| DE AQU<A> ET AQUAE PLUUIAE ARCENDAE | |
| Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si cui aqua pluuia dam- | 39.3.1.pr.1 |
| num dabit, actione aquae pluuiae arcendae auertetur aqua. aquam pluuiam dicimus, quae | |
| de caelo cadit atque imbre excrescit, siue per se haec aqua caelestis noceat, ut Tubero | |
| ait, siue cum alia mixta sit. Haec autem actio locum habet in damno nondum facto, opere | 1.1 |
| tamen iam facto, hoc est de eo opere, ex quo damnum timetur: totiensque locum habet, | |
| quotiens manu facto opere agro aqua nocitura est, id est cum quis manu fecerit, quo aliter | |
| flueret, quam natura soleret, si forte immittendo eam aut maiorem fecerit aut citatiorem | |
| aut uehementiorem aut si comprimendo redundare effecit. quod si natura aqua noceret, | 5 |
| ea actione non continentur. Neratius scribit: opus, quod quis fecit, ut aquam excluderet, | 2.1 |
| quae exundante palude in agrum eius refluere solet, si ea palus aqua pluuia ampliatur ea- | |
| que aqua repulsa eo opere agris uicini noceat, aquae pluuiae actione cogetur tollere. De | 3.1 |
| eo opere, quod agri colendi causa aratro factum sit, Quintus Mucius ait non com- | |
| petere hanc actionem. Trebatius autem non quod agri, sed quod frumenti dumtaxat quae- | |
| rendi causa aratro factum solum excepit. Sed et fossas agrorum siccandorum causa factas | 4.1 |
| Mucius ait fundi colendi causa fieri, non tamen oportere corriuandae aquae causa fieri: sic | |
| enim debere quem meliorem agrum suum facere, ne uicini deteriorem faciat. Sed et si | 5.1 |
| quis arare et serere possit etiam sine sulcis aquariis, teneri eum, si quid ex his, licet agri | |
| colendi causa uideatur fecisse: quod si aliter serere non possit, nisi sulcos aquarios fecerit, | |
| non teneri. Ofilius autem ait sulcos agri colendi causa directos ita, ut in unam pergant | |
| partem, ius esse facere. Sed apud Seruii auditores relatum est, si quis salicta posuerit et | 6.1 |
| ob hoc aqua restagnaret, aquae pluuiae arcendae agi posse, si ea aqua <u>icino noceret. | |
| Labeo etiam scribit ea, quaecumque frugum fructuumque recipiendorum causa fiunt, extra | 7.1 |
| hanc esse causam neque referre, quorum fructu<u>m percipiendorum causa id opus fiat | |
| Item Sabinus Cassius opus manu factum in hanc actionem uenire aiunt, nisi si | 8.1 |
| quid agri colendi causa fiat: Sulcos tamen aquarios, qui ἕλικεϲ appellantur, si quis faciat, | 9.1 |
| aquae pluuiae actione eum teneri ait. Idem aiunt, si aqua naturaliter decurrat, aquae | 10.1 |
| pluuiae arcendae actionem cessare: quod si opere facto aqua aut in superiorem partem re- | |
| pellitur aut in inferiorem deriuatur, aquae pluuiae arcendae actionem competere. Idem | 11.1 |
| aiunt aquam pluuiam in suo retinere uel superficientem ex uicini in suum deriuare, | |
| dum opus in alieno non fiat, omnibus ius esse (prodesse enim sibi unusquisque, dum | |
| alii non nocet, non prohibetur) nec quemquam hoc nomine teneri. Denique Marcellus | 12.1 |
| scribit cum eo, qui in suo fodiens uicini fontem auertit, nihil posse agi, nec de dolo | |
| actionem: et sane non debet habere, si non animo uicino nocendi, sed suum agrum | |
| meliorem faciendi id fecit. Item sciendum est hanc actionem uel superiori aduersus infe- | 13.1 |
| riorem competere, ne aquam, quae natura fluat, opere facto inhibeat per suum agrum | |
| decurrere, et inferiori aduersus superiorem, ne aliter aquam mittat, quam fluere natura | |
| solet. Huic illud etiam applicandum numquam competere hanc actionem, cum ipsius | 14.1 |
| loci natura nocet: nam (ut uerius quis dixerit) non aqua, sed loci natura nocet. In summa | 15.1 |
| puto ita demum aquae pluuiae arcendae locum actionem habere, si aqua pluuia uel quae | |
| pluuia crescit noceat non naturaliter, sed opere facto, nisi si agri colendi causa id factum | |
| sit: | |
| Imbre autem crescere eam aquam, quae colorem mutat uel increscit. | 16.1 |
| Item sciendum | 17.1 |
| est hanc actionem non alias locum habere, quam si aqua pluuia agro noceat: ceterum si | |
| aedificio uel oppido noceat, cessat actio ista, agi autem ita poterit ius non esse stillicidia | |
| flumina immittere. et ideo L<a>beo et Cascellius aiunt aquae quidem pluuiae arcendae actio- | |
| nem specialem esse, de fluminibus et stillicidiis generalem et ubique agi ea licere. itaque | 5 |
| aqua, quae agro nocet, per aquae pluuiae arcendae actionem coercebitur. Nec | 18.1 |
| illud quaeramus, unde oriatur: nam et si publico oriens uel ex loco sacro per fundum | |
| uicini descendat isque opere facto in meum fundum eam auertat, aquae pluuiae arcendae | |
| teneri eum Labeo ait. Cassius quoque scribit, si aqua ex aedificio urbano no- | 19.1 |
| ceat uel agro uel aedificio rustico, agendum de fluminibus et stillicidiis. Apud Labeo- | 20.1 |
| nem autem inuenio relatum, si ex agro meo aqua fluens noceat loco qui est intra conti- | |
| nentia, hoc est aedificio, non posse me aquae pluuiae ar<c>endae conueniri: quod si ex con- | |
| tinentibus profluens in meum agrum defluat eique noceat, aquae pluuiae ar<c>endae esse | |
| actionem. Sicut autem opus factum, ut aqua pluuia mihi noceat, in hanc actionem uenit, | 21.1 |
| ita per contrarium quaeritur, an posset aquae pluuiae arcendae agi, si uicinus opus fecerit, | |
| ne aqua, quae alioquin decurrens agro meo proderat, huic prosit. Ofilius igitur et Labeo | |
| putant agi non posse, etiamsi intersit mea ad me aquam peruenire: hanc enim actionem | |
| locum habere, si aqua pluuia noceat, non si non prosit. Sed et si uicinus opus | 22.1 |
| tollat et sublato eo aqua naturaliter ad inferiorem agrum perueniens noceat, Labeo existi- | |
| mat aquae pluuiae arcendae agi non posse: semper enim hanc esse seruitutem infer<ior>um | |
| praediorum, ut natura profluentem aquam excipiant. plane si propter id opus sublatum | |
| uehementior aqua profluat uel corriuetur, aquae pluuiae arcendae actione agi posse etiam | 5 |
| Labeo confitetur. Denique ait condicionibus agrorum quasdam leges esse dictas, ut, qui- | 23.1 |
| bus agris magna sint flumina, liceat mihi, scilicet in agro tuo, aggeres uel fossas habere: | |
| si tamen lex non sit agro dicta, agri naturam esse seruandam et semper inferiorem supe- | |
| riori seruire atque hoc incommodum naturaliter pati inferiorem agrum a superiore com- | |
| pensareque debere cum alio commodo: sicut enim omnis pinguitudo terrae ad eum decurrit, | 5 |
| ita etiam aquae incommodum ad eum defluere. si tamen lex agri non inueniatur, ue- | |
| tustatem uicem legis tenere. sane enim et in seruitutibus hoc idem sequimur, ut, ubi ser- | |
| uitus non inuenitur imposita, qui diu usus est seruitute neque ui neque precario neque | |
| clam, habuisse longa consuetudine uelut iure impositam seruitutem uideatur. non ergo | |
| cogemus uicinum aggeres munire, sed nos in eius agro muniemus: eritque ista quasi ser- | 10 |
| uitus, in quam rem utilem actionem habemus uel interdictum. | |
| Paulus libro quadragensimo nono ad edictum. In summa tria sunt, per | 2.pr.1 |
| quae inferior locus superiori seruit, lex, natura loci, uetustas: quae semper pro lege ha- | |
| betur, minuendarum scilicet litium causa. Apud Labeonem proponitur fossa uetus | 1.1 |
| esse agrorum siccandorum causa nec memoriam extare, quando facta est: hanc inferior | |
| uicinus non purgabat: sic fiebat, ut ex restagnatione eius aqua fundo nostro noceret. dicit | |
| igitur Labeo aquae pluuiae arcendae cum inferiore agi posse, ut aut ipse purgaret aut te | |
| pateretur in pristinum statum eam redigere. Praeterea si in confinio fossa sit neque pur- | 2.1 |
| gari uicinus patiatur eam partem quae tibi accedat, posse te magis aquae pluuiae arcen- | |
| dae Labeo ait. Cassius autem scribit, si qua opera aquae mittendae causa publica aucto- | 3.1 |
| ritate facta sint, in aquae pluuiae arcendae actionem non uenire in eademque causa esse | |
| ea, quorum memoriam uetustas excedit. Apud Ateium uero relatum est eam fossam, ex | 4.1 |
| qua ad inferiorem fundum aqua descendit, cogendum esse uicinum purgare, siue extet | |
| fossae memoria siue non extet: quod et ipse puto probandum. Item Uarus ait: aggerem, | 5.1 |
| qui in fundo uicini erat, uis aquae deiecit, per quod effectum est, ut aqua pluuia mihi | |
| noceret. Uarus ait, si naturalis agger fuit, non posse me uicinum cogere aquae pluuiae | |
| arcendae actione, ut eum reponat uel reponi sinat, idemque putat et si manu factus fuit | |
| neque memoria eius exst<a>t: quod si exstet, putat aquae pluuiae arcendae actione eum | 5 |
| teneri. Labeo autem, si manu factus sit agger, etiamsi memoria eius non exstat, agi posse | |
| ut reponatur: nam hac actione neminem cogi posse, ut uicino prosit, sed ne noceat aut | |
| interpellet facientem, quod iure facere possit. quamquam tamen deficiat aquae pluuiae ar- | |
| cendae actio, attamen opinor utilem actionem uel interdictum mihi competere aduersus ui- | |
| cinum, si uelim aggerem restituere in agro eius, qui factus mihi quidem prodesse potest. | 10 |
| ipsi uero nihil nociturus est: haec aequitas suggerit, etsi iure deficiamur. Apud Namusam | 6.1 |
| relatum est, si aqua fluens iter suum stercore obstruxerit et ex restagnatione superiori | |
| agro noceat, posse cum inferiore agi, ut sinat purgari: hanc enim actionem non ta<n>tum | |
| de operibus esse utilem manu factis, uerum etiam in omnibus, quae non secundum uolun- | |
| tatem sint. Labeo contra Namusam probat: ait enim natura<m> agri ipsam a se mutari | 5 |
| posse et ideo, cum per se natura agri fuerit mutata, aequo animo unumquemque ferre de- | |
| bere, siue melior siue deterior eius condicio facta sit. idcirco et si terrae motu aut tem- | |
| pestatis magnitudine soli causa mutata sit, neminem cogi posse, ut sinat in pristinam locum | |
| condicionem redigi. sed nos etiam in hunc casum aequitatem admisimus. Idem Labeo ait, | 7.1 |
| si in agro tuo aquarum concursus locum excauauit, aquae pluuiae arcendae actione agi | |
| non posse tecum a uicinis: plane si fossam iure factam aut cuius memoria non exstat, agi | |
| tecum posse aquae pluuiae arcendae, ut reficias. Idem Labeo | 8.1 |
| ait, cum quaeritur, an memoria exstet facto opere, non diem et consulem ad liquidum ex- | |
| quirendum, sed sufficere, si qui<s> sciat factum es<se>, hoc est, si factum esse non ambigatur: | |
| nec utique necesse esse superesse qui meminerint, uerum etiam si qui audierint eos, qui | |
| memoria tenuerint. Idem Labeo ait, si uicinus flumen torrentem auerterit, ne | 9.1 |
| aqua ad eum perueniat, et hoc modo sit effectum, ut uicino noceatur, agi cum eo aquae | |
| pluuiae arcendae non posse: aquam enim arcere hoc esse curare, ne influat. quae sententia | |
| uerior est, si modo non hoc animo fecit, ut tibi noceat, sed ne sibi noceat. Illud etiam | 10.1 |
| uerum puto, quod Ofilius scribit, si fundus tuus uicino seruiat et propterea aquam recipiat, | |
| cessare aquae pluuiae arcendae actionem, sic tamen, si non ultra modum noceat. cui con- | |
| sequens est, quod Labeo putat, si quis uicino cesserit ius ei esse aquam immittere, aquae | |
| pluuiae arcendae eum agere non posse. | 5 |
| Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum. Apud Trebatium relatum est eum, | 3.pr.1 |
| in cuius fundo aqua oritur, fullonicas circa fontem instituisse e<t> ex his <aquam> in fundum | |
| uicini <i>mmittere coepisse: ait ergo non teneri eum aquae pluuiae arcendae actione. si tamen | |
| aquam conriuat uel s<i> spurcam quis immittat, posse eum impediri plerisque placuit. Idem | 1.1 |
| Trebatius putat eum, cui aquae fluentes calidae noceant, aquae pluuiae arcendae cum ui- | |
| cino agere posse: quod uerum non est: neque enim aquae calidae aquae pluuiae sunt. Si | 2.1 |
| uicinus, qui aruum solebat certo tempore anni rigare, pratum illic fecerit coeperitque ad- | |
| sidua irrigatione uicino nocere, ait Ofilius neque damni infecti neque aquae pluuiae arcen- | |
| dae actione eum teneri, nisi locum complanauit eoque facto citatior aqua ad uicinum per- | |
| uenire coepit. Aquae pluuiae arcendae non nisi eum teneri, qui in suo opus | 3.1 |
| faciat, receptum est eoque iure utimur. quare si quis in publico opus faciat, haec actio | |
| cessat, sibique imputare debet is, qui damni infecti cautione sibi non prospexit. si tamen | |
| in priuato opus factum sit et publicum interueniat, de toto agi posse aquae pluuiae arcendae | |
| Labeo ait. Neque fructuarius neque cum eo aquae pluuiae arcendae agi potest. | 4.1 |
| Ulpianus libro quinquagensimo tertio. Quamquam autem cum d<o>mino operis tantum | 4.pr.1 |
| aquae pluuiae arcendae actio si<t>, tamen Labeo scribit, si quis sepulchrum aedificauerit, ex | |
| quo aqua noceat, etiamsi operis dominus esse desierit loco facto religioso, attamen magis | |
| probandum est, inquit, aquae pluuiae arcendae eum teneri: fuit enim dominus, cum opus | |
| faceret: et si iussu iudicis compulsus opus restituerit, non esse sepulchri uiolati actionem. | 5 |
| Iulianus quoque scribit, si post iudicium aquae pluuiae arcendae susceptum fundum aliena- | 1.1 |
| uerit is cum quo actum esset, de praeterito damno et de opere restituendo id statuere iu- | |
| dicem debere, quod iudicaret, si nulla alienatio facta esset: nam et fundo alienato nihilo- | |
| minus iudicium manere et damni rationem uenire etiam eius, quod alienationem con- | |
| tingit. Idem Iulianus scribit aquae pluuiae arcendae actionem non nisi cum domino esse | 2.1 |
| idcircoque, si colonus ignorante domino opus fecerit, dominum fundi nihil amplius quam | |
| patientiam praestare debere, colonum autem interdicto quod ui aut clam impensam quoque | |
| restituendi operis et damnum, si quod ex eo datum fuerit, praestare cogendum. si tamen | |
| dominus desideret caueri sibi damni infecti ab eo, ex cuius praedio nocet, aequissimum | 5 |
| erit caueri oportere. Item si non ego, sed procurator meus tale opus fecerit, ut aqua | 3.1 |
| pluuia noceat uicino, aduersus me hactenus erit actio, quatenus aduersus colonum: ipse | |
| autem procurator interdicto quod ui aut clam conueniri poterit secundum Iuliani senten- | |
| tiam, etiam post opus restitutum. | |
| Paulus libro quadragensimo nono ad edictum. Si colonus insciente domino opus fecerit, | 5.pr.1 |
| ex quo aqu<a> uicino noceat, Labeo respondit colonum interdicto quod ui aut clam teneri, | |
| dominum uero fundi aquae pluuiae arcendae actione, quia is solus restituere opus potest: | |
| sed patientiam dumtaxat eum praestare debere, si ei damni infecti stipulatione caueatur, | |
| et, si quam impensam in restitutione operis fecerit, consecuturum a colono locati actione: | 5 |
| nisi si quis ideo non putet, quoniam non fuerit necesse ipsum restituere. sed si iussu do- | |
| mini fecisset, etiam interdicto dominum teneri. | |
| Ulpianus libro quinquagesimo tertio ad edictum. Si tertius uicinus opus fecerit, unde | 6.pr.1 |
| decurrens aqua per fundum primi uicini mei mihi noceat, Sabinus ait posse me uel cum | |
| primo uel cum tertio omisso primo agere: quae sententia uera est. Si ex plurium fundo | 1.1 |
| decurrens aqua noceat uel si plurium fundo noceatur, placuit eoque iure utimur, ut, siue | |
| plurium fundus sit, singuli in partem experiantur et condemnatio in partem fiat, siue cum | |
| pluribus agatur, singuli in partem conueniantur et in partem fiat condemnatio. Inde quae- | 2.1 |
| ritur, si communi agro meo et <tuo ex> proprio agro tuo aqua noceat, an agi possit aquae | |
| pluuiae arcendae: et putem agendum, sic tamen, ut pars damni praestetur. Uersa quoque | 3.1 |
| uice si communis ager sit, qui nocet proprio, poterit aquae pluuiae arcendae agi, ut quis | |
| damnum consequatur, sed in partem. Si quis prius, quam aquae pluuiae arcendae agat, | 4.1 |
| dominium ad alium transtulerit fundi, desinit habere aquae pluuiae arcendae actionem ea- | |
| que ad eum transibit, cuius ager esse coepit: cum enim damnum futurum contineat, ad | |
| eum qui dominus erit incipiet actio pertinere, quamuis, cum alterius dominium esset, opus | |
| a uicino factum sit. Aquae pluuiae arcendae actionem sciendum est non in rem, sed per- | 5.1 |
| son<a>lem esse. Officium autem iudicis hoc erit, ut, si quidem a uicino opus factum sit, | 6.1 |
| eum iubeat restituere damnumque sarcire, si quid post litem contestatam contigit: quod | |
| si ante litem contestatam damnum contigit, tantum opus restituere debebit, damnum non | |
| sarciet. Celsus scribit, si quid ipse feci, quo tibi aqua pluuia noceat, mea impensa tollere | 7.1 |
| me cogendum, si quid alius qui ad me non pertinet, sufficere, ut patiar te tollere. sed | |
| si seruus meus fecerit, aut is cui heres sum hoc <f>ecit, seruum quidem noxae dedere debeo: | |
| quod autem is cui heres sum fecit, perinde est, atque si ipse fecissem. Aestimationem | 8.1 |
| autem iudex faciet ex rei ueritate, hoc est eius damni, quod ap<p>aruerit datum. | |
| Paulus libro octauo decimo ad edictum. Is cum quo aquae pluuiae arcendae agitur, | 7.pr.1 |
| quod opus fecit, licet cedere loco paratus sit, cogitur accipere iudicium, quoniam et suo | |
| nomine conuenitur, ut opus tollat. Aliud est in bonae fidei emptore: hic enim tantum | 1.1 |
| patientiam praestat: igitur si et fundo cedat, audiendus est: plus enim praestat. | |
| Ulpian<u>s libro quinquagensimo tertio ad edictum. In concedendo iure aquae ducendae | 8.pr.1 |
| non tantum eorum, in quorum loco aqua oritur, uerum eorum etiam, ad quos eius aquae | |
| usus pertinet, uoluntas exquiritur, id est eorum, quibus seruitus aquae debebatur, nec im- | |
| merito: cum enim minuitur ius eorum, consequens fuit exquiri, an consentiant. et gene- | |
| raliter siue in corpore siue in iure loci, ubi aqua oritur, uel in ipsa aqua habeat quis ius, | 5 |
| uoluntatem eius esse spectandam placet. | |
| Paulus libro quadragensimo nono ad edictum. In diem addicto praedio et emptoris | 9.pr.1 |
| et uenditoris uoluntas exquirenda est, ut, siue remanserit penes emptorem siue recesserit, | |
| certum sit uoluntate domini factam aquae cessionem. Ideo autem uoluntas exigitur, ne | 1.1 |
| dominus ignorans iniuriam accipiat: nullam enim potest uideri iniuriam accipere, qui semel | |
| uoluit. Non autem solius eius, ad quem ius aquae pertinebit, uoluntas exigitur in aquae | 2.1 |
| cessione, sed etiam domini locorum, etsi dominus uti ea aqua non possit, quia reccidere | |
| ius solidum ad eum potest. | |
| Ulpian<u>s libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si autem plures sint eiusdem loci | 10.pr.1 |
| domini, u<n>de aqua ducitur, omnium uoluntatem esse sequendam non ambigitur: iniquum | |
| enim uisum est uoluntatem unius ex modica forte portiuncula domini praeiudicium sociis | |
| facere. An tamen subsequi uoluntas possit, uideamus. et placet nihil interesse, utrum | 1.1 |
| praecedat uoluntas aquae ductionem an subsequatur, quia et posteriorem uoluntatem praetor | |
| tueri debet. Si flumen nauigabile sit, non oportere praetorem concedere ductio- | 2.1 |
| nem ex eo fieri Labeo ait, quae flumen minus nauigabile efficiat. idemque est et si per | |
| hoc aliud flumen fiat nauigabile. | |
| Paulus libro quadragesimo nono ad edictum. Supra iter alienum arcus | 11.pr.1 |
| aquae ducendae causa non iure fiet: nec is, cui iter actus debetur, pontem, qua possit | |
| ire agere, iure extruet. at si specus (non cuniculum) sub riuo aget, aqua corrumpetur, | |
| quia suffosso eo aqua manabit et riuus siccatur. Cassius ait, siue ex communi fundo | 1.1 |
| siue communi aqua noceat, uel unum cum uno agere posse uel unum separatim cum sin- | |
| gulis uel separatim singulos cum uno uel singulos cum singulis. si unus egerit et resti- | |
| tutio operis litisque aestimatio facta sit, ceterorum actionem euanescere: item si cum uno | |
| actum sit et si praestiterit, ceteros liberari idque, quod sociorum nomine datum sit, per | 5 |
| arbitrum communi diuidundo reciperari posse. Et ex sociis non utique cum eo agendum | 2.1 |
| qui opus fecerit nec minus eum quoque damnum restituere debere, qui auctor operis | |
| fuit, apud Ferocem Proculus ait: si cum uno dominorum actum sit, qui opus non fecerit, | |
| debere eum opus restituere sua impensa, quia communi diuidundo actionem habet. sed | |
| sibi magis placere patientiam dumtaxat eum praestare oportere, quia sua culpa actor id | 5 |
| patiatur, qui non agit cum eo, a quo opus factum sit. et est iniquum eum, qui non fecit, | |
| id restituere oportere, quoniam communi diuidundo agere potest: quid enim fiet, si socius | |
| eius <s>oluendo non fuerit? Officium autem iudicis inter duos accepti quale futurum sit, | 3.1 |
| dubitare se Iulianus ait, si forte unius fundus fuerit cui aqua noceat, si uero in quo opus | |
| factum sit, plurium et cum uno eorum agatur: utrum et eius damni nomine, quod post | |
| litem contestatam datum sit, et operis non restituti in solidum condemnatio fieri debeat, | |
| quemadmodum, cum serui communis nomine noxali iudicio cum uno agitur, condemnatio | 5 |
| in solidum fiet, quoniam quod praestiterit, potest a socio recipere? an uero is cum quo | |
| agitur pro parte sua et damni dati et operis non restituti nomine damnandus sit, ut in | |
| actione damni infecti fiat, cum eius praedii, ex quo damnum metuatur, plures domini sint | |
| et cum uno eorum agatur? licet opus, ex quo damnum futurum sit, indiuiduum sit et | |
| ipsae aedes solumque earum non potest pro parte dumtaxat damnum dare, nihilo minus | 10 |
| eum cum quo agitur pro sua parte cond<e>mnari. magisque existimat id seruandum in | |
| aquae pluuiae arcendae actione, quod in actione damni infecti, quia utrubique non de | |
| praeterito, sed de futuro damno agitur. Quod si is fundus, cui aqua pluuia nocet, plurium | 4.1 |
| sit, agere quidem uel singulos posse: sed damni, quod post litem contestatam datum sit, | |
| non amplius parte sua consecuturum: item si opus restitutum non fuerit, non amplius, | |
| quam quod pro parte eorum interfuerit opus restitui, condemnationem fieri oportere. Si | 5.1 |
| ex priuato agro in agrum communem aqua immittatur, Ofilius ait socium cum eo agere | |
| posse: Trebatius existimat, si de eo opere agatur, quod manu factum sit, omnimodo re- | 6.1 |
| stituendum id esse ab eo, cum quo agitur: si uero ui fluminis ag<g>er deletus sit aut glarea | |
| iniecta aut fossa limo repleta, tunc patientiam dumtaxat praestandam. | |
| Paulus libro sexto decimo ad Sabinum. Emptor (nisi simulata uenditio est) ceterique | 12.pr.1 |
| successores uel restituere, si uelint, opus factum uel patientiam praestare debent: nam | |
| actori moram suam nocere debere manifestum est. in eadem causa est etiam socius eius | |
| qui opus fecit, si ipse auctor non fuit: idemque in donato fundo legatoue est. | |
| Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de aquae pluuiae arcendae. Sed uenditor aut | 13.pr.1 |
| donator interdicto quod ui aut clam de damno et impensis ab actore factis tenebitur. | |
| Paulus libro quadragensimo nono ad edictum. Antaeus ait, si is qui opus fecerit | 14.pr.1 |
| potentiori uendiderit praedium, quatenus desierit dominus esse, agendum cum eo quod | |
| ui aut clam: quod si annus praeterierit, de dolo iudicium dandum. Cum agitur aquae | 1.1 |
| pluuiae arcendae, de facto quod nocet quaeritur: ideoque si uitio loci pars aliqua soli sub- | |
| sedit, quamuis per eam causam aqua pluuia inferiori noceat, nulla competit actio. idem | |
| fortasse dicitur, si in agro manu factum aliquid subsederit. In hoc iudicium, sicut in | 2.1 |
| damni infecti, futurum damnum uenit, cum reliquis fere omnibus iudiciis praeteritum prae- | |
| stetur. De eo, quod ante datum est, quod ui aut clam agendum est. de eo, quod post | 3.1 |
| sententiam iudicis futurum est, damni infecti caueri oportet uel ita opus restituendum est, | |
| ut nullum periculum damni supersit. De eo opere, quod post litem contestatam factum | 4.1 |
| est, nouo iudicio agendum est. | |
| Idem libro sexto decimo ad Sabinum. Sed interdum opus et quod post litem con- | 15.pr.1 |
| testatam factum est tolletur, si id quod antecessit tolli sine eo non potest. | |
| Pomponius libro uicesimo ad Sabinum. Post uenditionem et traditionem quod nocitum | 16.pr.1 |
| sit ei fundo, de quo ante iudicium acceptum sit aquae pluuiae arcendae, nihilo minus eo | |
| iudicio uenditorem posse consequi, non quia uenditori, sed quod rei damnum datum sit, | |
| idque eum emptori restituere debere. sed si ante quam noceatur is cum quo actum sit | |
| uendat, statim agendum cum emptor<e>, uel intra annum cum eo qui uendiderit, si iudicii | 5 |
| euitandi causa id fecerit. | |
| Paulus libro quinto decimo ad Plautium. Si prius nocturnae aquae seruitus mihi cessa | 17.pr.1 |
| fuerit, deinde postea alia cessione diurnae quoque ductus aquae concessus mihi fuerit et | |
| per constitutum tempus nocturna dumtaxat aqua usus fuerim, amitto seruitutem aquae | |
| diurnae, quia hoc cas<u> plures sunt seruitutes diuersarum causarum. Recto | 1.1 |
| placuit non alias per lapidem aquam duci posse, nisi hoc in seruitute constituenda com- | |
| prehensum sit: non enim consuetudinis est, ut qui aquam habeat per lapidem stratum | |
| ducat: illa autem, quae fere in consuetudine esse solent, ut per fistulas aqua ducatur, | |
| etiamsi nihil sit comprehensum in seruitute constituenda, fieri possunt, ita tamen, ut nul- | 5 |
| lum damnu<m> domino fundi ex his detur. Uia publica intercedente haustus seruit<u>tem | 2.1 |
| constitui posse placuit et est uerum: sed non solum si uia publica interueniat, sed et si | |
| flumen publicum, eodem casu, quo interueniente flumine publico uiae itineris actus ser- | |
| uitus imponi potest, id est si non sit impedimento transeunti magnitudo fluminis. Sic | 3.1 |
| et si non proximo meo praedio seruitutem uicinus debeat, sed ulteriori, agere potero ius | |
| esse mihi ire agere ad illum fundum superiorem, quamuis seruitutem ipse per fundum | |
| meum non habeam, sicut interueniente uia publica uel flumine quod uado transiri potest. | |
| sed loco sacro uel religioso uel sancto interueniente, quo fas non sit uti, nulla | 5 |
| eorum seruitus imponi poterit. Sed si fundus medius alterius inter me et te inter- | 4.1 |
| cedit, haustus seruitutem fundo tuo imponere potero, si mihi medius dominus iter ad | |
| transeundum cesserit, quemadmodum, si ex flumine pub<l>ico perenni haustu uelim uti, cui | |
| flumini ager tuus proximus sit, iter mihi ad flumen cedi potest. | |
| Iauolenus libro decimo ex Cassio. Si in publico opus factum est, quo aqua pluuia | 18.pr.1 |
| noceret, agi non potest: interueniente loco publico agi poterit. causa eius rei haec est, | |
| quod ea actione non tenetur nisi dominus solus. Sine permissu principis aqua per uiam | 1.1 |
| publicam duci non potest. | |
| Pomponius libro quarto decimo ad Quintum Mucium. Labeo ait, si patiente uicino | 19.pr.1 |
| opus faciam, ex quo ei aqua pluuia noceat, non teneri me actione aquae pluuiae arcendae: | |
| Idem libro trigensimo quarto ad Sabinum. sed hoc ita, si non per errorem aut impe- | 20.pr.1 |
| ritiam deceptus fuerit: nulla enim uoluntas errantis est. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad Quintum Mucium. Si in meo aqua erum- | 21.pr.1 |
| pat, quae ex tuo fundo uenas habeat, si eas uenas incideris et ob id desierit ad me aqua | |
| peruenire, tu non uideris ui fecisse, si nulla seruitus mihi eo nomine debita fuerit, nec | |
| interdicto quod ui aut clam teneris. | |
| Idem libro decimo ex uariis lectionibus. Si usus fructus fundi legatus fuerit, aquae | 22.pr.1 |
| pluuiae arcendae actio heredi et cum herede est, cuius praedium fuerit. quod si ex opere | |
| incommodum aliquod patitur fructuarius, poterit quidem interdum uel interdicto experiri | |
| quod ui aut clam. quod si ei non competet, quaerendum est, an utilis ei quasi domino | |
| actio aquae pluuiae arcendae dari debeat an uero etiam contendat ius sibi esse uti frui: | 5 |
| sed magis est utilem aquae pluuiae arcendae ei actionem accommodare. Non aliter resti- | 1.1 |
| tuisse rem uidetur is qui opus fecit, quam si aquam coerceat. Sed et si fructuarius opus | 2.1 |
| fecerit, per quod aqua pluuia alicui noceat, erit quidem actio legitima cum domino pro- | |
| prietatis: an uero etiam utilis in fructuarium actio aquae pluuiae arcendae danda sit, quae- | |
| situm est: et magis est ut detur. | |
| Paulus libro sexto decimo ad Sabinum. Quod principis aut senatus iussu aut ab his, | 23.pr.1 |
| qui primi agros constituerunt, opus factum fuerit, in hoc iudicium non uenit. Haec actio | 1.1 |
| etiam in uectigalibus agris locum habet. Aggeres iuxta flumina in priuato facti in arbi- | 2.1 |
| trium aquae pluuiae arcendae ueniunt, etiamsi trans flumen noceant, ita, si memoria eorum | |
| exstet et si fieri non debuerunt. | |
| Alfenus libro quarto digestorum a Paulo epitomatorum. Uicinus loci superioris pra- | 24.pr.1 |
| tum ita arabat, ut per sulcos itemque porcas aqua ad inferiorem ueniret: quaesitum est, | |
| an per arbitrum aquae pluuiae arcendae possit cogi, ut in alteram partem araret, ne sulci | |
| in eius agrum spectarent. respondit non posse eum facere, quo minus agrum uicinus | |
| quemadmodum uellet araret. Sed si quos sulcos transuersos aquarios faceret, per quos | 1.1 |
| in eius agrum aqua deflueret, hosce ut operiret, per arbitrum aquae pluuiae arcendae | |
| posse cogere. Sed et si fossas fecisset, ex quibus aqua pluuia posset nocere, arbitrum, si | 2.1 |
| appareat futurum, ut aqua pluuia noceret, cogere oportere fossas eum explere et, nisi fa- | |
| ceret, condemnare, tametsi antequam adiudicaret, aqua per fossas nunquam fluxisset. | |
| Lacus cum aut crescerent aut decrescerent, numquam neque accessionem neque | 3.1 |
| decessionem in eos uicinis facere licet. | |
| Iulianus libro quinto ex Minucio. Is, cuius fundo uia debetur, aquae pluuiae arcen- | 25.pr.1 |
| dae agere potest fundi sui nomine, quoniam deteriore uia facta fundo nocetur. | |
| Scaeuola libro quarto responsorum. Scaeuola respondit solere eos, qui iuri dicundo | 26.pr.1 |
| praesunt, tueri ductus aquae, quibus auctoritatem uetustas daret, tametsi ius non probaretur. |