si in | |
| rebus humanis esset, bonorum possessionem petere posset: ut in omnibus partibus edicti | |
| pro superstite habeatur is qui in utero est. Interdum non passim, sed cum causae cogni- | 1.1 |
| tione mitti uenter in possessionem debet, si qui sit, qui controuersiam referat. sed hoc | |
| tantum ad eum uentrem erit referendum, qui cum liberis admittitur. ceterum si mittatur | |
| unde legitimi uel qua alia ex parte, dicendum est non esse causae cognitionem necessa- | |
| riam: nec enim aequum est in tempus pubertatis uentrem uesci de alieno in tempus puber- | 5 |
| tatis dilata controuersia. sed enim placet omnes controuersias, quae quasi status contro- | |
| uersiam continent, in tempus pubertatis differri, sed non ut in possessione sit status con- | |
| trouersia dilata, sed sine possessione. Quamuis autem praetor uentrem in possessionem | 2.1 |
| mittat, cum his, quibus possessionem dederit, attamen etiam solus uenter admittetur ad | |
| bonorum possessionem. | |
| Paulus libro primo de adulteris. Si uentris nomine mulier missa sit in pos- | 8.pr.1 |
| sessionem, diuus Hadrianus Calpurnio Flacco differendam accusationem adulterii rescripsit, | |
| ne quod praeiudicium fieret nato. | |
| Ulpianus libro quinto decimo ad Sabinum. Cum uenter mittitur in posses- | 9.pr.1 |
| sionem, quod in uentris alimenta deminutum est detrahitur uelut aes alienum. | |
| Paulus libro septimo quaestionum. Postumus natus quocumque tempore, | 10.pr.1 |
| qui tamen testatoris morte conceptus iam erit, potest agnoscere bonorum possessionem: | |
| nam et uentrem praetor ex omnibus <partibus> edicti mittit in possessionem bonorum, non | |
| missurus scilicet, si ei nato daturus non esset bonorum possessionem. |