DE BONORUM POSSESSION<E> SECUNDUM TABULAS
|
|
Ulpianus libro trigensimo nono ad edictum. Tabulas testamenti accipere
|
37.11.1.pr.1
|
debemus omnem materiae figuram: siue igitur tabulae sint ligneae siue cuiuscumque alte-
|
|
rius materiae, siue chartae siue membranae sint uel si corio alicuius animalis, tabulae
|
|
recte dicentur. Non autem omnes tabulas praetor sequitur hac parte edicti, sed supremas,
|
1.1
|
hoc est eas, quae nouissimae ita factae sunt, post quas nullae factae sunt: supremae
|
|
enim hac sunt non quae sub ipso mortis tempore factae sunt, sed post quas nullae factae
|
|
sunt, licet hae ueteres sint. Sufficit autem extare tabulas, etsi non proferantur, si certum
|
2.1
|
sit eas exstare. igitur etsi apud furem sint uel apud eum, apud quem depositae sunt,
|
|
dubitari non oportet admitti posse bonorum possessionem: nec enim opus est aperire eas,
|
|
ut bonorum possessio secundum tabulas agnoscatur. Semel autem exstitisse tabulas mortuo
|
3.1
|
testatore desideratur, tametsi exstare des<ie>rint: quare et si postea interciderunt, bonorum
|
|
possessio peti poterit. Scientiam tamen exigemus, ut sciat heres extare tabulas certusque
|
4.1
|
sit delatam sibi bonorum possessionem. Si quis in duobus exemplaribus fecerit testamen-
|
5.1
|
tum et aliud exstet, aliud non exstet, tabulae extare uidentur petique potest bonorum
|
|
possessio. Sed et si in duobus codicibus simul signatis alios atque alios heredes scripserit
|
6.1
|
et utrumque extet, ex utroque quasi ex uno competit bonorum possessio, quia pro unis
|
|
tabulis habendum est et supremum utrumque accipiemus. Sed si unum fecerit testator
|
7.1
|
quasi testamentum, aliud quasi exemplum, si quidem id extat quod uoluit esse testamen-
|
|
tum, bonorum possessio petetur, si uero id quod exemplum erat, bonorum possessio peti
|
|
non poterit, ut Pomponius scripsit. Exigit praetor, ut is, cuius bonorum possessio datur,
|
8.1
|
utroque tempore ius testamenti faciendi habuerit, et cum facit testamentum et cum mo-
|
|
ritur. proinde si impubes uel furiosus uel quis alius ex his qui testamentum facere non
|
|
possunt testamentum fecerit, deinde habens testamenti factionem decesserit, peti bonorum
|
|
possessio non poterit. sed et si filius familias putans se patrem familias testamentum fe-
|
5
|
cerit, deinde mortis tempore pater familias inueniatur, non potest bonorum possessio se-
|
|
cundum <tabulas> peti. sed si filius familias ueteranus de castrensi faciat, deinde emanci-
|
|
patus uel alias pater familias factus decedat, potest eius bonorum possessio peti. sed si
|
|
quis utroque tempore testamenti factionem habuerit, medio tempore non habuerit, bonorum
|
|
possessio secundum tabulas peti poterit. Si quis autem testamentum fecerit, deinde ami-
|
9.1
|
serit testamenti factionem uel furore uel quod ei bonis interdictum est, potest eius peti
|
|
bonorum possessio, quia iure testamentum eius ualet: et hoc generaliter de omnibus huius-
|
|
modi dicitur, qui amittant mortis tempore testamenti factionem, sed ante factum eorum
|
|
testamentum ualet. Si linum, quo l<i>gatae sunt tabulae, incisum sit, si quidem alius contra
|
10.1
|
uoluntatem testatoris inciderit, bonorum possessio peti potest: quod si ipse testator id
|
|
fecerit, non uidentur signatae et ideo bonorum possessio peti non potest. Si rosae sint a
|
11.1
|
muribus tabulae uel linum aliter ruptum uel uetustate putrefactum uel situ uel casu, et
|
|
sic uidentur tabulae signatae, maxime si proponas uel unum linum tenere. si ter forte uel
|
|
quater linum esset circumductum, dicendum est signatas tabulas eius extare, quamuis uel
|
|
incisa uel rosa sit pars uni.
|
5
|
Idem libro quadragensimo primo ad edictum. Aequissimum ordinem praetor
|
2.pr.1
|
secutus est: uoluit enim primo ad liberos bonorum possessionem contra tabulas pertinere,
|
|
mox, si inde non sit occupata, iudicium defuncti sequendum. exspectandi igitur liberi
|
|
erunt, quamdiu bonorum possessionem petere possunt: quod si tempus fuerit finitum aut
|
|
ante decesserint uel repudiauerint uel ius petendae bonorum possessionis amiserint, tunc
|
5
|
reuertetur bonorum possessio ad scriptos. Si sub condicione heres institutus filius sit,
|
1.1
|
Iulianus peraeque putauit secundum tabulas competere ei quasi scripto bonorum posses-
|
|
sionem, qualisqualis condicio sit, etiam si haec 'si nauis ex Asia uenerit': et quamuis de-
|
|
fecerit condicio, praetor tamen filium, qui admiserit secundum tabulas, tueri debebit ac si
|
|
contra tabulas acceperit: quae tuitio et qui emancipatus est necessaria est. Pro qua quis-
|
2.1
|
que parte heres scriptus est, pro ea accipiet bonorum possessionem, sic tamen, ut, si non
|
|
sit qui ei concurrat, habeat solus bonorum possessionem: quamdiu tamen ex heredibus
|
|
unus deliberat, utrum admittat bonorum possessionem an non, portio bonorum possessionis
|
|
eius coheredi non defertur. Si Primus quidem ita substitutus sit, si intra decem, Secun-
|
3.1
|
dus, si post decem intra quattuordecim annos: si quidem intra decem decesserit, Primus
|
|
solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, si uero post decem intra quattuordecim,
|
|
Secundus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, nec sibi iunguntur, cum ad
|
|
suam quisque causam substitutus sit. Defertur bonorum possessio secundum tabulas
|
4.1
|
primo gradu scriptis heredibus, mox illis non petentibus sequentibus, non solum substi-
|
|
tutis, uerum substituti quoque substitutis, et per seriem substitutos admittimus. primo
|
|
gradu autem scriptos accipere debemus omnes, qui primo loco scripti sunt: nam sicuti
|
|
ad adeundam hereditatem proximi sunt, ita et ad bonorum possessionem admittendam.
|
5
|
Si quis ita scripserit: 'Primus ex parte heres esto: si Primus heres non erit, Secundus
|
5.1
|
heres esto. Tertius ex alia parte dimidia heres esto: si non erit, Quartus heres esto',
|
|
Primus et Tertius priores ad bonorum possessionem inuitantur. Si quis ita instituerit he-
|
6.1
|
redes: 'uter ex fratribus meis Seiam uxorem duxerit, ex dodrante mihi heres esto, uter
|
|
non duxerit, ex quadrante heres esto', si quidem mortua fuerit Seia, aequas partes habi-
|
|
turos heredes constat: quod si ab altero uxor ducta fuerit, dodrantem et quadrantem eis
|
|
competere: bonorum autem possessionem, antequam existat condicio, neutrum petere. Si
|
7.1
|
consulto sit inductum nomen heredis, indubitanter probatur bonorum possessionem petere
|
|
eum non posse, quemadmodum non potest, qui heres scriptus est non consulto testatore:
|
|
nam pro non scripto est, quem scribi noluit. Si duo sint heredes instituti Primus et Se-
|
8.1
|
cundus, Secundo Tertius substitutus, omittente Secundo bonorum possessionem Tertius
|
|
succedit: quod si Tertius noluerit hereditatem adire uel bonorum possessionem accipere,
|
|
reccidit bonorum possessio ad Primum. nec erit ei necesse petere bonorum possessionem,
|
|
sed ipso iure ei adcrescet: heredi enim scripto sicut portio hereditatis, ita et bonorum
|
5
|
possessio adcrescit. Si seruus heres scriptus sit, ei domino defertur bonorum possessio,
|
9.1
|
ad quem hereditas pertinebit: ambulat enim cum dominio bonorum possessio. quare si
|
|
mortis tempore Stichus heres institutus fuit seruus Sempronii nec Sempronius eum iussit
|
|
adire, sed uel decessit uel etiam eum alienauit et coepit esse Septicii: euenit, ut, si Septi-
|
|
cius <e>um iusserit, Septicio deferatur bonorum possessio: ad hunc enim hereditas pertinet.
|
5
|
unde si per multos dominos transierit seruus tres uel plures, nouissimo dabimus bonorum
|
|
possessionem.
|
|
Paulus libro quadragensimo primo ad edictum. Uerum est omnem postu-
|
3.pr.1
|
mum, qui moriente testatore in utero fuerit, si natus sit, bonorum possessionem petere posse.
|
|
Ulpianus libro quadragensimo secundo ad edictum. Chartae appellatio et
|
4.pr.1
|
ad nouam chartam refertur et ad deleticiam: proinde et si in opisthographo quis testatus
|
|
sit, hinc peti potest bonorum possessio.
|
|
Idem libro quarto disputationum. Si sub condicione heres quis institutus
|
5.pr.1
|
sit et accepta bonorum possessione secundum tabulas condicio defecerit, interdum euenit,
|
|
ut res possessori concedenda sit, ut puta si filius sit emancipatus sub condicione heres
|
|
institutus: nam si defecerit condicio, attamen secundum tabulas bonorum possessionem
|
|
eum accipere Iulianus scribit. sed et si is fuerit, qui ab intestato bonorum possessor fu-
|
5
|
turus esset, tuendum esse scripsit, et hoc iure utimur. Uidendum, an legata ab eis de-
|
1.1
|
beantur. et filius quidem quasi contra tabulas bonorum possessione accepta rem habere
|
|
uidetur, ceteri uero quasi ab intestato: et ideo filius liberis parentibusque legata relicta
|
|
solis praestare cogetur, ceteris non. plane ei, cui ab intestato fideicommissum relictum
|
|
est, erit praestandum, quasi uideatur hoc ipso fraudatus, quod ex testamento petita sit
|
5
|
bonorum possessio.
|
|
Idem libro octauo disputationum. Hi demum sub condicione heredes insti-
|
6.pr.1
|
tuti bonorum possessionem secundum tabulas etiam pendente condicione necdum impleta
|
|
petere possunt, qui utiliter sunt instituti: quod si inutiliter quis sit institutus, nec ad bo-
|
|
norum possessionem inutilis institut<i>o proficit.
|
|
Iulianus libro uicensimo tertio digestorum. Cum tabulae testamenti plurium
|
7.pr.1
|
signis signatae essent et quaedam ex his non parent, septem tamen signa maneant, suf-
|
|
ficit ad bonorum possessionem dandam septem testium signa comparere, licet non omnium
|
|
qui signauerint maneant signa.
|
|
Idem libro uicensimo quarto digestorum. Si ita scriptum sit: 'Sempronius
|
8.pr.1
|
ex parte dimidia heres esto. Titius, si nauis ex Asia uenerit, ex parte tertia heres esto.
|
|
idem Titius, si nauis ex Asia non uenerit, ex parte sexta heres esto': Titius non ex dua-
|
|
bus partibus heres scriptus, sed ipse sibi substitutus intellegi debet ideoque non ex
|
|
maiore parte quam tertia scriptus uidetur. secundum hanc rationem cum sextans uacuus
|
5
|
relinquatur, bonorum possessionem Titius accipiet non solum tertiae partis, sed eius quoque,
|
|
quae ex sextante eidem adcrescit. Qui filio impuberi substituitur ita: 'si filius meus mo-
|
1.1
|
riatur, priusquam in suam tutelam ueniat, tunc Titius mihi heres esto', sicut hereditatem
|
|
uindicat, perinde ac si uerbum hoc 'mihi' adiectum non esset, ita bonorum quoque eius
|
|
possessionem accipere potest. Sed et cum in praenomine cognomine erratum est, is ad
|
2.1
|
quem hereditas pertinet etiam bonorum possessionem accipit. Is autem, cuius nomen in
|
3.1
|
testamento uoluntate testatoris perductum est, sicut ad adeundam hereditatem, ita ad pe-
|
|
tendam bonorum possessionem scriptus non intellegitur, quamuis nomen eius legatur. Qui-
|
4.1
|
dam testamentum in tabulis sibi fecit, filio autem impuberi per nuncupationem substituit.
|
|
respondi sententiam praetoris in danda bonorum possessione eam esse, ut separatim patris,
|
|
separatim filii heredes aestimari debeant: nam quemadmodum scripto filii heredi separatim
|
|
ab heredibus patris, ita nuncupato potest uideri separatim a scriptis patris heredibus bo-
|
5
|
norum possessio dari.
|
|
Pomponius libro secundo ad Sabinum. Ut bonorum possessio secundum pupillares
|
9.pr.1
|
tabulas admitti possit, requiritur, an patris testamentum signatum sit, licet secundae tabulae
|
|
resignatae proferantur.
|
|
Paulus libro octauo ad Plautium. Si seruus sub condicione heres institutus
|
10.pr.1
|
sit, an bonorum possessionem accipere potest, dubitatur. et Scaeuola noster probat posse.
|
|
Papinianus libro tertio decimo quaestionum. 'Qui ex liberis meis impubes
|
11.pr.1
|
supremus morietur, ei Titius heres esto.' duobus peregre defunctis si substitutus ignoret,
|
|
uter nouissimus decesserit, admittenda est Iuliani sententia, qui propter incertum condi-
|
|
cionis etiam prioris posse peti possessionem bonorum respondit. Filius heres institutus
|
1.1
|
post mortem patris ab hostibus rediit: bonorum possessionem accipiet et anni tempus a
|
|
quo rediit ei computabitur. Testamento facto Titius adrogandum se praebuit ac postea
|
2.1
|
sui iuris affectus uita decessit. scriptus heres si possessionem petat, exceptione doli mali
|
|
summouebitur, quia dando se in adrogandum testator cum capite fortunas quoque suas
|
|
in familiam et domum alienam transferat. plane si sui iuris effectus codicillis aut aliis
|
|
litteris eodem testamento se mori uelle declarauerit, uoluntas, quae defecerat, iudicio re-
|
5
|
centi redisse intellegetur, non secus ac si quis aliud testamentum fecisset ac supremas
|
|
tabulas incidisset, ut priores supremas relinqueret. nec putauerit quisquam nuda uoluntate
|
|
constitui testamentum: non enim de iure testamenti maxime quaeritur, sed uiribus ex-
|
|
ceptionis. quae in hoc iudicio quamquam actori opponatur, ex persona tamen eius qui
|
|
opponit aestimatur.
|
10
|
Paulus libro septimo quaestionum. Ut scriptus heres adgnoscere possit
|
12.pr.1
|
bonorum possessionem, exigendum puto, ut et demonstratus sit propria demonstratione et
|
|
portio adscripta ei inueniri possit, licet sine parte institutus sit: nam qui sine parte heres
|
|
institutus est, uacantem portionem uel alium assem occupat. quod si ita heres scriptus
|
|
sit, ut interdum excludatur a testamento, eo quod non inuenitur portio, ex qua insti-
|
5
|
tutus est, nec bonorum possessionem petere potest. id euenit, si quis ita heredem instituat:
|
|
'Titius quanta ex parte priore testamento eum heredem scriptum habeo, heres esto' uel
|
|
'quanta ex parte codicillis scriptum eum habeo, heres esto', sic scriptus non inueniatur.
|
|
quod si ita scripsero: 'Titius, si eum priore testamento ex semisse scriptum heredem
|
|
habeo' uel 'si eum codicillis ex semisse heredem scripsero, ex semisse heres esto', tunc
|
10
|
accipiet bonorum possessionem quasi sub condicione heres scriptus.
|
|