| LIBER TRIGESIMUS NONUS | |
| DE OPERIS NOUI NUNTIATIONE | |
| Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum. Hoc edicto promit- | 39.1.1.pr.1 |
| titur, ut, siue iure siue iniuria opus fieret, per nuntiationem inhiberetur, deinde remitte- | |
| retur prohibitio hactenus, quatenus prohibendi ius is qui nuntiasset non haberet. Hoc | 1.1 |
| autem edictum remediumque operis noui nuntiationis aduersus futura opera inductum est, | |
| non aduersus praeterita, hoc est aduersus ea quae nondum facta sunt, ne fiant: nam si | |
| quid operis fuerit factum, quod fieri non debuit, cessat edictum de operis noui nuntiatione | |
| et erit transeundum ad interdictum 'quod ui aut clam factum erit ut restituatur', et | 5 |
| 'quod in loco sacro religiosoue' et 'quod in flumine publico ripaue publica factum erit': | |
| nam his interdictis restituetur, si quid illicite factum est. Nuntiatio ex hoc edicto non | 2.1 |
| habet necessariam praetoris aditionem: potest enim nuntiare quis et si eum non adierit. | |
| Item nuntiationem et nostro et alieno nomine facere possumus. | 3.1 |
| Item nuntiatio omnibus | 4.1 |
| diebus fieri potest. Et aduersus absentes etiam et inuitos et ignorantes operis noui nun- | 5.1 |
| tiatio procedit. | |
| In operis autem noui nuntiatione possessorem aduersarium facimus. | 6.1 |
| Sed | 7.1 |
| si is, cui opus nouum nuntiatum est, ante remissionem aedificauerit, deinde coeperit agere | |
| ius sibi esse ita aedificatum habere, praetor actionem ei negare debet et interdictum in | |
| eum de opere restituendo reddere. Potest autem quis nuntiare etiam ignorans, quid opus | 8.1 |
| fieret. Et post operis noui nuntiationem committunt se litigatores praetoriae iurisdictioni. | 9.1 |
| Inde quaeritur apud Celsum libro duodecimo digestorum, si post opus nouum nuntiatum | 10.1 |
| conueniat tibi cum aduersario, ut opus faceres, an danda sit conuentionis exceptio? et | |
| ait Celsus dandam, nec esse periculum, ne pactio priuatorum iussui praetoris anteposita | |
| uideatur: quid enim aliud agebat praetor quam hoc, ut controuersias eorum dirimeret? a | |
| quibus si sponte recesserunt, debebit id ratum habere. Opus nouum facere uidetur, qui | 11.1 |
| aut aedificando aut detrahendo aliquid pristinam faciem operis mutat. Hoc autem edictum | 12.1 |
| non omnia opera complectitur, sed ea sola, quae solo coniuncta sunt, quorum aedificatio | |
| uel demolitio uidetur opus nouum continere. idcirco placuit, si quis messem faciat, ar- | |
| borem succidat, uineam putet, quamquam opus faciat, tamen ad hoc edictum non perti- | |
| nere, quia ad ea opera, quae in solo fiunt, pertinet hoc edictum. Si quis aedificium uetus | 13.1 |
| fulciat, an opus nouum nuntiare ei possumus, uideamus. et magis est, ne possimus: hic | |
| enim non opus nouum facit, sed ueteri sustinendo remedium adhibet. Siue autem intra | 14.1 |
| oppida siue extra oppida in uillis uel agris opus nouum fiat, nuntiatio ex hoc edicto | |
| locum habet, siue in priuato siue in publico opus fiat. Nunc uideamus, quibus ex causis | 15.1 |
| fiat nuntiatio et quae personae nuntient quibusque nuntietur et in quibus locis fiat nun- | |
| tiatio et quis effectus sit nuntiationis. Nuntiatio fit aut iuris nostri conseruandi causa | 16.1 |
| aut damni depellendi aut publici iuris tuendi gratia. Nuntiamus autem, quia ius aliquid | 17.1 |
| prohibendi habemus: uel ut damni infecti caueatur nobis ab eo, qui forte in publico uel | |
| in priuato quid molitur: aut si quid contra leges edictaue principum, quae ad modum | |
| aedificiorum facta sunt, fiet, uel in sacro uel in loco religioso, uel in publico ripaue flu- | |
| minis, quibus ex causis et interdicta proponuntur. Quod si quis in mare uel in litore | 18.1 |
| aedificet, licet in suo non aedificet, iure tamen gentium suum facit: si quis igitur uelit | |
| ibi aedificantem prohibere, nullo iure prohibet, neque opus nouum nuntiare nisi ex una | |
| causa potest, si forte damni infecti uelit sibi caueri. Iuris nostri conseruandi aut damni | 19.1 |
| depellendi causa opus nouum nuntiare potest is ad quem res pertinet. Usufructuarius | 20.1 |
| autem opus nouum nuntiare suo nomine non potest, sed procuratorio nomine nuntiare | |
| poterit, aut uindicare usum fructum ab eo qui opus nouum faciat: quae uindicatio prae- | |
| stabit ei, quod eius interfuit opus nouum factum non esse. | |
| Iulianus libro quadragensimo nono digestorum. Si autem domino praedii | 2.pr.1 |
| nuntiauerit, inutilis erit nuntiatio: neque enim sicut aduersus uicinum, ita aduersus domi- | |
| num agere potest ius ei non esse inuito se altius aedificare: sed <si> hoc facto usu<s> fructus | |
| deterior fiet, petere usum fructum debebit. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum. In prouinciali etiam praedio si | 3.pr.1 |
| quid fiat, operis noui nuntiatio locum habebit. Si in loco <co>mmuni quid fiat, nuntiatio | 1.1 |
| locum habebit aduersus uicinum. plane si unus nostrum in communi loco faciat, non pos- | |
| sum ego socius opus nouum ei nuntiare, sed eum prohibebo communi diui- | |
| dundo iudicio uel per praetorem. Quod si socius meus in communi insula opus nouum | 2.1 |
| faciat et ego propriam habeam, cui nocetur, an opus nouum nuntiare ei possim? et putat | |
| Labeo non posse nuntiare, quia possum eum alia ratione prohibere aedificare, hoc est uel | |
| per praetorem uel per arbitrum communi diuidundo: quae sententia uera est. Si ego | 3.1 |
| superficiarius sim et o<p>us nouum fiat a uicino, an possim nuntiare? mouet, quod quasi | |
| inquilinus sum: sed praetor mihi utilem in rem actionem dat, et ideo et seruitutium causa | |
| actio mihi dabitur et operis noui nuntiatio debet mihi concedi. Si in publico aliquid fiat, | 4.1 |
| omnes ciues opus nouum nuntiare possunt: | |
| Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum. nam rei publicae interest | 4.pr.1 |
| quam plurimos ad defendendam suam causam admittere. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo secundo ad edictum. De pupillo quaesitum | 5.pr.1 |
| est: et Iulianus libro duodecimo digestorum scripsit pupillo non esse operis noui nuntia- | |
| tionis executionem dandam, nisi ad ipsius priuatum commodum res pertineat, ueluti si | |
| luminibus eius officiatur aut prospectui obsit. non aliter autem pupilli rata habebitur nun- | |
| tiatio quam intercedente tutore auctore. Seruo autem opus nouum nuntiari potest, ipse | 1.1 |
| uero nuntiare non potest neque nuntiatio ullum effectum habet. Nuntiationem autem in | 2.1 |
| re praesenti faciendam meminisse oportebit, id est eo loci, ubi opus fiat, siue quis aedi- | |
| ficet siue inchoet aedificare. Nuntiari autem non utique domino oportet: sufficit enim in | 3.1 |
| re praesenti nuntiari ei, qui in re praesenti fuerit, usque adeo, ut etiam fabris uel opifi- | |
| cibus, qui eo loci operantur, opus nouum nuntiari possit. et generaliter ei nuntiari opus | |
| nouum potest, qui in re praesenti fuit domini operisue nomine, neque refert, quis sit iste | |
| uel cuius condicionis qui in re praesenti fuit: nam et si seruo nuntietur uel mulieri uel | 5 |
| puero uel puellae, tenet nuntiatio: sufficit enim in re praesenti operis noui nuntiationem | |
| factam sic, ut domino possit renuntiari. Si quis forte in foro domino opus nouum nun- | 4.1 |
| tiat, hanc nuntiationem nullius esse momenti explorati<s>simum est: in re enim praesenti et | |
| paene dixerim ipso opere, hoc est in re ipsa, nuntiatio facienda est: quod idcirco receptum | |
| est, ut confestim per nuntiationem ab opere discedatur. ceterum si alibi fiat nuntiatio, | |
| illud incommodi sequitur, quod, dum uenitur ad opus si quid fuerit operis per ignorantiam | 5 |
| factum, euenit, ut contra edictum praetoris sit factum. Si plurium res sit, in qua opus | 5.1 |
| nouum fiat et uni nuntietur, recte facta nuntiatio est omnibusque dominis uidetur denun- | |
| tiatum: sed si unus aedificauerit post operis noui nuntiationem, alii, qui non aedificauerint, | |
| non tenebuntur: neque enim debet nocere factum alterius ei qui nihil fecit. Si plurium | 6.1 |
| dominorum rei opus noceat, utrum sufficiet unius ex sociis nuntiatio an uero omnes nun- | |
| tiare debeant? et est uerius unius nuntiationem omnibus non sufficere, sed esse singulis | |
| nuntiare necesse, quia et fieri potest, ut nuntiatorum alter habeat, alter non habeat ius | |
| prohibendi. Si quis ipsi praetori uelit opus nouum nuntiare, debet, ut interim testetur | 7.1 |
| non posse se nuntiare: et si nuntiauit postea, et quod retro aedificatum erit destruendum | |
| erit, quasi repetitio die nuntiatione facta. Sed et si in aedes nostras quis immittit aut in | 8.1 |
| loco nostro aedificet, aequum est nos operis noui nuntiatione ius nostrum nobis conseruare. | |
| Et belle Sextus Pedius definiit triplicem esse causam operis noui nuntiationis, aut natu- | 9.1 |
| ralem aut publicam aut impositiciam: naturalem, cum in nostras aedes quid immittitur aut | |
| aedificatur in nostro, publicam causam, quotiens leges aut senatus consulta constitutionesque | |
| principum per operis noui nuntiationem tuemur, impositiciam, cum quis postea, quam ius | |
| suum deminuit, alterius auxit, hoc est postea, quam seruitutem aedibus suis imposuit, | 5 |
| contra seruitutem fecit. Meminisse autem oportebit, quotiens quis in nostro aedificare | 10.1 |
| uel in nostrum inmittere uel proicere uult, melius esse eum per praetorem uel per manum, | |
| id est lapilli ictum prohibere quam operis noui nuntiatione: ceterum operis noui nuntia- | |
| tione possessorem eum faciemus, cui nuntiauerimus. at si in suo quid faciat, quod nobis | |
| noceat, tunc operis noui denuntiatio erit necessaria. et si forte in nostro aliquid facere | 5 |
| quis perseuerat, aequissimum erit interdicto aduersus eum quod ui aut clam aut uti pos- | |
| sidetis uti. Si quis riuos uel cloacas uelit reficere uel purgare, operis noui nuntiatio merito | 11.1 |
| prohibetur, cum publicae salutis et securitatis intersit et cloacas et riuos purgari. Prae- | 12.1 |
| terea generaliter praetor cetera quoque opera excepit, quorum mora periculum aliquod | |
| allatura est: nam in his quoque contemnendam putauit operis noui nuntiationem. quis | |
| enim dubitat multo melius esse omitti operis noui nuntiationem, quam impediri operis ne- | |
| cessarii urguentem extructionem? totiens autem haec pars locum habet, quotiens dilatio | 5 |
| periculum allatura est. Proinde si quis, cum opus hoc mora periculum allaturum esset, | 13.1 |
| nuntiauerit opus nouum uel si in cloacis uel ripa reficiendis aliquid fieret, dicemus apud | |
| iudicem quaeri debere, an talia opera fuerint, ut contemni nuntiatio deberet: nam si ap- | |
| paruerit uel in cloaca riuoue eoue, cuius mora periculum allatura esset, dicendum est | |
| non esse uerendum, ne haec nuntiatio noceret. Qui opus nouum nuntiat, iurare debet | 14.1 |
| non calumniae causa opus nouum nuntiare. hoc iusiurandum auctore praetore defertur: | |
| idcirco non exigitur, ut iuret is ante, qui iusiurandum exigat. Qui nuntiat, necesse habet | 15.1 |
| demonstrare, in quo loco opus nouum nuntiet, scituro eo cui nuntiatum est, ubi possit | |
| aedificare, ubi interim abstinendum est. totiens autem demonstratio facienda est, quotiens | |
| in partem fit nuntiatio: ceterum si in totum opus fiat, non est necesse demonstrare, sed | |
| hoc ipsum dicere. Si in pluribus locis opus fiat, utrum una nuntiatio sufficiat an uero | 16.1 |
| plures sint necessariae? et ait Iulianus libro quadragensimo nono digestorum, quia in re | |
| praesenti fit nuntiatio, plures nuntiationes esse necessarias et consequenter plures remis- | |
| siones. Si is, cui nuntiatum erit, ex operis noui nuntiatione satisdederit repromisseritue | 17.1 |
| aut per eum non fiet, quo minus boni uiri arbitratu satisdet repromittatue, perinde est, ac | |
| si operis noui nuntiatio omissa esset. habet autem hoc remedium utilitatem: nam remittit | |
| uexationem ad praetorem ueniendi et desiderandi, ut missa fieret nuntiatio. Qui procura- | 18.1 |
| torio nomine nuntiauerit, si non satisdabit eam rem dominum ratam habiturum, nuntiatio | |
| omni modo remittitur, etiamsi uerus sit procurator. Qui remissionem absentis nomine de- | 19.1 |
| siderat, siue ad priuatum siue ad publicum ius ea remissio pertinet, satisdare cogitur: | |
| sustinet enim partes defensoris. sed haec satisdatio non pertinet ad ratihabitionem, sed | |
| ad operis noui nuntiationem. Si procurator autem opus nouum mihi nuntiauerit et satis | 20.1 |
| acceperit, deinde interdicto aduersus eum utar, ne uim mihi faciat, quo minus aedificem, | |
| ex interdicto eum oportet iudicatum solui satisdare, quia partes sustinet defensoris: | |
| Iulianus libro quadragensimo primo digestorum. et ideo neque exceptiones procura- | 6.pr.1 |
| toriae opponi ei debent nec satisdare cogendus est ratam rem dominum habiturum. | |
| Ulpianus libro quin<qua>gensimo secundo ad edictum. Et si satisdationem | 7.pr.1 |
| non dabit, summouendus erit ab executione operis noui, et actiones, quas domini nomine | |
| intendit, debent ei denegari. Et tutor et curator opus nouum recte nuntiant. | 1.1 |
| Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum. Non solum proximo uicino, sed | 8.pr.1 |
| etiam superiori opus facienti nuntiare opus nouum potero: nam et seruitutes quaedam in- | |
| teruenientibus mediis locis uel publicis uel priuatis esse possunt. Qui opus | 1.1 |
| nouum nuntiat, si quid operis iam factum erit, in testationem referre debet, ut appareat, | |
| quid postea factum sit. Si, cum possem te iure prohibere, nuntiauero tibi opus nouum, | 2.1 |
| non alias aedificandi ius habebis, quam si satisdederis. Quod si nuntiauero tibi, ne quid | 3.1 |
| contra leges in loco publico facias, promittere debebis, quoniam de eo opere alieno iure | |
| contendo, non meo, et tamquam alieni iuris petitor repromissione contentus esse debeo. | |
| Sciendum est facta operis noui nuntiatione cui nuntiatum est abstinere oportere, donec | 4.1 |
| caueat uel donec remissio nuntiationis fiat: tunc enim, si ius aedificandi habet, recte | |
| aedificabit. Sed ut probari possit, quid postea aedificatum sit, modulos sumere debet is | 5.1 |
| qui nuntiat, qui ut sumantur conferanturque, praetor decernere solet. Morte eius qui nun- | 6.1 |
| tiauit extinguitur nuntiatio, sicut alienatione, quia his modis finitur ius prohibendi. Quod | 7.1 |
| si is cui opus nouum nuntiatum erat decesserit uel aedes alienauerit, non extinguitur operis | |
| noui nuntiatio: idque ex eo apparet, quod in stipulatione, quae ex hac causa interponitur, | |
| etiam heredis mentio fit. | |
| Gaius ad edictum urbicum titulo de operis noui nuntiatione. Creditori, | 9.pr.1 |
| cui pignoris nomine praedium tenetur, permittendum est de iure, id est de seruitute, opus | |
| nouum nuntiare: nam ei uindicatio seruitutis datur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo quinto ad Sabinum. Operis noui nuntiatio in | 10.pr.1 |
| rem fit, non in personam: et ideo furioso et infanti fieri potest nec tutoris auctoritas in | |
| ea nuntiatione exigitur. | |
| Paulus libro undecimo ad Sabinum. Cuilibet enim intellegenti, ueluti fabro, | 11.pr.1 |
| nuntiatum infantem et furiosum tenet. | |
| Idem libro tertio decimo ad Sabinum. Ex operis noui nuntiatione si caueatur, | 12.pr.1 |
| ta<n>ti stipulatio committitur, quanti iudicatum sit. | |
| Iulianus libro quadragensimo primo digestorum. Cum procurator opus | 13.pr.1 |
| nouum nuntiat et satisdat rem ratam dominum habiturum et remissio in domini personam | |
| confertur: si dominus opus nouum nuntiauerit intra diem, quae stipulatione ex <o>peris noui | 1.1 |
| nuntiatione interposita comprehensa esset, committitur stipulatio: si praeterita ea die do- | |
| minus nuntiaret, non committitur. nam et ipsi domino, cum semel nuntiauerit, non per- | |
| mittitur iterum nuntiare, quamdiu stipulatio ex operis noui nuntiatione teneret. Si in re- | 2.1 |
| missione a parte eius, qui opus nouum nuntiauerat, procurator interueniat, id agere prae- | |
| torem oportet, ne falsus procurator absenti noceat, cum sit indignum quolibet interueniente | |
| beneficium praetoris amitti. | |
| Idem libro quadragensimo nono digestorum. Qui uiam habet, si opus nouum | 14.pr.1 |
| nuntiauerit aduersus eum, qui in uia aedificat, nihil agit: sed seruitutem uindicare non | |
| prohibetur. | |
| Africanus libro nono quaestionum. Si prius, quam aedificatum esset, age- | 15.pr.1 |
| retur ius uicino non esse aedes altius tollere nec res ab eo defenderetur, partes iudicis | |
| non alias futuras fuisse ait, quam ut eum, cum quo ageretur, cauere iuberet non prius se | |
| aedificaturum, quam ultro egisset ius sibi esse altius tollere. idemque e contrario, si, cum | |
| quis agere uellet ius sibi esse inuito aduersario altius tollere, eo non defendente similiter, | 5 |
| inquit, officio iudicis continebitur, ut cauere aduersarium iuberet nec opus nouum se nun- | |
| tiaturum nec aedificanti uim facturum. eaque ratione hactenus is, qui rem non defenderet, | |
| punietur, ut <de> iure suo probare necesse haberet: id enim esse petitoris partes sustinere. | |
| Ulpianus libro tertio decimo ad edictum. Si opus nouum praetor iusserit nuntiari, | 16.pr.1 |
| deinde prohibuit, ex priore nuntiatione agi non potest, quasi aduersus edictum eius | |
| factum sit. | |
| Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum. Si procurator opus | 17.pr.1 |
| nouum facientem prohibuerit, domino competit quod ui aut clam interdictum. | |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Aedibus communibus si ob op<u>s | 18.pr.1 |
| nouum nuntiatio uni fiat, si quidem ex uoluntate omnium opus fiat, omnes nuntiatio tenebit, | |
| si uero quidam ignorent, in solidum obligabitur, qui contra edictum praetoris fecerit. Nec | 1.1 |
| ad rem pertinet, cuius solum sit, in quo opus fiat, sed quis eius soli possessor inueniatur, | |
| modo si eius nomine opus fiat. | |
| Paulus libro quaestionum. Sciendum est denegata exsecutione operis noui nihilo minus | 19.pr.1 |
| integras legitimas actiones manere, sicut in his quoque causis mane<n>t, in quibus ab initio | |
| operis noui denuntiationem praetor denegat. | |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Praetor ait: 'Quem in | 20.pr.1 |
| locum nuntiatum est, ne quid op<eri>s noui fieret, qua de re agitur, quod in eo loco, ante- | |
| quam nuntiatio missa fieret aut in ea causa esset, ut remitti deberet, factum est, id re- | |
| stituas'. Interdictum hoc proponitur ex huiusmodi causis, edicto expressum est, ne post | 1.1 |
| operis noui nuntiationem quicquam operis fiat, antequam uel nuntiatio missa fiat uel uice | |
| nuntiationis missae satisdatio de opere restituendo fuerit interposita. qui igitur facit, etsi | |
| ius faciendi habuit, tamen contra interdictum praetoris facere uidetur et ideo hoc de- | |
| struere cogitur. Siue autem uacuus locus sit, ubi nuntiatum est, siue aedificatus, | 2.1 |
| aeque hoc interdicto locus erit. Ait praetor: 'quod factum est, restitutas'. quod factum | 3.1 |
| est, iubet restitui, neque interest, iure factum sit an non: siue iure factum est siue non | |
| iure factum est, interdictum locum habebit. Quidquid autem ante remissionem fit uel illud | 4.1 |
| quod loco remissionis habetur, pro eo habendum est, atque si nullo iure factum esset. | |
| Si quis paratus fuerit satisdare, deinde actor stipulari nolit, in ea causa est, ut | 5.1 |
| remitti debeat: nam cum per actorem fiet, apparet in ea causa esse, ut remitti debeat. | |
| Hoc interdictum perpetuo datur et heredi ceterisque successoribus competit. | 6.1 |
| Aduersus | 7.1 |
| ipsum quoque, qui opus fecit uel factum ratum habuit, interdicto locus erit. Plane si | 8.1 |
| quaeratur, an in heredem eius, qui opus fecit, interdictum hoc competat, sciendum est | |
| Labeonem existimasse in id quod ad eum peruenit dumtaxat dari oportere uel si quid | |
| dolo malo ipsius factum sit, quo minus perueniret. nonnulli putant in factum esse dan- | |
| dam quam interdictum, quod uerum est. Deinde ait praetor: 'Quem in locum nuntiatum | 9.1 |
| est, ne quid operis noui fieret, qua de re agitur, si de ea re satisdatum est, quod eius | |
| cautum sit aut per te stat, quo minus satisdetur: quo minus illi in eo loco opus facere | |
| liceat, uim fieri ueto'. Hoc interdictum prohibitorium est, ne quis prohibeat facere uo- | 10.1 |
| lentem eum qui satisdedit: etenim pertinet ad decus urbium aedificia non derelinqui. Nec | 11.1 |
| quicquam interest, iure quis aedificet an non iure aedificet, cum sit securus is qui opus | |
| nouum nuntiauit, posteaquam ei cautum est. Hoc autem interdictum competit ei qui | 12.1 |
| satisdedit: adicitur et illud 'aut per te stat, quo minus satisdetur'. proinde si satisdatum | 13.1 |
| non est, sed repromissum, interdicto huic locus non erit: neque enim permittendum fuit | |
| in publico aedificare, priusquam appareat, quo iure quis aedificet. Et si satisdatum sit, | 14.1 |
| cautum tamen non perseueret, interdictum cessat. Si aliquando stetit per nuntiatorem, | 15.1 |
| quo minus satisdetur, nunc non stat, interdictum cessat. Hoc interdictum etiam post | 16.1 |
| annum et heredi ceterisque successoribus competit. | |
| Ulpianus libro octogensimo ad edictum. Stipulatio de operis noui nuntiatione interponi | 21.pr.1 |
| solet, quotiens uicinus dicit ius sibi esse prohibere uicinum opus nouum inuito se facere. | |
| Si quis autem uult post opus nouum nuntiatum impune aedificare, offerre debet satis nun- | 1.1 |
| tiatori: quod si fecerit, utrique consultum est tam ei qui nuntiauit, quoniam cautum habet | |
| de opere restituendo, quam ei cui nuntiatum est, quia molitio eius non impeditur: ante- | |
| quam enim caueat quidquid aedificauerit, interdicto restitutorio destruere compellitur. | |
| Habet autem ista stipulatio condicionem, ut ita demum committatur, si iudica- | 2.1 |
| tum fuerit siue ante rem iudicatam causa quae acciderit neque res defendatur: et de dolo | |
| malo subicitur clausula. Opus autem factum accipimus non, si unum uel alterum cemen- | 3.1 |
| tum fuit impositum, sed si proponatur instar quoddam operis et quasi facies quaedam facta | |
| operis. Siue autem res iudicetur siue res non defendatur, stipulatio in id committitur, ut | 4.1 |
| res uiri boni arbitratu restituatur: quod si ita restitutum non erit, quanti ea res erit, tan- | |
| tam pecuniam dabit, si hoc petitori placuerit. Quaesitum est, si plures domini aedificent, | 5.1 |
| an omnes cauere debeant. et ait Labeo unum cauere debere, quia restitutio operis fieri | |
| pro parte non possit. Idem ait et si plures nuntient, curandum esse, ut uni caueatur, si | 6.1 |
| inter eos conueniat: plane si non conueniat, et singulis erit cauendum. Idem dicit adicien- | 7.1 |
| dum esse in stipulatione, ut tantum praestetur, quanti uniuscuiusque intersit, si hoc ma- | |
| luerint: ceterum si ita fuerit, inquit, cautum 'quanti ea res erit', dubitabitur, utrum ad | |
| totius corporis aestimationem haec uerba referuntur an uero ad quod eius interest qui | |
| stipulatur. ego puto et si sic fuerit uni cautum 'quanti ea res erit', defendi posse stipula- | 5 |
| tionem sufficere: ad operis enim quantitatem ea refertur. | |
| Marcellus libro quinto decimo digestorum. Cui opus nouum nuntiatum | 22.pr.1 |
| est, ante remissam nuntiati<o>nem opere facto decessit: debet heres eius patientiam destruendi | |
| operis aduersario praestare: nam et in restituendo huiusmodi opere eius, qui contra edictum | |
| fecit, poena uersatur, porro autem in poenam heres non succedit. | |
| Iauolenus libro septimo epistularum. Is, cui opus nouum nuntiatum erat, | 23.pr.1 |
| uendidit praedium: emptor aedificauit: emptorem an uenditorem teneri putas, quod aduersus | |
| edictum factum sit? respondit: cum operis noui nuntiatio facta est, si quid aedificatum | |
| est, emptor, id est dominus praediorum tenetur, quia nuntiatio operis non personae fit et | |
| is demum obligatus est, qui eum locum possidet, in quem opus nouum nuntiatum est. | 5 |