| UNDE UIR ET UXOR | |
| Ulpianus libro quadragensimo septimo ad edictum. Ut bonorum possessio | 38.11.1.pr.1 |
| peti possit unde uir et uxor, iustum esse matrimonium oportet. ceterum si iniustum fuerit | |
| matrimonium, nequaquam bonorum possessio peti poterit, quemadmodum nec ex testa- | |
| mento adiri hereditas uel secundum tabulas peti bonorum possessio potest: nihil enim | |
| capi propter iniustum matrimonium potest. Ut autem haec bonorum possessio locum ha- | 1.1 |
| beat, uxorem esse oportet mortis tempore. sed si diuortium quidem secutum sit, uerum- | |
| tamen iure durat matrimonium, haec successio locum non habet. hoc autem in huiusmodi | |
| speciebus procedit. liberta ab inuito patrono diuortit: lex Iulia de maritandis ordinibus | |
| retinet istam in matrimonio, dum eam prohiberet alii nubere inuito patrono. item Iulia | 5 |
| de adulteriis, nisi certo modo diuortium factum sit, pro infecto habet. |