DE DONATIONIBUS
|
|
Iulianus libro septimo decimo digestorum. Donationes complures sunt. dat
|
39.5.1.pr.1
|
aliquis ea mente, ut statim uelit accipientis fieri nec ullo casu ad se reuerti, et propter
|
|
nullam aliam causam facit, quam ut liberalitatem et munificentiam exerceat: haec proprie
|
|
donatio appellatur. dat aliquis, ut tunc demum accipientis fiat, cum aliquid secutum fuerit:
|
|
non proprie donatio appellabitur, sed totum hoc donatio sub condicione est. item cum quis
|
5
|
ea mente dat, ut statim quidem faciat accipientis, si tamen aliquid factum fuerit aut non
|
|
fuerit, uelit ad se <r>euerti, non proprie donatio dicitur, sed totum hoc donatio est, quae
|
|
sub condicione soluatur. qualis est mortis causa donatio. Igitur cum dicimus
|
1.1
|
inter sponsum et sponsam donationem ualere, propria appellatione utimur et factum de-
|
|
monstramus, quod ab eo proficiscitur, qui liberalitatis gratia aliquid dat, ut confestim faciat
|
|
accipientis nec umquam ullo facto ad se reuerti uelit. cum uero dicimus, si hac mente
|
|
donat sponsus sponsae, ut nuptiis non secutis res auferatur, posse repeti, non contrarium
|
5
|
priori dicimus, sed concedimus inter eas personas fieri donationem eam, quae sub condi-
|
|
cione soluatur.
|
|
Idem libro sexagensimo digestorum. Si, cum filius familias pecuniam donare
|
2.pr.1
|
uellet, patris iussu eam promisit, ualet donatio, perinde ac si fideiussorem dedisset. Si
|
1.1
|
uero pater donaturus Titio pecuniam iusserit filium suum eam promittere, poterit dici in-
|
|
teresse, debitor filius patri suo fuerit nec ne: nam si tantumdem filius patri debuit, quam-
|
|
tum promisit, ualere donatio intellegitur, perinde ac si quemlibet alium debitorem pater
|
|
iussisset pecuniam promittere. Cum uero ego Titio pecuniam donaturus te, qui mihi tan-
|
2.1
|
tundem donare uolebas, iussero Titio promittere, inter omnes personas donatio perfecta
|
|
est. Aliud iuris erit, si pecuniam, quam me tibi debere existimabam, iussu tuo spoponderim
|
3.1
|
ei cui donare uolebas: exceptione enim doli mali tueri me potero et praeterea incerti con-
|
|
dictione stipulatorem compellam, ut mihi acceptum faciat stipulationem. Item si ei, quem
|
4.1
|
creditorem tuum putabas, iussu tuo pecuniam, quam me tibi debere existimabam, promis-
|
|
ero, petentem doli mali exceptione summouebo et amplius incerti agendo cum stipulatore
|
|
consequar, ut mihi acceptum faciat stipulationem. Si pecuniam mihi Titius dederit absque
|
5.1
|
ull<a> stipulatione, ea tamen condicione, ut tunc demum mea fieret, cum Seius consul factus
|
|
esset: siue furente eo siue mortuo Seius consulatum adeptus fuerit, mea fiet. Sed si quis
|
6.1
|
donaturus mihi pecuniam dederit alicui, ut ad me perferret, et ante mortuus erit quam ad
|
|
me perferat, non fieri pecuniam dominii mei constat. Titio decem donaui ea condicione,
|
7.1
|
ut inde Stichum sibi emeret: quaero, cum homo antequam emeretur mortuus sit, an aliqua
|
|
actione decem recipiam. respondit: facti magis quam iuris quaestio est: nam si decem
|
|
Titio in hoc dedi, ut Stichum emeret, aliter non daturus, mortuo Sticho condic<t>ione
|
|
repetam: si uero alias quoque donaturus Titio decem, quia interim Stichum emere pro-
|
5
|
posuerat, dixerim in hoc me dare, ut Stichum emere<t>, causa magis donationis, quam
|
|
condicio dandae pecuniae existimari debebit et mortuo Sticho pecunia apud Titium re-
|
|
manebit.
|
|
Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum. Et generaliter hoc in do-
|
3.pr.1
|
nationibus definiendum est multum interesse, causa donandi fuit an condicio: si causa fuit,
|
|
cessare repetitionem, si condicio, repetitioni locum fore.
|
|
Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum. Etiam per interpositam per-
|
4.pr.1
|
sonam donatio consummari potest.
|
|
Ulpianus libro trigensimo secundo ad Sabinum. affectionis gratia neque ho-
|
5.pr.1
|
nestae neque inhonestae donationes sunt prohibitae, honestae erga bene merentes amicos
|
|
uel necessarios, inhonestae circa meretrices.
|
|
Idem libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Qui saxum mihi eximere de
|
6.pr.1
|
suo permisit donationis causa, statim cum lapis exemptus est meus fit, neque prohibendo
|
|
me euehere efficit, ut meus esse desinat, quia quodammodo traditione meus factus est:
|
|
plane si mercennarius meus exemit, mihi exemit. sed si is qui a me emerat, siue mercede
|
|
conduxerat, ut paterer eum sibi iure eximere, si antequam eximat, me paenituerit, meus
|
5
|
lapis durat, si postea, ipsius factum auocare non possum: quasi traditio enim facta uidetur,
|
|
cum eximitur domini uoluntate. quod in saxo est, idem erit etiam, si in arbore caesa uel
|
|
dempta acciderit.
|
|
Idem libro quadragensimo quarto ad Sabinum. Filius familias donare non
|
7.pr.1
|
potest, neque si liberam peculii administrationem habeat: non enim ad hoc ei conceditur
|
|
libera peculii administratio, ut perdat. Quid ergo, si iusta ratione motus donet, numquid
|
1.1
|
possit dici locum esse donationi? quod magis probabitur. Item uideamus, si quis filio
|
2.1
|
familias liberam peculii administrationem concesserit, ut nominatim adiceret sic se ei con-
|
|
cedere, ut donare quoque possit, an locum habeat donatio: et non dubito donare quoque
|
|
eum posse. Nonnumquam etiam ex persona poterit hoc colligi: pone enim filium esse
|
3.1
|
senatoriae uel cuius alterius dignitatis: quare non dicas uideri patrem, nisi ei specialiter
|
|
donandi facultatem ademit, hoc quoque concessisse, dum liberam dat peculii administra-
|
|
tionem? Pari autem ratione, qua donare filius familias prohibetur, etiam mortis causa
|
4.1
|
donare prohibebitur: quamuis enim ex patris uoluntate mortis quoque causa donare possit,
|
|
attamen ubi cessat uoluntas, inhibebitur haec quoque donatio. Sed enim meminisse opor-
|
5.1
|
tebit, si cui donare quoque permissum est, nisi specialiter etiam mortis causa donare fuerit
|
|
permissum, non poss<e> mortis causa donare. Haec omnia locum habebunt in paganis:
|
6.1
|
ceterum qui habent castrense peculium uel quasi castre<n>se, in ea condicione sunt, ut do-
|
|
nare et mortis causa et non mortis causa possint, cum testamenti factionem habeant.
|
|
Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. Quae liberti imposita libertatis
|
8.pr.1
|
causa praestant, ea non donantur: res enim pro his intercessit.
|
|
Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum. In aedibus alienis habitare
|
9.pr.1
|
gratis donatio uidetur: id enim ipsum capere uidetur qui habitat, quod mercedem pro ha-
|
|
bitatione non soluit. potest enim et citra corporis donationem ualere donatio, ueluti si
|
|
donationis causa cum debitore meo paciscar, ne ante certum tempus ab eo petam. Ex
|
1.1
|
rebus donatis fructus perceptus in rationem donationis non computatur: si uero non fun-
|
|
dum, sed fructus perceptionem tibi donem, fructus percepti uenient in computationem
|
|
donationis. Quod filius familias patris iussu aut uoluntate donauit, perinde est, ac si pater
|
2.1
|
ipse donauerit aut si mea uoluntate rem meam tu nomine tuo Titio dones. Donari non
|
3.1
|
potest, nisi quod eius fit, cui donatur.
|
|
Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. Absenti, siue mittas qui ferat, siue
|
10.pr.1
|
quod ipse habeat sibi habere eum iubeas, donari recte potest. sed si nescit rem quae
|
|
apud se est sibi esse donatam, uel missam sibi non acceperit, donatae rei dominus non
|
|
fit, etiamsi per seruum eius cui donabatur missa fuerit, nisi ea mente seruo eius data fuerit,
|
|
ut statim eius fiat.
|
5
|
Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris urbani. Cum de modo
|
11.pr.1
|
donationis quaeritur, neque partus nomine neque fructuum neque pensionum neque mer-
|
|
cedum ulla donatio facta esse uidetur.
|
|
Ulpianus libro tertio disputationum. Qui ex donatione se obligauit, ex
|
12.pr.1
|
rescripto diui Pii in quantum facere potest conuenitur. sed enim id, quod creditoribus
|
|
debetur, erit detrahendum; haec uero, de quibus ex eadem causa quis obstrictus est, non
|
|
debebit detrahere.
|
|
Idem libro septimo disputationum. Qui mihi donatum uolebat, seruo com-
|
13.pr.1
|
muni meo et Titii rem tradidit: seruus uel sic accepit quasi socio adquisiturus uel sic
|
|
quasi mihi et socio: quaerebatur quid agere<t>. et placet, quamuis seruus hac mente acce-
|
|
perit, ut socio meo uel mihi et socio adquirat, mihi tamen adquiri: nam et si procuratori
|
|
meo hoc animo rem tradiderit, ut mihi adquirat, ille quasi sibi adquisiturus acceperit, nihil
|
5
|
agit in sua persona, sed mihi adquirit.
|
|
Iulianus libro septimo decimo digestorum. Qui alienum fundum donationis
|
14.pr.1
|
causa excolit, nullam retentionem propter impensas faciet, quia domini res ab eo iniectas
|
|
continuo efficit.
|
|
Marcianus libro tertio institutionum. Post contractum capitale crimen do-
|
15.pr.1
|
nationes factae non ualent ex constitutione diuorum Seueri et <A>ntonini, nisi condemnatio
|
|
secuta sit.
|
|
Ulpianus libro secundo responsorum. Ex hac scriptura: 'sciant heredes
|
16.pr.1
|
mei me uestem uniuersam ac res ceteras, quascumque in diem mortis meae mecum habui,
|
|
illi et illi libertis meis uiuum donasse' dominium ad libertos benigna interpretatione pertinere.
|
|
Idem libro quinquagensimo octauo ad edictum. Si in stipulatum iudicatum
|
17.pr.1
|
nouationis causa deductum sit et stipulatio donationis causa accepto lata, dicendum est
|
|
locum liberationem habere.
|
|
Idem libro septuagensimo primo ad edictum. Aristo ait, cum mixtum sit
|
18.pr.1
|
negotium cum donatione, obligationem non contrahi eo casu, quo donatio est, et ita et
|
|
Pomponius eum existimare refe<r>t. Denique refert Aristonem putare, si seruum tibi tradi-
|
1.1
|
dero ad hoc, ut eum post quinquennium manumittas, non posse ante quinquennium agi,
|
|
quia donatio aliqua inesse uidetur: aliter atque, inquit, si ob hoc tibi tradidissem, ut con-
|
|
tinuo manumittas: hic enim nec donationi locum esse et ideo esse obligationem. sed et
|
|
superiore casu quid acti sit, inspiciendum Pomponius ait: potest enim quinquennium non
|
5
|
ad hoc esse positum, ut aliquid donetur. Idem aristo ait, si donationis causa in hoc tra-
|
2.1
|
datur seruus, ut post quinquennium manumittatur, sit autem alienus, posse dubitari an
|
|
usucapiatur, quia aliquid donationis interueniret. et hoc genus quaestionis in mortis causa
|
|
donationibus uersari Pomponius ait et magis putat ut, si ita donetur, ut post quinquen-
|
|
nium manumittatur, posse dici usucapionem sequi. Labeo ait, si quis mihi rem alienam
|
3.1
|
donauerit inque eam sumptus magnos fecero et sic mihi euincatur, nullam mihi actionem
|
|
contra donatorem competere: plane de dolo posse me aduersus eum habere actionem, si
|
|
dolo fecit.
|
|
Idem libro septuagensimo sexto ad edictum. Hoc iure utimur, ut in rebus
|
19.pr.1
|
publicis, cum de donatione quaeritur, illud solum spectetur, utrum ob causam aliquam
|
|
iustam re<i> publicae promittat quis uel p<o>lliceatur an non, ut, si ob honorem aliquem pro-
|
|
mittat, teneatur, si minus, non. Labeo scribit extra causam donationum esse talium offi-
|
1.1
|
ciorum mercedes ut puta: si tibi adfuero, si satis pro te dedero, si qualibet in re opera
|
|
uel gratia mea usus fueris.
|
|
Non potest liberalitas nolenti adquiri.
|
2.1
|
Si quis dederit pecu-
|
3.1
|
niam mutuam Titio reddendam Seio, cui donatum uolebat, deinde Titius mortuo donatore
|
|
Seio dedisse proponatur, erit consequens dicere pecuniam Seii fieri, siue mortuu<m> sciuit
|
|
siue ignorauit is qui dabat, quia pecunia fuit dantis: sed si quidem ignorauit mortuum,
|
|
erit liberatus, si sic mutuam pecuniam accepit soluendam Seio. si autem mandauero tibi,
|
5
|
ut pecuniam Titio des, cui donare uolebam, et tu ignorans me mortuum hoc feceris, habebis
|
|
aduersus heredes meos mandati actionem: si sciens, non habebis. Si quis seruo pecuniam
|
4.1
|
crediderit, deinde is liber factus eam expromiserit, non erit donatio, sed debiti solutio.
|
|
idem in pupillo, qui sine tutoris auctoritate debuerit, dicendum est, si postea tutore auctore
|
|
promittat. Sed et hae stipulationes, quae ob causam fiunt, non habent donationem.
|
5.1
|
Denique Pegasus putabat, si tibi centum spopondero hac condicione, si iurasses te nomen
|
6.1
|
meum laturum, non esse donationem, quia ob rem facta est, res secuta est.
|
|
Marcellus libro uicensimo secundo digestorum. Si patronus ex debita parte
|
20.pr.1
|
heres instituatur et libertus fidei eius commisit, ut quid daret, et hoc stipulanti fidei-
|
|
commissario promiserit, non erit cogendus soluere, ne pars ex legibus uerecundiae patro-
|
|
nali debita minuatur. De illo dubitari potest, qui, quod per Falcidiam retinere poterat,
|
1.1
|
uoluntatem testatoris secutus spopondit se daturum: sed magis est, ut non possit suae
|
|
confessioni obuiare. quemadmodum enim, si soluisset, fidem testatori suo adimplesse uide-
|
|
batur et nulla ei repetitio concessa fuerat, ita et stipulatione procedente contra fidem
|
|
testatoris, quam adgnouit, uenienti ei merito occurretur.
|
5
|
Cel<s>us libro uicensimo octauo digestorum. Ut mihi donares creditori meo
|
21.pr.1
|
delegante me promisisti: factum ualet, ille enim suum recepit. Sed si debitorem meum
|
1.1
|
tibi donationis immodicae causa promittere iussi, an summoueris donationis exceptione
|
|
necne, tractabitur. et meus quidem debitor exceptione te agentem repellere non potest,
|
|
quia perinde sum, quasi exactam a debitore meo summam tibi donauerim et tu illam ei
|
|
credideris. sed ego, si quidem pecuniae a debitore meo nondum solutae sint, habeo ad-
|
5
|
uersus debitorem meum rescissoriam in id, quod supra legis modum tibi promisit ita, ut
|
|
in reliquum tantummodo tibi maneat obligatus: sin autem pecunias a debitore meo exe-
|
|
gisti, in hoc, quod modum legis excedit, habeo contra te condictionem.
|
|
Modestinus libro octauo differentiarum. Eum, qui donationis causa pecu-
|
22.pr.1
|
niam uel quid aliud promisit, de mora solutionis pecuniae usuras non debere, summae
|
|
aequitatis est, maxime cum in bonae fidei contractibus donationis species non deputetur.
|
|
Idem libro quinto decimo responsorum. Modestinus respondit creditorem
|
23.pr.1
|
futuri temporis usuras et remittere et minuere pacto posse nec in ea donatione ex
|
|
summa quantitatis aliquid uitii incurrere. Modestinus respondit mente captum donare
|
1.1
|
non posse.
|
|
Iauolenus libro quarto decimo ex Cassio. Fideiussori eius, qui donationis
|
24.pr.1
|
causa pecuniam supra modum legis promisit, exceptio dari debet etiam inuito reo, ne, si
|
|
forte reus soluendo non fuerit, pecuniam fideiussor amittat.
|
|
Idem libro sexto epistularum. Si tibi dederim rem, ut Titio meo nomine
|
25.pr.1
|
donares, et tu tuo nomine eam ei dederis, an factam eius putes? respondit, si rem tibi
|
|
dederim, ut Titio meo nomine donares eamque tu tuo nomine ei dederis, quantum ad
|
|
iuris suptilitatem accipientis facta non est et tu furti oblig<a>ris: sed benignius est, si agam
|
|
contra eum qui rem accepit, exceptione doli mali me summoueri.
|
5
|
Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium. Nuda ratio non
|
26.pr.1
|
facit aliquem debitorem: ut puta quod donare libero homini uolumus licet referamus in
|
|
rationes nostras debere nos, tamen nulla donatio intellegitur.
|
|
Papinianus libro uicensimo nono quaestionum. Aquilius Regulus iuuenis
|
27.pr.1
|
ad Nicostratum rhetorem ita scripsit: 'quoniam et cum patre meo semper fuisti et me elo-
|
|
quentia et diligentia tua meliorem reddidisti, dono et permitto tibi habitare in illo cena-
|
|
culo eoque uti'. defuncto Regulo controuersiam habitationis patiebatur Nicostratus et cum
|
|
de ea re mecum contulisset, dixi posse defendi non meram donationem esse, uerum offi-
|
5
|
cium magistri quadam mercede remuneratum Regulum ideoque non uideri donationem se-
|
|
quentis temporis irritam esse. quod si expulsus Nicostratus ueniat ad iudicem, ad exem-
|
|
plum interdicti, quod fructuario proponitur, defendendus erit quasi loco possessoris consti-
|
|
tutus qui usum cenaculi accepit.
|
|
Idem libro tertio responsorum. Hereditatem pater sibi relictam filiae sui
|
28.pr.1
|
iuris effectae donauit: creditoribus hereditariis filia satisfacere debet, uel, si hoc minime
|
|
faciat et creditores contra patrem ueniant, cogendam eam per actionem praescriptis uerbis
|
|
patrem aduersus eos defendere.
|
|
Idem libro decimo responsorum. Donar<i> uidetur, quod nullo
|
29.pr.1
|
iure cogente conceditur. Quidam in iure interrogatus nihil sibi debere tutoris heredes
|
1.1
|
respondit. eum actionem iure amisisse respondi: licet enim non transactionem, sed dona-
|
|
tionis haec uerba esse quis accipiat, attamen eum, qui in iure confessus est, suam con-
|
|
fessionem infirmare non posse. Donationem quidem partis bonorum proximae cognatae
|
2.1
|
uiuentis nullam fuisse constabat: uerum ei, qui donauit ac postea iure praetorio successit,
|
|
quoniam aduersus bonos mores et ius gentium festinasset, actiones hereditarias in totum
|
|
denegandas respondit:
|
|
Marcianus libro singulari de delatoribus. nam ei ut indigno aufertur
|
30.pr.1
|
hereditas.
|
|
Papinianus libro duodecimo responsorum. Donationes in concu-
|
31.pr.1
|
binam collatas non posse reuocari conuenit nec, si matrimonium inter eosdem postea fuerit
|
|
contractum, ad irritum reccidere quod ante iure ualuit. an autem maritalis honor et affectio
|
|
pridem praecesserit, personis comparatis, uitae coniun<c>tione considerata perpendendum
|
|
esse respondi: neque enim tabulas facere matrimonium. Species extra dotem
|
1.1
|
a matre filiae nomine uiro traditas filiae quae praesens fuit donatas et ab ea uiro
|
|
traditas uideri respondi nec matrem offensam repetitionem habere uel eas recte uindicare,
|
|
quod uir cauisset extra dotem usibus puellae sibi traditas, cum ea significatione non mo-
|
|
dus donationis declaretur nec ab usu proprietas separetur, sed peculium a dote puellae
|
5
|
distingueretur. iudicem tamen aestimaturum, si mater iure contra filiam offensa
|
|
eas reuocare uelit, et uerecundiae maternae congruam bonique uiri arbitrio competentem
|
|
ferre sententiam. Pater, qui filiae, quam habuit in potestate, mancipia donauit et
|
2.1
|
peculium emancipatae non ademit, ex post facto donationem uidebatur perfecisse. Eius-
|
3.1
|
modi lege deposit<a> in aede arca, ut eam ipse solus qui deposuit tolleret aut post
|
|
mortem domini Aelius Speratus, non uideri celebratam donationem respondi. Ratae
|
4.1
|
donationes esse non possunt post crimen perduellionis contractum, cum heredem quoque
|
|
teneat, etsi nondum postulatus uita decesserit.
|
|
Sca<e>uola libro quinto responsorum. Lucius Ti<ti>us epistulam talem misit:
|
32.pr.1
|
'ille illi salutem. hospitio illo quamdiu uolueris utaris superioribus diaetis omnibus gratuito,
|
|
idque te ex uoluntate mea facere hac epistula notum tibi facio': quaero an heredes eius
|
|
habitatione eum prohibere possunt. respondit secundum ea, quae proponerentur, heredes
|
|
eius posse mutare uoluntatem.
|
5
|
Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum. Qui id, quod ex
|
33.pr.1
|
causa donationis stipulanti spoponderat, solui constituit, actione constitutae pecuniae non
|
|
in solidum, sed in quantum facere potest conuenitur: causam enim et originem con-
|
|
stitutae pecuniae, non iudicii potestatem praeualere placuit. sed et condemnatus ex causa
|
|
donationis in actione iudicati non frustra desiderat in quantum facere potest conueniri.
|
5
|
Ea lege donationis causa pecunia Titio numerata, ut statim donatori mutuo detur, non
|
1.1
|
impeditur dominii translatio: ac propterea isdem nummis donatori creditis nouum domi-
|
|
nium in his quaeritur.
|
|
Mutus et surdus donare non prohibentur.
|
2.1
|
Si, cum Primus tibi
|
3.1
|
donare uellet et tu donandi Secundo uoluntatem haberes, Primus Secundo ex uoluntate
|
|
tua stipulanti promiserit, perficitur donatio et, quia nihil Primus Secundo, a quo conuenitur,
|
|
donauit, et quidem in solidum, non in id quod facere potest condemnatur. idque custo-
|
|
ditur et si delegante eo, qui donationem erat accepturus, creditori eius donator promiserit:
|
5
|
et hoc enim casu creditor suum negotium gerit.
|
|
Paulus libro quinto sententiarum. Si pater emancipati filii no<m>ine dona-
|
34.pr.1
|
tionis animo pecuniam faenerauit eamque filius stipulatus e<s>t, ipso iure perfectam dona-
|
|
tionem ambigi non potest. Si quis aliquem a latrunculis uel hostibus eripuit
|
1.1
|
et aliquid pro eo ab ipso accipiat, haec donatio inreuocabilis est: non merces eximii laboris
|
|
appellanda est, quod contemplatione salutis certo modo aestimari non placuit.
|
|
Scaeuola libro trigensimo primo digestorum. Ad eum, quem manumiserat,
|
35.pr.1
|
epistulam misit in haec uerba: 'Titius Sticho liberto suo salutem. cum te manumiserim,
|
|
peculium quoque tuum omne, quidquid habes tam in nominibus quam in rebus mouen-
|
|
tibus siue in numerato, me tibi concedere hac epistula manu mea scripta notum tibi facio'.
|
|
eundem libertum testamento ex besse scripsit heredem, Sempronium ex triente: nec pecu-
|
5
|
lium Sticho legauit nec actiones praestari iussit. quaesitum est, utrum in assem Sticho
|
|
actio detur eorundem nominum, quae in peculio habuit, an utrisque heredibus pro portio-
|
|
nibus hereditariis. respondit secundum ea quae proponerentur utrisque heredibus pro he-
|
|
reditariis portionibus com<p>etere. Lucius Titius fundum Maeuiae donauit et ante traditio-
|
1.1
|
nem eundem fundum post dies paucos Seio pignori obligauit et intra dies triginta Maeuiam
|
|
in uacuam possessionem eiusdem fundi induxit: quaero, an donatio perfecta sit. respondit
|
|
secundum ea quae proponerentur perfectam: uerum creditorem firmam pignoris obliga-
|
|
tionem habere. Auia sub nomine Labeonis nepotis sui mutuam pecuniam dedit, et usuras
|
2.1
|
semper cepit et instrumenta debitorum a Labeone recepit, quae in hereditate eius inuenta
|
|
sunt: quaero, an donatio perfecta esse uideatur. respondit, cum debitor Labeoni obligatus
|
|
est, perfectam donationem esse.
|
|