| SI A PARENTE QUIS MANUMISSUS SIT | |
| Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum. Emancipatus a parente | 37.12.1.pr.1 |
| in ea causa est, ut in contra tabulas bonorum possessione liberti patiatur exitum. quod | |
| aequissimum praetori uisum est, quia a parente beneficium habuit bonorum quaerendorum: | |
| quippe si filius familias esset, quodcumque sibi adquireret, eius emolumentum patri quae- | |
| reret. et ideo itum est in hoc, ut parens exemplo patroni ad contra tabulas bonorum pos- | 5 |
| sessionem admittatur. Enumerantur igitur edicto personae manumissorum sic: 'in eo, qui | 1.1 |
| a patre auoue paterno proauoue paterni aui patre'. Nepos ab auo manumissus dedit se | 2.1 |
| adrogandum patri suo: siue manens in potestate patris decesserit siue manumissus diem | |
| suum obeat, solus admittetur auus ad eius successionem ex interpretatione edicti, quia | |
| perinde defert praetor bonorum possessionem atque si ex seruitute manumissus esset: | |
| porro si hoc esset, aut non esset adrogatus, quia adrogatio liberti admittenda non est, aut | 5 |
| si obrepserit, patroni tamen nihilo minus ius integrum maneret. Si parens uel accepit | 3.1 |
| pecuniam, ut emanciparet, uel postea uiuus in eum filius quantum satis est contulit, ne | |
| iudicia eius inquietet, exceptione doli repelletur. Est et alius casus, quo bonorum posses- | 4.1 |
| sionem contra tabulas parens non accipit, si forte filius militare coeperit: nam diuus Pius | |
| rescripsit patrem ad contra tabulas bonorum possessionem uenire non posse. Liberos | 5.1 |
| autem manumissoris non uenire ad contra tabulas bonorum possessionem filii constat, quam- | |
| uis patroni ueniant. Patrem autem accepta contra tabulas bonorum possessione et ius anti- | 6.1 |
| quum, quod et sine manumissione habebat, posse sibi defendere Iulianus scripsit: nec enim | |
| ei nocere debet, quod iura patronatus habebat, cum sit et pater. | |
| Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Non usque adeo exaequan- | 2.pr.1 |
| dus est patrono parens, ut etiam Fauiana aut Caluisiana actio ei detur, quia iniquum est | |
| ingenuis hominibus non esse liberam rerum suarum alienationem. | |
| Paulus libro octauo ad Plautium. Paconius ait: si turpes personas, ueluti meretricem, | 3.pr.1 |
| a parente emancipatus et manumissus heredes fecisset, totorum bonorum contra tabulas pos- | |
| sessio parenti datur: aut constitutae partis, si non turpis heres esset institutus. Si | 1.1 |
| filius emancipatus testamento suo patrem suum praeterierit siue heredem instituerit, fidei- | |
| commissa non cogetur pater praestare ex sua parte, quae ei debetur, etiamsi adierit here- | |
| ditatem. sed et si filia uel neptis manumissa sit et pater uel auus praeteritus petat bono- | |
| rum possessionem, eadem quae in filio dicenda sunt. | 5 |
| Marcellus libro nono digestorum. Patri qui filium emancipauit de his, quae | 4.pr.1 |
| libertatis causa imposita fuerint, praetor nihil edicit, et ideo frustra pater operas stipula- | |
| bitur de filio. | |
| Papinianus libro undecimo quaestionum. Diuus Traianus filium, quem pater | 5.pr.1 |
| male contra pietatem adficiebat, coegit emancipare. quo postea defuncto, pater ut manu- | |
| missor bonorum possessionem sibi competere dicebat: sed consilio Neratii Prisci et Aristonis | |
| ei propter necessitatem soluendae pietatis denegata est. |