| DE BONORUM POSSESSIONE EX TESTAMENTO MILITIS | |
| Ulpianus libro quadragensimo quinto ad edictum. Non dubium est, quin debeant ratae | 37.13.1.pr.1 |
| uoluntates esse eorum, qui in hosticolo suprema iudicia sua quoquo modo ordinassent | |
| ibidemque diem suum obissent. quamquam enim distet condicio militum ab his personis | |
| constitutiones principales separent, tamen qui in procinctu uersantur cum eadem pericula | |
| experiantur, iura quoque eadem merito sibi uindicant. omnes igitur | 5 |
| omnino, qui eius sunt condicionis, ut iure militari testari non possint, si in hosticolo de- | |
| prehendantur et illic decedant, quomodo uelint et quomodo possint, testabuntur, siue praeses | |
| quis sit prouinciae siue legatus siue quis alius, qui iure militari testari non potest. | |
| Item nauarchos et trierarchos classium iure militari posse testari nulla dubitatio est. in | 1.1 |
| classibus omnes remiges et nautae milites sunt. item uigiles milites sunt et iure militari | |
| eos testari posse nulla dubitatio est. Si quis militum ex alio numero translatus sit in | 2.1 |
| alium, quamuis et hinc sit exemptus et illo nondum peruenerit, tamen poterit iure militari | |
| testari: est enim miles, quamuis in numeris non sit. |