| AD SENATUS CONSULTUM TERTULLIANUM ET ORPHI- | |
| TIANUM | |
| Ulpianus libro duodecimo ad Sabinum. Siue ingenua siue libertina mater | 38.17.1.pr.1 |
| est, admitti possunt liberi ad hereditatem eius ex senatus consulto Orphitiano. Si ea sit | 1.1 |
| mater, de cuius statu dubitatur, utrum mater familias sit an filia familias, ut puta quoniam | |
| pater eius ab hostibus captus sit: si certum esse coeperit matrem familias esse, liberi ad- | |
| mittentur. unde tractari potest, an medio tempore, dum status pendet, succurri eis per | |
| praetorem debeat, ne, si medio tempore decesserint, nihil ad heredem transmittant: et | 5 |
| magis est, ut subueni<a>tur, ut in multis casibus placuit. Sed et uulgo quaesiti admittuntur | 2.1 |
| ad matris legitimam hereditatem. Interdum et in seruitute quaesito erit concedenda here- | 3.1 |
| ditas legitima, ueluti si post moram fideicommissariae libertati matri<s> suae factam natus sit. | |
| certe si post manumissionem matris fuerit natus, licet in seruitute conceptus, ad legitimam | |
| eius hereditatem admittetur. sed et si apud hostes conceptus a captiua procreatus cum ea | |
| rediit, secundum rescriptum imperatoris nostri et diui patris eius | 5 |
| ad Ouinium Tertullum poterit ex hoc senatus consulto admitti quasi uulgo quaesitus. | |
| Filio, qui mortis tempore matris ciuis Romanus fuit, si ante aditam hereditatem in serui- | 4.1 |
| tutem deducatur, legitima hereditas non defertur nec si postea liber factus sit, nisi forte | |
| seruus poenae effectus beneficio principis sit restitutus. Sed si matris exsecto uentre filius | 5.1 |
| editus sit, magis dicendum est hunc quoque ad legitimam hereditatem admitti: nam et | |
| institutus secundum tabulas et ab intestato unde cognati et multo magis unde legitimi | |
| bonorum possessionem petere potuit: argumento est, quod uenter in possessionem ex omni | |
| parte edicti mittitur. Qui operas suas ut cum bestiis pugnaret locauit quiue rei capitalis | 6.1 |
| damnatus neque restitutus est, ex senatus consulto Orphitiano ad matris hereditatem non | |
| admittebatur: sed humana interpretatione placuit eum admitti. idem erit dicendum et si | |
| hic filius in eius sit potestate, qui in causa supra scripta sit, posse eum ex Orphitiano ad- | |
| mitti. Sed si mater testamento facto filium heredem scripserit unum sub condicione, cum | 7.1 |
| plures haberet, si condicione pendente possessionem petierit et postea condicio defecit, | |
| aequum est ceteris etiam filiis legitimam hereditatem non auferri: quod et Papinianus libro | |
| sexto decimo quaestionum scripsit. Capitis minutio saluo statu contingens liberis nihil | 8.1 |
| nocet ad legitimam hereditatem: nam uetus sola hereditas, quae lege duodecim tabularum | |
| defertur, capitis minutione peremitur, nouae uel ex lege uel ex senatus consultis delatae | |
| non peremuntur capitis deminutione. proinde siue quis ante delatam capite minuatur, ad | |
| legitimam hereditatem admittetur, nisi magna capitis deminutio interueniat, quae uel ciui- | 5 |
| tatem adimit, ut puta si deportetur. 'Si nemo filiorum eorumue, quibus simul legitima he- | 9.1 |
| reditas defertur, uolet ad se eam hereditatem pertinere, ius antiquum esto.' hoc ideo di- | |
| citur, ut, quamdiu uel unus filius uult legitimam hereditatem ad se pertinere, ius uetus | |
| locum non habeat: itaque si ex duobus alter adierit, alter repudiauerit hereditatem, ei | |
| portio adcrescet, et si forte sit filius et patronus, repudiante filio patrono defertur. Si | 10.1 |
| quis adita matris hereditate per in integrum restitutionem fuerit abstentus, an ius anti- | |
| quum possit locum habere? uerba admittunt, ut possit: 'uolet ad se', inquit, 'eam heredi- | |
| tatem pertinere': nam et hic non uult, etsi aliquando uoluit: et dico posse ius antiquum | |
| locum habere. Utrum autem ei defertur successio, qui tunc legitimus deprehenditur, an uero | 11.1 |
| ei, qui tunc fuit, cum filio defertur? ut puta proponamus fuisse defunctae consanguineum | |
| eiusque filium, deliberante filio defunctae consanguineum obisse, mox filium repudiasse | |
| matris hereditatem: an consanguinei filius admitti possit? et Iulianus recte putat circa | |
| Tertullianum locum esse succedenti adgnato. Quod ait senatus: 'quae iudicata transacta | 12.1 |
| finitaue sunt, rata maneant', ita intellegendum est, ut 'iudicata' accipere debe<a>mus ab eo | |
| cui iudicandi ius fuit, 'transacta' scilicet bona fide, ut ualeat transactio, 'finita' uel consensu | |
| uel longo silentio sopita. | |
| Idem libro tertio decimo ad Sabinum. Siue ingenua sit mater siue libertina, | 2.pr.1 |
| habebit Tertullianum commodum. Filium autem uel filiam accipere debemus, siue iuste | 1.1 |
| sint procreati uel uulgo quaesiti: idque in uulgo quaesitis et Iulianus libro quinquagensimo | |
| nono digestorum scripsit. Sed si filius uel filia libertini sint effecti, mater legitimam here- | 2.1 |
| ditatem uindicare non poterit, quoniam mater esse huiusmodi filiorum desiit: idque et Iu- | |
| lianus scripsit et constitutum est ab imperatore nostro. Sed si in seruitute concepit filium | 3.1 |
| et manumissa ediderit, ad legitimam eius hereditatem admittetur: idemque et si serua | |
| poenae concepit et restituta edidit: hoc idem et si libera concepit, edidit serua poenae, | |
| mox restituta est: sed et si libera concepit et in seruitutem redacta ed<i>dit, mox manu- | |
| missa est, ad legitimam hereditatem eius admittetur. item si adhuc praegnas manumissa | 5 |
| est, dicendum erit prodesse. et in seruitute editi filii ad legitimam hereditatem mater ad- | |
| mittetur, ut puta si post moram factam in fideicommissa libertate peperit, uel apud hostes | |
| et cum eo rediit, uel si redempta ed<i>dit. Si mulier sit famosa, ad legitimam hereditatem | 4.1 |
| liberorum admittetur. Impuberem, cui pater secundas tabulas fecit, tunc certum est in- | 5.1 |
| testatum decessisse, cum omiserint substituti hereditatem eius. quare et si impubes adro- | |
| gatus sit, dicendum est matrem ad bona eius admitti, quae haberet, si intestatus decessisset. | |
| Liberi defuncti sui quidem obstabunt matri eius tam uirilis sexus quam feminini, tam na- | 6.1 |
| turales quam adoptiui matremque excludunt, bonorum possessores uero etiam non sui et | |
| quidem soli naturales. adoptiui autem liberi post emancipationem ita admittuntur, si ex | |
| liberis naturalibus fuerint, ut puta nepos naturalis ab auo adoptatus: nam licet sit eman- | |
| cipatus, bonorum possessione accepta matri obstabit. Si uero apud hostes est filius uel | 7.1 |
| nasci speratur, pendet ius matris, donec redierit uel nascatur. Sed si sint sui heredes, | 8.1 |
| uerum hereditas ad eos non pertineat, uideamus, an mater admittatur, ut puta abstinuit | |
| se hereditate. Africanus et Publicius temptant dicere in casum, quo se abstinent sui, ma- | |
| trem uenire, et tunc ei obstent, quotiens rem haberent, ne nudum nomen sui heredis | |
| noceat matri: quae sententia aequior est. Sed si quis decessisset relicta filia, quam in | 9.1 |
| adoptionem legitime dederat, relicta et matre, diuus Pius decreuit cessare senatus consul- | |
| tum Tertullianum et simul esse admittendas ad bonorum possessionem unde proximi cognati | |
| matrem et filiam. sed quod idem Iulianus scripsit matrem ex senatus consulto non posse | |
| admitti, si filia in bonorum possessione petenda cessauerit, uerum non erit: succedit enim | 5 |
| filiae. et ideo dicendum erit matrem, donec filia bonorum possessionem petere potest, bo- | |
| norum possessionem accipere non posse, quoniam succedere quasi legitima speraretur. Si | 10.1 |
| bonorum possessione accepta filius emancipatus abstinuerit se hereditate per in integrum | |
| restitutionem, uerum est senatus consultum posse locum habere: sed si fuerit rursus im- | |
| mixtus, rursus debet mater abstinere. Si quis ex liberis, dum est in utero, in possessione | 11.1 |
| missus sit, mox natus sit et ante bonorum possessionem acceptam decesserit, an matri | |
| noceat, uidendum, quasi bonorum possessor. et puto non nocere, si non suus patri ad- | |
| gnascitur: neque enim sufficit mitti in possessionem, nisi natus quoque acceperit bonorum | |
| possessionem. igitur et si furioso decreto petita sit possessio et priusquam ipse mentis | 5 |
| compos factus bonorum possessionem petierit, decesserit, matri non obstabit. Sed si quis, | 12.1 |
| cum status controuersiam pateretur, Carbonianam solam acceperit, an noceat matri bono- | |
| rum possessio, quaesitum quidem est: sed cum haec tempore finiatur, dicendum est matri | |
| post tempus non nocere aut, si impubes decesserit, matrem posse admitti. Sed si infanti | 13.1 |
| per tutorem petita sit possessio, licet statim decesserit, dicendum erit matri obstitisse: | |
| non enim similis est ei, quae furioso datur. Ita demum autem mater senatus consulti | 14.1 |
| beneficio excludetur, si filius adiit legitimam hereditatem: ceterum si omiserit legitimam | |
| hereditatem, mater ex senatus consulto Tertulliano admittetur. sed si non sit solus iste | |
| filius legitimus heres, sed sint qui cum eo admittantur, nec in partem eorum mater ex | |
| senatus consulto erit uocanda. Obicitur matri pater in utriusque bonis tam filii quam | 15.1 |
| filiae, siue heres siue bonorum possessor existat. sed neque auus neque proauus in Ter- | |
| tulliano matri nocent, quamuis fiduciam contraxerint. pater autem tantum naturalis, non | |
| etiam adoptiuus matri noc<e>t: uerius est enim, cum pater esse desierit, a matre eum ex- | |
| cludi: sed nec ad bonorum possessionem contra tabulas eum admitti, cum pater esse | 5 |
| desierit. Undecumque autem acceperit bonorum possessionem pater naturalis, siue legi- | 16.1 |
| timus siue contra tabulas, ex quauis parte excludit matrem. Si sit adgnatus defuncti et | 17.1 |
| naturalis pater sit in adoptiua familia, sit et mater, admittimus matrem, quoniam patrem | |
| adgnatus exclusit. Si sit consanguinea soror defuncti, sit et mater, sit et pater adoptatus | 18.1 |
| uel emancipatus: si consanguinea uelit habere hereditatem, matrem ex senatus consulto | |
| una cum ea uenire, patrem excludi placet: si consanguinea repudiet, matrem ex senatus | |
| consulto propter patrem non uenire: et quamuis alias non soleat mater exspectare con- | |
| sanguineam, uelit nec ne adire hereditatem, nunc tamen exspectaturam: consanguinea | 5 |
| enim est, quae patrem excludit. repudiante igitur consanguinea bonorum possessionem | |
| habebit mater cum patre quasi cognata, sed et in hac moram patietur nec ante accipiet | |
| bonorum possessionem quam pater petierit, quoniam omittente eo potest ex senatus con- | |
| sulto succedere. Sed et si ipsa mater eadem sit et soror consanguinea, ut puta quoniam | 19.1 |
| pater matris nepotem suum ex filia adoptauit, sit praeterea et pater naturalis: haec mater | |
| si quidem quasi consanguinea ueniat, excludet patrem: si ius consanguineae repudiauit | |
| uel capitis deminutione amisit, ex senatus consulto uenire propter patrem non potest, re- | |
| pudiante uero patre rursum ex senatus consulto potest uenire. Si mater hereditatem filii | 20.1 |
| filiaeue non adierit ex senatus consulto Tertulliano, in bonorum <possessione> antiquum ius | |
| seruandum est: cum enim esset praelatio matre omittente senatus consulti beneficium, | |
| ius succedit uetus. Sed si mater repudiauerit bonorum possessionem, de adeunda autem | 21.1 |
| hereditate deliberet, dicendum erit adgnatum non succedere, quoniam nondum uerum est | |
| non adisse matrem. quod autem diximus ius antiquum seruari matre non adeunte, cui | 22.1 |
| personae deferatur hereditas, uidendum, utrum ei, quae nunc proxima inuenitur, cum | |
| mater repudiat, an ei quae fuit, cum intestato decessisse certum est? ut puta fuit patruus, | |
| cum intestato decederet, et patrui filius: cum mater repudiasset, patruo nondum delatam | |
| hereditatem atque ideo defuncto eo matre deliberante patrui filium uocari. Si mater non | 23.1 |
| petierit tutores idoneos filiis suis uel prioribus excusatis reiectisue | |
| non confestim aliorum nomin<a> ediderit, ius non habet uindicandorum sibi bonorum in- | |
| testatorum filiorum. et quidem si non petit, incidit: ait enim 'uel non petere'. sed a quo | |
| non petere? Loquitur quidem de praetore constitutio: sed puto et in prouinciis locum | 5 |
| habere, etiamsi a magistratibus municipalibus non petat, quoniam et magistratibus muni- | |
| cipalibus dandi necessitas iniungitur. Quid ergo, si petiit, sed admonita uel a libertis uel | 24.1 |
| a cognatis, an incidat in senatus consultum? et puto eam incidere, si compulsa fecit, | |
| non si, cum petere non cunctaretur, admonita est. Quid si pater eis peti prohibuerat tu- | 25.1 |
| torem, quoniam per matrem rem eorum administrari uoluit? incidet, si nec petat nec le- | |
| gitime tutelam administrat. Quod si penitus egenis filiis non petit, ignoscendum est ei. | 26.1 |
| Sed si forte absens a libertis praeuenta est uel ab aliis, dicendum est eam non excludi, | 27.1 |
| nisi forte cum frustraretur, id contigit. Filiis autem non petendo punitur, utique et filia- | 28.1 |
| bus. quid si nepotibus? similiter non petendo punitur. Quid si curatores non petiit? | 29.1 |
| uerba rescripti deficiunt, sed dicendum est, si quidem impuberibus curatores non petiit, | |
| eandem esse rationem, si iam puberibus, cessare debere. Quid si cum praegnas esset, | 30.1 |
| bonis non petiit curatorem? dico in sententiam incidere: nam et si apud hostes habuit | |
| impuberem, idem erit dicendum. Quid si furioso tutorem uel curatorem non petiit? magis | 31.1 |
| est, ut incidat. Non solum autem quae non petiit coercetur, sed et quae defunctorie | 32.1 |
| petiit, ut rescripto declaratur, uel priuilegio munitum uel oneratum tribus puta tutelis, | |
| sed ita demum, si data opera hoc fecit. Quid ergo, si tales petiit et susceperunt nihilo | 33.1 |
| minus uel detenti sunt? excusata erit mater. Quid si indignos, id est minus habiles ad | 34.1 |
| tutelam petierit, quoniam sciebat praetorem eos non daturum? quid tamen si dedit eos | |
| praetor matris petitionem secutus? iam quidem praetoris delictum est, sed et matris pu- | |
| nimus consilium. Igitur si forte excusati sint illi uel improbati, debet mater alios sine | 35.1 |
| mora petere. Ergo siue non petierit siue idoneos non petierit, punietur, etiamsi dati fue- | 36.1 |
| rint minus idonei praetore errante. Idoneos autem utrum facultatibus an et moribus pe- | 37.1 |
| tere debeat, dubitationis esse potest. puto autem facile ei ignosci, si locupletes sint hi, | |
| quos petiit. Sed et si prioribus excusatis reiectisue non confestim aliorum nomina edi- | 38.1 |
| derit, punitur. Quid ergo, si non fuerint omnes excusati uel non omnes reiecti? uiden- | 39.1 |
| dum, an ei imputetur, cur in locum excusati non petiit: et puto imputandum. Quid si | 40.1 |
| decesserint quidam? puto, licet uerba deficiant, sententiam constitutionis locum habere. | |
| Sed quod diximus 'reiecti' utrum sic accipimus 'a praetore non dati' an et si suspecti | 41.1 |
| fuerint remoti uel ob neglegentiam uel ignauiam repulsi? etiam hos quis reiectos recte | |
| dicet. ergo et si latitent? sed longum est: nam nec hoc ei imputetur, cur suspectos non | |
| fecit: alioquin et si latitarent, potuit edicto desiderare ut eos praetor adesse iuberet et | |
| suspectos eos remouet, si deessent. Quid si non compulit eos miscere se tutelae? et | 42.1 |
| cum plenum officium a matre desideremus, et haec ei curanda sunt, ne in hereditate ei | |
| obstent. 'Confestim' autem sic erit accipiendum 'ubi primum potuit', id est praetoris co- | 43.1 |
| piam habuit huic rei sedentis, nisi forte infirmitate impedita est uel alia magna causa, | |
| quae etiam mandare eam ad petendos tutores impediret: ita tamen, ut nullo modo annale | |
| tempus excederet. si enim mortalitate filii praeuenta est, nihil matri imputetur. Tractari | 44.1 |
| belle potest, si pupillo amplum legatum sub condicione sit relictum 'si tutores non habuerit' | |
| et propterea ei mater non petierit, ne condicione deficeretur, an constitutio cesset. et | |
| puto cessare, si damnum minus sit cumulo legati. quod et in magistratibus municipalibus | |
| tractatur apud Tertullianum: et putat dandam in eos actionem, quatenus plus esset in | 5 |
| damno quam in legato. nisi forte quis putet condicionem hanc quasi utilitati publicae | |
| obpugnantem remittendam ut alias plerasque: aut uerba cauillatus imputauerit matri, cur | |
| curatores non petierit. finge autem plenius condicionem conscriptam: nonne erit matri | |
| ignoscendum? aut hoc imputatur matri, cur non desiderauit a principe condicionem re- | |
| mitti? et puto non esse imputandum. Ego etiam si mater ei, qui soluendo non erit, non | 45.1 |
| petiit tutorem, puto ignoscendum: consuluit enim ei, ut minus inquietetur quasi indefensus. | |
| Et si forte quis uxorem communis filii matrem heredem scripsit rogauitque remissa etiam | 46.1 |
| satisdatione, ut filio puberi facto restitueret hereditatem, nec mater ei petiit tutores, debet | |
| dici cessare constitutionem, cum patris uoluntatem secuta sit et nihil habenti filio tutores | |
| non petierit. quod si ei remissa satisdatio non fuerit, contra erit, quoniam uel propter | |
| hoc debuit tutores habere. sed si forte impubes post matris cessationem fuerit adrogatus | 5 |
| et impubes obierit, dicendum erit matri aduersus adrogatorem non competere ex stipulatu | |
| actionem. Uidendum est, matre prohibita ius suum uindicare utrum ceteros admit- | 47.1 |
| tamus, atque si mater non esset, an ipsam heredem dicimus fieri uel aliud nomen suc- | |
| cessionis induere, sed denegamus ei actiones? et inuenimus rescriptum ab imperatore | |
| nostro Antonino Augusto et diuo patre eius Mammiae Maximinae pridie idus Apriles Plau- | |
| tiano iterum consule matre remota eos admitti, qui uenirent, si mater non fuisset: ergo | 5 |
| et adgnati ceterique succedent aut, si nemo sit, bona uacabunt. | |
| Modestinus libro octauo regularum. Patrem adoptiuum matri non obesse plerique | 3.pr.1 |
| probant. | |
| Idem libro nono regularum. Matris intestatae defunctae hereditatem ad omnes | 4.pr.1 |
| eius liberos pertinere, etiamsi ex diuersis matrimoniis nati fuerint, iuris est. | |
| Paulus libro singulari ad senatus consultum Tertullianum. Aequissimum | 5.pr.1 |
| uisum est omnes filios matri praeferri, etiamsi per adoptionem in familiam relicti essent. | |
| Sed et nepos ex adoptiuo filio natus ex uerbis senatus consulti matri obstabit. | 1.1 |
| Si ex | 2.1 |
| filio nepotem auus manumiserit isque patre et auo et matre superstitibus decesserit, potest | |
| quaeri, quis potior esse debeat. nam si mater excluserit auum manumissorem, qui patri | |
| anteponitur, edicto praetoris inducetur pater defuncti, quo admisso desinit senatus con- | |
| sulto locus esse et rursus auus uocabitur. itaque rectius est auo ius suum conseruare, | 5 |
| qui et contra scriptos heredes bonorum possessionem accipere solet. | |
| Idem libro singulari ad senatus consultum Orphitianum. Filii mater ex hoc | 6.pr.1 |
| senatus consulto, etiamsi in aliena potestate sit, ad hereditatem admittitur. Filius, qui | 1.1 |
| se nolle adire hereditatem matris dixit, an potest mutata uoluntate adire, antequam con- | |
| sanguineus uel adgnatus adierit, uidendum propter haec uerba 'si nemo fi<li>orum uolet | |
| hereditatem suscipere', quia extensiua sunt. et cum uerba extensiua sint, paenitentia eius | |
| usque ad annum admittenda est, cum et ipsa filii bonorum possessio annalis est. | 5 |
| Idem libro singulari ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum | 7.pr.1 |
| Si quis intestatus decesserit relicta matre et fratre consanguineo uel sorore quamuis per | |
| adrogationem quaesitis, eadem iura in persona matris seruantur, quae et naturalibus ex- | |
| tantibus liberis. | |
| Gaius libro singulari ad senatus consultum Tertullianum. In suspenso est | 8.pr.1 |
| ius matris, si filius defuncti emancipatus deliberet de bonorum possessione petenda. | |
| Idem libro singulari ad senatus consultum Orphitianum. Sacratissimi prin- | 9.pr.1 |
| cipis nostri oratione cauetur, ut matris intestatae hereditas ad liberos, tametsi in aliena | |
| potestate erunt, pertineat. | |
| Pomponius libro secundo senatus consultorum. Si filius familias miles non sit testatus | 10.pr.1 |
| de his, quae in castris adquisierit, an ea ad matrem pertineat, uidendum est. sed non | |
| puto: magis enim iudicio militum hoc beneficium concessum est, non ut omnimodo quasi | |
| patres familiarum in ea re sint. Quando in pendenti est, an quaedam personae | 1.1 |
| possint obstare matri, et casus tulerit, ut non inducerentur, matris ius integrum erit, quod | |
| medio tempore appenderit: ueluti si filio intestato mortuo postumus ei filius potuerit nasci | |
| nec natus sit aut mortuus editus, uel quod etiam filius qui in hostium potestate erat | |
| postliminio non sit reuersus. | 5 |