| DE PUBLICANIS ET UECTIGALIBUS ET COMMISSIS | |
| Ulpianus libro quinquagesimo quinto ad edictum. Praetor ait: 'Quod publi- | 39.4.1.pr.1 |
| canus eius public<i> nomine ui ademerit quodue familia publicanorum, si id restitutum non | |
| erit, in duplum aut, si post annum agetur, in simplum iudicium dabo. item si damnum | |
| iniuria furtumue factum esse dicetur, iudicium dabo. si id ad quos ea res pertinebit non | |
| exhibebitur, in dominos sine noxae deditione iudicium dabo'. Hic titulus ad publicanos | 1.1 |
| pertinet. publicani autem sunt, qui publico fruuntur (nam inde nomen habent), siue fisco | |
| uectigal pendant uel tributum consequantur: et omnes, qui quod a fisco conducunt, recte | |
| appellantur publicani. Dixerit aliquis: quid utique hoc edictum propositum est, quasi | 2.1 |
| non et alibi praetor prouiderit furtis damnis ui raptis? sed e re putauit et specialiter ad- | |
| uersus publicanos edictum proponere. Quod quidem edictum in aliqua parte mitius est, | 3.1 |
| quippe cum in duplum datur, cum ui bonorum <rap>torum in quadruplum sit et f<u>rti mani- | |
| festi aeque in quadruplum, et restituendi facultas publicano ui abreptum datur, quod si | 4.1 |
| fecerit, omni onere exuitur et poenali actione ex hac parte edicti liberatur. unde | |
| quaeritur, si quis uelit cum publicano non ex hoc edicto, sed ex generali ui bonorum | |
| raptorum, damni iniuriae uel furti agere, an possit? et placet posse, idque Pomponius | |
| quoque scribit: est enim absurdum meliorem esse publicanorum causam quam ceterorum | 5 |
| effectam opinari. Familiae nomen hic non tantum ad seruos publicanorum referemus, | 5.1 |
| uerum et qui in numero familiarum sunt publicani, siue igitur liberi sint siue serui alieni, | |
| qui publicanis in eo uectigali ministrant, hoc edicto continebuntur. proinde et si seruus | |
| publicani rapuit, non tamen in ea familia constitutus, quae publico uectigali ministrat, hoc | |
| edictum cessabit. Quod nouissime praetor ait 'si hi non exhibebuntur, in domin<o>s sine | 6.1 |
| noxae deditione iudicium dabo', hoc proprium est huius edicti, quod, si non exhibeantur | |
| serui, competit iudicium sine noxae deditione, siue habeant eos in potestate siue non, siue | |
| possint exhibere siue non possint, | |
| Gaius libro uicesimo primo ad edictum prouinciale. nec liceat domino ab- | 2.pr.1 |
| sentem defendere eum, | |
| Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum. cum, si exhibuissent, | 3.pr.1 |
| noxali iudicio conuenirentur. idcirco autem tam dura condicio eorum effecta est, quia | |
| debent bonos seruos ad hoc ministerium eligere. Quod ait 'in dominos', sic accipiendum | 1.1 |
| est 'in socios uectigalis', licet domini non sint. Ante autem actorem dicere oportet, quem | 2.1 |
| uel quos desideret exhiberi, ut, si non exhibeantur, hinc agatur. sed si dicatur: 'exhibe | |
| omnes, ut possim dinoscere quis sit', puto audiendum. Si plures serui id furtum uel | 3.1 |
| damnum admiserint, hoc debet seruari, ut, si tantum praestetur, quantum, si unus liber | |
| fecisset, absolutio fiat. | |
| Paulus libro quinquagesimo secundo ad edictum. Si publicanus, qui ui ademit, de- | 4.pr.1 |
| cesserit, Labeo ait in heredem eius, quo locupletior factus sit, dandam actionem. De rebus, | 1.1 |
| quas in usus aduehendas sibi mandant praesides, diuus Hadrianus praesidibus scripsit, ut, | |
| quotiens quis in usus aut eorum, qui prouinciis exercitibusue praesunt, aut procuratorum | |
| suorum usus sui causa mittet quendam empturum, significet libello manu sua subscripto | |
| eumque ad publicanum mittat, ut, si quid amplius quam mandatum est transferet, id | 5 |
| munifi<c>um sit. In omnibus uectigalibus fere consuetudo spectari solet idque etiam princi- | 2.1 |
| palibus constitutionibus cauetur. | |
| Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de publicanis. Hoc edicto efficitur, ut ante | 5.pr.1 |
| acceptum quidem iudicium restituta re actio euanescat, post acceptum uero iudicium nihilo | |
| minus poena duret. sed tamen absoluendus est etiam qui post acceptum iudicium resti- | |
| tuere paratus est. Quaerentibus autem nobis, utrum duplum totum poena sit et praeterea | 1.1 |
| rei sit persecutio, an in duplo sit et rei persecutio, ut poen<a> simpli sit, magis placuit, ut | |
| res in duplo sit. | |
| Modestinus libro secundo de poenis. Si multi publicani sint, qui illicite quid exege- | 6.pr.1 |
| runt, non multiplicatur dupli actio, sed omnes partes praestabunt et quod ab alio praestari | |
| non potest, ab altero exigetur, sicut diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt: nam inter | |
| criminis reos et fraudis participes multum esse constituerunt. | |
| Papirius Iustus libro secundo de constitutionibus. Imperatores | 7.pr.1 |
| Antoninus et Uerus rescripserunt in uectig<a>libus ipsa praedia, non personas conueniri et | |
| ideo possessores etiam praeteriti temporis uectigal soluere debere eoque exemplo actio- | |
| nem, si ignorauerint, habituros. Item rescripserunt pupillo remittere se | 1.1 |
| poenam commissi, si intra diem trigensimum uectigal intulisset. | |
| Papinianus libro tertio decimo responsorum. Fraudati uectigalis crimen | 8.pr.1 |
| ad heredem eius, qui fraudem contraxit, commissi ratione transmittitur. Sed si unus ex | 1.1 |
| pluribus heredibus rem <com>munem causa uectigalis subripiat, portiones ceteris non aufe- | |
| runtur. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Locatio uectigalium, quae calor licitantis ultra mo- | 9.pr.1 |
| dum solitae conductionis inflauit, ita demum admittenda est, si fideiussores idoneos et | |
| cautionem is qui licitatione uicerit offerre paratus sit. Ad conducendum uectigal | 1.1 |
| inuitus nemo compellitur et ideo impleto tempore conductionis elocanda sunt. Reliqua- | 2.1 |
| tores uectigalium ad iterandam conductionem, antequam superiori conductioni satisfaciant, | |
| admittendi non sunt. Debitores fisci itemque rei publicae uectigalia conducere pro- | 3.1 |
| hibentur, ne ex alia causa eorum debita onerentur: nisi forte tales fideiussores optulerint, | |
| qui debitis eorum satisfacere parati sint. Soci uectigalium si separatim partes | 4.1 |
| administrent, alter ab altero minus idoneo in se portionem transferr<i> iure desiderat. Quod | 5.1 |
| illicite publice priuatimque exactum est, cum altero tanto passis iniuriam exsoluitur. per | |
| uim uero extortum cum poena tripli restituitur: amplius extra ordinem plectuntur: alterum | |
| enim utilitas priuatorum, alterum uigor publicae disciplinae postulat. Earum rerum uectigal, | 6.1 |
| quarum numquam praestitum est, praestari non potest: quod si praestari consuetum in- | |
| diligentia publicani omiserat, alius exercere non prohibetur. Res exercitui paratas | 7.1 |
| praestationi uectigalium subici non placuit. Fiscus ab omnium uectigalium praestationibus | 8.1 |
| immunis est. mercatores autem, qui de fundis fiscalibus mercari consuerunt, nullam immu- | |
| nitatem soluendi publici uectigalis usurpare possunt. | |
| Hermogenianus libro quinto epitomarum. Uectigalia sine imperatorum prae- | 10.pr.1 |
| cepto neque praesidi neque curatori neque curiae constituere nec praecedentia reformare | |
| et his uel addere uel deminuere licet. Non solutis uectigalium pensionibus pellere con- | 1.1 |
| ductores necdum etiam tempore conductionis completo uel ab his usuras ex mora exigere | |
| permittitur. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Cotem ferro subigendo necessariam ho- | 11.pr.1 |
| stibus quoque uenundari, ut ferrum et frumentum et sales, non sine periculo capitis | |
| licet. Agri publici, qui in perpetuum locantur, a curatore sine auctoritate principali | 1.1 |
| reuocari non possunt. Dominus nauis si illicite aliquid in naue uel ipse uel uectores im- | 2.1 |
| posuerint, nauis quoque fisco uindicatur: quod si absente domino id a magistro uel | |
| gubernatore aut proreta nautaue aliquo id factum sit, ipsi quidem capite puniuntur com- | |
| missis mercibus, nauis autem domino restituitur. Illicitarum mercium persecutio heredem | 3.1 |
| quoque adfligit. Eam rem, quae commisso uindicata est, dominus emere non prohibetur | 4.1 |
| uel per se uel per alios quibus hoc mandauerit. Qui maximos fructus ex re- | 5.1 |
| demptione uectigalium consequuntur, si postea tanto locari non possunt, ipsi ea prioribus | |
| pensionibus suscipere compelluntur. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Quantae audaciae, quantae temeritati<s> | 12.pr.1 |
| sint publicanorum factiones, nemo est qui nesciat. idcirco praetor ad compescendam | |
| eorum audaciam hoc edictum prop<o>suit: 'Quod familia publicanorum furtum fecisse dicetur, | 1.1 |
| item si damnum iniuria fecerit et id ad quos ea res pertinet non exhibetur: in dominum | |
| sine noxae deditione iudicium dabo'. Familiae autem appellatione hic seruilem familiam | 2.1 |
| contineri sciendum est. sed et si bona fide publicano alienus seruus seruit, aeque contine- | |
| bitur: fortassis et mala fide, plerumque enim uagi serui et fugitiui in huiusmodi operis | |
| etiam a scientibus habentur. ergo et si homo liber seruiat, hoc edictum locum habet. | |
| Publicani autem dicuntur, qui publica uectigalia habent conducta. | 3.1 |
| Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Sed et hi, qui salinas et cretifodinas | 13.pr.1 |
| et metalla habent, publicanorum loco sunt. Praeterea et si quis uectigal conductum a | 1.1 |
| re publica cuiusdam municipii habet, hoc edictum locum habet. Siue autem uendidit | 2.1 |
| seruum uel manumisit uel etiam fugit seruus, tenebitur serui nomine, qui tam factiosam | |
| familiam habuit. Quid tamen, si seruus decesserit? uidendum, an publicanus teneatur | 3.1 |
| quasi facti sui nomine: sed puto, quia facultatem non habet exhibendi nec dolus eius | |
| intercessit, debere eum liberari. Hanc actionem perpetuam dabimus et heredi ceterisque | 4.1 |
| successoribus. | |
| Ulpianus libro octauo disputationum. Commissa uectigalium nomine etiam | 14.pr.1 |
| ad heredem transmittuntur. nam quod commissum est, statim desinit eius esse qui crimen | |
| contraxit dominiumque rei uectigali adquiritur: eapropter commissi persecutio sicut ad- | |
| uersus quemlibet possessorem, sic et aduersus heredem competit. | |
| Alfenus Uarus libro septimo digestorum. Caesar cum insulae Cretae cotorias locaret, | 15.pr.1 |
| legem ita dixerat: 'ne quis praeter redemptorem post idus Martias cotem ex insula Creta | |
| fodito neue eximito neue auellito'. cuiusdam nauis onusta cotibus ante idus Martias ex | |
| portu Cretae profecta uento relata in portum erat, deinde iterum post idus Martias pro- | |
| fecta erat. consulebatur, num contra legem post idus Martias ex insula Creta cotes exisse | 5 |
| uiderentur. respondit, tametsi po<r>tus quoque, qui insulae essent, omnes eius insulae esse | |
| uiderentur, tamen eum, qui ante idus Martias profectus ex portu esset et relatus tem- | |
| pestate in insulam deductus esset, si inde exisset non uideri contra legem fecisse, prae- | |
| terea quod iam initio euectae cotes uiderentur, cum et ex portu nauis profecta esset. | |
| Marcianus libro singulari de delatoribus. Interdum nec uendendus est is seruus qui | 16.pr.1 |
| in commissum cecidit, sed pro eo aestimatio a domino danda est. diui enim Seuerus et | |
| Antoninus rescripserunt, cum is seruus, qui actum domini gessisse diceretur, in commis- | |
| sum cecidisset, uenire non debuisse, sed pro eo uiri boni arbitratu aestimationem opor- | |
| tuisse dari. Idem autem eadem epistula rescripserunt, si quis inprofessus seruus fuerit | 1.1 |
| et probabitur in commissum cecidisse, et aut uxorem corrupisse domini dicatur aut aliud | |
| quid grauius admisisse, ut cognoscat procurator et, si in his causis esse compertus sit, | |
| aestimetur et ad poenam domino tradatur. Idem diui Seuerus et Antoninus rescripserunt | 2.1 |
| mancipiis commissis res peculiares non esse in eadem causa nisi hoc, quod proprio nomine | |
| in causam commissi incidit. Quotiens quis mancipia inuecta professus non fuerit siue | 3.1 |
| uenalia siue usualia, poena commissi est, si tamen nouicia mancipia fuerint, non etiam | |
| ueterana. sunt autem ueterana, quae anno continuo in urbe seruierint: nouicia autem | |
| mancipia intelleguntur, quae annum nondum seruierint. Serui, qui in fuga sunt, in com- | 4.1 |
| missum non cadunt, cum sine uoluntate domini fines egressi sunt: et ita principalibus | |
| constitutionibus cauetur, sicut diuus quoque Pius saepissime rescripsit, ne, inquit, in po- | |
| testate seruorum sit inuitis uel ignorantibus dominis fugae se tradendo potestat<i> domino- | |
| rum se subtrahere. Licet quis se ignorasse dicat, nihilo minus eum in poenam uectigalis | 5.1 |
| incidere diuus Hadrianus constituit. Diui quoque Marcus et Commodus rescripserunt non | 6.1 |
| imputari publicano, quod non instruxit transgredientem: sed illud custodiendum, ne deci- | |
| piat profiteri uolentes. Species pertinentes ad uectigal: cinnamomum: piper longum: | 7.1 |
| piper album: folium pentasphaerum: folium barbaricum: costum: costamomum: nardi | |
| stachys: cassia turiana: xylocassia: smurna: amomum: zingiberi: malabathrum: aroma | |
| Indicum: <c>halbane: laser: alche: lucia: sargogalla: onyx Arabicus: cardamomum: | |
| xylocinnamomum: opus byssicum: pelles Baby<l>onicae: pelles Parthicae: ebur: ferrum | 5 |
| Indicum: carpasum: lapis uniuersus: margarita: sardonyx: ceraunium: hyacinthus: | |
| smaragdus: adamas: saffirinus: callainus: beryllus: chelyniae: opia Indica uel adserta: | |
| metaxa: uestis serica uel subserica: uela tincta carbasea: nema sericum: spadones | |
| Indici: leones, leaenae: pardi: leopardi: pantherae: purpura: item marocorum lana: | |
| fucus: capilli Indici. Si propter necessitatem aduersae tempestatis expositum onus fuerit, | 8.1 |
| non debere hoc commisso uindicari diui fratres rescripserunt. Diuus quoque Pius rescripsit, | 9.1 |
| cum quidam intra legitimam aetatem esse dicebat et usus causa mancipia duxisset et in | |
| sola profes<s>ione errasset, ignoscendum esse ei. Diui quoque fratres rescripse- | 10.1 |
| runt, cum quidam non per fraudem, sed per errorem in causam commissi incidisset, ut | |
| duplo uectigali contenti publicani seruos restituant. Magnus Antonius rescripsit, si | 11.1 |
| colonus uel serui domini praedii ferrum illicite in praedio fecerint ignorante domino, nulla | |
| poena dominum teneri. Si quis professus apud publicanum fuerit, non tamen uectigal | 12.1 |
| soluerit, hoc concedente publicano, ut solent facere, diui Seuerus et Antoninus rescripse- | |
| runt res in commissum non cadere: cum enim, inquiunt, professiones recitantur, com- | |
| missum cessat, cum poterit satisfieri fisco ex bonis publicanorum uel fideiussorum. | |
| Poenae ab heredibus peti non possunt, si non est quaestio mota uiuo eo qui | 13.1 |
| deliquit: et hoc sicut in ceteris poenis, ita et in uectigalibus est. Si quid autem | 14.1 |
| indebitum per errorem soluentis publicanus accepit, retro eum restituere oportere diui | |
| Seuerus et Antoninus rescripserunt. |