| DE CARBONIANO EDICTO | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum. Si cui controuersia fiet, an | 37.10.1.pr.1 |
| inter liberos sit, et impubes sit, causa cognita perinde possessio datur ac si nulla de ea re | |
| controuersia esset et iudicium in tempus pubertatis causa cognita differtur. Eum qui con- | 1.1 |
| trouersiam facit, si pro pupillo satis ei non detur, simul in possessionem eorum bonorum | |
| esse praetor iubet. Non tantum masculi, sed et feminae ex uirili sexu descendentes Car- | 2.1 |
| boniani commodum habebunt. Et generaliter dicimus his demum Carbonianum competere, | 3.1 |
| quibus contra tabulas bonorum possessio competit, his uero non competere, qui repelluntur | |
| a contra tabulas bonorum possessione. Si quis non ab aliquo hanc controuersiam patiatur, | 4.1 |
| quod inter liberos non sit, sed ab ipso patre, ut puta nepos, qui se retentum in potestate | |
| aui dicit, ab emancipato patre, cui iungi desiderat, an differri debeat? et magis est, ut | |
| differatur: parui enim refert, quis ei controuersiam facit, cum et si testator eum negauerit | |
| ex liberis, non tamen exheredem scripserit, Carboniano possit esse locus. Sed et si quis | 5.1 |
| non tantum ex liberis negetur esse, uerum seruus etiam esse dicatur forte ex ancilla editus, | |
| Iulianus scripsit adhuc Carboniano locum esse: quod et diuus Pius rescripsit: nam uel | |
| magis consulendum est his quibus maius periculum intenditur. nam si aliter obseruetur, | |
| inuenta erit ratio, quemadmodum audacissimus quisque maiore iniuria inpuberem adficiat, | 5 |
| quod et plura et grauiora de eo mentiatur. Sed et si ipse defunctus seruus esse dicatur, | 6.1 |
| idem erit dicendum. Sed et si fiscus facit impuberi controuersiam, Carbonianum edictum | 7.1 |
| potest locum habere. Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit, cum filius | 8.1 |
| heres uel exheres scriptus est, Carbonianum edictum cessare, quamuis filius esse negetur, | |
| quia uel quasi scriptus habet bonorum possessionem, etiamsi filius non est, uel repellitur | |
| quasi exheredatus, etsi filius esse uideatur: nisi forte postumus, inquit, est heres institutus | |
| et natus negetur esse filius, sed subiectus esse dicetur, quo casu eius partis tantum danda | 5 |
| est ei bonorum possessio, ex qua institutus est. Idem ait, cum quidam exheredem scripsisset | 9.1 |
| filium, quod diceret eum ex adulterio conceptum, quia fieret ei haec controuersia, an inter | |
| liberos sit, ex hac parte edicti ei bonorum possessionem competere, cum, si sine elogio | |
| exheres scriptus esset, non haberet bonorum possessionem. idemque et si ita sit scriptum: | |
| 'quisquis est, qui filium meum se esse dicit, exheres esto', quia non est filius exheredatus. | 5 |
| Si quis filium suum heredem instituerit ex minima parte sic 'ille qui ex illa natus est heres | 10.1 |
| esto', non quasi filium suum, deinde hic contendat patrem intestatum decessisse seque ei | |
| suum heredem esse, interest, coheredes eius utrum negent eum filium an uero contendunt | |
| testamentum ualere. si testamentum ualere contendunt, controuersia non est differenda et | |
| Carbonianum cessat: quod si filium eum negant et ad ipsos potius quasi ad consanguineos | 5 |
| hereditatem pertinere dicunt, data bonorum possessione impuberi controuersia in tempus | |
| pubertatis differtur. Si mater subiecti partus arguatur, an differenda sit quaestio propter | 11.1 |
| statum pueri, quaeritur. et si quidem pupilli status in dubium deuocatur, differri quaestio | |
| in tempus pubertatis debet, cum metus potest esse, ne minus idonee defendatur: cum uero | |
| mater rea postulatur utique integra fide, et maiore constantia causam defensura recenti | |
| tempore, dubium non est cognitionem fieri oportere, et post euentum cognitionis, si sup- | 5 |
| positum apparuerit, actiones hereditariae puero denegandae sunt omniaque perinde habenda, | |
| atque si heres scriptus non fuisset. | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Licet mulier, quae partum | 2.pr.1 |
| subiecisse dicitur, decesserit, tamen, si participes maleficii sint, in praesenti cognoscen- | |
| dum est. si autem nemo sit qui puniri possit, quia omnes participes facinoris forte de- | |
| cesserint, secundum Carbonianum edictum in tempus pubertatis differenda cognitio est. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum. Carbonianum edictum apta- | 3.pr.1 |
| tum est ad contra tabulas bonorum possessionem et intestati, cum et in secundum tabulas | |
| in quibusdam casibus possit uideri necessarium edictum, ueluti si pater familias ita insti- | |
| tuerit: 'postumus heres esto' uel 'postuma heres esto' et negetur esse uerum, quod in testa- | |
| mento scriptum est. Et cum de fideicommissis uel de legatis quaeritur, differri potest | 1.1 |
| causa in tempus pubertatis: id enim diuus Pius Claudio Hadriano rescripsit. Quamuis | 2.1 |
| scripto heredi non promitti bonorum possessionem ex edicto Carboniano certum sit, tamen | |
| quaestionem status in tempus pubertatis differri procul dubio est. ergo si quidem de pa- | |
| rentis bonis simul et de statu controuersia fiat, hoc edictum locum habebit: sin uero tan- | |
| tum status, differetur quaestio in tempus pubertatis, sed non ex Carboniano, sed ex con- | 5 |
| stitutionibus. Puberi quamuis minori uiginti quinque annis Carbonianum non succurrit. sed | 3.1 |
| <et si>, cum esset pubes, quasi impubes obrepserit bonorumque possessionem accepit, dicen- | |
| dum erit nihil eum egisse: nam et si impubes esset mox pubes factus, finiretur bonorum | |
| possessionis emolumentum. Causae cognitio in eo uertitur, ut, si manifesta calumnia ap- | 4.1 |
| pareret eorum, qui infantibus bonorum possessionem peterent, non daretur bonorum pos- | |
| sessio. summatim ergo, cum petitur ex Carboniano bonorum possessio, debet praetor | |
| cognoscere: et si quidem absolutam causam inuenerit euidenterque probatur filium non | |
| esse, negare debet ei bonorum possessionem Carbonianam: si uero ambiguam causam, hoc | 5 |
| est uel modicum pro puero facientem, ut non uideatur euidenter filius non esse, dabit ei | |
| Carbonianam bonorum possessionem. Duae autem sunt causae cognitiones, una dandae | 5.1 |
| Carbonianae possessionis, quae habet commodum illud, ut, perinde atque si nullam contro- | |
| uersiam pateretur impubes, possessionem accipiat, alia causae cognitio illa, utrum differri | |
| debeat in tempus pubertatis cognitio an repraesentari. hoc autem diligentissime praetori | |
| examinandum est, an expediat pupillo repraesentari cognitionem an potius differri in tem- | 5 |
| pus pubertatis, et maxime inquirere hoc a cognatis matre tutoribusque pupilli debet. finge | |
| esse testes quosdam, qui dilata controuersia aut mutabunt consilium aut decedent aut | |
| propter temporis interuallum non eandem fidem habebunt: uel finge esse anum obstetricem | |
| uel ancillas, quae ueritatem pro partu possunt insinuare, uel instrumenta satis idonea ad | |
| uictoriam uel quaedam alia argumenta, ut magis damnum patiatur pupillus, quod differtur | 10 |
| cognitio, quam compendium, quod non repraesentatur: finge pupillum satisdare non posse | |
| et admissos in possessionem, qui de hereditate controuersiam faciunt, multa posse subtra- | |
| here nouare moliri: aut stulti aut iniqui praetoris erit rem in tempus pubertatis differre | |
| cum summo eius incommodo, cui consultum uelit. diuus etiam Hadrianus ita rescripsit: | |
| 'Quod in tempus pubertatis re<s> differri solet, pupillorum causa fit, ne de statu periclitentur, | 15 |
| antequam se tueri possint. Ceterum si idoneos habeant, a quibus defendantur, et tam ex- | |
| peditam causam, ut ipsorum intersit mature de ea iudicari, et tutores eorum iu- | |
| dicio experiri uolunt: non debet aduersus pupillos obseruari, quod pro ipsis excogitatum | |
| est, et pendere status eorum, cum iam possit indubitatus esse'. Si mater impu- | 6.1 |
| beris subiecti partus rea postulata causam optinuerit, poterit adhuc superesse status quaestio, | |
| ut puta si dicatur aut non esse ex ipso defuncto conceptus aut ex ipso quidem, sed non | |
| ex matrimonio editus. Si is, qui status controuersiam filio faciebat et solum se filium di- | 7.1 |
| cebat, decesserit et mater ei heres extiterit, si quidem eandem controuersiam impuberi | |
| mater faciat, qui se ex alia natum adfirmat, quam filius eius faciebat, scilicet ut neget eum | |
| filium, idcircoque ad se totam hereditatem ex persona filii sui defuncti pertinere debere: | |
| in tempus pubertatis differri Iulianus ait, quia nihil interest, suo an hereditario nomine | 5 |
| controuersiam faciat. plane si mater concedat hunc quoque defuncti filium esse idcircoque | |
| partem dimidiam hereditatis solam sibi uindicet ex bonis paternis, non erit iudicium in | |
| tempus pubertatis differendum: non enim de paternis, sed de fraternis bonis impuberi fit | |
| controuersia. Ibidem Iulianus quaerit: si duo impuberes patiantur status controuersiam et | 8.1 |
| alter eorum pubuerit, exspectari alterius quoque pubertas debet, scilicet ut sic de utriusque | |
| statu agatur, ne aliquod praeiudicium fiat impuberi per puberis personam. Parui refert, | 9.1 |
| utrum petitor sit impubes an possessor, qui status controuersiam patitur: nam siue possi- | |
| deat siue petat, in tempus pubertatis differtur. Si duo impuberes inuicem faciant status | 10.1 |
| controuersiam, interest, utrum quisque se solum filium dicat an et se. nam si se solum | |
| dicat filium, dicendum est debere controuersiam ad utriusque pubertatem differr<i>, siue pe- | |
| titor siue possessor sit. si uero alter se solum, alter et se dicat, <si> quidem ille adoleuerit | |
| qui se solum dicat, adhuc differtur controuersia propter pueritiam eius qui et se dicit, sed | 5 |
| de parte, non de toto: de parte enim utique nec litigatur. quod si ille adoleuerit qui et | |
| se dicit, ille impubes sit qui se solum dicit, non differtur controuersia: nec enim patitur | |
| impubes status controuersiam, sed facit, cum hic pubes et se dicat, illum non neget filium. | |
| Si quis liber et heres esse iussus status controuersiam impuberi faciat, qui filius esse et | 11.1 |
| testamentum patris rupisse dicitur, Iulianus ait utraque iudicia et hereditatis et libertatis | |
| in tempus pubertatis differenda: neutrum enim eorum ita explicari potest, ut non condi- | |
| cioni eius, qui se filium esse contendat, praeiudicetur. ceterae quoque libertatis quaestiones | |
| ex testamento pendentes in tempus pubertatis differuntur. Cum extaret impubes, qui se | 12.1 |
| filium defuncti diceret, debitoresque negent eum filium esse defuncti et intestati heredi- | |
| tatem ad adgnatum, qui forte trans mare aberit, pertinere: necessarium erit puero Carbo- | |
| nianum edictum. sed et absenti erit prospiciendum, ut cautio praestetur. Missum autem | 13.1 |
| ex Carboniano in possessionem student praetores possessorem constituere. quod si coeperit | |
| aut hereditatem petere quasi bonorum possessor Carbonianus aut singulas res, rectissime | |
| Iulianus libro uicensimo quarto digestorum scribit exceptione eum summouendum: contentus | |
| enim esse debet hac praerogatiua, quod possessorem eum praetor tantisper constituit. si | 5 |
| igitur uult hereditatem aut singulas res petere, petat, inquit, directa actione quasi heres, | |
| ut ea petitione iudicari possit, an quasi ex liberis heres sit, ne praesumptio Carbonianae | |
| bonorum possessionis iniuriam aduersariis afferat: quae sententia habet rationem et aequi- | |
| tatem. Haec autem possessio intra annum datur, sicuti ordinariae quoque, quae liberis dan- | 14.1 |
| tur, intra annum dantur. Sed oportebit hunc, qui se filium dicit, non solum Carbonia- | 15.1 |
| nam bonorum possessionem accipere, uerum etiam ordinariam agnoscere. Currunt autem | 16.1 |
| tempora ad utramque bonorum possessionem separatim, ordinariae quidem, ex quo patrem | |
| suum decessisse scit et facultatem bonorum possessionis petendae habuit, Carbonianae uero | |
| ex eo tempore, ex quo controuersiam sibi fieri cognouit. | |
| Iulianus libro uicensimo quarto digestorum. Ideo s<i> ex prima parte edicti | 4.pr.1 |
| bonorum possessionem non petierit, alias poterit ex sequenti parte edicti ad exemplum | |
| Carboniani accipere bonorum possessionem, alias non poterit. nam si confestim post patris | |
| mortem controuersia ei facta fuerit, an inter liberos bonorum possessionem accipere possit, | |
| simul ad utriusque edicti causam annus cessisse uidebitur: si uero interposito tempore | 5 |
| scierit controuersiam sibi moueri, poterit etiam finito tempore, intra quod ex prima parte | |
| bonorum possessionem acceperat, ex sequenti bonorum possessionem petere. quam cum | |
| acceperit, perpetuo possessoriis actionibus utetur: sed si post pubertatem contra eum iudi- | |
| catum fuerit, denegabuntur ei actiones. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad edictum. Sed si is, qui controuer- | 5.pr.1 |
| siam impuberi facit, ex liberis sit, eueniet, ut, siue caueat hic, cui status fit controuersia, | |
| siue non caueat, attamen simul sit in possessionem. Si impubes non defendatur idcircoque | 1.1 |
| missus sit in possessionem etiam aduersarius eius, actiones hereditarias quis exercebit? | |
| et ait Iulianus libro uicensimo quarto digestorum curatorem constitui debere, qui omnia | |
| curet actiones exerceat. denique scribit etiam eum, qui cum impubere missus est in pos- | |
| sessionem, actiones posse aduersus curatorem intendere nec esse prohibendum: nullum | 5 |
| enim per hoc praeiudicium hereditati fieri: nam et aduersus ipsum pupillum, si satis | |
| dedisset, recte experiretur. Quotiens impubes satis non dat, mittitur in possessionem | 2.1 |
| aduersarius eius, siue satis det siue non det. si uelit aduersarius committi sibi administra- | |
| tionem, satis dare debet pupillo: ceterum si satis non det, debet curator constitui, per | |
| quem bona administrentur. aduersarius autem si satis dederit, res, quae tempore periturae | |
| aut deteriores futurae sint, distrahere debet: item a debitoribus, qui tempore liberabuntur, | 5 |
| exigere debet: cetera cum pupillo possidebit. An autem uescendi causa deminuere possit | 3.1 |
| is qui ex Carboniano missus est, uideamus. et si quidem satis impubes dedit, siue de- | |
| creuit praeses siue non, deminuet uescendi causa et hoc minus restituet hereditatis peti- | |
| tori. quod si satis dare non potuit et aliter alere se uidetur non posse, deminuendi causa | |
| usque ad id, quod alimentis eius necessarium est, mittendus est. nec mirum debet uideri | 5 |
| hereditatem propter alimenta minui eius, quem fortasse iudicabitur filium non esse, cum | |
| omnium edictis uenter in possessionem mittatur et alimenta mulieri praestentur propter | |
| eum, qui potest non nasci, maiorque cura debeat adhiberi, ne fame pereat filius, quam | |
| ne minor hereditas ad petitorem perueniat, si apparuit filium non esse. Maxime autem | 4.1 |
| puto, si missus fuerit in possessionem aduersarius, desiderandum a praetore, ne instru- | |
| menta in possessionem suam redigat: ceterum decipietur pupillus, dum uel instruitur ad- | |
| uersarius eius uel etiam intercipere ea potest. Cum autem in satisdatione et pupillus et | 5.1 |
| aduersarius eius cessant, curator constituendus est, qui bona administret et quandoque ei | |
| qui iudicio uicerit restituat. quid tam<en>, si tutores pupilli uelint administrare? non erunt | |
| audiendi, nisi satis dederint nomine pupilli aut curatores quoque idem ipsi sint constituti. | |
| Paulus libro quadragensimo primo ad edictum. De bonis matris an decre- | 6.pr.1 |
| tum interponendum sit, quaeritur. et decretum quidem non est interponendum, dilatio | |
| autem longissima danda est, quae in tempus pubertatis extrahet negotium. Plane si simul | 1.1 |
| de paternis et de maternis bonis controuersia sit uel etiam de fratris, et has controuersias | |
| in tempus pubertatis differendas esse Iulianus respondit. Huic autem edicto locus est | 2.1 |
| etiam si ab intestato ad bonorum possessionem ueniant liberi, tametsi ex inferioribus par- | |
| tibus petant, qua legitimi uocantur, quoniam sui sunt, uel ex illa, qua cognatis datur. | |
| Ita demum autem huic edicto locus est, si status et hereditatis controuersia sit: nam si | 3.1 |
| tantum status (quod puta seruus dicatur esse) nec ulla bonorum controuersia sit, hoc casu | |
| liberale iudicium statim explicandum erit. Qui pupillo controuersiam facit si simul cum | 4.1 |
| eo in possessionem missus est, ali ex bonis defuncti non debebit nec quicquam de bonis | |
| deminuere: haec enim possessio pro satisdatione cedit. Non solum alimenta pupillo prae- | 5.1 |
| stari debent, sed et in studia et in ceteras necessarias impensas debet impendi pro modo | |
| facultatium. Post pubertatem quaeritur, an actoris partes sustinere debeat qui ex Carbo- | 6.1 |
| niano missus est in possessionem. et responsum est rei partes eum sustinere debere, | |
| maxime si cauit. sed et si non cauerat, si nunc paratus sit cauere, quasi possessor con- | |
| ueniendus est: quod si nunc non caueat, possessio transfertur aduersario satis offerente: | |
| perinde atque si nunc primum ab eo peteretur hereditas. | 5 |
| Iulianus libro uicensimo quarto digestorum. Si impubes negetur iure adop- | 7.pr.1 |
| tatus et ideo paternae hereditatis ei controuersia fiat, non erit iniquum simile Carboniano | |
| decretum interponi. Item si impubes in adoptionem datus esse dicatur et ideo negetur | 1.1 |
| naturalis patris hereditas ad eum pertinere, quia et hoc casu quaeritur, an iure filii here- | |
| ditatem optinere possit, locus erit Carboniano edicto. Cum uero proponitur exheredatus | 2.1 |
| esse, non est necessarium controuersiam <in tempus> pubertatis differri, quia non de ipsius | |
| filii, sed de testament<i> iure quaeritur. Si mater eius, cui et de libertate et de hereditate | 3.1 |
| paterna controuersia fit, in quaestionem libertatis uocatur, iudicium de matre non semper | |
| in tempus pubertatis differendum erit: nam et ipsi, qui subiectus esse dicitur, ex causa | |
| repraesentari solet. Quotiens Carbonianum decretum interponitur, eodem loco rem haberi | 4.1 |
| oportet, quo esset, si nulla controuersia fieret ei, qui bonorum possessionem acceperit. | |
| Cum autem ex duobus fratribus ex hoc decreto missis alter pro parte sua paternam here- | 5.1 |
| ditatem non defendit, compellitur alter totam defendere aut uniuersa creditoribus cedere. | |
| Interdum etiam exheredatus filius ex Carboniano decreto bonorum possessionem accipiet, | 6.1 |
| si non contra tabulas petit bonorum possessionem, sed ab intestato unde liberi (quia neget | |
| tabulas testamenti patris tales esse, ut secundum eas bonorum possessio dari possit) et | |
| dicatur non esse filius. Si pupillus liberti paterni bonorum possessionem petet, negaretur | 7.1 |
| autem filius patroni esse, quia de paternis bonis nulla controuersia ei fieret, differendum | |
| hoc iudicium non est. si uero post interpositum Carbonianum decretum haec quoque con- | |
| trouersia moueretur, hoc iudicium in id tempus differri debet. Quaesitum est, an simul | 8.1 |
| et pupillus ex Carboniano et scripti heredes secundum tabulas bonorum possessionem ha- | |
| berent. respondi, si filius non esset aut non accepisset contra tabulas uel ab intestato | |
| bonorum possessionem, simul et ipsum ex Carboniano et scriptos heredes secundum tabulas | |
| habituros bonorum possessionem. | 5 |
| Africanus libro quarto quaestionum. Decessit, quem ego filium meum et | 8.pr.1 |
| in mea potestate esse dico: existit impubes, qui eum patrem familias et ad se hereditatem | |
| pertinere dicat: decretum necessarium esse respondit. Item emancipatus decessit intestato | 1.1 |
| superstite filio impubere, qui se ei suum esse dicit: ego contendo ante emancipationem | |
| conceptum atque ideo in mea potestate esse et bona emancipati ad me pertinere. et qui- | |
| dem hunc filium esse constat: sed hactenus de statu eius quaeritur, quod in potestate | |
| patris fuerit nec ne: sententia tamen edicti procul dubio ex Carboniano admittitur. | 5 |
| Neratius libro sexto membranarum. Quod Labeo scribit, quotiens suppo- | 9.pr.1 |
| situs esse dicitur pupillus, cum quo de patris eius hereditate controuersia est, curare prae- | |
| torem debere, ut is in possessione sit: de eo puto eum uelle intellegi, qui post mortem | |
| patris familiae, qui se sine liberis decedere credidit, filius eius esse dici coepit: nam eius, | |
| qui adgnitus est ab eo, de cuius bonis quaeritur, iustior in ea re causa est quam postumi. | 5 |
| Marc<ellus> libro septimo digestorum. Cum mulier defe- | 10.pr.1 |
| rente herede iurauerit se praegnatem esse, bonorum possessio ex edicto Carboniano dari | |
| debet, uel denegari, si illa heredi detulit iusiurandum, cum causa cognita detur possessio, | |
| ne aut heredi bonorum possessio data faciat praeiudicium aut denegata ius ordinarium | |
| eripiat pupillo. | 5 |
| Papinianus libro tertio decimo quaestionum. Cum sine beneficio praetoris | 11.pr.1 |
| qui patitur controuersiam filius heres esse potest, forte quia scriptus est, edicto Carboniano | |
| locus non est: ac similiter cum certum est, quamuis filius sit, eum tamen heredem non | |
| fore, ueluti si Titio herede instituto postumus aut impubes exheredatus negetur filius. nec | |
| ad rem pertinet, quod interest illius in quibusdam filium esse, ueluti propter fratris ex | 5 |
| alia matre nati bona uel iura libertorum et sepulchrorum: istos enim casus ad Carbonia- | |
| num constat non pertinere. | |
| Idem libro quarto decimo quaestionum. Scriptus heres, contra quem filius | 12.pr.1 |
| impubes, qui subiectus dicitur, ex edicto primo bonorum possessionem petit, exemplo | |
| legitimi secundum tabulas interim accipere non potest. quod si medio tempore scriptus | |
| uel ille, qui intestati poss<es>sionem habere potuerit, moriantur, heredibus eorum succurren- | |
| dum erit: quid enim, si non potuerunt adire hereditatem iure cessante uel ob litem in | 5 |
| dubio constituti? | |
| Paulus libro undecimo responsorum. Titia post mortem mariti sui postu- | 13.pr.1 |
| mam enixa est: eidem Titiae crimen adulterii Sempronius apud praesidem prouinciae | |
| obiecit: quaero, an in tempus pubertatis quaestio adulterii differri debeat, ne praeiudicium | |
| postumae fiat. Paulus respondit, si ei pupillae, de qua quaeritur, bonorum paternorum | |
| quaestio non moueatur, sine causa tutores desiderare adulterii quoque quaestionem in tem- | 5 |
| pus pubertatis pupillae differri. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Quaeritur, an impubes, qui bonorum | 14.pr.1 |
| possessionem ex Carboniano accepit, si, antequam possessio ad eum translata fuerit, pubes | |
| factus sit, petitoris partibus fungi debeat. respondit in eo, quod a possessore petet, pro- | |
| bationem ei incumbere. | |
| Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum. Haec bonorum possessio, si | 15.pr.1 |
| satis datum sit, non tantum ad possessionem apiscendam, sed ad res etiam persequendas | |
| et debitum exigendum et collationem bonorum et dotis et omnium quae conferri diximus | |
| prodest. | |
| Paulus libro quadragensimo primo ad edictum. Sed sicuti de bonis paternis | 16.pr.1 |
| emancipato cauetur, ita de istis quae ipsi confert cauendum est. |