| DE DAMNO INFECTO ET DE SUGGRUNDIS ET PRO- | |
| <I>ECTIONIBUS | |
| Ulpianus libro primo ad edictum. Cum res damni infecti celeritatem desiderat et peri- | 39.2.1.pr.1 |
| culosa dilatio praetori uidetur, si ex hac causa sibi iurisdictionem reseruaret, magistratibus | |
| municipalibus delegandum hoc recte putauit. | |
| <G>aius libro uicensimo octauo ad edictum prouinciale. Damnum infectum est damnum | 2.pr.1 |
| nondum factum, quod futurum ueremur. | |
| Paulus libro quadragensimo septimo ad edictum. Damnum et damnatio ab | 3.pr.1 |
| ademptione et quasi demin<u>tione patrimonii dicta sunt. | |
| Ulpianus libro primo ad edictum. Dies cautioni praestitutus si finietur, praetoris uel | 4.pr.1 |
| praesidis officium erit ex causa uel reum notare uel protelare eum et, si hoc localem exigit | |
| inquisitionem, ad magistratus municipales hoc remittere. Si intra diem a praetore consti- | 1.1 |
| tuendum non caueatur, in possessionem eius rei mittendus est. 'eius rei' sic accipe, siue | |
| tota res sit siue pars sit rei. An tamen is, qui non admittit, etiam pignoribus a magistra- | 2.1 |
| tibus coerceatur? non puto, sed in factum actione tenebitur: nam et si a praetore missus | |
| non admittatur, eadem actione utendum est. Duas ergo res magistratibus municipalibus | 3.1 |
| praetor uel praeses iniunxit, cautionem et possessionem, cetera suae iurisdictioni reseruauit. | |
| Si forte duretur non caueri, ut possidere liceat (quod causa cognita fieri solet) non duum- | 4.1 |
| uiros, sed praetorem uel praesidem permissuros: item ut ex causa decedatur de possessione. | |
| Praetor ait: 'dum ei, qui aberit, prius domum denuntiari iubeam'. abesse autem uidetur | 5.1 |
| et qui in iure non est: quod et Pomponius probat: uerecunde autem praetorem denuntiari | |
| iubere, non extrahi de domo sua. sed 'domum, in quam degit denuntiari' sic accipere | |
| debemus, ut et si in aliena domo habitet, ibi ei denuntietur. quod si nec habitationem | |
| habeat, ad ipsum praedium erit denuntiandum uel procuratori eius uel certe inquilinis. | 5 |
| Totiens autem praetorem exigere denuntiationem intellegendum est, si sit cui denuntietur: | 6.1 |
| ceterum si non sit, ueluti quod hereditaria insula est nec dum hereditas adita, uel si heres | |
| non exstet nec inhabitetur, cessat haec pars edicti. est tamen tutius libellum ad ipsas aedes | |
| proponere: fieri enim potest, ut ita monitus defensor existat. In eum, qui quid eorum quae | 7.1 |
| supra scripta sunt non curauerit, quanti ea res est, cuius damni <i>nfecti nomine cautum non | |
| erit, iudicium datur: quod non ad quantitatem refertur, sed ad id quod interest, et ad utili- | |
| tatem uenit, non ad poenam. Hoc autem iudicium certam condicionem habet, si postula- | 8.1 |
| tum est: ceterum qui non postulauit, experiri non potest. postulare autem proprie hoc | |
| dicimus pro tribunali petere, non alibi. Si tam uicinum urbi municipium sit, ut magistratu | 9.1 |
| se non interponente potuerit praetor uel praeses adiri, potest dici cessare hanc actionem | |
| aduersus magistratus, quasi nihil intersit, cum in tua potestate fuerit a praetore uel prae- | |
| side desiderare in possessionem mitti. Haec autem actio cum rei habeat persecutionem, | 10.1 |
| et heredi et in heredem et perpetuo dabitur. | |
| Paulus libro primo ad edictum. Praetoris officium est, ut missus in possessionem etiam | 5.pr.1 |
| eam per longi temporis spatium in suum dominium capere possit. Si plures sint domini, | 1.1 |
| qui cauere debent, et aliquis non caueat, in portionem eius mittetur. et contra si aliquot | |
| sint, qui caueri sibi desiderant, et alius pretiosiores, alius uiliores habeat aedes, siue unius | |
| domus plures habeant dispares partes: tamen non magnitudine dominii quisque, sed aequa- | |
| liter mittentur omnes in possessionem. Si et dominus proprietatis et fructuarius | 2.1 |
| desideret sibi caueri damni infecti, uterque audiendus est: nec enim iniuriam sentiet pro- | |
| missor, non plus cuique praestaturus, quam quod eius intersit. | |
| Gaius libro primo ad edictum prouinciale. Euenit, ut nonnumquam damno | 6.pr.1 |
| dato nulla nobis competat actio non interposita antea cautione, ueluti si uicini aedes rui- | |
| nosae in meas aedes ceciderint: adeo ut plerisque placuerit nec cogi quidem eum posse, | |
| ut rudera tollat, si modo omnia quae iaceant pro derelicto habeat. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum. Praetor ait: 'damni in- | 7.pr.1 |
| fecti suo nomine promitti, alieno satisdari iubebo ei, qui iurauerit non calumniae causa | |
| id se postulare eumue cuius nomine aget postulaturum fuisse, in eam diem, quam causa | |
| cognita statuero, si controuersia erit, dominus sit nec ne qui cauebit, sub exceptione | |
| satisdari iubebo. de eo opere, quod in flumine publico ripaue eius fiet, in annos | 5 |
| decem satisdari iubebo. eum, cui ita non cauebitur, in possessionem eius rei, cuius | |
| nomine ut caueatur postulabitur, ire et, cum iusta causa esse uidebitur, etiam possidere | |
| iube<b>o. in eum, qui neque cauerit neque in possessione esse neque possidere passus erit, | |
| iudicium dabo, ut tantum praestet, quantum praestare eum oporteret, si de ea re ex de- | |
| creto meo eiusue, cuius de ea re iurisdictio fuit quae mea est, cautum fuisset. eius rei | 10 |
| nomine in cuius possessionem misero, si ab eo, qui in possessione erit, d<a>mni infecti no- | |
| mine satisdabitur, eum, cui non satisdabitur, simul in possessione esse iubebo'. Hoc | 1.1 |
| edictum prospicit d<a>mno nondum facto, cum ceterae actiones ad damna, quae contigerunt, | |
| sarcienda pertineant, ut in legis Aquiliae actione et aliis. de damno uero facto nihil edicto | |
| cauetur: cum enim animalia, quae noxam commiserunt, non ultra nos solent onerare, quam | |
| ut noxae ea dedamus, multo magis ea, quae anima carent, ultra nos non deberent onerare, | 5 |
| praesertim cum res quidem animales, quae damnum dederint, ipsae extent, aedes autem, | |
| si ruina sua damnum dederunt, desierint extare. Unde quaeritur, si ante, quam caueretur, | 2.1 |
| aedes deciderunt neque dominus rudera uelit egerere eaque derelinquat, an sit aliqua ad- | |
| uersus eum actio. et Iulianus consultus, si prius, quam damni infecti stipulatio interpone- | |
| retur, aedes uitiosae corruissent, quid facere deberet is, in cuius aedes rudera decidissent, | |
| ut damnum sarciretur, respondit, si dominus aedium, quae ruerunt, uellet tollere, non aliter | 5 |
| permittendum, quam ut omnia, id est et quae inutilia essent, auferret, nec solum de futuro | |
| sed et de praeterito damno cauere eum debere: quod si dominus aedium, quae deciderunt, | |
| nihil facit, interdictum reddendum ei, in cuius aedes rudera decidissent, per quod uicinus | |
| compelletur aut tollere aut totas aedes pro derelicto habere. | |
| Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de damno infecto. Quod forte tunc recte di- | 8.pr.1 |
| cetur, cum non ipsius neglegentia, sed propter aliquod impedimentum sibi non prospexit. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum. Hoc amplius Iulianus | 9.pr.1 |
| posse dici compellendum eum, ut etiam de praeterito damno caueret: quod enim re integra | |
| custoditur, hoc non inique etiam post ruinam aedium praestabitur. integra autem re unus- | |
| quisque cogitur aut de damno infecto cauere, aut aedibus carere quas non defendit. deni- | |
| que, inquit, si quis propter angustias temporis aut qu<i>a rei publicae causa aberat non | 5 |
| potuerit damni infecti stipulari, non inique praetorem curaturum, ut dominus uitiosarum | |
| aedium aut damnum sarciat aut aedibus careat. sententiam Iuliani utilitas comprobat. De | 1.1 |
| his autem, quae ui fluminis importata sunt, an interdictum dari possit, quaeritur. Trebatius | |
| refert, cum Tiberis abundasset et res multas multorum in aliena aedificia detulisset, inter- | |
| dictum a praetore datum, ne uis fieret dominis, quo minus sua tollerent aufer<r>ent, si modo | |
| damni infecti repromitte<re>nt. Alfenus quoque scribit, si ex fundo tuo crusta lapsa sit in | 2.1 |
| meum fundum eamque petas, dandum in te iudicium de damno iam facto, idque Labeo | |
| probat: nam arbitrio iudicis, apud quem res prolapsae petentur, damnum, quod ante sensi, | |
| non contineri, nec aliter dandam actionem, quam ut omnia tollantur, quae sunt prolapsa. | |
| ita demum autem crustam uindicari posse idem Alfenus, ait, si non coaluerit nec unitatem | 5 |
| cum terra mea fecerit. nec arbor potest uindicari a te, quae translata in agrum meum | |
| cum terra mea coaluit. sed nec ego potero te<c>um agere ius ti<b>i non esse ita crustam ha- | |
| bere, si iam cum terra mea coaluit, quia mea facta est. Neratius autem scribit, si ratis in | 3.1 |
| agrum meum ui fluminis delata sit, non aliter tibi potestatem tollendi faciendam, quam si | |
| de praeterito quoque damno mihi cauisses. Quaesitum est, si solum sit alterius, super- | 4.1 |
| ficies alterius, superficiarius utrum repromittere damni infecti an satisdare debeat. et Iu- | |
| lianus scribit, quotiens superficiaria insula uitiosa est, dominum et de soli et de aedificii | |
| uitio repromittere aut eum, ad quem superficies pertinet, de utroque satisdare: quod si | |
| uterque cesset, uicinum in possessionem mittendum. Celsus certe scribit, si aedium tua- | 5.1 |
| rum usus fructus Titiae est, damni infecti aut dominum repromittere aut Titiam satisdare | |
| debere. quod si in possessionem missus fuerit is, cui damni infecti cauendum fuit, Titiam | |
| uti frui prohibebit. idem ait eum quoque fructuarium, qui non reficit, a domino uti frui | |
| prohibendum: ergo et si de damno infecto non cauet dominusque compulsus est repro- | 5 |
| mittere, prohiberi debet frui. | |
| Paulus libro quadragensimo <o>ctauo ad edictum. Quamuis alienus usus fructus | 10.pr.1 |
| sit, dominum promittere oportere Cassius ait. nisi proprietarius in totum repromittat uel | |
| fructuarius satisdat, mitti oportet in possessionem eum, cui non caueatur. sed nisi proprie- | |
| tario repromittenti fructuarius caueat, denegandam ei fructus petitionem Iulianus scribit. | |
| sed si fructuarius de soli uitio quid praestiterit, ius domini ad eum transferri oportet. | 5 |
| Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum. Quid de creditore dice- | 11.pr.1 |
| mus, qui pignus accepit? utrum repromittere, quia suum ius tuetur, an satisdare, quia do- | |
| minus non est, debebit? quae species est in contrario latere apud Marcellum agitata, an | |
| creditori pigneraticio damni infecti caueri debeat. et ait Marcellus inutiliter | |
| ei caueri: idemque etiam de eo cauendum qui non a domino emit: nam nec in huius per- | 5 |
| sona committi stipulationem. aequissimum tamen puto huic prospiciendum, id est credi- | |
| tori, per stipulationem. | |
| Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum. His qui pignori rem acceperunt potior | 12.pr.1 |
| est is, cui damni infecti non cauetur, si possidere et per longum tempus rem capere ei | |
| permissum fuerit. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum. Qui bona fide a non domino emit, | 13.pr.1 |
| uidendum est, numquid repromittat, non etiam satisdet. quod quibusdam uidetur: habet | |
| autem rationem, ut magis repromittat quam satisdet: suo enim nomine id facit. Siue cor- | 1.1 |
| poris dominus siue is qui ius habet (ut puta seruitutem) de damno infecto caueat, puto | |
| eum repromittere debere, non satisdare, quia suo nomin<e> id facit, non alieno. Cum inter | 2.1 |
| aedes meas et tuas sint aliae aedes non uitiosae, uidendum est, ut<r>um tu solus mihi cauere | |
| debeas an uero et is, cuius aedes uitiosae non sunt, an ille solus, an ambo. et magis est, | |
| ut ambo cauere debeant, quia fieri potest, ut aedes uitiosae in aedes non uitiosas inci- | |
| dentes damnum mihi dent. quamuis possit quis dicere non uitio incolumium aedium hoc | 5 |
| factum, si aliae in eas incidentes damni causam praebuerunt: sed cum prospicere sibi po- | |
| tuerit damni infecti cautionem, non prospexerit, merito conuenietur. Qui damni infecti | 3.1 |
| caueri sibi postulat, prius de calumnia iurare debet: quisquis igitur iurauerit de calumnia, | |
| admittitur ad stipulationem, et non inquiretur, utrum intersit eius an non, uicinas aedes | |
| habeat an non habeat. totum tamen hoc iurisdictioni praetoriae subiciendum, cui cauen- | |
| dum sit, cui non. Ceterum neque ei qui in meo deambulet neque ei qui in meo lauet uel | 4.1 |
| in mea taberna deuertat, caueri debet. Uicinis plane inquilinisque eorum et inquilinorum | 5.1 |
| uxoribus cauendum esse ait Labeo, item his qui cum his morentur. De illo quaeritur, an | 6.1 |
| inquilinis suis dominus aedium cauere possit. et Sabinus ait inquilinis non esse cauendum: | |
| aut enim ab initio uitiosas aedes conduxerunt et habent quod sibi imputent, aut in uitium | |
| aedes inciderunt et possunt ex conducto experiri: quae sententia uerior est. Si quis iuxta | 7.1 |
| monumentum aedificauerit uel iuxta aedificium suum monumentum fieri passus sit, de | |
| damno infecto ei postea cauendum non erit, quia rem illicitam admisit: alias autem si | |
| monumento aedificium noceat, in quo nihil sit, quod imputari possit ei, ad quem ius monu- | |
| menti pertinet, cauendum est ei, ad quem ius monumenti pertinet. Superficia- | 8.1 |
| rium et fructuarium damni infecti utiliter stipulari hodie constat. Sed ei, qui bona fide a | 9.1 |
| non domino emit, damni infecti stipulationem non competere Marcellus ait. Si quis opus | 10.1 |
| nouum nuntiauerit, an nihilo minus damni infecti ei caueri debeat, Iulianus tractat. et | |
| magis probat caueri oportere: nam et ei, qui egerit ius aduersario non esse altius tollere | |
| aedificium, caueri debere. item eum, aduersus quem interdictum quod ui aut clam com- | |
| petit, cauere debere Iulianus ait, quia non est cautum neque de uitio aedium neque de | 5 |
| damno operis. Si quis, quia sibi non cauebatur, in possessionem aedium missus fuerit, | 11.1 |
| deinde is cuius aedes fuerunt, cum praeterea alias aedes haberet, desideret ab eo, qui in | |
| possessionem missus est, ut sibi damni infecti harum aedium nomine, quarum in posses- | |
| sionem missus est, caueret, an sit audiendus, uideamus. et Iulianus scribit: is qui uitiosis | |
| aedibus cesserit, si integras retinuerit, numquid improbe ab eo, qui uitiosas aedes coepit | 5 |
| possidere, cautionem exigit, cum ideo possessionem amiserit, quia ipse damni infecti satis | |
| non dederat? et sane parum probe postulat ab eo caueri sibi earum aedium nomine, qua- | |
| rum ipse cauere supersedit: quae sententia uera est. Si quis stipulaturus iurauerit nec fuerit | 12.1 |
| stipulatus, an postea ei stipulari uolenti iurandum sit, uideamus. et puto iterum iurandum, | |
| quia possit fieri, ut aut tunc aut modo calumnietur. Si alieno nomine caueri mihi damni | 13.1 |
| infecti postulem, iurare debeo non calumniae causa id eum, cuius nomine cautum postulo, | |
| fuisse postulaturum. Sed si eius nomine postulem, qui, si ipse postularet, iurare non com- | 14.1 |
| pelleretur, ueluti patronus uel parens, dicendum est locum iuriiurando non esse: de quo | |
| enim ille non iuraret, nec qui uice eius postulat in hac stipulatione debet iurare. Huic | 15.1 |
| stipulationi debet dies esse insertus, intra quem si quid damni contigerit, cautio locum | |
| habet: neque enim in infinitum obligatus esse debet stipulatione. ipse igitur praetor diem | |
| dabit stipulationi, aestimatione habita ex causa et ex qualitate eius damni, quod contin- | |
| gere speratur. | 5 |
| Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum. In causae cognitione etiam longin- | 14.pr.1 |
| quitas soli et operis magnitudo spectanda est. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si finita <s>it dies statuta in cautione, | 15.pr.1 |
| iterum arbitratu praetoris ex integro erit cauendum. Si uero sine adiectione | 1.1 |
| diei stipulatio fuerit interposita, si quidem ex conuentione, quandoque fuerit commissa, ex | |
| stipulatu agitur, si uero per errorem, magis est illud dicendum finito die, in quem alioquin | |
| caueri solet, desiderandum esse a praetore, ut liberetur. Deinde ait praetor: 'de | 2.1 |
| eo opere, quod in flumine publico ripaue eius fiet, in annos decem satisdari iubebo'. | |
| hic exigitur satisdatio et tempus stipulationi praestituit idcirco, quia in publico fit: cum | |
| autem in alien<o f>iat, satisdationem praetor iniungit. Notandum, quod non etiam de loci | 3.1 |
| uitio, sed de operis tantum cauetur, quamuis, si in priuato fiat, et de loci et de operis uitio | |
| caueatur: sed cum locus publicus sit, non erat necesse ibidem opus facienti de alio uitio | |
| quam operis satisdare damni infecti. Si quid igitur damni intra decem annos acciderit, id | 4.1 |
| stipulatione continetur. Et quod ait praetor 'deo eo opere', sic accipe de eo damno, quod | 5.1 |
| ex opere fiet. | |
| Si quid in uia publica fiat, quia in alieno fit, satisdandum est. | 6.1 |
| Sed praetor | 7.1 |
| causa cognita tempus pro condicione operis determinabit. Siue autem quis muniat uiam | 8.1 |
| siue quid aliud in uia publica faciat, debebit cautio locum habere, ne per hoc damno pri- | |
| uati contingantur. De ceteris locis publicis nihil specialiter cauetur, uerum ex generali | 9.1 |
| sermone, quasi in alieno fiat, satisdari debebit damni infecti. Si publicus locus publice | 10.1 |
| reficiatur, rectissime Labeo scribit, eoque iure utimur, de damno infecto non esse cauen- | |
| dum, si quid uitio loci aut operis fiat: certe legem dandam operis talem, ne quid noceat | |
| uicinis damniue detur. Ex hoc edicto si non caueatur, mittitur in possessionem a praetore | 11.1 |
| in eam partem, quae ruinosa esse uidetur. An uero in totas aedes missio locum habeat, | 12.1 |
| uideamus. et extat Sabini sententia in totas aedes mittendum: alioquin si ex superficie, | |
| inquit, damnum timeatur, non habebit res exitum, nec profuturum in possessionem eius | |
| rei mitti, quam quis possidere non possit aut ei non expediat: et uerior est Sabini sen- | |
| tentia. Sed si in plures partes diuisa domus sit, utrum in partem an in totam domum | 13.1 |
| possidendam mitti quis debeat, uideamus. si tam ampla domus sit, ut et spatia inter ui- | |
| tiosam partem intercedant et eam quae uitium non facit, dicendum in eam solam partem | |
| mitti: si uero unita sit contextu aedificiorum, in totam. itaque et in spatiosis domibus | |
| melius dicetur in eam partem domus mittendum, quae uitiosae parti unita est. ceterum | 5 |
| si modica portiuncula aedium amplissimarum uitium faceret, quale erat dicere totas aedes | |
| iubendum possidere eum, cui damni infecti non caueretur, cum sint amplissimae? Item | 14.1 |
| quid dicemus, si insula adiacens domui uitium faciat, utrum in insulae possessionem an | |
| uero in totius domus possessionem mittendum sit? et magis est, ut non in domus posses- | |
| sionem, sed in insulae mittatur. Si plures sunt, qui postulent ut caueatur, omnes mitti in | 15.1 |
| possessionem solent. idemque Labeo probat et si prius quis in possessionem missus sit et | |
| alius mitti desideret: nam non spectabimus ordinem, sed habebunt ambo possessionem. | |
| quod si iam prior possidere iussus sit et alius damni infecti caueri desideret, tunc nisi ca- | |
| uetur, mittetur in possessionem posterior. Iulianus scribit eum, qui in possessionem damni | 16.1 |
| infecti nomine mittitur, non prius incipere per longum tempus dominium capere, quam | |
| secundo decreto a praetore dominus constituatur. Si ante hoc decretum alius quoque in | 17.1 |
| possessionem missus fuerit, aequaliter ambo aedium fiunt domini, scilicet cum iussi fuerint | |
| possidere. si uero iam constituto domino eo, qui primus in possessionem missus est, Titius | |
| damni infecti sibi caueri desiderabit, cessante primo cauere solus Titius erit in possessione. | |
| Cum autem plures mittuntur in possessionem, aequaliter mittuntur, non pro rata damni, | 18.1 |
| quod unumquemque contingeret, et merito: nam et cum unus mittitur, non pro portione | |
| damni mittitur, sed in totum: cum igitur plures mittuntur, aequaliter omnes quasi in totum | |
| missi concursu partes habebunt. Sed si quis eorum missus in possessionem sumptum fecerit, | 19.1 |
| deinde iubeatur possidere, an su<m>ptum consequi possit is qui fecit et quo iudicio? et placet | |
| communi diuidundo iudicio, consequi eum poss<e>. Si quis autem in possessionem missus, | 20.1 |
| nondum possidere iussus sit, an dominus decedere possessione debeat, uideamus. et ait | |
| Labeo non decedere, sicuti nec cum creditores uel legatarii mittuntur: idque est uerius. | |
| Non autem statim ubi misit praetor in possessionem, etiam possidere iubet, sed tunc de- | 21.1 |
| mum, cum iusta causa uidebitur (ergo interuallum aliquod debebit intercedere), quod aut | |
| pro derelicto aedes longo silentio dominus uideatur habuisse aut emisso in possessionem | |
| et aliquamdiu immorato nemo caueat. Si forte dominus rei publicae causa abest aut ex | 22.1 |
| alia iusta causa aut in ea sit aetate cui subueniri solet, probandum est non debere prae- | |
| torem festinare ad decernendum, ut iubeat possidere. sed etsi <d>ecreuerit, nemo dubitat | |
| in integrum restitutionem indulturum. Ubi autem quis possidere iussus est, dominus | 23.1 |
| deiciendus erit possessione. Si qua sint iura debita his, qui potuerunt de damno infecto | 24.1 |
| satisdare, deneganda erit eorum persecutio aduersus eum, qui in possessionem missus est: | |
| et ita Labeo probat. Item quaeritur in pigneraticio creditore, an pignoris persecutio dene- | 25.1 |
| getur aduersus eum, qui iussus sit possidere. et magis est, ut, si neque debitor repromisit | |
| neque creditor satisdedit, pignoris persecutio denegetur. quod et in fructuario recte Celsus | |
| scribit. Si de uectigalibus aedibus non caueatur, mittendum in possessionem dicemus nec | 26.1 |
| iubendum possidere (nec enim dominium capere possidendo potest), sed decernendum, ut | |
| eodem iure esset, quo foret is qui non cauerat: post quod decretum uectigali actione uti | |
| poterit. Sed in uectigali praedio si municipes non cauerint, dicendum est dominium per | 27.1 |
| longum tempus adquiri. Eleganter quaeritur, si, dum praetor de danda stipulatione de- | 28.1 |
| liberat, damnum contigerit, an sarciri possit. et missio quidem cessabit: praetor tamen | |
| decernere debet, quidquid damni contigerit, ut de eo quoque caueatur, aut, si putat, quod | |
| utiliter actionem daturus sit, decernat. Si pupillus tutorem non habeat, quo auctore | 29.1 |
| damni infecti promittat, quasi non defendatur, missio in possessionem locum habebit. Si | 30.1 |
| quis damni infecti in possessionem missus sit, fulcire eum et reficere insulam debere sunt | |
| qui putent eamque culpam praestare exemplo eius, qui pignori accepit. sed alio iure uti- | |
| mur: cum enim ob hoc tantum missus sit, ut uice cautionis in possessione sit, nihil ei | |
| imputari, si non refecerit. Item uideamus, si ei cautio offeratur, posteaquam missus est, | 31.1 |
| an non prius decedere debeat, quam si ei caueatur etiam de eo damno, quod contigit, | |
| posteaquam missus est in possessionem? quod quidem magis probatur: repetita igitur die | |
| promittendum erit. hoc amplius de impensis quoque, si quas fecerit, erit ei cauendum. | |
| Illud quaeritur, ex quo tempore damni ratio habeatur, utrum ex quo in possessionem uen- | 32.1 |
| tum est an uero ex quo praetor decreuit, ut eatur in possessionem. Labeo, ex quo de- | |
| cretum est: Sabinus, ex quo uentum est in possessionem: ego puto causa cognita modo | |
| hanc modo illam sententiam probandam. plerumque enim subuenitur etiam ei, qui missus | |
| in possessionem aliqua ex causa aut non uenit aut tardius uenit in possessionem. Postea- | 33.1 |
| quam autem quis possidere iure dominii a praetore iussus est, nequaqua<m> locus erit cau- | |
| tionis oblationi: et ita Labeo: ceterum nullus, inquit, finis rei inuenietur: et est hoc ueris- | |
| simum seposito eo, quod quibusdam uel aetate uel qua alia iusta causa subuenitur. Si iam | 34.1 |
| ruerunt aedes, an in possessionem ruinae uel areae mittendus sit nihilo minus is, cui cau- | |
| tum non est, uideamus. et magis est, ut mitti debeat, et ita Labeo: sed adicit, si, postea- | |
| quam decreuerit praetor eum in possessionem mittendum, tunc aedes deciderint: et puto | |
| Labeonis sententiam ueram. proinde et si refecit aliquid, erit probandum non prius eum | 5 |
| discessurum, quam si ei sarciatur et de praeterito caueatur. potest autem et in factum | |
| actione reciperare hoc quod impendit, sed non amplius, quam quod boni uiri arbitratu | |
| factum sit: idem est et si alius iussu rogatuue meo eorum quid sine dolo malo fecerit et | |
| eo nomine condemnatus sim aut dederim sine dolo malo. Si quis metu ruinae decesserit | 35.1 |
| possessione, si quidem, cum adiuuare rem non posset, id fecit, Labeo scribit integrum ius | |
| eum habere, perinde ac si in possessione perseuerasset: quod si, cum posset succurrere, | |
| maluit relinquere, amississe eum praetoris beneficium neque, si postea succurri sibi uelit, | |
| audiendum eum. Cassius autem ait, si metu ruinae recesserit, non hoc animo, ut aedificia | 5 |
| derelinqueret, restituendum in possessionem: eum tamen, qui missus in possessionem non | |
| accesserit, si aedificia ruerint, beneficium praetoris amississe scribit. hoc ita accipiendum | |
| erit, si uenire in possessionem neglexit, non si dum uenit ruerunt. Si quis ex hoc edicto | 36.1 |
| a praetore in possessionem missus non est admissus, in factum actione uti poterit, ut tan- | |
| tum praestetur ei, quantum praestari ei oporteret, si de ea re cautum fuisset: extenditur | |
| enim actio in id tempus, quo damnum committitur. | |
| Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum. Antequam damnum detur, | 16.pr.1 |
| impunitum est factum eius, qui neque promisit neque admisit in possessionem, si tamen | |
| ante damnum datum uel cauit uel possessione cessit. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si quis missum in pos- | 17.pr.1 |
| sessionem, cum esset in aliena potestate, non admiserit, plerique putant noxalem actionem | |
| eo nomine competere. Quid deinde, si procurator prohibuerit, utrum in ipsum an in do- | 1.1 |
| minum dabimus? sed uerius est in ipsum dandam. Sed et in actore municipum tutore | 2.1 |
| ceterisque, qui pro aliis interueniunt, idem erit dicendum. Actio ista, quae in factum est, | 3.1 |
| perpetuo dabitur, et heredi et in heredem ceterasque itemque ceteris personis. Iudex, | 4.1 |
| qui de damno infecto cognoscit, etiam alienato praedio ab eo, cum quo actum fuerit, | |
| damnum aestimare solet omne, quodcumque ante iudicium contigit. | |
| Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum. Damni infecti stipulatio | 18.pr.1 |
| competit non tantum ei, cuius in bonis res est, sed etiam cuius periculo res est. Quod | 1.1 |
| opere facto consecutus sit dominii capione promissor, non teneri eum eo nomine Pompo- | |
| nius ait, quia nec loci nec operis uitio, sed publico iure id consecutus sit. Ei, cuius usus | 2.1 |
| fructus aedium est, de uitio earundem aedium caueri non oportet, etsi alias uicinas habeat, | |
| quia reficiendi habet facultatem: nam qui uiri boni arbitratu uti deberet, reficiendi quoque | |
| potestatem consequitur. ergo nec proprietarius audiri debet, si uelit sibi caueri a fructuario | |
| aedium nomine, quas uicinas fructuario habeat, quia habet cum fructuario actionem, ut | 5 |
| uiri boni arbitratu is fruatur. Sed inquilino meo, si uicinas aedes habeat, cauere debebo | 3.1 |
| damni infecti propter eas aedes. Ei, qui in conducto solo superficiem imposuit, dominus | 4.1 |
| soli, quod uitio soli damnum futurum sit, cauere non debebit nec soli domino superficia- | |
| rius, quia inuicem ex conducto et locato habent actiones: in quas tamen actiones ultra | |
| culpam nihil uenit. plus autem in stipulationem uenit dam<n>i infecti, quod quidem uitium | |
| eius esse dicitur. Si is, qui unas aedes habebat, stipulatus fuerit, deinde uicinas com- | 5.1 |
| parauerit, an earum quoque nomine, quas post interpositam stipulationem comparasset, | |
| promissorem obligaret, quaesitum est. Iulianus scribit uidendum, ne earum dumtaxat no- | |
| mine cautum habeat, de quibus inter eum et promissorem initio actum fuerit. cui con- | |
| sequens uideri posse, ut et, cum aedium communium nomine duo socii stipulentur, de eo | 5 |
| dumtaxat damno caueri uideatur, quod in parte aedium cuique socio datum fuerit. siue | |
| ergo redemerit alteram partem quis ex his siue adiudicata fuerit, non augeri promissionis | |
| obligationem. Pomponius relata Iuliani scriptura dicit non se improbare. Si autem res | 6.1 |
| aliquas post stipulationem interpositam in domo habere coeperit stipulator, quae ex ruina | |
| uicinarum aedium perierint, agere ex stipulatu potest, licet tunc, cum stipularetur, hae res | |
| non fuerint. Emptor praedii si ante traditionem stipulatus sit, cautum habebit de eo | 7.1 |
| damno, quod post traditionem factum erit. Uenditorem autem aedium prius, quam posses- | 8.1 |
| sionem tradat, stipulari oportet, quia huius quoque rei culpam praestat. Sed quid fiet, si | 9.1 |
| uenditor sine culpa stipulari non potuerit et ob hoc emptor stipulatus fuerit? nonne dam- | |
| num patitur? an hoc damnum in aliena re acciderit, reuoluitur autem ad emptorem, quia | |
| actionem ex empto non habet? sed nihil in hac causa proficit stipulatio, nisi in id, quod | |
| post traditionem accidit, quia, dum uenditoris custodia est, is stipulari debet omnemque | 5 |
| diligentiam emptori praestare: et quod alia actione quaeri potest, id in stipulationem damni | |
| infecti omnino non deducitur. Sed si uenditor interposuerit stipulationem, etiam id damnum | 10.1 |
| continebit, quod post traditionem emptori contigerit. quod esse iniquissimum Aristo ait, | |
| quoniam, si emptor quoque damni infecti stipulatus esset, duobus promissor eiusdem no- | |
| mine obligaretur: nisi forte id contra se habeat, quia in hoc fit stipulatio, quanti ea res | |
| erit: ut possit uideri nihil interesse iam uenditori<s>. Stipulatione damni infecti interposita | 11.1 |
| Sabini sententia uera est existimantis, ut, si, dum aedificatur intra diem stipulationi com- | |
| prehensum, supra parietem meum domus deciderit eumque uitiauerit, licet post diem sti- | |
| pulationis paries decidat, possim agere, quia damnum iam tunc acceperim, cum paries | |
| uitiosus factus sit. nec quicquam obstare, quo minus etiam antequam decidat agi possit: | 5 |
| et, si ita concussus sit paries, ut nulla ratione recipi possit ideoque deponendus est, non | |
| minoris litem aestimandam, quam si decidisset. Si uicinas aedes habeamus et inuicem | 12.1 |
| desideremus damni infecti caueri, nihil obstabit, quo minus et ego in tuarum aedium pos- | |
| sessionem mittar et tu in mearum. Si pupillus prohibuit iri in possessionem damni in- | 13.1 |
| fecti, placet in eum non iniuste competere hanc in factum actionem. Si mandatu meo | 14.1 |
| alius prohibuerit, in me haec actio competit. Non solum autem eum punit praetor, qui | 15.1 |
| in possessione esse, sed etiam eum, qui possidere <p>assus non fuerit, cum alioquin, si is, | |
| qui iussu praetoris coeperat possidere et possidendo dominium capere, aut non admissus | |
| aut eiectus inde fuerit, utile interdictum unde ui uel Publicianam actionem habere potest. | |
| sed si in factum actione egerit, his actionibus experiri non potest, cum praetor id agat, | 5 |
| ne damnum faciat actor, non ut in lucro uersetur. Si procurator meus damni infecti sti- | 16.1 |
| pulatus sit, causa cognita mihi ex ea stipulatione actio competit. | |
| Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de damno infecto. | 19.pr.1 |
| Eorum, qui bona fide absunt, in stipulatione damni infecti ius non corrumpitur, s<ed> re- | |
| uersis cauendi ex bono et aequo potestas datur, siue domini sint siue aliquid in ea re | |
| ius habeant, qualis est creditor et fructuarius et superficiarius. Siue aedium uitio siue | 1.1 |
| operis, quod uel in aedibus uel in loco urbano aut rustico, priuato publicoue fiat, damni | |
| aliquid futurum sit, curat praetor, ut timenti damnum caueatur. | |
| Idem libro nono decimo ad edictum prouinciale. Inter fructuarium et do- | 20.pr.1 |
| minum proprietatis ita damni infecti cautio locum habet, si fructuarius quidem de soli | |
| uitio caueri sibi desideret, dominus uero proprietatis de operis uitio, si quid fructuarius | |
| aedificet: nam de ruina aedium neuter ab altero cautionem desiderare potest, fructuarius | |
| ideo, quia refectio aedium ad eius ipsius onus non pertinet, proprietarius ideo, quia usi- | 5 |
| tata stipulatio, qua de re <re>stituenda fructuarius cauet, ad hunc quoque casum porrigitur. | |
| Paulus libro octauo ad Plautium. Si filius familias inquilinus sit, uidea- | 21.pr.1 |
| mus, an damni infecti nomine in possessionem aedium uicinarum mittendus sit (quaeritur | |
| enim, an filius familias non uidetur damnum pati, si res peculiares sint) et pater possit | |
| stipulari, si quid ei damni fiat. et placet utrumque eorum in possessionem mitti, nisi sic | |
| filius conduxerat, ut eius periculo aedes essent: tunc enim, quia solus tenetur ex locato, | 5 |
| recte dicetur ipsum mittendum in possessionem, nisi ei caueatur. | |
| Idem libro decimo ad Plautium. Si proprietarius de damno infecto repro- | 22.pr.1 |
| mississet uel forte aliquid praestitisset aut contra fructuarius aliquid praestitit, iniquum | |
| est alterum sine damno uti aedibus aut aedes habere. et si optulerit proprietarius aliquid, | |
| non est fructuario permittendum uti, nisi contulerit: idemque fructuario praestandum est, | |
| ut proprietarius cogatur ei conferre. ergo et solum retinebit fructuarius, si aedes cecide- | 5 |
| rint, donec praestetur ei damnum, ut, quod haberet uicinus missus in possessionem, id | |
| fructuarius habeat, qui damnum uicino sarciit. eadem erunt et si minimum damnum detur. | |
| Plautius. Si ab eo, quem dominum esse negarem uellem sub hac exceptione 'si dominus | 1.1 |
| non esset' satisdari, ab eo uero, quem dominum esse dicerem, pure rep<r>omitti, constitit | |
| non debere me impetrare, sed debere me eligere, a quo uelim mihi caueri. | |
| Ulpianus libro sexagensimo tertio ad edictum. In stipulatione damni in- | 23.pr.1 |
| fecti, quae aedium nomine interponitur, nisi in solidum fuerit cautum, mittetur in pos- | |
| sessionem. | |
| Idem libro octogensimo primo ad edictum. Fluminum publicorum communis | 24.pr.1 |
| est usus, sicuti uiarum publicarum et litorum. in his igitur publice licet cuilibet aedificare | |
| et destruere, dum tamen hoc sine incommodo cuiusquam fiat. propter quod operis dum- | |
| taxat nomine cum satisdatione cauetur, de uitio loci nihil cauetur, hoc est operis, quod | |
| quis facit. ceterum si ex loci uitio damnum timeatur, minime dicendum est damni infecti | 5 |
| stipulationem interponi oportere: quis enim dubitat neminem esse, a quo stipuletur, cum | |
| nemine nihil fa<ci>ente locus ipse publicus damnum inferat sui natura? ad ea igitur opera | |
| stipulatio pertinet, quaecumque priuatim fiant. quid ergo, si publice opus fiat, de uitio | |
| eius quid faciemus? et plane uel princeps adeundus est uel, si in prouincia fiat, praeses | |
| prouinciae. sed quod dictum est 'operis uitio' sic accipiendum est, etiam si proponas | 10 |
| non tantum tempore, quo opus fit, sed etiam si postea contingat: quid enim si ideo, quia | |
| male aedificatum erat, corruit? Adicitur in hac stipulatione et heredum nomen uel suc- | 1.1 |
| cessorum eorumque, ad quos ea res pertinet. successores autem non solum qui in uniuersa | |
| bona succedunt, sed et hi, qui in rei tantum dominium successerint, his uerbis conti- | |
| nentur. Sed ut ne quid aedium loci operisue uitio damnum factum sit, stipulatio inter- | 2.1 |
| ponitur de eo sine satisdatione: quae non solum ad totas aedes, sed etiam ad partem | |
| aedium pertinet. uitium autem aedium et loci esse Labeo ait, quod accidens extrinsecus | |
| infirmiores eas facit: denique nemo dixit palustris loci uel harenosi nomine quasi uitiosi | |
| committi stipulationem, quia naturale uitium est: et ideo nec ea stipulatio interponitur | 5 |
| neque interposita committetur. Haec stipulatio utrum id solum damnum contineat, quod | 3.1 |
| iniuria fit, an uero omne damnum, quod extrinsecus contingat? et Labeo quidem scribit | |
| de damno dato non posse agi, si quid forte terrae motu aut ui fluminis alioue quo ca<su> | |
| fortuito acciderit. Seruius quoque putat, si ex aedibus promissoris uento tegulae deiectae | 4.1 |
| damnum uicino dederint, ita eum teneri, si aedificii uitio id acciderit, non si uiolentia | |
| uentorum uel qua alia ratione, quae uim habet diuinam. Labeo et rationem adicit, quo, | |
| si hoc non admittatur, iniquum erit: quo enim tam firmum aedificium est, ut fluminis | |
| aut maris aut tempestatis aut ruinae incendii aut terrae motus uim sustinere possit? | 5 |
| Idem Seruius putat, si controuersia aquae insulam subuerterit, deinde stipulatoris aedificia | 5.1 |
| ceciderint, nihil eum ex stipulatu consecuturum, quia id nec operis nec loci uitio factum | |
| est. si autem aqua uitiet fundamenta et sic aedificium ruisset, committi stipulationem | |
| ait: multum enim interesse, quod erat alioquin firmum, ui fluminis lapsum sit protinus, | |
| an uero ante sit uitiatum, deinde sic deciderit. et ita Labeo probat: etenim multum in- | 5 |
| teresse, quod ad Aquiliam pertinet, sanum quis hominem occidat an uero factum inbecil- | |
| liorem. Quamquam autem stipulatio committitur, cum uitio operis damnum factum sit, | 6.1 |
| tamen, si opus factum est ab eo, quem promissor prohibere non potui<t>, stipulatio non | |
| committetur. plane si prohibere potuit, committetur. sed si quis promissoris nomine fe- | |
| cerit uel eius pro quo promissum est aut alius, qui prohiberi potuerit, stipulatio ista com- | |
| mittetur. Praeterea si furni nomine damni infecti fuerit cautum, deinde furnarii culpa | 7.1 |
| damnum datum fuerit, non uenire in hanc stipulationem plerisque uidetur. Cassius quoque | 8.1 |
| scribit, quod contra ea damnum datum est, cui nulla ope occurri poterit, stipulationem | |
| non tenere. Item apud Uiuianum relatum est, si ex agro uicini arbores ui tempestatis | 9.1 |
| confractae in meum agrum deciderint eoque facto uitibus meis uel segetibus nocent uel | |
| aedificia demoliunt, stipulationem istam, in qua haec comprehenduntur 'si quid arborum | |
| lociue uitio acciderit', non esse utilem, quia non arborum uitio, sed ui uentorum damnum | |
| mihi datum est. plane si uetustate arborum hoc fiebat, possumus dicere uitio arborum | 5 |
| dam<n>um mihi dari. Idem ait, si damni infecti aedium mearum nomine tibi promisero, | 10.1 |
| deinde hae aedes ui tempestatis in tua aedificia ceciderint eaque diruerint, nihil ex ea | |
| stipulatione praestari, quia nullum damnum uitio mearum aedium <t>i<b>i contingit: nisi forte | |
| ita uitiosae meae aedes fuerint, ut qualibet uel minima tempestate ruerint. haec omnia | |
| uera sunt. Sed et quod Labeo putat uerum est, referre, utrum impulsu fluminis ruit aedi- | 11.1 |
| ficium an deterius ante factum postea ceciderit. Item uideamus, quando damn<u>m dari | 12.1 |
| uideatur: stipulatio enim hoc continet, quod uitio aedium loci operis damnum fit. ut puta | |
| in domo mea puteum aperio, quo aperto uenae putei praecisae sunt: an tenear? ait Tre- | |
| batius non teneri me damni infecti: neque enim existimari operis mei uitio damnum tibi | |
| dari in ea re, in qua iure meo usus sum. si tamen tam alte fodiam in meo, ut paries | 5 |
| tuus stare non possit, damni infecti stipulatio committetur. | |
| Paulus libro septuagensimo octauo ad edictum. Trebatius ait etiam eum | 25.pr.1 |
| accipere damnum, cuius aedium luminibus officiatur. | |
| Ulpianus libro octogensimo primo ad edictum. Proculus ait, cum quis | 26.pr.1 |
| iure quid in suo faceret, quamuis promississet damni infecti uicino, non tamen eum teneri | |
| ea stipulatione: ueluti si iuxta mea aedificia habeas aedificia aeque iure tuo altius tollas, | |
| aut si in uicino tuo agro cuniculo uel fossa aquam meam auoces: quamuis enim et hic | |
| aquam mihi abducas et illic luminibus officias, tamen ex ea stipulatione actionem mihi | 5 |
| non competere, scilicet quia non debeat uideri is damnum facere, qui eo ueluti lucro, quo | |
| adhuc utebatur, prohibetur, multumque interesse, utrum damnum quis faciat, an lucro, quod | |
| adhuc faciebat, uti prohibeatur. mihi uidetur uera esse Proculi sententia. | |
| Paulus libro septuagensimo octauo ad edictum. Plures earumdem aedium | 27.pr.1 |
| domini singuli stipulari debent sine adiectione partis, quia de suo quisque damno stipu- | |
| lat<u>r: quin immo pars adiecta partis partem faciet. contra si plures domini sint uitio- | |
| sarum aedium, pro sua quisque parte promittere debet, ne singuli in solidum obligentur. | |
| Ulpianus libro octogensimo primo ad edictum. In hac stipulatione uenit, quanti ea | 28.pr.1 |
| res erit. et ideo Cassius scribit eum, qui damni infecti stipulatus est, si propter metum | |
| ruinae ea aedificia, quorum nomine sibi cauit, fulsit, impensas eius rei ex stipulatu con- | |
| sequi posse: idemque iuris esse, cum propter uitium communis parietis qui cauit sibi | |
| damni infecti, onerum eorum releuandorum gratia, quae in pa<r>ietem incumbunt, aedificia | 5 |
| sua fulsit. in eadem causa est detrimentum, quoque propter emigrationem inquilinorum, | |
| quod ex iusto metu factum est. Aristo autem non male adicit, sicuti hic exigit Cassius, | |
| ut si iustus metus migran<d>i causam praebuerit, ita in eius personam qui fulsit eadem | |
| Cassium dicere debuisse, si <i>usto metu ruinae fulcire coactus est. | |
| Gaius libro uicensimo octauo ad edictum prouinciale. Sed et si conducere | 29.pr.1 |
| hospitium nemo uelit propter uitium aedium, idem erit dicendum. | |
| Ulpianus libro octogensimo primo ad edictum. Damni infecti stipulatio | 30.pr.1 |
| pertinet etiam, si quid eius operis, quod in fundo meo aquae ducendae causa <fit>, uitio | |
| damnum mihi contigerit: solet enim opus in alieno fieri, cum iure seruitutis, quam quis | |
| habet alieno agro impositam, opus in alieno faciat. Utrum autem de hoc opere promittere | 1.1 |
| an satisdare debeat, uideamus. mouet, quod in alieno facit: qui autem de alieno cauet, | |
| satisdare debet, qui de suo, repromittere. unde Labeo putabat eum, qui modulorum aut | |
| riui faciendi causa opus faceret, etiam satisdare debere, quia in alieno solo faceret. sed | |
| cum de opere, quod faciet, exigatur stipulatio, consequens erit dicere sufficere repromis- | 5 |
| sionem: quodam modo enim de re sua cauet. Quod dictum est 'aquae ducendae causa', | 2.1 |
| exempli gratia scriptum est: ceterum ad omnia opera stipulatio accommodabitur. | |
| Paulus libro septuagensimo octauo ad edictum. Qui uias publicas muniunt, | 31.pr.1 |
| sine damno uicinorum id facere debent. Si controuersia sit, dominus sit nec ne is, a quo | 1.1 |
| cautio exigitur, sub exceptione satisdare iubetur. | |
| Gaius libro uicensimo octauo ad edictum prouinciale. Si aedibus meis proxi- | 32.pr.1 |
| mae sint aedes meae et tuae, quaeritur, an, si hae uitium mihi faciant, cauere mihi debeas | |
| pro damno propriarum mearum aedium, scilicet pro qua parte dominus existes. et hoc | |
| plerisque placet: sed mouet me, quod ipse meas aedes reficere possim et impensas pro | |
| socio aut communi diuidundo iudicio pro parte consequi. nam et si unas aedes communes | 5 |
| tecum habui eaeque uitium faciant et circa refectionem earum cessare uidearis, nostri | |
| praeceptores negant cauere te debere, quia ipse reficere possim recepturus pro parte, | |
| quod impenderim, iudicio societatis aut communi diuidundo: ideo et interpositam cau- | |
| tionem minus utilem futuram, quia alia ratione damnum mihi posset sarciri. et est plane | |
| nostrorum praeceptorum haec sententia, ut credamus inutilem esse damni infecti stipu- | 10 |
| lationem, quo casu damnum alia actione sarciri possit: quod et in superiore casu intelle- | |
| gendum est. | |
| Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Inquilino no<n> datur | 33.pr.1 |
| damni infecti actio, quia possit ex conducto agere, si dominus eum migrare prohiberet: | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. utique si pro praeterita pensione satisfacere pa- | 34.pr.1 |
| ratus fuit: alioquin iusta retentio pignoris domino fieri uideretur. sed et si quasi pignora | |
| retinuerit et ea interierint ruina uicinarum aedium, potest dici etiam pigneraticia actione | |
| locatorem teneri, si poterat eas res in locum tutiorem transferre. | |
| Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum. In parietis communis | 35.pr.1 |
| demolitione ea quaeri oportet, satis aptus fuerit oneribus ferendis an non fuerit aptus. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Sed ita idoneum esse plerique dixe- | 36.pr.1 |
| runt, ut utrarumque aedium onera, quae modo iure imponantur, communis paries sustinere | |
| possit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Nam si non fuit, | 37.pr.1 |
| utique demolire eum oportuit nec debet, si quid damni ex hac causa attigit, is qui de- | |
| molitus est teneri, nisi sumptuose aut parum bonus nouus paries sit restitutus. quod si | |
| fuerit idoneus paries, qui demolitus est, in actionem damni infecti uenit id, quanti inter- | |
| fuit actoris eum parietem stare: merito, nam si non debuit demoliri, restituere eum debet | 5 |
| proprio sumptu. sed et si qui reditus ob demolitionem a<m>issus est, consequenter restitui | |
| eum Sabinus uoluit. si forte habitatores migrauerunt aut non tam commode habitare pos- | |
| sunt, imputari id aedificatori potest. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Emptor aedium ante traditam sibi pos- | 38.pr.1 |
| sessionem ideo inutiliter stipulatur, quia uenditor omnem diligentiam ei praestare debet. | |
| tunc certe utiliter stipulatur, cum omnis culpa a uenditore aberit, ueluti si precario emptori | |
| in his aedibus esse pe<rm>isit custodiamque ei afuturus tradidit. Si agri nomine non ca- | 1.1 |
| ueatur, in eam partem agri mittendum est, ex qua periculum timeatur: eiusque rei ratio | |
| haec est, quod in aedificiis partes quoque reliquae a uitiosa parte traherentur, at in agris | |
| non idem est. sed dicendum est, ut in domibus quoque maioribus interdum causa cognita | |
| praetor statuere debeat, in cuius part<i>s possessionem is, cui non caueatur, mitti debeat. | 5 |
| Deducto ueteris parietis pretio, si quid amplius sit, aestimari debet, et si quid ex ueteri | 2.1 |
| in nouum coniectum sit, deduci ex aestimatione oportet. | |
| Pomponius libro uicensimo prim<o> ad Sabinum. Inter quos paries communis | 39.pr.1 |
| est, aedificiorum nomine, quae quisque propria habet, stipulari damni infecti sole<n>t: sed | |
| tunc ea cautio necessaria est, cum aut alter solus aedificat et uitium ex opere futurum | |
| est, aut alter pretiosiora aedificia habet et plus damni sensurus sit decidente pariete: alio- | |
| quin si aequale periculum est, quantum quis uicino praestat, tantum ab eo consequitur. | 5 |
| Si domus in controuersia sit, dicendum est damni infecti onus possessoris esse, cum id | 1.1 |
| quod praestiterit imputare domino praedii possit: quod si non caueat, possessionem ad | |
| petitorem, qui cauer<i> damni infecti sibi uelit, transferant: nam iniquum est stipulatorem | |
| compelli relicto praedio, ex quo damnum uereatur, dominum quaerere. Damni infecti sti- | 2.1 |
| pulatio latius patet. et ideo et ei, qui superficiariam insulam habet, utilis est ea stipulatio, | |
| si quid in superficie damnum datum fuerit, et nihilo minus et soli domino utilis est, si | |
| solo damnum datum fuerit, ut t<o>ta superficies tolleretur: fraudabitur enim dominus soli | |
| in pensione percipienda. Alieno nomine stipulari ita licet, ut quod damnum domino da- | 3.1 |
| tum sit, comprehend<a>tur: cauere autem debebit is qui stipulabitur dominum ratam rem | |
| habiturum exceptioque procuratoria stipulationi inserenda erit, sicut in stipulatione lega- | |
| torum: quod si ei non cauebitur, mittendus est in possessionem procurator omnimodo, ut | |
| ei exceptio procuratoria non noceat. In aestimando nouo pariete ratio haberi debet eius | 4.1 |
| impensae, quae modum probabilem non excedet in uetere eius cultus, non qui non ad- | |
| grauet. | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Ex damni infecti stipu- | 40.pr.1 |
| latione non oportet infinitam uel inmoderatam aestimationem fieri, ut puta ob tectoria et | |
| ob picturas: licet enim in haec magna erogatio facta est, attamen ex damni infecti stipu- | |
| latione moderatam aestimationem faciendam, quia honestus modus seruandus est, non im- | |
| moderata cuiusque luxuria subsequenda. Quotiens communis parietis uitio quid accidit, | 1.1 |
| socius socio nihil praestare debet, cum communis rei uitio contigerit. quod si, quia alter | |
| eum presserat uel onerauerat, idcirco damnum contigit, consequens est dicere detrimentum | |
| hoc, quod beneficio eius contingit, ipsum sarcire debere. quod si aequaliter utriusque one- | |
| ribus pressus decidit, rectissime Sabinus scripsit, par<em> utriusque causam esse. sed | 5 |
| alter plures uel pretiosiores res amiserit, melius est dicere, quia ambo onera imposuerunt, | |
| neutri aduersus alterum competere actionem. Quotiens ex damni infecti plures agunt, | 2.1 |
| quia in eadem re damnum passi sunt, id est in aedibus, non debet unusquisque eorum | |
| in solidum agere, sed in partem experiri: neque enim damnum, quod pluribus datum est, | |
| unicuique in solidum datum est, sed in partem datum esse uidetur. et ideo unicuique in | |
| partem competere actionem Iulianus scripsit. Item si plurium sint aedes, quae damnosae | 3.1 |
| imminent, utrum aduersus unumquemque dominorum in solidum competit an in partem? | |
| et scripsit Iulianus, quod et Sabinus probat, pro dominicis partibus conueniri eos oportere. | |
| Si plures domini sint aedium, qui damni infecti sibi prospicere uolunt, nec quisquam eis | 4.1 |
| damni infecti caueat, mittendi omnes in possessionem erunt et quidem aequalibus partibus, | |
| quamuis diuersas portiones dominii habuerint: et ita Pomponius scribit. | |
| Pomponius libro uicensimo primo ad Sabinum. In reficiendo communi pa- | 41.pr.1 |
| riete ei potius facultas aedificandi praestatur, qui magis idonee reficere parietem uelit. | |
| idemque dicendum est et si de eodem itinere riuoue reficiendo inter duos uel plures | |
| quaeratur. | |
| Iulianus libro quinquagensimo octauo dig<e>storum. Si seruus communis | 42.pr.1 |
| damni infecti stipulatus fuisset, perinde habetur, ac si ipsi domini sua uoce pro partibus | |
| stipularentur. | |
| Alfenus Uarus libro secundo digestorum. Damni infecti quidam uicino | 43.pr.1 |
| repromisserat: ex eius aedificio tegulae uento deiectae ceciderant in uicini tegulas easque | |
| fregerant: quaesitum est, an aliquid praestari oportet. respondit, si uitio aedificii et in- | |
| firmitate factum esset, debere praestari: sed si tanta uis uenti fuisset, ut quamuis firma | |
| aedificia conuelleret, non debere. et quod in stipulatione est 'siue quid ibi ruet', non uideri | 5 |
| sibi ruere, quod aut uento aut omnino aliqua ui extrinsecus admota caderet, sed quod | |
| ipsum per se concideret. Cum parietem communem aedificare quis cum uicino uellet, | 1.1 |
| priusquam ueterem demoliret, damni infecti uicino repromisit adeoque restipulatus est: | |
| posteaquam paries sublatus esset <et> habitatores ex uicinis cenaculis emigrassent, uicinus | |
| ab eo mercedem, quam habitatores non redderent, petere uult: quaesitum est, an recte | |
| petet. respondit non oportuisse eos, cum communem parietem aedificarent, inter se repro- | 5 |
| mittere neque ullo modo alterum ab altero cogi potuisse: sed si maxime repromitterent, | |
| tamen non oportuisse amplius quam partis dimidiae, quo amplius ne extrario quidem quis- | |
| quam, cum parietem communem aedificaret, repromittere deberet. sed quoniam iam in | |
| totum repromisissent, omne, quod detrimenti ex mercede uicinus fecisset, praestaturum. | |
| Idem consulebat, possetne, quod ob eam rem dedisset, rursus repetere, quoniam restipu- | 2.1 |
| latus esset a uicino, si quid ob eam rem, quod ibi aedificatum esset, sibi damnum datum | |
| esset, id reddi, cum et ipsam hanc pecuniam, quam daret, propter illud opus perderet. | |
| respondit non posse propterea quia non operis uitio, sed ex stipulatione id amitteret. | |
| Africanus libro nono quaestionum. Cum postulassem, ut mihi damni in- | 44.pr.1 |
| fecti promitteres, noluisti et priusquam praetor adiretur, aedes tuae corruerunt et damnum | |
| mihi dederunt: potius esse ait, ut nihil noui praetor constituere debeat et mea culpa | |
| damnum sim passus, qui tardius experiri coeperim. at si cum praetor ut promitteres de- | |
| creuisset et te non promittente ire me in possessionem iussisset et prius, quam eo uenis- | 5 |
| sem, corruerunt, perinde omnia seruanda esse existimauit, atque si posteaquam in posses- | |
| sionem uenissem damnum datum esset. Damni infecti nomine in possessionem missus | 1.1 |
| possidendo dominium cepit, deinde creditor eas aedes pignori sibi obligatas persequi uu<lt>. | |
| non sine ratione dicetur, nisi impensas, quas in refectionem fecerim, mihi praestare sit | |
| paratus, inhibendam aduersus me persecutionem. cur ergo non emptori quoque id tribuen- | |
| dum est, si forte quis insulam pigneratam emerit? non recte haec inter se comparabuntur, | 5 |
| quando is qui emit sua uoluntate negotium gerat ideoque diligentius a uenditore sibi | |
| cauere et possit et debeat: quod non aeque et de eo, cui damni <i>nfecti non promittatur, | |
| dici potest. | |
| Scaeuola libro duodecimo quaestionum a quo fundus petetur si rem nolit. Aedifica- | 45.pr.1 |
| tum habes: ago tibi ius non esse habere: non defendis. ad me possessio transferenda | |
| est, non quidem ut protinus destruatur opus (iniquum enim est demolitionem protinus fieri), | |
| sed ut id fiat, nisi intra certum tempus egeris ius tibi esse aedificatum habere. | |
| Paulus libro primo sententiarum. Ad curatoris rei publicae officium spe<c>tat, ut dirutae | 46.pr.1 |
| domus a dominis ex<t>ruantur. Domum sumptu publico exstructam, si dominus ad tempus | 1.1 |
| pec<u>niam impensam cum usuris restituere noluerit, iure eam res publica distrahit. | |
| Neratius libro sexto membranarum. Quod conclaue binarum aedium do- | 47.pr.1 |
| minus ex aliis aedibus in aliarum usum conuertit, non solum si contignatio, qua id susti- | |
| nebitur, orietur ex parte earum aedium, in quarum usum conuersum erit, earum fiet, sed | |
| etiam si transuersa contignatio tota in aliarum aedium parietibus sedebit. sed et Labeo | |
| in libris posteriorum scribit binarum aedium dominum utr<i>sque porticum superposuisse in- | 5 |
| que eam aditu ex alteris aedibus dato alteras aedes seruitute oneris porticus seruandae | |
| imposita uendidisse: totam porticum earum aedium esse, quas retinuisset, cum per longi- | |
| tudinem utriusque domus extensa esset transuersae contignationi, quae ab utraque parte | |
| parietibus domus, quae uenisset, sustineretur. nec tamen consequens est, ut superior pars | |
| aedificii, quae nulli coniuncta sit neque aditum aliunde habeat, alterius sit, quam cuius est | 10 |
| id cui superposita est. | |
| Marcianus libro singulari de delatoribus. Si quis ad demolien- | 48.pr.1 |
| dum negotiandi causa uendidisse domum partemue domus fuerit conuictus: ut emptor et | |
| uenditor singuli pretium, quo domus distracta est, praestent, constitutum est. ad opus | |
| autem publicum si transferat marmora uel columnas, licito iure facit. |