| DE FIDEICOMMISSARIIS LIBERTATIBUS | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Si quidam ex his, qui fideicom- | 40.5.1.pr.1 |
| missam libertatem debeant, praesentes sint, alii ex iusta causa absint, alii latitent, perinde | |
| is cui fideicommissaria libertas relicta est liber erit, atque si soli, qui adessent et qui ex | |
| iusta causa abessent, rogati essent: pars ergo latitantis his proficit. | |
| Idem libro sexagensimo ad edictum. Si quis intestatus decedens | 2.pr.1 |
| codicillis dedit libertates neque adita sit ab intestato hereditas, fauor constitutionis diui | |
| Marci debet locum habere et hoc casu, quae iubet libertatem competere seruo et bona ei | |
| addici, si idonee creditoribus cauerit de solido, quod cuique debetur, soluendo: | |
| Idem libero sexagensimo quinto ad edictum. in quem etiam utiles actiones | 3.pr.1 |
| plerumque creditoribus competunt. | |
| Idem libro sexagensimo ad edictum. Ergo quamdiu incertum sit, | 4.pr.1 |
| utrum existat successor an non, cessabit constitutio: cum certum esse coeperit, tunc erit | |
| constitutioni locus. Si is qui in integrum restitui potest abstinuerit se heredi- | 1.1 |
| tate, an, quamdiu potest in integrum restitui, existimamus constitutionem cessare, quia | |
| non est certum ab intestato neminem successorem exstare? est tamen uerius admittendam | |
| constitutionem. Quid ergo, si post addictionem libertatium conseruandarum causa factam | 2.1 |
| in integrum sit restitutus? utique non erit dicendum reuocari libertates, quae semel com- | |
| petierunt. Illud uideamus, utrum praesentes esse debent qui libertatem acceperunt | 3.1 |
| an uero non: et cum inuitis illis possunt bona propter libertatem ad<d>ici, utique etiam ab- | |
| sentibus. Quid ergo, si quidam praesentes sint, quidam absentes? uideamus, an etiam | 4.1 |
| absentibus competat libertas. et potest dici exemplo aditae hereditatis competere liber- | |
| tatem etiam absentibus. Si ex die data sit libertas, an dies exspectandus sit? et puto | 5.1 |
| exspectandum: ante ergo non addicentur. quid deinde, s<i> sub condicione data sit libertas? | |
| et si quidem aliquae pure, aliquae sub condicione, utique addici statim possunt: si omnes | |
| sub condicione, quid consequens erit dicere? utrum exspectandum, ut condicio existat, an | |
| uero statim addicimus, tunc demum competitura libertate, si exstiterit condicio? quod | 5 |
| magis erit probandum. addictis itaque bonis directae libertates pure datae statim compe- | |
| tunt, ex die, cum dies uenerit, condicionales, cum condicio extiterit: nec erit ab re existi- | |
| mare etiam pendente condicione libertatium, licet omnes sub condicione datae sint, consti- | |
| tutionem locum habere: ubi enim libertatis spes est, ibi dicendum est uel modica data | |
| occasione, quod sine damno creditorum futurum est, addictionem admittendam. Si sub | 6.1 |
| condicione dandorum decem libertas data sit, siue heredi dare iussus sit qui libertatem | |
| accepit siue non sit dictum cui, an dando ei cui bona addicenda sunt perueniat ad liber- | |
| tatem, quaeri potest: et magis est, ut ei dare debeat, cui bona addicta sint, quasi trans- | |
| lata condicio uideatur. certe si alii quam heredi dare iussus sit, ipsi, cui <i>us<s>us est, dabit. | 5 |
| Si qui fideicommissam libertatem acceperunt, non statim ubi addicta bona sunt liberi sunt, | 7.1 |
| sed fideicommissam libertatem possunt consequi, hoc est manumittendi sunt ab eo, cui | |
| addicta bona sunt. Addici ita demum bona uoluit, si idonee creditoribus cautum fuerit | 8.1 |
| de solido, quod cuique debetur. ergo cauendum est idonee. quid est idonee? satisdato | |
| utique aut pignoribus datis. sed si ei fides habita fuerit promitten<t>i sine satisdatione, | |
| idonee cautum uidebitur. Creditoribus caueri quemadmodum debet, utrum singulis an | 9.1 |
| uero omnium nomine uni ab ipsis creato? et oportet officio iudicis constitui conuenire | |
| creditores unumque creare, cui caueatur omnium nomine. Illud uidendum: ante caueri | 10.1 |
| debet creditoribus et sic addici bona, an uero sub condicione haec sunt addicenda, si fuerit | |
| cautum? et puto sic comprehendendum decreto 'si omnia ex constitutione diui Marci facta | |
| sint'. | |
| 'De solido' utique sic accipiemus 'de sorte et usuris debitis'. | 11.1 |
| Hi, qui ad libertatem | 12.1 |
| peruenerunt, quorum liberti fiant, constitutio ostendit, ut qui directam libertatem, orcini | |
| erunt liberti, nisi forte is qui addici sibi bona desiderat ita uelit addici, ut etiam hi, qui | |
| directam libertatem acceperunt, ipsius liberti fiant. Qui autem uolunt ipsius liberti fieri, | 13.1 |
| utrum manumittendi sint ab eo an uero ipsa addictione hoc comprehendendum hac con- | |
| dicione sibi addici bona, ut hi etiam, qui directam libertatem acceperunt, ipsius fiant | |
| liberti? et puto hoc esse probandum, ut ipsa addictione hoc comprehendatur: idque uerba | |
| quoque constitutionis admittunt. Cum autem seruus libertatem nactus est, utique etiam | 14.1 |
| tutelam eius habebit is cui bona addicta sunt. Si alienos seruos rogauerat heredem ma- | 15.1 |
| numittere, utrum dicimus constitutionem locum habere an uero cessabit constitutio? magis- | |
| que est, ut locus sit constitution<i>: addictis enim bonis redimere et praestare libertatem | |
| cogitur a praetore. Si non heres, sed legatarius rogatus fuerit manumittere, numquid | 16.1 |
| cesset constitutio, quod legatis non debitis nec libertates possunt deberi? magisque est, | |
| ut idem fauor sit: omnibus enim generaliter uoluit libertatem praestare, quibus compe- | |
| teret, si hereditas adita fuisset. Eadem constitutio prospexit, ut, si fiscus bona admiserit, | 17.1 |
| aeque libertates competant: ergo siue iacent bona fisco spernente siue adgnouerit, consti- | |
| tutio locum habet. ceterum si alia ratione adgnoscat, apparet cessare debere constitutio- | |
| nem: quare et si caducis legionis bona delata sint, idem erit probandum. Item si | 18.1 |
| minor uiginti annis dedit libertatem, dicemus non competere, nisi si fideicommissam: haec | |
| enim competeret, si modo potuit causam probare minor uiginti annis, si uiuus manumit- | |
| teret. Si in fraudem creditorum libertas data sit ab eo, qui mortis tempore soluendo non | 19.1 |
| est, an competat? et si quidem fiscus bona non adgnouerit, forte competet libertas, quia | |
| solidum creditoribus offertur: atquin si adita hereditas fuisset, non competeret. certe si | |
| fiscus adgnouit hereditatem, facilius probabitur cessare libertatem, nisi si quis uerba con- | |
| stitutionis secutus dixerit ipsum sibi imputare debere, qui addici sibi hac condicione bona | 5 |
| uoluit, ut libertates competant. si quis autem exemplum aditae hereditatis fuerit secutus, | |
| directae libertates non competent, si consilium et euentus fuerit fraudandorum creditorum: | |
| nec fideicommissae praestabuntur, si euentu fraudentur creditores. Si bona fuerint | 20.1 |
| a fisco non adgnita eaque addicta libertatis conseruandae gratia, an possit fiscus postea | |
| adgnoscere? et magis est, ne possit. plane si non certioratis praefectis aerario bona fue- | |
| runt libertatis conseruandae causa addicta, uidendum est, an constitutioni locus sit. et si | |
| quidem talia fuerunt, ut adgnosci deberent, addictio cessat: si uero non fuerunt, addictioni | 5 |
| locus est. Is autem cui bona addicta sunt bonorum possessori adsimilari debet et secun- | 21.1 |
| dum hoc et iura sepulchrorum poterit habere. Item uideamus, an conueniri a creditoribus | 22.1 |
| possit hereditariis actionibus an uero non nisi ex cautione quam interposuit? magisque | |
| est, ut non aliter conueniatur quam ex ea cautione quam interposuit. Si duobus pluribusue | 23.1 |
| addicta fuerint bona, et communem rem et communes libertos habebunt et secum familiae | |
| herciscundae iudicio experientur. | |
| Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum. In fideicommissariis liber- | 5.pr.1 |
| tatibus si absente herede praetor pronuntiasset libertatem deberi, est et liber et defuncti | |
| libertus, si et seruus eius fuit, aut heredis, si seruus heredis sit. immo et si sine succes- | |
| sore heres decesserit, conseruandam esse libertatem senatus Hadriani temporibus censuit. | |
| Idem libro sexagensimo ad edictum. Decem legata sunt et rogatus est lega- | 6.pr.1 |
| tarius Stichum emere et manumittere: Falcidia interuenit et minoris emi seruus non potest: | |
| quidam putant dodrantem accipere debere legatarium nec emere compellendum. idem pu- | |
| tant etiam si suum seruum rogatus sit manumittere et dodrantem ex legato acceperit, non | |
| esse compellendum manumittere. uideamus, ne utique in hac specie aliud dicendum sit. | 5 |
| sed in superiore sunt qui putant cogendum legatarium redimere seruum, et se oneri sub- | |
| iecisse, dum accipit uel dodrantem: sed si paratus sit retro restituere quod accepit, an | |
| audiendus sit, uidendum. sed cogendus heres tota decem praestare, perinde atque si ad- | |
| iecisset testator, ut integra praestentur. | |
| Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum. Si cui legata sint centum ita, | 7.pr.1 |
| ut seruum alienum redimat et manumittat, et bonis heredis uenditis partem, non totum | |
| persequatur, non alias debet consequi legatum, quam si cauerit se manumissurum (sed | |
| hoc tunc demum, si largiatur portio quam accepit ad serui pretium paratusque sit dominus | |
| tanti eum uendere): alioquin exceptione doli debebit legatarius repelli. | 5 |
| Pomponius libro septimo ex Plautio. Eum cui mille nummi legati fuissent, | 8.pr.1 |
| si rogatus fuisset uiginti seruum manumittere, non cogi fideicommissam libertatem prae- | |
| stare, si legatum non caperet, constat. | |
| Marcellus libro quinto decimo digestorum. Cum fidei heredis commisit, ne | 9.pr.1 |
| seruus alienam seruitutem patiatur experiri, potest confestim, ut fuerit alienatus, petere | |
| libertatem. sed ubi alienatio non est uoluntaria, sed necessitas alienandi ex causa testa- | |
| toris pendeat, prope est, ut nondum debeat praestari fideicommissum, quod potest uideri | |
| defunctus nihil sensisse de huiusmodi casu alienationis. | 5 |
| Idem libro sexto decimo digestorum. Quidam in testamento scripserat: 'illum | 10.pr.1 |
| et illum seruos meos uenire nolo'. si ideo eos noluit uenumdari, ut, si ueneant, ad liber- | |
| tatem perueniant, praestanda erit libertas: nam et illi uidetur libertas relicta, de quo ita | |
| scriptum est: 'nolo alii quam tibi seruiat'. secundum haec igitur si quoquo modo uendere | |
| temptauerit seruum, confestim peti poterit libertas nec, quominus praestet libertatem, | 5 |
| proderit heredi, si eum redemerit, quia semel exstitit condicio. Is cui libertas debebatur | 1.1 |
| ueniit: si uult ab herede manumitti, non erit interueniendum ei, cum heres praesens | |
| erit, emptor latitabit: quoniam poterat uti senatus consulto, ut quasi ex testamento ad | |
| libertatem perueniat. Is cui ex fideicommisso libertas debebatur ab eo qui soluendo | 2.1 |
| non erat passus est se bonae fidei emptori tradi: existimas in manumissum constituen- | |
| dam actionem exemplo eius, qui liberi hominis emptorem simulata seruitute decepit? | |
| ego quoque adducor, ut putem recte aduersus uenditos actionem competere et magis | |
| similem uideri statulibero, qui pridie, quam ex testamento ad libertatem perueniret, idem | 5 |
| fieri passus est. | |
| Modestinus libro primo differentiarum. Ex causa fideicommissi seruo liber- | 11.pr.1 |
| tatem dare sine tutoris auctoritate pupillus non potest. | |
| Idem libro singulari de manumissionibus. Imperator Antoninus, cum Firmus | 12.pr.1 |
| Titiano tragoedos tres legasset et adiecisset: 'quos tibi commendo, ne cui alii seruiant', | |
| publicatis bonis Titiani rescripsit debere eos publice manumitti. Et legatarius non minus | 1.1 |
| quam heres rogari potest seruum manumittere et, si ante manumissionem decesserit, suc- | |
| cessores eius debent manumittere. Diuus Antoninus et Pertinax rescripserunt hereditate | 2.1 |
| fisco uindicata, quoniam tacite quis rogatus erat ei, qui capere non poterat, restituere he- | |
| reditatem, et directo et per fideicommissum datas libertates deberi. | |
| Idem libro nono regularum. Si praegnas ancilla moram non studio manu- | 13.pr.1 |
| missoris, sed fortuito patiatur, ne manumitteretur, liberum quidem non pariet, sed cogetur | |
| qui manumittere debuit natum matri tradere, ut per eam perueniat ad libertatem. | |
| Idem libro decimo responsorum. Lucius Titius testamento facto Seiam uxo- | 14.pr.1 |
| rem suam, item Titiam filiam communem aequis portionibus scripsit heredes. item alio | |
| capite: 'Erotem seruum meum, qui et Psyllus uocatur, liberum esse uolo, si uxori meae | |
| placeat'. cum itaque Seia uxor Lucii Titii abstinuerit ab eadem hereditate et ex sub- | |
| stitutione portio eius ad Titiam filiam peruenerit, quaero, an Eroti, qui et Psyllus uocatur, | 5 |
| ex his uerbis supra scriptis libertas competit. Modestinus Eroti, quod uxor testatoris here- | |
| ditate se abstinuit, non obesse respondit. item quaero, an Seia uxor, quae se hereditate | |
| abstinuit, petenti Eroti libertatem iuste contradicere possit. Modestinus respondit Seiae | |
| dissensum nullius esse momenti. | |
| Idem libro tertio pandectarum. Is qui ex causa fideicommissi manumissurus | 15.pr.1 |
| est nullo modo deteriorem eius serui condicionem facere potest: ideoque nec uendere eum | |
| interdum alii potest, ut ab eo cui traditus est manumittatur, et, si tradiderit, redimere | |
| illum cogitur et manumittere: interest enim nonnumquam a sene potius manumitti quam | |
| a iuuene. | 5 |
| Licinnius Rufinus libro quinto regularum. Libertates etiam per fideicom- | 16.pr.1 |
| missum dari possunt et quidem largius quam directo: nam non tantum propriis, sed et | |
| alienis seruis per fideicommissum libertas dari potest: ita tamen, ut uulgaribus uerbis et | |
| quibus euidenter uoluntas testatoris exprimi possit. | |
| Ex libro uicensimo primo digestorum Scaeuolae. Claudius: 'Cum tibi uisum | 17.pr.1 |
| fuerit manumittere' utiliter datur fideicommissa libertas. | |
| Scaeuola libro uicensimo tertio digestorum. Testamento ita cauit: 'Pam- | 18.pr.1 |
| philus, si bene se gesserit rationibus meis, liber esto': quaesitum est, cum manente eodem | |
| testamento post aliquot annos decesserit nec ullae querellae locus de Pamphilo circa ra- | |
| tiones patroni sit, an ex testamento libertatem sit consecutus. respondit nihil proponi, cur | |
| non sit consecutus. | 5 |
| Idem libro uicesimo quarto digestorum. Herede instituto marito per fidei- | 19.pr.1 |
| commissum libertatem seruis dedit, in quibus et Sticho actori mariti: quaesitum est, cum | |
| absente domino isti praesidem prouinciae adierint, ut libertas sibi praestaretur, quasi ex | |
| iusta causa heres abesset, et praeses prouinciae pronuntiauerit libertatem deberi, an agi | |
| cum Sticho possit, ut rationem actus a se administrati reddere compellatur. respondit non | 5 |
| posse. Uxori dotem et alias res plures legauit et eius fidei commisit, ut Aquilinum seruum | 1.1 |
| proprium mulieris apud consilium manumitteret: id negat se facere debere, quod ipsius | |
| proprius esset: quaero, an libertas ei debeatur. respondit uxorem, si ex testamento non | |
| solum dotem, sed etiam cetera legata praestari sibi uellet, compellendam ex causa fideicom- | |
| missi Aquilinum manumittere eumque, cum liber erit, petiturum ea quae sibi legata sunt. | 5 |
| Pomponius libro septimo epistularum. Apud Iulianum ita scriptum est: 'si | 20.pr.1 |
| heres rogatus seruum manumittere ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituerit, | |
| cogi debebit manumittere, et, si latitabit uel si iusta ex causa aberit, praetor causa cognita | |
| secundum senatus consulta ad eas causas pertinentia pronuntiare debebit. si uero seruum | |
| <usu>ceperit is, cui hereditas restituta fuerit, ipsum competit manumittere et eadem in per- | 5 |
| sonam eius obseruari conueniet, quae circa emptores custodiri solent'. an haec uera putes? | |
| nam ego discendi cupiditate, quam solam uiuendi rationem optimam in octauum et septua- | |
| gesimum annum aetatis duxi, memor sum eius sententiae, qui dixisse fertur: κἄν τὸν ἕτερον | |
| πόδα ἐν τῇ ϲορῷ ἔχω, προϲμαθεῖν τι βουλοίμην. bellissime Aristo et Octauenus putabant | |
| hunc seruum, de quo quaereretur, fideicommissae hereditatis non esse, quia testator ro- | 10 |
| gando heredem, ut eum manumitteret, non uidetur de eo restituendo sensisse: si tamen | |
| per errorem ab herede datus fuerit, ea dicenda sunt quae Iulianus scribit. | |
| Papinianus libro nono decimo quaestionum. 'Rogo ne Stichus alterius ser- | 21.pr.1 |
| uitutem experiatur.' intellegi datam fideicommissam libertatem placuit principi: quid enim | |
| tam contrarium est seruituti quam libertas? nec tamen quasi post mortem heredis data | |
| uidebitur: quod eo pertinet, ut, si uiuus eum alienauerit, confestim libertas petatur nec | |
| prosit ad impediendam libertatis petitionem, si redemerit eum, cuius semel condicio extitit. | 5 |
| idem probandum est et si non uoluntaria alienatio ab herede facta est: nec refragabitur, | |
| quod non per ipsum alienatio facta est. fuit enim quasi statuliber et quacumque ratione | |
| condicio impleta est. | |
| Idem libro uicensimo secundo quaestionum. Si legatario fundi decem pretii | 22.pr.1 |
| nomine relicta sint in hoc, <ut> seruum suum manumittat, quamuis fundi legatum adgnouerit, | |
| si tamen pecuniae propter interuentum Falcidiae non adgnouerit, cogendus est et pecuniam | |
| accipere habita legis Falcidiae ratione et seruo fideicommissariam libertatem praestare, cum | |
| semel fundi legatum adgnouit. A duobus heredibus qui tres seruos habebat petit, ut duos | 1.1 |
| ex his quos uoluissent manumittant: altero heredum latitante alter declarat, quos uelit | |
| manumittere. potest dici fieri liberos, ut perinde libertas competat, ac si praesens solus | |
| manumittere potuisset. quod si ex seruis unus decesserit, siue iusta ex causa absit heres | |
| siue fari non possit a quo petitum est, decernente praetore duos qui supersunt fieri liberos | 5 |
| conuenit. Cum si qui fideicommissam libertatem praestare debet iusta ex causa abest aut | 2.1 |
| latitat: aut quidam praesentes sunt, alii ex iusta causa absunt, nonnulli frustrandi gratia | |
| fideicommissi copiam sui non faciunt: aut ei, qui libertatem debuit, heres non extitit: aut | |
| suus heres hereditate se abstinuit: praetor pronuntiare debet ex testamento Lucii Titii | |
| fideicommissam libertatem competere. idque senatus consulto demonstratum est, quo se- | 5 |
| natus consulto comprehensum est, ne dubium et obscurum esset, cuius libertus fieret, prae- | |
| torem pronuntiare debere, qui ex iusta causa et qui detractandae libertatis gratia absit. | |
| Idem libro nono responsorum. Fideicommissaria libertas praetextu compi- | 23.pr.1 |
| latae hereditatis aut rationis gestae non differtur. Fideicommissariam libertatem ab herede | 1.1 |
| non praestitam cogendus est heredis heres, qui restituit ex Trebelliano senatus consulto | |
| hereditatem, praestare, si eius personam eligat qui manumittendus est. Seruum peculii | 2.1 |
| castrensis, quem pater fideicommissi uerbis a legitimis filiis heredibus liberari uoluit, filium | |
| militem uel qui militauit, si patris heres extitit, manumittere cogendum respondi, quoniam | |
| proprium manumississe defunctus post donationem in filium collatam existimauit: portio- | |
| nem enim a fratre domino fratrem eundemque coheredem citra damnum uoluntatis redimere | 5 |
| non cogendum. nec ob eundem errorem cetera, quae pater in militia<m> profecturo filio do- | |
| nauit, fratri, qui mansit in potestate, conferenda, cum peculium castrense filius etiam inter | |
| legitimos heredes praecipuum retineat. Etiam fideicommissaria libertas a filio post certam | 3.1 |
| aetatem eius data, si ad eam puer non peruenit, ab herede filii praestituta die reddatur: | |
| quam sententiam iure singulari receptam ad cetera fideicommissa relicta porrigi non pla- | |
| cuit. Seruum a filio post quinque annos, si eo tempore mercedem diurnam filio praesti- | 4.1 |
| tisset, manumitti uoluit: biennio proximo uagatus non praestiterat: condicione defectus | |
| uidebatur. si tamen heres filius (aut tutores eius) ministerium serui per biennium el<e>gisset, | |
| eam rem, ex praeterito quod per heredem stetisset, impedimento residuae condicioni non | |
| esse constitit. | 5 |
| Ulpianus libro quinto fideicommissorum. Generaliter dicemus eos posse | 24.pr.1 |
| fideicommissariam libertatem adscribere, qui fideicommissum pecuniarium possunt relin- | |
| quere. Et principis seruo uel municipii et cuius alterius fideicommissa libertas adscripta | 1.1 |
| ualet. Hostium seruo si fideicommissaria libertas <f>uerit adscripta, potest tractari, an non | 2.1 |
| sit inefficax. et fortassis quis dixerit indignum esse ciuem Romanum fieri hostium seruum: | |
| sed si in casum relinquatur, in quem noster esse incipit, quid prohibet dicere libertatem | |
| ualere? Si homini libero fuerit libertas per fideicommissum adscripta et is in seruitutem | 3.1 |
| redactus proponatur, petere potest libertatem, si modo mortis tempore uel condicionis | |
| existentis inueniatur seruus. Seruo eius, qui nondum in rebus humanis est, libertas recte | 4.1 |
| per fideicommissum relinquitur. Si seruus in metallum fuerit damnatus, libertatem sperare | 5.1 |
| non poterit. quid ergo, si fideicommissaria libertas ei relicta sit et poena metalli indul- | |
| gentia principis sit liberatus? et est rescriptum ab imperatore nostro hunc in dominium | |
| prioris domini non restitui: cuius tamen sit, non adicitur. certe cum fisci efficiatur, spe- | |
| rare potest fideicommissariam libertatem. Ex damnata in metallum concepto et nato fidei- | 6.1 |
| commissaria libertas dari poterit: quid mirum, cum etiam uenumdari eum posse quasi ser- | |
| uum diuus Pius rescripsit? Si petitum a testatore fuerit, ne postea Stichus seruiret, placuit | 7.1 |
| fideicommissariam libertatem datam uideri: nam qui hoc petit, ne postea seruiat, uidetur | |
| petere, ut libertas ei praestetur. Sed et si ita scripsit: 'ne eum alienes' 'ne eum uendas', | 8.1 |
| idem erit dicendum si modo hoc animo fuerit adscriptum, quod uoluerit eum testator ad | |
| libertatem perduci. ceterum si alia mente id scripsit, ut puta quia consilium dabat heredi | |
| retinere talem seruum uel quia coercere uoluit seruum et cruciare, ne meliorem dominum | |
| experiatur, uel aliqua mente, non tribuendae libertatis animo, dicendum est cessare liber- | 5 |
| tatis praestationem: et ita Celsus libro uicensimo tertio digestorum scribit. non tantum | |
| enim uerba fideicommissi, sed et mens testatoris tribuere solet libertatem fideicommissa- | |
| riam. sed cum ex praesumptione libertas praestita esse uidetur, heredis est contrariam | |
| uoluntatem testatoris probare. Si quis tutorem ideo scripserit, quia liberum putauit, cer- | 9.1 |
| tissimum est neque libertatem peti posse neque tutelam libertatis praestationi patrocinar<i>: | |
| et ita et Marcellus libro quinto decimo digestorum et imperator noster cum patre rescripsit. | |
| Si quis seruo pignerato directam libertatem dederit, licet uidetur iure suptili inutiliter re- | 10.1 |
| l<i>quisse, attamen quasi et fideicommissaria libertate relicta seruus petere potest, ut ex | |
| fideicommisso liber fiat: fauor enim libertatis suadet, ut interpretemur et ad libertatis | |
| petitionem procedere testamenti uerba, quasi ex fideicommisso fuerat seruus liber esse | |
| iussus: nec enim ignotum est, quod multa contra iuris rigorem pro libertate sint consti- | 5 |
| tuta. Ex testamento, quod adgnatione postumae ruptum esse constitit, neque directas | 11.1 |
| libertates competere neque fideicommissarias deberi, quas non a legitimis quoque here- | |
| dibus pater familias reliquerit, satis constat. Si quis alienum uel suum seruum | 12.1 |
| rogatus sit manumittere et minus sit in eo quod accepit iudicio testatoris, plus sit in pretio | |
| serui, an cogatur uel alienum redimere uel suum manumittere, uidendum est. et Marcellus | |
| scripsit, cum ceperit legatum, cogendum omnimodo suum manumittere: et sane hoc iure | |
| utimur, ut multum intersit, suum quisque rogatus sit manumittere an alienum: si suum, | 5 |
| cogetur manumittere, etiamsi modicum accepit: quod si alienum, non alias erit cogendus, | |
| quam si tanti possit redimere, quantum ex iudicio testatoris consecutus sit. Proinde con- | 13.1 |
| sequenter Marcellus ait eum quoque, qui heres institutus est, si quidem aliquid ad eum | |
| deducto aere alieno peruenit, cogendum esse suum manumittere: si uero nihil peruenit, | |
| non esse cogendum. Plane si forte minus relictum est alicui, uerum creuit legatum ex | 14.1 |
| aliqua causa, aequissimum erit tanti eum cogi redimere, quantum ad eum peruenit, nec | |
| causari debere, quod minus illi relictum sit, cum creuerit eius legatum per testamenti oc- | |
| casionem: nam et si ex mora fructus usuraeue fideicommisso accessissent, dicendum est | |
| libertatem praestandam. Proinde et si serui pretium decreuit, dicendum est redimere co- | 15.1 |
| gendum. Quod si legatum sit imminutum, uidendum, an cogatur seruum manumittere qui | 16.1 |
| sperauit legatum uberius consecuturum. et putem, si legatum refundere sit paratus, non | |
| esse cogendum, idcirco, quia alia contemplatione adgnouit legatum, quod ex inopinato de- | |
| minutum est: parato igitur ei a legato recedere concedendum erit, nisi forte residuum | |
| legatum ad pretium sufficit. Quid ergo, si plur<e>s <seruos> rogatus sit manumittere et ad | 17.1 |
| quorundam pretium sufficiat id quod relictum est, ad omnium non sufficiat, an cogendus | |
| sit quosdam manumittere? et putem debere eum cogi uel eos, quorum pretium patitur, | |
| manumittere. quis ergo statuet, qui potius manumittitur? utrumne ipse legatarius eligat, | |
| quos manumittat, an heres <a quo legatum> est? et fortassis quis recte dixerit ordinem scrip- | 5 |
| turae sequendum: quod si ordo non pareat, aut sortiri eos oportebit, ne aliquam ambi- | |
| tionis uel gratiae suspicionem praetor subeat, aut meritis cuiusque allegatis arbitrari eos | |
| oportet. Simili modo dicendum est et si redimere iussus sit libertatemque praestare nec | 18.1 |
| pecunia quae legata est sufficiat ad redemptionem omnium, quibus libertas data est: nam | |
| et hic idem erit, quod supra probauimus. Si cui legatum sit relictum isque rogatus sit | 19.1 |
| seruum proprium manumittere eique quod legatum est praestare, an fideicommissaria libertas | |
| praestanda sit? quosdam mouet, quia, si fuerit coactus ad libertatem praestandam, ex | |
| necessitate ad fideicommissi quoque praestationem erit cogendus: et sunt qui putant non | |
| esse cogendum. nam et si mihi legatum fuisset relictum et id rogatus essem Titio resti- | 5 |
| tuere confestim et praeterea fideicommissam libertatem seruo meo praestare, sine dubio | |
| diceremus non esse me cogendum ad libertatis praestationem, quia nihil pretii nomine | |
| uideor accepisse. plane si <forte> post tempus fuerit rogatus restituere sibi legatum relictum, | |
| dici potest propter medii temporis fructum cogendum eum manumittere, si rogatus quis | 20.1 |
| alii fundum, cum morietur, alii centum praestare si tantum ex fructibus fundi perceperit, | |
| quantum est in fideicommisso, cogendum eum praestare. sic fit, ut sit in pendenti fidei- | |
| commissum pecuniarium et fideicommissae libertatis praestatio. Quotiens autem fideicom- | 21.1 |
| missaria libertas relinquitur efficaciter, in ea causa est, ut neque alienatione neque usu- | |
| capione extingui possit: ad quemcumque enim peruenerit is seruus, cui fideicommissa | |
| libertas relicta est, cogi eum manumittere: et ita est saepissime constitutum. cogetur | |
| igitur is, ad quem seruus peruenerit, fideicommissam libertatem praestare si hoc maluit | 5 |
| is qui rogatus est: latius enim acceptum est, ut et si sub condicione fuit ei libertas re- | |
| licta et pendente condicione alienatus sit, attamen cum sua causa alien<e>tur. quod si nolit | |
| ab eo manumitti, sed potius ab eo uelit ad libertatem perduci, qui erat rogatus eum ma- | |
| numittere, audiri eum oportere diuus Hadrianus et diuus Pius rescripserunt. quin immo et | |
| si iam manumissus est, uelit tamen potius eius libertus fieri, qui erat rogatus eum manu- | 10 |
| mittere, audiendum eum diuus Pius rescripsit. sed et si ex persona manumissoris uel ex | |
| quacumque causa manumissus ostendere potest ius suum laedi manumissione uel etiam | |
| laesum, succurri ei ex his constitutionibus oportet, ne contra uoluntatem defuncti durior | |
| eius condicio constituatur. plane si ea sit defuncti uoluntas, ut uel a qu<o>cumque manu- | |
| mitti uoluerit, dicendum est constitutiones supra scriptas cessare. | 15 |
| Paulus libro tertio fideicommissorum. Si heres qui uendidit seruum sine | 25.pr.1 |
| successore decesserit, emptor autem extet et uelit seruus defuncti libertus esse, non emptoris, | |
| non esse eum audiendum Ualens scripsit, ne emptor et pretium et libertum perdat. | |
| Ulpianus libro quinto fideicommissorum. Cum uero is qui rogatus <est non> | 26.pr.1 |
| alienum seruum manumittere mortalitatis necessitate uel bonorum publicatione ad alium | |
| seruum perduxit, magis opinor constitutionibus esse locum, ne deterior condicio fideicom- | |
| missae libertatis fiat. nam et cum quidam rogatus esset, cum moreretur, seruum manu- | |
| mitter<e> isque decessisset libertate seruo non data, perinde eum habendum constitutum est | 5 |
| atque si ad libertatem ab eo perductus esset: potest enim eo testamento dare libertatem | |
| utique direct<a>m. sic fit, ut, quotiens quis libertatem accepit fideicommissariam, si ab alio | |
| quam qui erat rogatus manumittatur, auxilium constitutionum habeat perindeque habeatur | |
| atque si ab eo manumissus fuisset, quoniam fideicommissis libertatibus fauor exhibetur | |
| nec intercidere solet destinata fideicommissa libertas: qui enim ea donatus est, in posses- | 10 |
| sionem libertatis interim esse uidetur. Apparet igitur subuentum fideicommissis libertatibus, | 1.1 |
| ut in re mora facta esse his uideatur et ex die quidem, quo libertas peti potuit, matri | |
| tradere<n>tur manumittendi causa, ex die uero, quo petita est, ingenui nascantur. plerumque | |
| enim per ignauiam uel per timiditatem eorum, quibus relinquitur libertas fideicommissa, | |
| uel ignorantiam iuris sui uel per auctoritatem et dignitatem eorum, a quibus relicta est, | 5 |
| uel serius petitur uel in totum non petitur fideicommissa libertas: quae res obesse libertati | |
| non debet. quod igitur defendimus, ita determinandum est, ut ingenui quidem exinde | |
| nascantur, ex quo mora libertati facta est, manumitti autem partum dici debeat, ex quo | |
| peti libertas potuit, quamuis non sit petita. certe minoribus uiginti quinque annis et in | |
| hoc tribuendum est auxilium, ut uideatur in re mora esse: nam qua ratione decretum et | 10 |
| a diuo Seuero constitutum est in re moram esse circa pecuniaria fideicommissa, quae | |
| minoribus relicta sunt, multo magis debet etiam in libertatibus hoc idem admitti. Cum | 2.1 |
| quidam Caecilius ancillam, quam pignori obligauerat, dimisso creditore per fideicommissum | |
| manumitti uoluisset et heredibus creditorem non liberantibus infantes, qui postea erant | |
| editi, uenissent a creditore, imperator noster cum patre rescripsit secundum ea, quae diuo | |
| Pio placuerint, ne pueri ingenuitate destinata fraudarentur, pretio emptori restituto perinde | 5 |
| eos ingenuos fore, ac si mater eorum suo tempore manumissa fuisset. Idem imperator | 3.1 |
| noster cum patre rescripsit, si post quinquennium mortis testatoris tabulae testamenti | |
| apertae essent uel codicilli et partus medio tempore editus sit, ne fortuita mora seruitutem | |
| partui irrogauerit, matri partum tradendum, ut ab ea ad libertatem perducatur. Apparet | 4.1 |
| igitur ex hoc rescripto, item eo quod a diuo Pio rescriptum diximus, noluisse eos moram | |
| libertati fortuitam nocere edit<o> ex ea, cui fideicommissa libertas data est. Non tamen si | 5.1 |
| a substituto impuberis fideicommissa libertas data sit ancillae eaque uiuo impubere partum | |
| ediderit, uel si post tempus uel sub condicione libertatem acceperit et ante diem uel con- | |
| dicionem partum ediderit, ad libertatem partus perducetur, quia horum alia condicio est: | |
| non enim moram fortuitam, sed ex uoluntate testantis passi sunt. Si pro non scripto | 6.1 |
| habitus sit seruus alicui legatus, cui seruo per fideicommissum libertas adscripta est, | |
| quaestionis est, num fideicommissa libertas debeat intercidere et an, si seruus petat fidei- | |
| commissam libertatem ab eo, penes quem remansisset pro non scripto habito legato quod | |
| erat relictum ei qui eum rogatus fuerat manumittere, uel si ipse seruus, ut supra dictum | 5 |
| est, fuit legatus, an libertas non debeat intercidere. et putem debere dici fideicommissam | |
| libertatem saluam esse, licet ad eum nihil peruenerit, qui eum rogatus erat manumittere: | |
| cogetur igitur libertatem praestare is ad quem peruenit legatum, quia libertas fideicom- | |
| missa nullum impedimentum pati debet. Subuentum libertatibus est senatus consulto, | 7.1 |
| quod factum est temporibus diui Traiani Rubrio Gallo et Caelio Hispone consulibus in | |
| haec uerba: 'si hi, a quibus libertatem praestari oportet, euocati a praetore adesse noluis- | |
| sent, si causa cognita praetor pronuntiasset libertatem his deberi, eodem iure statum | |
| seruari, ac si directo manumissi essent'. Hoc senatus consultum ad eos pertinet, quibus | 8.1 |
| ex causa fideicommissi libertas debeatur. proinde si libertas non deberetur, obreptum tamen | |
| praetori est de libertate pronuntiatumque, ex hoc senatus consulto libertas non competit. | |
| et ita imperator noster cum patre suo rescripsit. Euocari autem a praetore oportet eos, | 9.1 |
| qui fideicommissam libertatem debent: ceterum nisi fuerint euocati, cessat Rubrianum se- | |
| natus consultum. proinde denuntiationibus et edictis litterisque euocandi sunt. Hoc senatus | 10.1 |
| consultum ad omnes pertinet latitantes, quos fideicommissam libertatem praestare oportet. | |
| proinde siue heres rogatus siue quis alius, senatus consulto locus est: omnes enim omnino, | |
| qui deberent fideicommissam libertatem praestare, in ea causa sunt, ut ad senatus con- | |
| sultum pertineant. Quare si heres quidem latitet, legatarius autem uel fideicommissarius, | 11.1 |
| qui rogatus sit libertatem praestare, praesens sit, senatus consultum deficit et nihilo minus | |
| impedietur libertas: proponamus enim legatarium nondum dominium serui nactum esse. | |
| Paulus libro tertio fideicommissorum. Itaque hoc casu princeps adeundus | 27.pr.1 |
| est, ut et in hoc casu libertati prospiciatur. | |
| Ulpianus libro quinto fideicommissorum. Si eum seruum, cui erat fidei- | 28.pr.1 |
| commissa libertas relicta, distraxerit is qui erat rogatus et emptor quidem latitet, is autem | |
| qui rogatus erat praesens sit, an Rubriano senatus consulto locus sit? et ait Marcellus | |
| Rubrianum locum habere, quia abest quem manumittere oportet. Haec autem uerba | 1.1 |
| 'adesse noluissent' non utique exigunt ut latitet is qui libertatem praestare debebit: nam | |
| et si non latitet, contemnat autem uenire, senatus consultum locum habebit. Idem ob- | 2.1 |
| seruatur etiam, si plures heredes constituti fideicommissam libertatem praestare rogati non | |
| iusta ex causa <absentes moram libertati faciant. Quorum si quosdam iusta ex causa> abesse | 3.1 |
| pronuntiatum fuerit, eorum, qui ex iusta causa abessent, et eorum, qui praesentes fidei- | |
| commissae libertati moram non facient, perinde libertus erit atque si soli rogati ad iustam | |
| libertatem perduxissent. Si quis seruum non hereditarium rogatus manumittere latitet, | 4.1 |
| factum est senatus consultum Aemilio Iunco et Iulio Seuero consulibus in haec uerba: | |
| 'placere, si quis ex his, qui fideicommissam libertatem ex quacumque causa debere<n>t | |
| seruo, qui mortis tempore eius qui rogauit non fuerit, isque adesse negabitur, praetor | |
| cognoscat et, si in ea causa esse uidebitur, ut, si praesens esset, manumittere cogi de- | 5 |
| beret, id ita esse pronuntiet: cumque ita pronuntiasset, idem iuris erit, quod esset, si ita, | |
| ut ex fideicommisso manumitti debuisset, manumissus esset'. Ex iusta causa abesse eos | 5.1 |
| demum dicendum est, qui non habent iniustam causam absentiae, cum sufficiat, quod non | |
| in fraudem libertatis absint, quo magis uideantur ex iusta causa abesse: ceterum non est | |
| necesse, ut rei publicae causa absint. proinde si alibi domicilium quis habeat, alibi pe- | |
| tatur fideicommissari<a> libertas, dicendum est non esse necesse euocari eum, qui fideicom- | 5 |
| missam libertatem debere dicitur, quia etiam absente eo, si constiterit libertatem deberi, | |
| pronuntiari potest iusta de causa eum abesse, nec libertum perdit: namque eos, qui apud | |
| sedes suas et domicilium suum sunt, nemo dubitabit ex iusta causa abesse. | |
| Paulus libro tertio fideicommissorum. Si quis, posteaquam in ea causa | 29.pr.1 |
| esse coeperit, ut ex fideicommisso manumitti deberet, alienatus sit, is quidem, cuius in- | |
| terim seruus erit, manumittere cogetur: sed hic non distinguitur, iusta an non iusta causa | |
| absit: omnimodo enim libert<u>s ei seruatur. | |
| Ulpianus libro quinto fideicommissorum. Cum quasi absente quodam de- | 30.pr.1 |
| cretum fuisset interpositum ex iusta causa eum abesse, is autem mortuus iam esset, | |
| imperator noster rescripsit in heredis personam transferendum decretum eoque loco ius | |
| eius esse, quasi hunc ipsum ex eadem causa abesse pronuntiasset. Si infans sit inter eos, | 1.1 |
| qui manumittere debent, senatus censuit, cum unius aetas impedierit, ut liberi liberaeque | |
| sint hi, quibus libertates ex causa fideicommissi praestari oportet. Hoc idem erit dicendum | 2.1 |
| et si solus sit heres institutus qui fari non potest. Si uero pupillus tutorem habet isque | 3.1 |
| nolit ad libertatem praestandam auctor esse, adeo non debet impedimento esse neque | |
| pupillo, ut libertos non habeat, neque libertati, ut diui fratres rescripser<i>nt ex causa fidei- | |
| commissi libertatem praestari debere seruo, perinde atque si ab ipso pupillo tutore auctore | |
| manumissus esset. Quicumque igitur casus inciderit, quo is qui fari non potest fideicom- | 4.1 |
| missae libertati subiectus est, accommodabimus mentem senatus consulti, quae etiam ad | |
| heredem infantem rogati trahenda est. Adeundus est autem etiam ex hac causa praetor, | 5.1 |
| praesertim cum rescripto diui Pii effectum est, ut, si quidam ex rogatis praesentes sunt, | |
| alii latitent, alii ex causa absint, intercedente infantis persona non omnium libertus effi- | |
| ciatur, sed tantum infantis et eorum qui ex iusta causa absunt uel etiam praesentium. | |
| Si plures heredes sunt instituti et inter eos qui fari non potest, sed non ipse rogatus sit | 6.1 |
| seruum manumittere, non oportere intercidere libertatem ob hoc, quod coheredibus suis | |
| uendere eum infans non possit: et exstat quidem senatus consultum Uitrasianum, sed et | |
| diuus Pius Cassio Dextro rescripsit ita rem explicari, ut partes seruorum, quibus per fidei- | |
| commissum libertas data est, iusto pretio aestimentur atque ita seru<u>s ab his qui rogati | 5 |
| sunt manumittatur. hi autem, qui eos manumiserunt, pretii nomine perinde fratribus et | |
| coheredibus suis obligati erunt, atque si ob eam rem ex iudicati causa cum his agi possit. | |
| In furiosi persona diuus Pius rescripsit fideicommissam libertatem non impediri sub con- | 7.1 |
| dicione scripti heredis, quem compotem mentis non esse adfirmatur. igitur si constiterit | |
| ei recte datam per fideicommissum libertatem, decretum interponetur, quo id ipsum com- | |
| plectatur, ad exemplum infantis. | |
| Ergo et in muto et in surdo subuenietur. | 8.1 |
| Sed et si quis | 9.1 |
| sine herede uel alio successore decesserit qui fideicommissam libertatem praestare debebat, | |
| adito praetore libertatem praestandam esse censuit senatus. Sed et si suus heres se ab- | 10.1 |
| stinuerit, libertati fideicommissae per senatus consultum subuentum e<s>t, tametsi non est | |
| sine herede, qui suum heredem habet licet abstinentem se. Idem dicendum et si minor | 11.1 |
| uiginti quinque annis adierit hereditatem eius, qui libertatem fideicommissam debebat, et | |
| in integrum sit restitutus abstinendi causa. Quaerendum est autem, cuius libertus iste | 12.1 |
| fit: ex constitutione enim seruo libertas perinde competit, atque si ex testamento libertatem | |
| consecutus esset. erit igitur libertus orcinus, non eius qui fideicommissam libertatem de- | |
| bebat. Si alter sine successore decesserit, alter ex iusta causa absit, extat rescriptum | 13.1 |
| diuorum Marci et Ueri perinde dicentium eum ad libertatem peruenturum, ac si ab eo | |
| qui sine successore decessit et ab eo qui ex iusta causa abesset ad libertatem ut oportuit | |
| perductus esset. Eleganter quaeri potest, cum heres sine successore decedit, utrum ex- | 14.1 |
| spectari debet, donec certum sit heredem uel bonorum possessorem non extaturum, an | |
| uero etiam dum incertum est (forte deliberante herede scripto) possit ad libertatem per- | |
| uenire: et melius est exspectari oportere, quoad certum esse coeperit successorem non | |
| extaturum. Imperator noster Antoninus rescripsit eum cui fideicommissa libertas debetur, | 15.1 |
| sine libertate aliquid ex testamento heredis accipere posse. Diuus etiam Marcus rescripsit | 16.1 |
| fideicommissa<s> libertates neque aetate neque condicione neque mora non praestantium | |
| tardiusue reddentium corrumpi aut in deteriorem statum perduci. Quamquam ex irritis | 17.1 |
| codicillis libertates non debeantur, attamen si heres hos codicillos ratos habuit et ex his | |
| quaedam praestitit et seruos praestandae fideicommissae libertatis gratia in libertate morari | |
| uoluit, ad iustam libertatem eos peruenisse rescript<um> imperatoris nostri et diui patris eius | |
| declarat. | 5 |
| Paulus libro tertio fideicommissorum. Alieno seruo dari potest per fidei- | 31.pr.1 |
| commissum libertas, si tamen eius sit, cum quo testament<i> factio est. Cum intestato mori- | 1.1 |
| turus fidei filii commississet, ut seruum manumitteret, et postumus ei natus fuisset, diui | |
| fratres rescripserunt <libertatem>, quia diuidi non potest, ab utroque praestandam. Qui fidei- | 2.1 |
| commissariam libertatem debet, etiam eo tempore, quo alienare prohibitus erit, manumittere | |
| poterit. Si patronus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, quia eum prae- | 3.1 |
| terierit libertus, non cogetur uendere seruum proprium, quem rogatus erat a liberto suo | |
| manumittere. Si is cuius seruus est nolit eum uendere, ut manumitteretur, | 4.1 |
| nullae praetoris partes sunt: idem est et si pluris iusto uendere uelit. sin autem certo | |
| quidem pretio, quod non prima facie uidetur esse iniquum, dominus seruum uendere pa- | |
| ratus est, is uero, qui rogatus est manumittere, immodicum id esse nititur, praetoris partes | |
| erunt interponendae, ut iusto pretio uolenti domino dato libertas ab emptore praestetur. | 5 |
| quod si et dominus uendere paratus sit et seruus uelit manumitti, cogendus est heres | |
| <redi>mere et manumittere, nisi dominus uelit seruum manumittere, ut actio sibi pretii in | |
| heredem detur: idque faciendum est etiam, si heres latitet: et ita imperator Antoninus | |
| rescripsit. | |
| Maecianus libro quinto decimo fideicommissorum. Sed si alienare quidem | 32.pr.1 |
| sit paratus, non ante tamen id uelit facere, quam sibi in pretium satisfiat, non erit manu- | |
| mittere compellendus, ne et seruum manumittat et interdum nihil aut minus consequatur, | |
| si forte is, qui rogatus est manumittere, soluendo non sit. Inuito tamen seruo neque alii | 1.1 |
| neque domino eam rem persequi concedendum est, quia non tale sit hoc fideicommissum, | |
| ex quo domino quid adquiratur: alioquin ipsi datum uideretur. quod potest contingere, si | |
| testator pluris eum seruum, quam quanti est, redimi ac manumitti uoluit: nam tunc et | |
| domino erit fideicommissi persecutio, cuius interest praeter uerum pretium id, quod plus | 5 |
| ei iussus est dare, consequi, et serui, ut ad libertatem perueniat. Quod eueniet et si rem | 2.1 |
| alienam certa pecunia redimere atque alii praestare heres uel legatarius intellegerentur: | |
| namque tunc et domino rei et ei, cui eadem praestare deberet, persecutionem esse: utrius- | |
| que enim interesse et domini, ut praeter pretium accipiat, quo pluris eam testator redimi | |
| iussit, et eius cui relicta est, uti eam habeat. | 5 |
| Paulus libro tertio fideicommissorum. Si filius defuncti rogatus fuerit seruum | 33.pr.1 |
| sui patris manumittere, dicendum est posse eum etiam contra tabulas habere et operas | |
| imponere: hoc enim potuisset, etiamsi directam libertatem accepisset, quasi patroni filius. | |
| Erit Rubriano senatus consulto locus, etiamsi sub condicione libertas data sit, si modo per | 1.1 |
| ipsum seruum non fiet, quo minus condicioni pareat: nec refert in dando an in faciendo | |
| an in aliquo casu condicio consistat. immo etiam amittit libertum heres, si condicioni im- | |
| pedimentum fecerit, etsi filius defuncti sit, quamuis alio iure habiturus sit libertum. non- | |
| nullam enim et hic poenam patitur: nam et si in seruitutem petierit aut capitis accusa- | 5 |
| uerit, perdit bonorum possessionem contra tabulas. Si is cui seruus legatus est rogatus | 2.1 |
| fuerat, ut eum manumitteret, et nolit eum accipere, compellendus est aut actiones suas | |
| ei praestare <cui> seruus uelit, ne intercidat libertas. | |
| Pomponius libro tertio fideicommissorum. Inuitus is, cui fideicommisso liber- | 34.pr.1 |
| tas relicta est, non est tradendus alii, ut ab eo manumittatur et fiat alterius libertus, quam | |
| qui rogatus est manumittere. Campanus ait, si minor annis uiginti rogauerit heredem, | 1.1 |
| ut proprium seruum manumittat, praestandam ei libertatem, quia hic lex Aelia Sentia | |
| locum non habet. Seruus legatus erat Calpurnio Flacco isque rogatus erat eum | 2.1 |
| manumittere et, si non manumississet, idem seruus Titio legatus erat et is aeque rogatus | |
| erat, ut eum manumitteret: si non manumississet, liber esse iussus erat. Sabinus dicit in- | |
| utiliter legatum fore et ex testamento eum continuo liberum futurum. | |
| Maecianus libro quinto decimo fideicommissorum. Gaii Cassii non est re- | 35.pr.1 |
| cepta sententia existimantis et heredi et legatario remittendam interdum proprii serui manu- | |
| mittendi necessitatem, si uel usus tam necessarius esset, ut eo carere non expediret, ueluti | |
| dispensatoris paedagogiue liberorum, uel tantum delictum est, ut ultio remittenda non esset: | |
| uisum est enim ipsos in sua potestate habuisse: nam potuissent discedere a causa testa- | 5 |
| menti: qua non omissa debere uoluntati defuncti obsequi. | |
| Idem libro sexto decimo fideicommissorum. Neque infantes neque furiosi | 36.pr.1 |
| neque ab hostibus capti neque hi, quos religio aut honestior causa uel calamitas aliqua | |
| uel maior res familiaris aut capitis famaeue periculum aut similis causa moretur, Rubriano | |
| senatus consulto continentur: ac ne pupilli quidem, qui tutores non habent, aut eos ha- | |
| beant, quos earum quae causa detinet. sed nec, si hi data opera sui potestatem non faciunt, | 5 |
| puto pupillis libertos eripi, quia et iniquum est facto tutor<i>s, qui forsitan soluendo non | |
| sit, pupillum damno adfici, et senatus consulto non continetur ali<u>s quis quam qui ex | |
| causa fideicommissi debet praestare libertatem. quid ergo est? Dasumiano senatus con- | |
| sulto subuenitur his, quo cautum est de his, qui iusta ex causa abessent. ut nec libertas | |
| impediatur nec libertus eripiatur his, qui fraude careant. Si per procuratorem quis defen- | 1.1 |
| datur, semper iusta ex causa abesse dicitur nec libertus ei eripitur. Nihil facit ad inter- | 2.1 |
| pell<a>ndam iurisdictionem eius, qui de fideicommissa libertate cognoscit, priuilegium cuiusque | |
| uel ciuitatis uel corporis uel officii, in quo quisque est, uel condicio personarum. | |
| Ulpianus libro sexto fideicommissorum. Si pure data sit fideicommissa li- | 37.pr.1 |
| bertas et is seruus rationes administrasse dicatur, diuus Marcus rescripsit moram libertati | |
| non esse faciendam, ex continenti tamen arbitrum dandum esse, qui computationem | |
| ineat. uerba rescripti ita se habent: 'Aequius uidetur Trophimo ex causa fideicommissi | |
| praestari libertatem, quam sine condicione reddendarum rationum datam esse constat, | 5 |
| neque humanum fuerit ob rei pecuniariae quaestionem libertati moram fieri. qua tamen | |
| repraesentata confestim arbiter a praetore erit dandus, apud quem rationem, quam ad- | |
| ministrasse eum apparuit, ex fide reddat'. tantum igitur rationes reddere cogetur. sed an | |
| et reliqua restituere debeat, nihil adicitur, nec puto cogendum: nam de eo, quod in ser- | |
| uitute gessit, post libertatem conueniri non potest. corpora plane rationum et si quas res | 10 |
| uel pecunias ex his detinet cogendus est per praetorem restituere: item de singulis instruere. | |
| Paulus libro tertio decretorum. In testamento, quod perfectum non erat, | 38.pr.1 |
| alumnae suae libertatem et fideicommissa dedit. cum omnia ut ab intestato egissent, quae- | |
| siit imperator, an ut ex causa fideicommissi manumissa fuisset: et interlocutus est, etiamsi | |
| nihil ab intestato pater petisset, pios tamen filios debuisse manumittere eam, quam pater | |
| dilexisset. pronuntiauit igitur recte eam manumissam et ideo fideicommissa etiam ei | 5 |
| praestanda. | |
| Idem libro tertio decimo responsorum. Paulus respondit, etsi alienus in- | 39.pr.1 |
| ueniatur seruus, quem ut suum testator ab uno ex heredibus uoluerit manumitti, tamen | |
| cogendum eum, qui rogatus est, redimere eum et manumittere, quoniam non putauit si- | |
| milem esse causam libertatis et fideicommissi pecuniarii. Paulus respondit his uerbis | 1.1 |
| 'πίϲτευϲον δέ μοι, Ζώϊλε, ὅτι τὰϲ χάριτάϲ ϲοι ἀποδώϲει ὁ υἱόϲ μου μαρτιάλιοϲ καί ϲοι καὶ τοῖϲ | |
| ϲοῖϲ παιϲίν' plenam uoluntatem defuncti contineri circa benefaciendum coniunctis personis | |
| Zoilum: qui si serui sint, nihil est gratum his praestari posse quam libertatem ideoque | |
| praesidem debere sequi uoluntatem defuncti. | 5 |
| Idem libro quinto decimo responsorum. Lucius Titius Septiciae filiae suae | 40.pr.1 |
| naturali Concordiam ancillam suam donauit: idem postea testamento filiae suae cum aliis | |
| quibusdam ancillam supra scriptam legauit, ut manumitteretur: quaero, an Septicia filia | |
| naturalis ancillam supra scriptam manumittere cogi possit. Paulus respondit, si uiuo | |
| patre naturali donatio ancillae fuit neque patris naturalis iudicium in ceteris legatis filia | 5 |
| adgnouit, non posse eam compelli ancillam propriam ex causa fideicommissi manumittere. | |
| Lucius Titius Stichum seruum Maeuio legauit et petit, ut neque ab eo neque ab herede | 1.1 |
| eius umquam manumitteretur. Paulus respondit testatorem potuisse postea hunc seruum | |
| ad libertatem perducere, quia non sibi legem dixisset, sed legatario. | |
| Scaeuola libro quarto responsorum. 'Thais ancilla mea cum heredi meo | 41.pr.1 |
| seruierit annos decem, uolo sit mea liberta.' quaeritur, cum libertam suam esse uoluerit | |
| nec id heres facere potuerit nec directa pure data sit libertas, an etiam post decem annos | |
| in seruitutem remaneret. respondit nihil proponi, cur non Thaidi libertas debeatur. Lucius | 1.1 |
| Titius ita cauit: 'Maeui fili carissime, te rogo, ut, si Stichus et Damas et Pamphilus te | |
| promeruerint, aere alieno liberato ne alterius quam tuam seruitutem experiantur': quaero, | |
| an, si per heredem steterit, quo minus aes alienum exsolueretur, ex causa fideicommissi | |
| libertatem consequi possint. respondit non quidem imputandum heredi, si pro commodi- | 5 |
| tatibus rei suae administrandae aes alienum tardius exsoluerit: uerum si manifeste stu- | |
| dium non soluentis ei rei paratum, ut libertatibus mora fieret, probaretur, repraesentandas | |
| libertates. Tutoris, quem et ipsum testamento liberis dederat, fidei commisit de manu- | 2.1 |
| mittendis seruis ipsius tutoris, sed is a tutela excusatus fuerat: quaero, an eisdem seruis | |
| libertatem praestare deberent tutores, qui in locum excusati dati tutelam administrarent. | |
| respondit secundum ea quae proponerentur libertates et ab heredibus scriptis uideri datas. | |
| 'Seio auri libras tres et Stichum notarium, quem peto manumittas.' Seius eodem testa- | 3.1 |
| mento tutor datus a tutela se excusauit: quaeritur, an nihilo minus fideicommissa libertas | |
| debeatur. respondit nihil proponi, cur non debeatur. Sorore sua herede instituta de seruis | 4.1 |
| ita cauit: 'βούλομαι καὶ παρακαλῶ, γλυκυτάτη μου ἀδελφή, ἐν παρακαταθήκῃ ϲε ἔχειν Ϲτίχον καὶ | |
| Δάμαν τοὺϲ πραγματευτάϲ μου, οὓϲ ἐγὼ οὐκ ἠλευθέρωϲα, ἄχριϲ ἂν τὰϲ ψήφουϲ ἀποκαταϲτή- | |
| ϲωϲιν· ἐὰν δὲ καὶ ϲοὶ ἀρέϲωϲιν, ἐμήνυϲά ϲοι τὴν γνώμην μου'. quaero, si paratis actoribus | |
| rationes reddere heres libertatem non praestet, dicendo eos non placere sibi, an audienda | 5 |
| esse<t>. respondit non spectandum, quod heredibus displiceret, sed id quod uiro bono posset | |
| placere, ut libertatem consequantur. Lucia Titia heredum fidei commisit, uti Pamphilam | 5.1 |
| ancillam Seiae cum filiis eius redimerent et manumitterent, et iuridicus, quanti singuli | |
| essent redimendi, aestimauit: medio tempore Pamphila, antequam pecuni<a> solueretur, pe- | |
| perit: quaero, id quod natum est ex Pamphila utrum ad heredes Seiae an ad heredem | |
| Titiae pertineat. respondit id, quod natum est ex Pamphila, eius quidem esse, cuius ea | 5 |
| fuerat tunc cum pareret: uerum heredem, si moram fideicommissae libertati fecit, com- | |
| pellendum partum quoque ad libertatem perducere. Lucius Titius ita testamento cauit: | 6.1 |
| 'medicos tibi commendo illum et illum: in tuo iudicio erit, ut habeas bonos libertos et | |
| medicos. quod si ego libertatem eis dedissem, ueritus sum, quod sorori meae carissimae | |
| fecerunt medici serui eius manumissi ab ea, qui salario expleto rel<i>querunt eam': quaero, | |
| an fideicommissa libertas supra scriptis competere potest. respondit secundum ea quae | 5 |
| proponerentur non necessitatem heredibus impositam, sed arbitrium permissum. Titius | 7.1 |
| Sticho seruo suo libertatem dedit, si rationes sic dederit: quaero, an ratio per eum gesta | |
| ita putari debeat, ut damna, quae casu cont<i>gerunt, ad onus reliquorum non pertineant. | |
| respondi<t> in negotio, quod uoluntate domini administrasse proponatur, ea damna, quae | |
| casu ita acciderint, ut seruo nihil possit imputari, non pertinere ad reliquorum onus. Item | 8.1 |
| quaero, cum omne peculium reddere iussus sit, an ita peculium computari debeat, ut id | |
| solum peculii esse uideatur, quod quaque ex causa domino debeat superesse. respondit | |
| in ea specie, de qua quaereretur, non debere deduci ex peculio, quod domino debeatur. | |
| Item quaero, an, si ex reliquis in peculio aliquid conuerterit, deduci hoc ex peculio red- | 9.1 |
| dendo debeat. respondit, si id, quod ex causa quae proponeretur in peculium uersum est, | |
| reliquorum nomine desolutum est, fieri satis condicioni, si id, quod reliquum est peculii, | |
| soluatur. Libertatem ita testamento dedit: 'Cupitum seruum meum, cum Marcianus filius | 10.1 |
| meus sedecim annos impleuerit, rationibus redditis liberum esse uolo': post mortem testa- | |
| toris tutores Cupito exactionem commiserunt isque nummos redactos expensauit eisdem | |
| tutoribus: deinde filius impubes decessit, cui mater heres extitit et tutorem tutelae iudicio | |
| filii condemnatum habuit: Cupitus ad libertatem proclamat eo tempore, quo, si uiueret | 5 |
| Marcianus, annos sedecim aetatis habiturus esset, offerens rationes unius anni in diem | |
| mortis testatoris, quod ceterae subscriptae fuerunt. quaesitum est, an eas quoque rationes, | |
| quas tutores periculo suo egerunt, Cupitus reddere compelli debeat. respondit eum de | |
| quo quaeritur condicioni rationis reddendae ita uideri paruisse, si omne ex eo, quod | |
| gessit, recte desiderari potest, reddiderit: nam alteram condicionem humaniore interpreta- | 10 |
| tione ita accipi posse, ut defuncto pupillo tempus, quo, si uiueret, sedecim annos impleret, | |
| exspectare satis fuerit. 'Stichus et Damas serui mei, si rationes reddideritis, liberi estote': | 11.1 |
| quaesitum est, an non solum rationes, uerum si qua alia consilio et fraude eorum amota | |
| sunt, praestari ab his debeant, ut ad libertatem perueniant. respondit rationum redden- | |
| darum condicioni contineri omne, quod quoquo genere serui actum fidemque respiceret. | |
| Intra certa tempora condicioni reddendarum rationum non paruerunt, postea parati erant: | 12.1 |
| quaesitum est, an perueniant ad libertatem. respondit, si per ipsos stetisset, quo minus | |
| intra tempora praescripta condicioni parerent, non idcirco liberos fore, quod postea rationes | |
| uelint reddere. 'Ab heredibus meis peto fideique eorum committo, cum filius meus sedecim | 13.1 |
| annos impleuerit, Stichum rationibus redditis manumittant': quaero, an eundem seruum | |
| testator in diem usque pubertatis filii sui actum agere uoluerit. respondit manifestum | |
| esse testatorem huius quoque actus rationem a Sticho reddi uoluisse. 'Stichus seruus meus | 14.1 |
| iubeo ut det praestet filiae et uxori meae heredibus meis sine ulla controuersia tot aureos: | |
| et ut ipsum manumittant, fidei eorum committo': quaesitum est, cum uxor ab hereditate | |
| abstinuerit, utrum duobus an filiae praestare debeat. respondit filiae, quae heres ex asse | |
| extitisse proponeretur, pro solido dandum. Herede filio suo ex asse instituto libertatem | 15.1 |
| dedit in haec uerba: 'December dispensator meus, Seuerus uilicus et Uictorina uilica Seueri | |
| contubernalis in annos octo liberi sunto: quos in ministerio filii mei esse uolo: te autem, | |
| Seuere fili carissime, peto, uti Decembrem et Seuerum commendatos habeas, quibus prae- | |
| sentem libertatem non dedi, ut idonea ministeria haberes, quos spero te et libertos ido- | 5 |
| neos habiturum'. quaero, cum eo tempore, quo Titius testamentum faciebat, filius natus | |
| annorum fuerat nouem et Titius post biennium et sex menses decesserit, anni octo, in | |
| quos libertas erat dilata, ex testamenti facti tempore an uero ex mortis numerari debeant. | |
| respondit posse uideri testatorem eos annos octo dilatae libertatis comprehendisse, qui | |
| computandi sunt a die testamenti facti, nisi aliud uoluiss<e> testatorem probaretur. 'Spen- | 16.1 |
| dophorus, cum filia mea in familia nupserit, si rationes idonee filiae meae administratas | |
| reddiderit, liber esto': filia cum adhuc pubes esset, uiuo patre decessit et ex substitu- | |
| tione Seius heres extitit: quaero, cum Spendophorus rationes pupillae non administrauerit | |
| et uiuo patre familias desierit ipsius rationes administrare et, si uiueret, Titia annos ha- | 5 |
| beret amplius duodecim, an ex testamento liber sit. respondit, si nullas rationes admini- | |
| strasset, quas reddere heredi deberet, secundum ea quae proponerentur liberum esse. | |
| 'Stichum rationibus redditis manumitti uolo.' Stichus arcarius probante domino nomina | 17.1 |
| fecit et rationes a domino <sub>scriptas exhibet nec postea nomen ullum fecit: quaero, an, | |
| si qui minus soluendo fuerint debitores, quibus alii exactores erant a<p>plicati, nondum | |
| uideatur condicioni satisfactum. respondit secundum ea quae proponerentur non pertinere | |
| ad onus reddendarum rationum, quod soluendo non essent debitores. | 5 |
| Maecianus libro septimo fideicommissorum. Antoninus Augustus Pius noster, | 42.pr.1 |
| quo militum suorum per omnia rata esset uoluntas suprema, cum et institutus et substi- | |
| tutus in continenti, priusquam adirent hereditatem, decessissent, eos, quibus ab his et | |
| libertas et hereditas a milite per fideicommissum data esset, perinde liberos et heredes | |
| esse iussit, ac si utrumque directo accepissent. eorum autem, qui a pagano libertatem et | 5 |
| hereditatem per fideicommissum acceperant, cum aeque in continenti et institutus et sub- | |
| stitutus decessisse<n>t, satis habuit libertatem confirmare. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Fideicommissa libertas non debetur ei, | 43.pr.1 |
| quem postea uinxit dominus. | |
| Pomponius libro septimo ad Sabinum. De libertate fideicommissaria prae- | 44.pr.1 |
| standa seruus cum domino recte contendit. | |
| Ulpianus libro quinto disputationum. Si debitor rogatus sit a creditore | 45.pr.1 |
| ancillam suam pigneratam manumittere, dicendum est fideicommissariam libertatem utiliter | |
| relictam a debitore. quid enim interest, certa quantitas ab eo relinquatur an fideicommis- | |
| saria libertas? et siue plus sit in pretio minus, cogitur libertatem praestare, si modo | |
| semel adgnouit uoluntatem creditoris. adgnouisse autem sic accipimus, si forte, <c>um con- | 5 |
| ueniretur ab herede, usus est exceptione uel alias uoluntatem suam ostendit: nam si | |
| conueniatur debitor ab herede creditoris, doli exceptione uti potest in id, quod intererit | |
| debitoris ancillam suam habere. In fideicommissaria libertate, quamuis quis modicum le- | 1.1 |
| gatum fuerit consecutus, necesse habet seruum suum manumittere: pecuniarium enim | |
| fideicommissum si diuisum fuerit, satis iniuriam facit libertati quam fideicommissario: | |
| satius est igitur eum, qui adgnouit legatum, onerari quam libertatem intercidere. Quo- | 2.1 |
| tiens seruo uel ancillae fideicommissaria libertas relinquitur, in ea condicione est, ut, quod | |
| manumittatur, seruilis condicionis sit: et quidem si nullam moram praestandae libertati | |
| qui praestare debet fecit, nihil de statu eorum mutatur: ideoque eos interim legari posse, | |
| sed cum sua causa, constat. | 5 |
| Idem libro sexto disputationum. Fideicommissa libertas ita potest dari: | 46.pr.1 |
| 'heres, si uolueris, fidei tuae committo, ut Stichum manumittas', quamuis nihil aliud in | |
| testamento potest ualere ex nutu heredis. Plane et ita 'si Stichus uoluerit' potest ei | 1.1 |
| libertas adscribi. Sed et si ita adscriptum sit 'si Seius uoluerit, Stichum liberum esse uolo', | 2.1 |
| mihi uidetur posse dici ualere libertatem, quia condicio potius est, quemadmodum si mihi | |
| legatum esset, si Titius Capitolium ascenderit. Quod si ita scriptum sit 'si heres uoluerit', | 3.1 |
| non ualebit, sed ita demum, si totum in uoluntate fecit heredis, si ei libuerit. ceterum si | |
| arbitrium illi quasi uiro bono dedit, non dubitabimus, qui libertas debeatur: nam et eam | |
| libertatem deberi placuit 'si tibi uidebitur, peto manumittas': ita enim hoc accipiendum | |
| 'si tibi quasi uiro bono uidebitur'. nam et ita relictum 'si uoluntatem meam probaueris' | 5 |
| puto deberi: quemadmodum 'si meruerit' quasi uirum bonum uel 'si te non offenderit' | |
| quasi uirum bonum uel 'si comprobaueris' uel 'si non reprobaueris' uel 'si dignum putaueris'. | |
| nam et cum quidam Graecis uerbis ita fideicommissum dedisset: τῷ δεῖνι, ἐὰν δοκιμάϲῃϲ, | |
| ἐλευθερίαν δοθῆναι βούλομαι, a diuo Seuero rescriptum est fideicommissum peti posse. | |
| Quamquam autem in heredis arbitrium conferri, an debeatur, non possit, quando tamen | 4.1 |
| debeatur, conferri potest. Quidam, cum tres seruos legasset, fidei heredis sui commisit, | 5.1 |
| ut ex his duos quos uellet manumitteret: fideicommissa libertas ualebit et quos ex his | |
| uellet, heres manumittet: quare si eos uindicaret legatarius, quos heres uult manumittere, | |
| exceptione doli repelletur. | |
| Iulianus libro quadragensimo secundo digestorum. Si pater duos filios heredes insti- | 47.pr.1 |
| tuerit et adgnatione postumi ruptum testamentum fuerit, quamuis hereditas pro duabus | |
| partibus ad eos pertineat, tamen fideicommissae libertates praestari non debent, sicuti ne | |
| legata quidem aut fideicommissa praestare coguntur. Si, cum alienum seruum | 1.1 |
| heres rogatus sit manumittere, item communem uel eum, in quo usus fructus alienus est, | |
| latitet, non inique senatus consulto libertatibus succurretur. Si Sticho libertas per fidei- | 2.1 |
| commissum data fuerit sub condicione, si rationes reddidisset, et is absente herede paratus | |
| sit reliqua soluere, praetoris officio continetur, ut uirum bonum eligat, cuius arbitrio ra- | |
| tiones computentur, et pecuniam, quae ex computatione colligitur, deponat, atque ita pro- | |
| nuntiet libertatem ex causa fideicommissi deberi. haec autem fieri conueniet, si heres ex | 5 |
| iusta causa aberit: nam si latitabit, satis erit liquere praetori per seruum non stare, quo | |
| minus condicioni pareat atque ita pronuntiare de libertate oportebit, Cum sub condicione | 3.1 |
| legato seruo libertas datur non aliter fideicommissario tradi debet, quam ut caueatur | |
| existente condicione traditu iri eum. Quaedam cum in extrema esset ualetudine, praesen- | 4.1 |
| tibus honestis uiris compluribus et matre sua, ad quam legitim<a> hereditas eius pertinebat, | |
| ita locuta est 'ancillas meas Maeuiam et Seiam liberas esse uolo' et intestata decess<i>t: | |
| quaero, si mater ex senatus consulto legitimam hereditatem eius non uindicasset et here- | |
| ditas ad proximum cognatum pertinuisset, an fideicommissa libertas deberetur. respondi | 5 |
| deberi: nam eam, quae in extremis dixisset 'ancillas meas illam et illam liberas esse uolo', | |
| uideri ab omnibus, qui legitimi heredes aut bonorum possessores futuri essent, petisse, ut | |
| hoc fieri possit. | |
| Idem libro sexagensimo secundo digestorum. Cum in testamento scriptum | 48.pr.1 |
| est: 'Stichum Titio lego' uel 'heres meus dato ita, ut eum Titius manumittat', dixi petenti | |
| legatario Stichum exceptionem doli mali obstaturam, nisi cauerit se libertatem secundum | |
| uoluntatem defuncti praestaturum. | |
| Africanus libro nono quaestionum. Si is, cui seruus legatus est, rogatus | 49.pr.1 |
| manumittere, latitet, orcinum fieri libertum respondit: idem fore et si non legatarii, sed | |
| heredis fidei commissum esset, sed et si non omnium, sed quorundam heredum fidei com- | |
| missum sit, aeque dicendum orcinum fieri: in eos autem qui latitaueri<n>t coheredibus, a | |
| quibus redimendae partes essent, utilem actionem eo nomine dari debere uel etiam familiae | 5 |
| erciscundae iudicio recte eos acturos. | |
| Marcianus libro septim<o> institution<u>m. Si seruus legatus et per fideicom- | 50.pr.1 |
| missum manumissus sit, Ceruidius Scaeuola consultus putabat nouissimam scripturam ua- | |
| lere, siue libertas sit siue legatum, quia, cum libertatem datam postea placeat adimi, et | |
| per legatum constat posse adimi: sed si in obscuro sit, qua mente post libertatem legauit | |
| eundem seruum, in obscuro libertatem praeualere. quae sententia mihi quoque uerior | 5 |
| esse uidetur. | |
| Idem libro nono institutionum. Non tantum ipse, qui rogatus est manumit- | 51.pr.1 |
| tere, ad libertatem perducere potest, sed et successores eius, siue emptione siue quo alio | |
| modo successerint. sed et si nemo successor extiterit, ad fiscum ita transit, ut libertas | |
| ab eo praestetur. Is autem qui rogatus est manumittere etiam eo tempore quo alienare | 1.1 |
| prohibetur potest manumittere. Si alienum seruum quis rogatus fuerit manumittere, cum | 2.1 |
| ei pecunia certa legata esset, ut emat eum et manumittat, et dominus nolit eum uendere, | |
| legatum retinet ex uoluntate defuncti. Cui per fideicommissum libertas debetur, liberi | 3.1 |
| quodammodo loco est, et statuliberi locum optinet uel eo magis, quod nec in alium trans- | |
| ferendus est, ut aut libertas eius impediatur aut iura patronorum grauiora experiatur. | |
| Senatus consulto Dasumiano cautum est, ut, si ex iusta causa absit qui fideicommissam | 4.1 |
| libertatem debet et hoc pronuntiatum fuerit, perinde libertas competat, atque si, ut oportet, | |
| ex causa fideicommissi manumissus esset. Abesse autem is intellegitur, qui a tribunali | 5.1 |
| abest. Et quia <de> heredibus tantum cautum erat, adiectum est eodem senatus consulto, | 6.1 |
| ut quicumque fideicommissam libertatem ex quacumque causa pronuntiatum fuerit eum | |
| eosue abesse, perinde habeatur, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus | |
| esset. Sed Articuleiano senatus consulto cauetur, ut in prouinciis praesides prouinciae | 7.1 |
| cognoscant, licet heres non sit eius prouinciae. Sed si non hereditarium seruum quis ro- | 8.1 |
| gatus fuerit manumittere, sed proprium, ex senatus consulto Iunciano post pronuntiationem | |
| peruenit ad libertatem. Siue iusta ex causa abest siue latitet siue praesens non uult ma- | 9.1 |
| numittere, pro absente eum haberi diuus Pius rescripsit. Emptor quoque ut manumittat, | 10.1 |
| eodem senatus consulto expressum est. Et praesens coheres perinde manumittat, atque | 11.1 |
| si traditum a coherede accepisset. quod et in impuberis persona coheredis, qui non erat | |
| rogatus manumittere, eundem principem rescripsisse relatum est. Sed si matrimonii causa | 12.1 |
| quis manumittere rogatus est, non est cogendus eam uxorem ducere, sed sufficit fidei- | |
| commissa libertas. | |
| Ulpianus libro primo responsorum. Posteaquam a creditore alienati sunt | 52.pr.1 |
| serui, quibus fideicommissa libertas adscripta est, non nisi ex iusta causa aduersus heredem | |
| subueniri eis posse. | |
| Marcianus libro quarto regularum. Si quis rogatus ancillam manumittere | 53.pr.1 |
| moram fecerit, si interea enixa fuerit, constitutum est huiusmodi partum liberum nasci et | |
| quidem ingenuum. sed sunt constitutiones, quibus cauetur statim ex quo libertas deberi | |
| coeperit ingenuum nasci: et hoc magis est sine dubio sequendum, quatenus libertas non | |
| priuata, sed publica res est, ut ultro is qui eam debet offerre debeat. sed si nondum | 5 |
| debita libertate fideicommissa ancilla peperit, studio tamen heredis fuerit effectum, ut non- | |
| dum libertas deberetur, uelut<i> quod tardius adit hereditatem, ut qui nati sint ex ancilla | |
| serui eius fiant, placet manumittendos, sed tradi matri oportere, ut ab ea manumitterentur | |
| et liberti potius matris fiant: nam quos indignus est heres seruos habere, ne quidem | |
| libertos habebit. | 10 |
| Maecianus libro sexto decimo fideicommissorum. Si mater, postquam filium | 54.pr.1 |
| accepisset, uel qui in eius locum successit praestare noluit libertatem, compellendi sunt: | |
| amplius si mater aut nollet sibi filium tradi aut in rerum natura esse desisset, non ab re | |
| est dicere, nihilo minus ita natis ab herede libertatem praestari. | |
| Marcianus libro quarto regularum. Sed et si non data opera tardius | 55.pr.1 |
| adierit, sed dum de adeunda hereditate deliberat, idem dictum est. et si postea cognouit | |
| se heredem institutum, quam ancilla peperit, placet hoc quoque casu subueniendum esse: | |
| hoc tamen casu ipse manumittere debebit, non matri tradere. Sed si directo libertas data | 1.1 |
| fuerit ancillae et horum aliquid euenerit, quemadmodum natis subuenietur? nam ibi qui- | |
| dem petitur fideicommissa libertas et praetor paruulis subuenit: cum uero directo libertas | |
| datur, non petitur. sed etiam hoc casu puto nato subueniendum esse, ut aditus praetor | |
| in rem matri decernat actionem exemplo fideicommissariae libertatis. sic denique et Mar- | 5 |
| cellus libro sexto decimo digestorum scripsit et ante aditam hereditatem usucaptis, qui | |
| testamento manumissi sunt, subueniendum esse, ut eis libertas conseruetur utique per prae- | |
| torem, quamuis his et imputari possit, quare usucapti sunt: in paruulis autem nulla de- | |
| prehenditur culpa. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Lucius Titius testamento ita cauit: | 56.pr.1 |
| 'si quos codicillos reliquero, ualere uolo. si quis mihi ex Paula, quae uxor mea fuit, | |
| intra decem menses natus nataue erit, ex semisse heredes sunto. Gaius Seius ex semisse | |
| heres esto. Stichum et Pamphilum seruos meos et Erotem et Diphilum peto et fidei he- | |
| redum committo, ut, cum ad pubertatem liberi mei peruenerint, manumitta<n>t'. deinde | 5 |
| nouissima parte ita cauit: 'quod si mihi liberi nati non erunt aut intra pubertatem deces- | |
| serint, tunc hered<es> ex paribus partibus sunto Mucius et Maenius. legata, quae priore | |
| testamento, quo filios et Seium, reliqui, praestari uolo, hoc est et a sequentibus here- | |
| dibus'. deinde codicillis ita cauit: 'Lucius Titius heredibus primis et substitutis salutem. | |
| peto, ut ea quae testamento caui legaui et ea quae codicillis cauero legauero, praestetis'. | 10 |
| quaero, cum liberi Lucio Titio nati non sint, an Sticho et Pamphilo et Eroti et Diphilo | |
| seruis confestim fideicommissa libertas praestari debeat. Marcellus respondit condicionem, | |
| quae libertati eorum, de quibus quaere<re>tur, si filii heredes exstitissent, adposita esset, | |
| repetitam non uideri ideoque confestim libertatem praestandam esse et a primis et a sub- | |
| stitutis heredibus: nam ut supra scriptum est, petit, ut quae testamento cauisset praesta- | 15 |
| rentur, cauit autem de libertate eorum seruorum. atquin sub condicione cauit et, si alte- | |
| rius generis condicio esset, exspectanda esset: sed non est uerisimile, ut hoc in ista con- | |
| dicione cogitauerit, cum fidei substitutorum committeret, <qui> admitti ad hereditatem non | |
| possent, si impleretur condicio. |