| DE SUIS ET LEGITIMIS HEREDIBUS | |
| Ulpianus libro duodecimo ad Sabinum. Intestati proprie appellantur, qui, | 38.16.1.pr.1 |
| cum possent testamentum facere, testati non sunt. sed et is, qui testamentum fecit, si | |
| eius hereditas adita non est uel ruptum uel irritum est testamentum, intestatus, non im- | |
| proprie dicetur decessisse. plane qui testari non potuit proprie non est intestatus, puta | |
| impubes furiosus uel cui bonis interdictum est: sed hos quoque pro intestatis accipere | 5 |
| debemus: eum quoque, qui ab hostibus captus est, quoniam per legem Corneliam suc- | |
| cessio his defertur, quibus deferretur, si in ciuitate decessisset: nam et eius hereditas | |
| fuisse creditur. Quaeri poterit, si ex ea, quae in fideicommissa libertate moram passa est, | 1.1 |
| conceptus et natus sit, an suus patri existat. et cum placeat eum ingenuum nasci, ut est | |
| a diuis Marco et Uero et imperatore nostro Antonino Augusto rescriptum, cur non in | |
| totum pro manumissa haec habeatur, ut uxor ducta suum pariat? nec mirum sit, ex serua | |
| ingenuum nasci, cum et ex captiua rescriptum sit ingenuum nasci. quare | 5 |
| ausim dicere, etsi pater huius pueri eiusdem sortis fuerit, cuius mater moram passa in | |
| libertate fideicommissa, ipseque moram passus est, suum eum patri nasci exemplo capti- | |
| uorum parentium, cum quibus rediit. ergo siue postea pater eius post moram manumit- | |
| tatur, recipiet eum in potestate, siue ante decesserit, definiendum erit suum existere. | |
| Suos heredes accipere debemus filios filias siue naturales siue adoptiuos. | 2.1 |
| Interdum etiam | 3.1 |
| filius suus heres excluditur fisco praelato, ut puta si perduellionis fuerit damnatus pater | |
| post mortem suam, hoc quo, ut nec iura sepulchrorum hic filius habeat. Si filius suus | 4.1 |
| heres esse desiit, in eiusdem partem succedunt omnes nepotes neptesque ex eo nati qui | |
| in potestate sunt: quod naturali aequitate contingit. filius autem suus heres esse desinit, | |
| si capitis deminutione uel magna uel minore exiit de potestate. quod si filius apud hostes | |
| sit, quamdiu uiuit nepotes non succedunt. proinde etsi fuerit redemptus, nondum succe- | 5 |
| dunt ante luitionem: sed si interim decesserit, cum placeat eum statu recepto decessisse, | |
| nepotibus obstabit. Sed si quis non desiit esse in potestate, sed numquam coepit, ut | 5.1 |
| puta si filius meus uiuo patre meo ab hostibus captus est, mox ibi me patre familias facto | |
| decesserit, nepotes in eius locum succedent. Non minus autem neptes quam nepotes suc- | 6.1 |
| cedent in locum parentium. Interdum licet parens alicuius in potestate esse non desierit, | 7.1 |
| sed nec coeperit, tamen dicimus succedentes ei liberos suos existere: ut puta adrogaui | |
| eum, cuius filius ab hostibus erat captus, nepos autem in ciuitate: mortuo filio adrogato, | |
| mortuo et captiuo apud hostes pronepos iste suus heres mihi erit. Sciendum est autem | 8.1 |
| nepotes et deinceps interdum, etiamsi parentes eos mortis tempore praecesserunt, tamen | |
| posse suos heredes existere, quamuis successio in suis heredibus non sit. quod ita pro- | |
| cedit. si pater familias testamento facto decesserit exheredato filio, mox deliberante herede | |
| instituto filius decessit, postea deinde repudiauit heres institutus: nepos poterit suus heres | 5 |
| esse, ut et Marcellus libro decimo scripsit, quoniam nec delata est filio hereditas. idem | |
| erit dicendum et si filius ex asse sub condicione, quae fuit in arbitrio ipsius, uel nepos | |
| sub omni institutus non impleta condicione decesserint: nam dicendum erit suos posse | |
| succedere, si modo mortis testatoris tempore uel in rebus humanis uel saltem concepti | |
| fuerint: idque et Iuliano et Marcello placet. Post suos statim consanguinei uocantur. | 9.1 |
| Consanguineos autem Cassius definit eos, qui sanguine inter se conexi sunt. et est uerum | 10.1 |
| eos esse consanguineos, etiamsi sui heredes non extiterunt patri, ut puta exheredatos: | |
| sed et si pater eorum deportatus fuerit, nihilo minus eos inter se esse consanguineos, licet | |
| patri sui heredes non extitissent: et qui numquam in potestate fuerunt, erunt sibi consan- | |
| guinei, ut puta qui post captiuitatem patris nascuntur uel qui post mortem. Non | 11.1 |
| solum autem naturales, uerum etiam adoptiui quoque iura consanguinitatis habebunt cum | |
| his qui sunt in familia uel in utero uel post mortem patris nati. | |
| Idem libro tertio decimo ad Sabinum. Post consanguineos admittuntur adgnati, si | 2.pr.1 |
| consanguinei non sunt, merito. nam si sunt consanguinei, licet non adierint hereditatem, | |
| legitimis non defertur. sed hoc sic erit accipiendum, si nec sperantur esse: ceterum si | |
| uel nasci consanguineus uel de captiuitate reuerti potest, adgnati impediuntur. Adgnati | 1.1 |
| autem sunt cognati uirilis sexus ab eodem orti. nam post suos et consanguineos statim | |
| mihi proximus est consanguinei mei filius et ego ei: patris quoque frater, qui patruus ap- | |
| pellatur: deincepsque ceteri, si qui sunt hinc orti, in infinitum. Haec hereditas proximo | 2.1 |
| adgnato, id est ei, quem nemo antecedit, defertur, et, si plures sint eiusdem gradus, | |
| omnibus, in c<a>pita scilicet. ut puta duos fratres habui uel duos patruos, unus ex his | |
| unum filium, alius duos reliquit: hereditas mea in tres partes diuidetur. Parui autem | 3.1 |
| refert, adgnatus hic natiuitate an adoptione sit quaesitus: nam qui adoptatur isdem fit | |
| adgnatus, quibus pater ipsius fuit, et legitimam eorum hereditatem habebit uel ipsi eius. | |
| Legitima hereditas tantum proximo defertur. nec interest, unus solus sit an | 4.1 |
| ex duobus prior pluribusue an duo pluresue ab eodem gradu uenientes, qui uel ceteros | |
| antecedant uel soli sint: quia is est proximus quem nemo antecedit, et is ultimus quem | |
| nemo sequitur, et interdum idem primus postremusque, qui solus occurrit. Interdum ulte- | 5.1 |
| riorem adgnatum admittimus: ut puta fecit quis testamentum, cum haberet patruum et | |
| patrui filium, deliberante herede scripto patruus decessit, mox heres institutus repudiauit | |
| hereditatem: patrui filius admittetur: ergo et bonorum possessionem petere potest. Proxi- | 6.1 |
| mum non eum quaerimus, qui tunc fuit, cum moreretur pater familias, sed eum, qui tunc | |
| fuit, cum intestatum decessisse certum est. secundum quae et si suus erat qui praece- | |
| debat uel consanguineus, si nemo eorum, cum repudiatur hereditas, uiuit, proximum eum | |
| accipimus, qui tunc, cum repudiatur hereditas, primus est. Unde belle quaeri potest, an | 7.1 |
| etiam post repudiationem adhuc demus successionem. propone heredem scriptum rogatum | |
| restituere hereditatem repudiasse eam, cum nihilo minus compelli potuit adire hereditatem | |
| et restituere, ut diuus Pius rescripsit: finge eum superuixisse centum diebus uerbi gratia | |
| et interim proximum decessisse, mox et eum, qui erat rogatus restituere: dicendum poste- | 5 |
| riorem admitti cum onere fideicommissi. | |
| Idem libro quarto decimo ad Sabinum. Intestato liberto mortuo primum suis | 3.pr.1 |
| deferri hereditatem uerum est: si hi non fuerint, tunc patrono. Libertum accipere debemus | 1.1 |
| eum, quem quis ex seruitute ad ciuitatem Romanam perduxit siue sponte siue necessi- | |
| tate, quoniam rogatus fuit eum manumittere: nam et ad huius legitimam hereditatem ad- | |
| mittitur. Si dotalem quis seruum manumisit, ipse patronus habetur et ad legitimam here- | 2.1 |
| ditatem admittetur. Is plane, quem hac lege emi, ut manumittam, etsi ex constitutione diui | 3.1 |
| Marci peruenerit ad libertatem, tamen, ut eadem constitutione expressum est, meus libertus | |
| est et legitima eius hereditas mihi defer<e>tur. Quid si necem domini detexit et ex senatus | 4.1 |
| consulto libertatem meruerit? si quidem adsignauit praetor, cuius libertus sit, sine dubio | |
| eius erit et ei legitima hereditas deferetur: quod si non addidit, efficietur quidem ciuis | |
| Romanus, sed eius erit libertus, cuius proxime fuerit seruus et ad legitimam hereditatem | |
| ipse admittetur, nisi sicubi quasi indigno deneganda fuerit hereditas. Si quis libertam sic | 5.1 |
| iureiurando adegit 'ne illicite nubat', non debere incidere in legem Aeliam Sentiam. sed | |
| si 'intra certum tempus ne ducat' 'neue aliam, quam de qua patronus consenserit' uel 'non | |
| nisi conlibertam' aut 'patroni cognatam', dicendum est incidere eum in legem Aeliam Sen- | |
| tiam nec ad legitimam hereditatem admitti. Si municipes seruum manumiserint, admit- | 6.1 |
| tentur ad legitimam hereditatem in bonis liberti uel libertae intestatorum. Miles manu- | 7.1 |
| mittendo seruum peculiarem suum faciet libertum et ad legitimam hereditatem eius ad- | |
| mittitur. | |
| Principem ad bona libertorum suorum admitti plus quam manifestum est. | 8.1 |
| Utique | 9.1 |
| et ex lege duodecim tabularum ad legitimam hereditatem is qui in utero fuit admittitur, | |
| si fuerit editus. inde solet remorari insequentes sibi adgnatos, quibus praefertur, si fuerit | |
| editus: inde et partem facit his qui pari gradu sunt, ut puta frater unus est et uterus, uel | |
| patrui filius unus natus et qui in utero est. Est autem tractatum, pro qua partem faciat, | 10.1 |
| quia ex uno utero plures nasci possunt. et placuit, si in rerum natura certum sit hanc, | |
| quae se dicit praegnatem, <praegnatem> non esse, ex asse iam esse heredem hunc, qui iam | |
| natus est, quoniam et ignorans heres fit. quare si medio tempore decesserit, integram he- | |
| reditatem ad heredem suum transmittit. Post decem menses mortis natus non admittetur | 11.1 |
| ad legitimam hereditatem. De eo autem, qui centensimo octogensimo secundo die natus | 12.1 |
| est, Hippocrates scripsit et diuus Pius pontificibus rescripsit iusto tempore uideri natum, | |
| nec uideri in seruitutem conceptum, cum mater ipsius ante centensimum octogensimum | |
| secundum diem esset manumissa. | |
| Pomponius libro quarto ad Sabinum. Hi, quorum parens capite minutus est, | 4.pr.1 |
| legitimae hereditatis ius et in ceteris personis et inter se retinent et alii aduersus eos. | |
| Ulpianus libro quadragensimo sexto ad edictum. Si quis, cum haberet fra- | 5.pr.1 |
| trem et patruum, decesserit testamento facto, deinde pendente condicione heredum scripto- | |
| rum frater intestato decesserit, mox condicio defecerit: patruum posse utriusque adire legi- | |
| timam hereditatem constat. | |
| Iulianus libro quinquagensimo nono digestorum. Titius | 6.pr.1 |
| exheredato filio extraneum heredem sub condicione instituit: quaesitum est, si post mortem | |
| patris pendente condicione filius uxorem duxisset et filium procreasset et decessisset, deinde | |
| condicio instituti heredis defecisset, an ad hunc postumum nepotem legitim<a> hereditas aui | |
| pertineret. respondit: qui post mortem aui sui concipitur, is neque legitimam hereditatem | 5 |
| eius tamquam suus heres neque bonorum possessionem tamquam cognatus accipere potest, | |
| quia lex duodecim tabularum eum uocat ad hereditatem, qui moriente eo, de cuius bonis | |
| quaeritur, in rerum natura fuerit, | |
| Celsus libro uicensimo octauo digestorum. uel si uiuo eo conceptus est, | 7.pr.1 |
| quia conceptus quodammodo in rerum natura esse existimatur. | |
| Iulianus libro quinquagensimo nono digestorum. Item praetor edicto suo | 8.pr.1 |
| proximitatis nomine bonorum possessionem pollicetur his, qui defuncto mortis tempore | |
| cognati fuerint. nam quod in consuetudine nepotes cognati appellantur etiam eorum, post | |
| quorum mortem concepti sunt, non proprie, sed per abusionem uel potius ἀναφορικῶϲ ac- | |
| cidit. Si quis praegnatem uxorem reliquisset et matrem et sororem, si uiua uxore | 1.1 |
| mater mortua fuisset, deinde uxor mortuum peperisset, ad sororem solam legitima here- | |
| ditas pertinet, quia certum esset matrem eo tempore decessisse, quo legitima hereditas ad | |
| eam non pertinebat. | |
| Marcianus libro quinto institutionum. Si ex pluribus legitimis here- | 9.pr.1 |
| dibus quidam omiserint adire hereditatem uel morte uel qua alia ratione impediti fuerint, | |
| quo minus adeant, reliquis, qui adierint, adcrescit illorum portio et licet decesserint, ante- | |
| quam adcresceret, hoc ius ad heredes eorum pertinet. alia causa est instituti heredis | |
| et coheredi substituti: huic enim uiuo defertur ex substitutione hereditas, non etiam, si | 5 |
| decesserit, heredem eius sequitur. | |
| Modestinus libro sexto differentiarum. Si ad patrem manumissorem filii intestati legi- | 10.pr.1 |
| tima hereditas perueniat uel non manumissori bonorum possessio competat, mater defuncti | |
| summouetur. | |
| Pomponius libro decimo ad Quintum Mucium. Capitis <d>eminutione pereunt | 11.pr.1 |
| legitimae hereditates, quae ex lege duodecim tabularum ueniunt, siue uiuo aliquo siue ante- | |
| quam adeatur hereditas eius capitis minutio intercessit, quoniam desinit suus heres uel ad- | |
| gnatus recte dici: quae autem ex legibus nouis aut ex senatus consultis, non utique. | |
| Idem libro trigensimo ad Quintum Mucium. Filius patri adgnatus proximus est. | 12.pr.1 |
| Gaius libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. Nulla femina aut habet | 13.1.1 |
| suos heredes aut desinere habere potest propter capitis deminutionem. | |
| Idem libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. In suis heredibus | 14.1.1 |
| aditio non est necessaria, quia statim ipso iure heredes existunt. | |
| Papinianus libro uicensimo nono quaestionum. Si pater apud hostes mo- | 15.1.1 |
| riatur, defunctum iam in ciuitate filium credimus patrem familias decessisse, quamuis pa- | |
| tria potestate, quamdiu uixerit, non fuerit in plenum liberatus: itaque heredem habiturus | |
| est iste non reuerso patre. sed si postliminio redierit pater iam defuncto filio, quidquid | |
| medio tempore per eum quaesitum est, habebit, et non est mirum, si peculium quoque | 5 |
| defuncti pri<dem> filii defertur patri, cum ex eo natus potestatis ipsius fiat per suspensi iuris | |
| constitutionem. | |
| Idem libro duodecimo responsorum. Pater instrumento dotali comprehendit | 16.1.1 |
| filiam ita dotem accepisse, ne quid aliud ex hereditate patris speraret: eam scripturam ius | |
| successionis non mutasse constitit: priuatorum enim cautiones leg<u>m auctoritate non censeri. |