| DE STATULIBERIS | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Statuliber est, qui statutam et destinatam | 40.7.1.pr.1 |
| in tempus uel condicionem libertatem hab<e>t. Fiunt autem statuliberi uel condicione ex- | 1.1 |
| pressa uel ui ipsa. condicione expressa quid est, manifestum est. ui ipsa, cum creditoris | |
| fraudandi causa manumittuntur: nam dum incertum est, an creditor iure suo utatur, in- | |
| terim statuliberi sunt, quoniam fraus cum effect<u> in lege Aelia Sentia accipitur. | |
| Ulpianus libro quarto ad Sabinum. Qui statuliberi causam adprehendit, in | 2.pr.1 |
| ea condicione est, ut, siue tradatur, salua spe libertatis alienetur, siue usucapiatur, cum | |
| sua causa usucapiatur, siue manumittatur, non perdat spem orcini liberti. sed statuliberi | |
| causam non prius seruus nanciscitur nisi adita uel ab uno ex institutis hereditate: ceterum | |
| ante aditionem siue tradetur siue usucapietur siue manumittetur, spes statutae libertatis | 5 |
| intercidit. Sed si impuberis tabulis libertas seruo sit adscripta, an uiuo pupillo, post adi- | 1.1 |
| tionem uidelicet hereditatis patris, statuliber sit? Cassius negat: Iulianus contra existimat, | |
| quae sententia uerior habetur. Plus scripsit Iulianus et si legatus sit seruus ab herede | 2.1 |
| patris, liber esse iussus in pupillaribus tabulis, praeualere libertatis dationem. Si primis | 3.1 |
| tabulis sub condicione seruus cum libertate ex parte dimidia heres sit institutus, an statu- | |
| liberi causam optineat, ut adeunte coherede cum sua causa usucapiatur? cum a semet- | |
| ipso acceperit libertatem, non potest statuliberi causam optinere. plane si condicio here- | |
| ditatis deficiat, quo casu secundum Iulianum uel libertatem apiscitur, dicendum est statu- | 5 |
| liberi causam optinere, eo quod non a semetipso, sed a coherede accepisse libertatem cre- | |
| ditur. Quocumque gradu pupillo seruus cum libertate substitutus sit, necessarii causam | 4.1 |
| optinet: quae sententia utilitatis causa recepta est et a nobis probatur. Celsus quoque | |
| p<u>tat libro quinto decimo cum libertate substitutum statuliberi causam optinere. | |
| Idem libro uicensimo septimo ad Sabinum. Statuliberos condicioni parere | 3.pr.1 |
| oportet, si nemo eos impediat et sit condicio possibilis. Sed si in heredis persona iussus | 1.1 |
| sit parere condicioni, quid dici debeat? si quidem paruit condicioni, statim liber est etiam | |
| inuito herede. quod si non patitur heres pareri (puta offert decem, quae dare iussus erat), | |
| procul dubio liber est, quia per heredem stare uidetur, quo minus condicionem impleat. | |
| et parui refert, de peculio ei offerat an ab alio accepta: receptum est enim, ut seruus | 5 |
| peculiares quoque nummos dando perueniat ad libertatem, siue ips<i> heredi siue alii dare | |
| iussus est. Inde quaeritur, si forte debeatur pecunia huic seruo uel ab herede, quod in | 2.1 |
| domini rationem plus erogauerat, uel ab extraneo, nec uelit heres debitorem conuenire | |
| uel statulibero soluere pecuniam: an debeat ad libertatem peruenire, quasi moram per | |
| heredem patiatur. et aut legatum huic stat<u>libero fuit peculium aut non: si legatum pe- | |
| culium fuit, Seruius scribit moram eum libertatis passum ob hoc ipsum, quod ei aliquid | 5 |
| ex ratione dominica deberetur nec ei ab herede praestaretur: quam sententiam et Labeo | |
| probat. Idem Seruius probat et si in eo moram faciat heres, quod nolit exigere a debi- | |
| toribus: nam peruenturum ad libertatem ait. mihi quoque uidetur uerum quod Seruius ait. | |
| cum igitur ueram putemus sententiam Serui, uideamus, an et si non fuerit praelegatum | |
| peculium seruo, idem debeat dici: constat enim statuliberum de peculio posse dare uel | 10 |
| ipsi heredi iussum uel alii: et si eum dare impediat, perueniet statuliber ad libertatem. | |
| denique etiam remedii loco hoc monstratur domino statuliberi, ut eum extraneo iussum | |
| dare prohibeat, ne et nummos perdat cum statulibero. proinde defendi potest et si non | |
| uult exigere uel ipse soluere, ut hic habeat, unde condicioni pareat, libertatem competere: | |
| et ita Cassius quoque scribit. Non solum autem si dare iussum dare prohibeat, statuliber | 3.1 |
| ad libertatem peruenit, uerum etiam si ascendere Capitolium iussum ascendere uetet, item | |
| si Capuae dare iussum Capuam ire prohibeat: nam qui prohibet seruum proficisci, intel- | |
| legendus est impedire magis uelle libertatem quam operis serui uti. Sed et si iussum | 4.1 |
| coheredi dare non patiatur unus ex heredibus dare, aeque liber erit: sed is, cui iussus | |
| erat dare et liber esse, familiae erciscundae iudicio ab eo qui impedit consequetur, quod | |
| sua intererat prohibitum statuliberum non esse. Si decem iussus dare et liber esse quinque | 5.1 |
| det, <non> peruenit ad libertatem, nisi totum det: interim igitur uindicare quinque nummos | |
| dominus eorum potest. sed si residuum fuerit solutum, tunc etiam id alienatum, cuius | |
| ante dominium non erat translatum. ita pendebit praecedentis summae alienatio, sic tamen, | |
| ut non retro nummi fiant accipientis, sed tunc, cum residua summa fuerit exsoluta. Si | 6.1 |
| plus quam iussus erat dederit statuliber, puta decem iussus dare uiginti dedit, siue nume- | |
| rauit siue in sacculo dedit, peruenit ad libertatem et superfluum potest repetere. Si quis | 7.1 |
| seruum iussum decem dare et liberum esse uendiderit sine peculio, utrum statim liber sit | |
| (quasi prohibitus uideatur de peculio dare hoc ipso, quod sine peculio distractus est) an | |
| uero cum fuerit prohibitus peculium tangere? et puto tunc demum liberum fore, cum | |
| uolens dare prohibeatur, non statim ubi ueniit. Si quis seruum iussum decem dare et | 8.1 |
| liberum esse operari prohibeat, uel si, quod ex operis suis meret, abstulerit ei heres, uel | |
| si, quod ex mercedibus suis coegit, heredi dederit, an ad libertatem perueniat? et p<u>to, | |
| si quidem ex operis dederit uel undecumque dederit, ad libertatem peruenturum: quod si | |
| prohibeatur operari, non fore liberum, quia operari domino debet. plane si ei ablata fuerit | 5 |
| pecunia ex operis collecta, liberum fore arbitror, quia de peculio dare prohibetur. sane si | |
| testator uel ex operis ut det iussit, prohibitum operari ad libertatem peruenturum non | |
| dubito. Sed et si argento subtracto uel rebus aliis distractis nummos corrasos dederit, | 9.1 |
| perueniet ad libertatem, quamuis, si nummos subtractos dedisset, ad libertatem non per- | |
| ueniret: nec enim uidetur dedisse, sed magis reddidisse. sed nec si aliis subripuerit num- | |
| mos et heredi dederit, ad libertatem perueniet, quia auelli nummi ei qui accepit possunt. | |
| plane si sic consumpti fuerint, ut nullo casu auelli possi<n>t, conpetet libertas. Non solum | 10.1 |
| autem si heres moram facit libertati, sed et si tutor uel curator uel procurator uel alius | |
| quiuis, in cuius persona condicioni parendum est, libertatem competere dicemus. et sane | |
| hoc iure utimur in statulibero, ut sufficiat per eum non stare, quo minus condicioni pa- | |
| reat. Si quis heredi in diebus triginta proximis mortis testatoris dare iussus fuerit, deinde | 11.1 |
| heres tardius adierit, Trebatius et Labeo, si sine dolo malo tardius adierit, dantem eum | |
| intra dies triginta aditae hereditatis ad libertatem peruenire: quae sententia uera est. sed | |
| quid si data opera traxit? an ob i<d> statim, <ut> adita est hereditas, ad libertatem perueniat? | |
| quid enim si tunc habuit, post aditam habere desiit? sed et hic expleta uidetur condicio, | 5 |
| quoniam per eum non steterit, quo minus impleatur. Si quis sic acceperit libertatem | 12.1 |
| 'cum decem dare poterit, liber esto', Trebatius ait, licet habuerit decem uel idoneus fuerit | |
| ad adquirendum et conseruandum peculium, tamen non alias ad libertatem peruenturum, | |
| nisi dederit aut per eum non steterit, quo minus det: quae sententia uera est. Stichus | 13.1 |
| annua bima trima die denos aureos heredi si dederit, liber esse iussus est. si prima pen- | |
| sione stetit per heredem, quo minus acciperet decem, exspectandam esse trimam pensionem | |
| placet, quia et tempus adiectum est et adhuc supersunt duae pensiones. sed si eadem | |
| decem sola habeat, quae optulit ad primam pensionem, an etiam ad sequentem quoque | 5 |
| prosit, si offerat: et an et ad tertiam, si sequens pensio non sit accepta? et puto suffi- | |
| cere haec eadem et paenitentiae heredi locum non esse: quod et Pomponius probat. Quid | 14.1 |
| si seruus, qui annua bima trima die iussus est dena dare, tota simul offerat heredi non | |
| exspectata die? uel decem primo anno datis secundo anno uiginti optulit? benignius est | |
| eum in libertatem peruenire, cum utriusque prouidentia infertur et serui, quatenus matu- | |
| rius is libertatem perueniat, et heredis, quatenus dilatione interempta ilico accipiat, quod | 5 |
| post tempus consequi poterat. Si ita sit libertas seruo data, si quinquennio heredi ser- | 15.1 |
| uierit, deinde eum heres manumiserit, statim liber fit, quasi per eum sit effectum, quo | |
| minus ei seruiat: quamuis si non pateretur eum sibi seruire, non statim perueniret, quam | |
| si quinquennium praeterisset. ratio huius rei euidens est: manumissus enim amplius ser- | |
| uire non potest: at is quem quis non patitur si<bi> seruire, postea pati potest intra quin- | 5 |
| quennii tempus. atquin iam quinquennio ei seruire non potest: sed uel minus potest. Item | 16.1 |
| Iulianus libro sexto decimo digestorum scripsit, si Arethusae libertas ita sit data, si tres | |
| seruos pepererit, et per heredem steterit, quo minus pepererit (puta quod ei medicamen- | |
| tum dedisset, ne conciperet), statim liberam futur<a>m esse: quid enim exspectamus? idem- | |
| que et si egisset heres, ut abortum faceret, quia et uno utero potuit tres edere. Item si | 17.1 |
| heredi seruire iussum statuliberum heres uendidit et tradidit, credo statim ad libertatem | |
| peruenire. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Cum heres rei publicae causa abesset et | 4.pr.1 |
| pecuniam statuliber haberet: uel exspectari eum debere, donec redeat is cui dare debet, | |
| uel deponere in aedem pecuniam consignatam oportet, qu<o> subsecuto statim ad libertatem | |
| peruenit. Non est statuliber, cui libertas in tam longum tempus collata est, ut eo tempore | 1.1 |
| is qui manumissus est uiuere non possit: aut si tam difficilem, immo paene inpossibilem | |
| condicionem adiecerit, ut aliunde ea libertas optingere non possit, ueluti si heredi mil<i>es | |
| dedisset aut cum moreretur, liberum esse iussisset: sic enim libertas inutiliter datur, et | |
| ita Iulianus scribit, quia nec animus dandae libertatis est. Seruire | 2.1 |
| Titio anno et liber esse iussus Titio mortuo non statim liber fiet, sed cum annus transierit, | |
| quod uidetur non tantum sub condicione, sed etiam ex tempore data libertas: etenim ab- | |
| surdum est maturius eum liberum fieri, cum condicionem non implet, quam futur<u>s foret, | |
| si eam expleret. Si duobus decem datis liber esse iussus sit et unus quinque accipere | 3.1 |
| noluerit, melius est dicere posse eum eadem quinque alteri offerentem ad libertatem per- | |
| uenire. 'Stichus si Titio per triennium seruierit uel si illi centum operas dederit, liber esto.' | 4.1 |
| constat hoc modo libertatem utiliter dari posse: nam et alienus seruus seruire nobis potest, | |
| sicuti liber, et multo magis operas dare: nisi testator seruitutis appellatione dominium | |
| magis quam operam intellexit. ideoque si prohibet heres Titio seruire, peruenit ad liber- | |
| tatem. 'Stichus si heredi meo anno seruierit, liber esto': quaerendum est, annus quomodo | 5.1 |
| accipi debeat, an qui ex continuis diebus trecentis sexag<i>nta quinque constet an quibus | |
| libet. sed superius magis intellegendum Pomponius scribit. sed et si quibusdam diebus | |
| aut ualetudo aut alia iusta causa impedimento fuerit, quo minus seruiat, et hi anno im- | |
| putandi sunt: seruire enim nobis intelleguntur etiam h<i>, quos curamus aegros, qui cupientes | 5 |
| seruire propter aduersam ualetudinem impediuntur. Item si decem heredi dare iussus | 6.1 |
| fuerit, heres etiam per partes accipere fauore libertatis cogendus est. Ita liber esse iussus | 7.1 |
| 'si Titius Capitolium ascenderit': si Titius nolit ascendere, impedietur libertas. idemque | |
| iuris est in similibus causis et condicionibus. Item Cassius ait ei, qui seruire iussus est | 8.1 |
| anno, illud tempus, quo in fuga sit uel in controuersia pro libertate, non procedere. | |
| Pomponius libro octauo ad Sabinum. Statuliber rationem reddere iussus re- | 5.pr.1 |
| liquum quod apparet soluit, de eo, quod obscurius est, satisdare paratus est. Neratius et | |
| Aristo recte putant liberum fore, ne multi ad libertatem peruenire non possint incerta causa | |
| rationis et genere negotii huiusmodi. Statuliber, qui non rationes reddere, sed pecuniam | 1.1 |
| iussus est dare, numerare debet, non fideiussorem dare. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad Sabinum. Si statulibera serua poenae | 6.pr.1 |
| facta sit et post damnationem statutae libertatis condicio exstiterit, quamuis ipsi statuliberae | |
| nihil proficiat, partui tamen proficere oport<e>t, ut perinde liber nascatur, atque si mater | |
| damnata non esset. Quid tamen si qua conceperit in seruitute, deinde ab hostibus capta | 1.1 |
| peperit ibi post existentem condicionem, an liberum pariat? et interim quidem quin seruus | |
| hostium sit, nequaquam dubium est: sed uerius est postliminio eum liberum fieri, quia, si | |
| mater in ciuitate esset, liber nasceretur. Plane si apud hostes eum concepisset et post | 2.1 |
| existentem condicionem edidisset, benignius dicetur competere ei postliminium et liberum | |
| eum esse. Statuliber parendo condicioni in persona emptoris peruenit ad libertatem: et | 3.1 |
| sciendum hoc ad statuliberos omnis sexus pertinere. non solum autem si uenierit, haec | |
| condicio ad eum transit qui emit, uerum etiam ad omnes, quicumque quoquo iure domi- | |
| nium in statulibero nacti sunt. siue igitur legatus sit tibi ab herede statuliber siue adiu- | |
| dicatus siue usucaptus a te siue traditus uel aliquo iure tuus factus, sine dubio dicemus | 5 |
| parere condicioni in persona tua posse. sed et in hered<e> emptoris idem dicitur. Si filius | 4.1 |
| familias heres sit institutus et statuliber filio dare iussus est et liber esse, siue filio siue | |
| patri dando peruenit ad libertatem, quia et ad patrem hereditatis emolumentum peruenit. | |
| sed et si post mortem filii patri dederit quasi heredis heredi, liber erit: nam et si quis | |
| extraneo dare iussus sit et liber esse, deinde hic heredi heres extiterit, non quasi in ex- | 5 |
| tranei persona, sed quasi in heredis condicioni parebit. Statuliber decem dare iussus et | 5.1 |
| liber esse, si quinque datis distractus sit, residua quinque emptori dabit. Si seruus tuus | 6.1 |
| statuliberum emerit, tibi datur, quod heredibus dare iussus est. sed et si tuo seruo dederit, | |
| si modo is eum peculiari nomine emit neque ei tu peculium ademisti, puto liberum fore, | |
| scilicet ut eo modo tibi dedisse intellegatur, perinde atque si tua uoluntate cuiuis alii tuo- | |
| rum seruorum dedisset. Si quis non dare decem <et> liber esse, sed rationibus redditis liber | 7.1 |
| esse iussus sit, an ad emptorem haec condicio transeat, uideamus. et alias sciendum est | |
| eas demum condiciones ad emptorem transire, quae sunt in dando: ceterum hae, quae sunt | |
| in faciendo, non transeunt, ut puta si filium eius litteras edocuerit: hae enim personis | |
| eorum cohaerent, quibus adscrib<u>ntur. rationum autem reddendarum condicio, quod ad | 5 |
| reliqua quidem attinet, in danda pecunia consistit, quod autem ad ipsa uolumina rationum | |
| tradenda percontandasque et examinandas rationes et in dispungendas atque excutien- | |
| das, factum habet. num quid ergo reliqua quidem et emptori dando perueniat ad liber- | |
| tatem, cetera in persona heredis consistant? puto igitur et ad emptorem reliquorum | |
| solutionem transmitti: si<c> fiet, ut diuidatur condicio: et ita Pomponius libro octauo ex | 10 |
| Sabino scripsit. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Usus fructus alienatio condicionem statu- | 7.pr.1 |
| liberi secum non trahit. | |
| Pomponius libro octauo ad Sabinum. Ita liber esse iussus 'si decem dederit, | 8.pr.1 |
| liber esto' heredi dare debet: nam qui non habet, cui det, heredi dando ad libertatem | |
| peruenit. Si partes suas quisque heredum diuersis ementibus uendiderit, quas portiones | 1.1 |
| heredibus dare statuliber debuit, easdem dabit emptoribus. Labeo autem ait, si nomina | |
| dumtaxat heredum in testamento posita sint, uiriles partes eis dandas: si uero ita 'si he- | |
| redibus dedit', hereditarias. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. Statuliberum medio tempore | 9.pr.1 |
| seruum heredis esse nemo est qui ignorare debeat: eapropter noxae dedi poterit, sed <d>e- | |
| ditus sperare adhuc libertatem poterit: nec enim deditio spem illi adimit libertatis. Si | 1.1 |
| statuliberum non eadem condicione heres uendat, causa eius immutabilis est et luere se | |
| ab eo potest simili modo ut ab herede. si tamen suppresserit condicionem statuliberi? | |
| et ex empto quidem tenetur: grauiores autem etiam stellionatus crimen inportant ei, qui | |
| sciens dissimulata condicione statutae libertatis simpliciter eum uendiderit. Illud tractatum | 2.1 |
| est, an liberatio contingat ei qui noxae dederit statuliberum. et Octauenus putabat libe- | |
| rari: et idem dicebat et si ex stipulatu Stichum deberet eumque statuliberum soluisset: | |
| na<m> et si ante solutionem ad libertatem peruenisse<t>, extingueretur obligatio tota: ea enim | |
| in obligatione consistere, quae pecunia lui praestarique possunt, libertas autem pecunia | 5 |
| lui non potest nec reparari potest. quae sententia mihi uidetur uera. Statuliberi condicio | 3.1 |
| ita demum immutabilis est, si adita hereditas fuerit: ceterum ante aditam hereditatem | |
| in propriam usucapitur seruitutem libertatisque spes infringitur: sed adita postea heredi- | |
| tate spes libertatis fauore sui redintegrabitur. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Si decem dare iussum heres uendiderit | 10.pr.1 |
| et tradiderit dixeritque adscriptum libertati, si uiginti dedisset, ex empto erit actio cum | |
| uenditore, aut, si dupla promissa est, ob euictionem dumtaxat duplae repetitio erit, ex | |
| empto ob mendacium. | |
| Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum. Si heres pecuniam donasset | 11.pr.1 |
| statulibero, ut sibi eam daret et liber esset, non fieri liberum Aristo ait: sed si in plenum | |
| ei donasset, fieri liberum. | |
| Iulianus libro septimo digestorum. Si quis testamento libertatem acceperit | 12.pr.1 |
| sub condicione, si ratione<m> dederit, debet pro hereditaria parte heredibus reliqua soluere, | |
| etiamsi nomina quorundam heredum sint in condicione posita. | |
| Idem libro quadragensimo tertio digestorum. Si quis ita libertatem dedisset | 13.pr.1 |
| 'Stichus, si eum heres meus testamento suo non manumiserit, liber esto', secundum uolun- | |
| tatem defuncti hoc significari uidetur 'si testamento suo heres non adscripserit ei liberta- | |
| tem'. quare si quidem heres libertatem seruo testamento suo dederit, defectus condicione | |
| uidetur: si non dederit, impleta condicione ultimo uitae tempore heredis ad libertatem per- | 5 |
| ueniet. Seruus communis liber esse iussus ita 'si decem dederit' ex peculio dare potest, | 1.1 |
| quod quocumque modo adquisitum habuerit: nec refert, apud heredem id an apud socium | |
| fuerit et heredi an extraneo dare iussus sit. nam per omnia causae statuliberi applic<a>tur: | |
| qui condicionis implendae gratia alienare peculiares nummos potest. Si | 2.1 |
| duo serui rationibus redditis liberi esse iussi fuerint et separatim rationes gesserint, non | |
| dubie separatim quoque condicioni parere poter<u>nt. sed si actus eorum c<o>mmuniter gestus | |
| ita immixtus fuerit, ut separari non possit, necessario alter cessando alterius libertatem | |
| impediet. nec uidebitur condicio in alterius persona impleta, nisi id, quod computatione | 5 |
| rationum habita reliquum fuerit, aut uterque aut alter totum soluerit. Qui ita liber iussus | 3.1 |
| est 'si iurauerit se Capitolium ascensurum', confestim ut iurauerit, quamuis Capitolium non | |
| ascenderit, liber erit. Seruus heredis rem ipsius heredis dare iussus et liber esse ad liber- | 4.1 |
| tatem perueniet, quia potest testator et sine ulla dandi condicione heredis seruum manu- | |
| mitti iubere. Haec scriptura 'Stichus cum erit annoru<m> triginta, liber esto. Stichus si | 5.1 |
| decem non dederit, liber ne esto' hanc uim habet 'Stichus si decem dederit et ad annos | |
| triginta peruenerit, liber esto': namque ademptio libertatis uel legati sub condicione facta | |
| incipit contrariam condicionem legato uel libertati, quae prius data erat, iniecisse. | |
| Alfenus Uarus libro quarto digestorum. Seruus, qui testamento domini, | 14.pr.1 |
| cum decem heredi dedisset, liber esse iussus erat, heredi mercedem referre pro operis suis | |
| solebat: cum ex mercede heres amplius decem recepisset, seruus liberum esse aiebat: de | |
| ea re consulebatur. respondit non uideri liberum esse: non enim pro libertate, sed pro | |
| operis eam pecuniam dedisse nec magis ob eam rem liberum esse, quam si fundum a do- | 5 |
| mino conduxisset et pro fructu fundi pecuniam dedisset. Seruus cum he- | 1.1 |
| redi annorum septem operas dedisset, liber esse iussus erat: is seruus fugerat et annum | |
| in fuga fecerat. cum septem anni praeterissent, respondit non esse liberum: non enim | |
| fugitiuum operas domino dedisse: quare nisi totidem dies, quot afuisset, seruisset, non fore | |
| liberum. sed et si ita scriptum esset, ut tum liber esset, cum septem annis seruisset, po- | 5 |
| tuiss<e> liberum esse, si tempus fugae reuersus seruisset. | |
| Africanus libro nono quaestionum. Mortuo herede si statuliber locupletio- | 15.pr.1 |
| rem hereditatem tanta pecunia, quantam dare sit iussus, fecerit, ueluti creditoribus soluendo, | |
| cibaria familiae dando: statim eum ad libertatem esse uenturum existimauit. Heres cum | 1.1 |
| statuliberum decem dare iussum uenderet, condicionem pronuntiauit et traditioni legem | |
| dixit, ut sibi potius quam emptori eadem decem darentur: quaerebatur, utri eorum statu- | |
| liber pecuniam dando libertatem consequeretur. respondit heredi eum dare debere. sed | |
| et si talem legem dixisset, ut extraneo alicui statuliber pecuniam daret, respondit et hoc | 5 |
| casu conuentionem ualere, quia heredi uidetur soluere, qui uoluntate eius alii soluit. | |
| Ulpianus libro quarto regularum. Statulibera quidquid peperit, hoc seruum | 16.pr.1 |
| heredis est. | |
| Neratius libro tertio membranarum. Si decem heredi dedisset, iussus est | 17.pr.1 |
| liber esse: decem habet et tantundem domino debet: dando haec decem non liberabitur. | |
| nam quod statulibero ex peculio suo dare explendae condicionis causa concessum est, ita | |
| interpretari debemus, ut non etiam ex eo dare possit, quod extra peculium est. nec me | |
| praeterit hos nummos peculiares posse dici, quamuis, si nihil praeterea seruus habeat, pe- | 5 |
| culium nullum sit. sed dubitari non oportet, quin haec mens fuerit id constituentium, ut | |
| quasi ex patrimonio suo dandi eo nomine seruo potestas esset, quia id maxime sine iniuria | |
| dominorum concedi uidebatur. quod si ultra quis progredietur, non multum aberit, quin | |
| etiam eos nummos, quos domino subripuerit, dando statuliberum condicioni satisfacturum | |
| existimet. | 10 |
| Paulus libro singulari de libertatibus dandis. Si triennio dena dare iussus | 18.pr.1 |
| primo anno uiginti optulerit, non accipiente herede non statim liber est, quia et si acce- | |
| pisset heres, nondum liber <e>sset. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Si seruus liber esse iussus sit | 19.pr.1 |
| et legatum ei datum, si filius quartum decimum annum compleuerit, et filius ante deces- | |
| serit: libertas fauore competet die ueniente, legati autem condicio deficit. | |
| Paulus libro sexto decimo ad Plautium. Si peculium seruo legatum sit, qui | 20.pr.1 |
| iussus est alii dare decem et sic liber esse, et heres eum prohibuerit dare, deinde manu- | |
| missus peculium petat ex causa legati, an per doli exceptionem eam summam, quam da- | |
| turus esset, deducere heres possit, ut ipsi prosit, non manumisso, quod ea pecunia d<a>ta | |
| non est? an uero indignus sit heres, qui contra uoluntatem defuncti fecit, eam pecuniam | 5 |
| lucrari? et cum seruo nihil absit et libertas ei competit, inuidiosum est heredem fraudari. | |
| De illo quaeritur, si inuito herede det aut nesciente, an faciat nummos accipientis. et Iu- | 1.1 |
| lianus uere existimat ex hac causa concessam uideri statuliberis alienationem nummorum | |
| etiam inuito herede et ideo facere eos accipientis pecuniam. Quod si heredi dare iussus | 2.1 |
| est decem et eam summam heres debeat seruo: si uelit seruus eam pecuniam compensare, | |
| erit liber. Is, cui seruus pecuniam dare iussus est ut liber esset, decessit. Sabinus, si | 3.1 |
| decem habuisset parata, liberum fore, quia non staret per eum, quo minus daret. Iulianus | |
| autem ait fauore libertatis constituto iure hunc ad libertatem peruenturum, etiamsi postea | |
| habere coeperit decem. adeo autem constituto potius iure quam ex testamento ad liber- | |
| tatem peruenit, ut, si eidem et legatum sit, mortuo eo cui dare iussus est ad libertatem | 5 |
| quidem perueniet, non autem et legatum habiturus est: idque et Iulianus putat, ut in hoc | |
| ceteris legatariis similis sit. diuersa causa est eius, quem heres prohibet condicioni parere: | |
| hic enim ex testamento ad libertatem peruenit. Heredi autem iussum dare etiam heredis | 4.1 |
| heredi dare posse diuus Hadrianus rescripsit: et si hoc sensit testator, etiam in legatario | |
| idem dicendum est. Quaedam condiciones natura sui nec possunt eodem tempore im- | 5.1 |
| pleri, sed necessariam habent temporis diuisionem, uelut cum decem operarum iussus est | |
| dare, quia operae per singulos dies dantur. igitur et si singulos aureos det statuliber, | |
| potest dici eum implesse condicionem. alia causa est operarum, quia hae necessario sin- | |
| gulae edendae sunt. sed et si heres accipere uoluerit, non statim liber erit, sed cum tem- | 5 |
| pus transierit, per quod operarum quantitas consum<m>atur. idem dicendum est, si iussum | |
| Capuam ire et liberum esse heres prohibeat ire: tunc enim erit liber, cum peruenire Ca- | |
| puam potuisset: inesse enim uidetur tempus tam operarum praestationi quam itineri. | |
| Si ita quis acceperit libertatem 'Stichus, si heres eum non manumiserit, liber | 6.1 |
| esto', poterit ab herede manumitti: non contra uoluntatem testatoris adimitur ei libertus. | |
| sed non tam continuum tempus exigendum est, ut praecipitari cogatur heres uel ex pere- | |
| grinatione celerius reuerti ad manumittendum uel administrationem rerum necessariarum | |
| intermittere, nec rursus tam longum, ut, quamdiu uiuat, protrahatur manumissio, sed mo- | 5 |
| dicum, quo primum possit sine magno incommodo suo heres manumittere. quod si tempus | |
| adiectum fuerit, illud spectabitur. | |
| Pomponius libro septimo ex Plautio. Labeo libro posteriorum ita | 21.pr.1 |
| refert: 'Calenus dispensator meus, si rationes diligenter tractasse uidebitur, liber esto sua- | |
| que omnia et centum habeto'. diligentiam desiderare eam debemus, quae domino, non | |
| quae seruo fuerit utilis. erit autem ei diligentiae coniuncta fides bona non solum in ratio- | |
| nibus ordinandis, sed etiam in reliquo reddendo. et quod ita scriptum est 'uidebitur', pro | 5 |
| hoc accipi debet 'uideri poterit': sic et uerba legis duodecim tabularum ueteres interpretati | |
| sunt 'si aqua pluuia nocet', id est 'si nocere poterit'. et si quaereretur, cui eam diligen- | |
| tiam probari oporteat, heredum arbitratum uiri boni more agentium sequi debebimus, ueluti | |
| si is, qui cert<a>m pecuniam dedisset, liber esse iussus est, non adscripto eo, cui si dedisset, | |
| eo modo poterit liber esse, quo posset, si ita fuisset scriptum 'si heredi dedisset'. Pactu- | 1.1 |
| meius Clemens aiebat, si ita sit fideicommissum relictum 'cui eorum uoles, rogo restituas', si | |
| nullum elegisset cui restitueret, omnibus deberi imperatorem Antoninum constituisse. | |
| Paulus libro tertio ad Uitellium. Qui pecuniam dare iussus est, nisi ad- | 22.pr.1 |
| iectum sit, cui det, heredibus dare debet pro partibus hereditariis: pro ea enim parte quis- | |
| que accipere debet, pro qua dominus est. Si quidam ex heredibus, <quibus> dare debeat, | 1.1 |
| nominat<i> sint, dabit his pro hereditariis portionibus. Si heredibus nomi- | 2.1 |
| natis etiam extraneus iunctus sit, extraneo uirilis, ceteris hereditariae dari debent: et si | |
| non solum Titium, sed etiam alios adiecisset, hos uirilem partem habituros, coheredes | |
| autem hereditarias Iulianus scribit. | |
| Celsus libro uicensimo secundo digestorum. 'Si intra quinquennium Stichus | 23.pr.1 |
| centum dederit, liber esto': nec Titio uel heredi uel emptori post quinquennium dabit. | |
| Si rationes reddidisset, liberum esse iussum non patitur heres rebus peculiaribus uenditis | 1.1 |
| reliqua soluere: perinde liber est, quasi condicioni paruerit. | |
| Marcellus libro sexto decimo digestorum. Stichus, si heredi meo decem | 24.pr.1 |
| 'promiserit uel operas daturum se iurauerit, liber esto'. potest expleri condicio, si pro- | |
| miserit: nam spopondisse aliqua significatione dici potest, etiamsi non sit secuta obligatio. | |
| Modestinus libro nono differentiarum. Statuliberos uenumdari posse leges | 25.pr.1 |
| duodecim tabularum putauerunt: duris autem condicionibus in uenditione minime onerandi | |
| sunt, ueluti ne intra loca seruiant neue umquam manumittantur. | |
| Idem libro nono regularum. Libertate seruo sub condicione rationis redditae | 26.pr.1 |
| testamento data heres non solum scriptam rationem exigit, uerum etiam quae sine scriptura | |
| ab eo administrata est. Seruus iussus reddita ratione ad libertatem peruenire, licet nullam | 1.1 |
| administrauerit rationem, nihilo minus erit liber. | |
| Idem libro primo pandectarum. Si is, cui dare iussus est, redemerit statu- | 27.pr.1 |
| liberum eumque rursus alii uendiderit, nouissimo emptori dabit: iam enim cum apud eum, | |
| cui dare iussus est, dominium quoque serui peruenit, si eum alienet, condicionem quoque | |
| ab eo ad emptorem transire Iuliano placuit. | |
| Iauolenus libro sexto ex Cassio. Si hereditas eius, qui seruum, intra dies | 28.pr.1 |
| triginta mortis suae si rationes reddidisset, liberum esse iusserat, post dies triginta adita | |
| est, iure quidem stricto ita manumissus liber esse non potest, quoniam condicione deficitur: | |
| sed fauor libertatis eo rem perduxit, ut respondeatur expletam condicionem, si per eum, | |
| cui data esset, non staret quo minus expleretur. Statuliber, antequam condicio libertatis | 1.1 |
| optigerit, si quid comparasset, peculio legato non cessurum in libris Gaii Cassii scriptum | |
| est, nisi id legatum in tempus libertatis collatum esset. uideamus, ne, cum peculium et | |
| accessionem et decessionem habeat, augmentum quoque eius peculii, si modo ab herede | |
| ei ablatum non sit, legato cessurum sit: et magis hoc iure utimur. | 5 |
| Pomponius libro octauo decimo ad Quintum Mucium. Statuliberi a ceteris | 29.pr.1 |
| seruis nostris nihilo paene differunt. et ideo quod ad actiones uel ex delicto uenientes uel | |
| ex negotio gesto contractu pertinet, eiusdem condicionis sunt statuliberi cuius ceteri. et | |
| ideo in publicis quoque iudiciis easdem poenas patiuntur, quas ceteri serui. Quintus Mu- | 1.1 |
| cius scribit: pater familias in testamento scripserat 'si Andronicus seruus meus heredi meo | |
| dederit decem, liber esto'. deinde de his bonis coeperat controuersia esse: qui se lege | |
| heredem aiebat esse, is eam hereditatem ad se pertinere dicebat, alter, qui hereditatem | |
| possidebat, aiebat testamento se heredem esse. secundum eum sententia dicta erat, qui | 5 |
| testamento aiebat se heredem esse. deinde Andronicus quaerebat, si ipsi uiginti dedisset, | |
| quoniam secundum eum sententia dicta est, futurusne esset liber an nihil uideatur sen- | |
| tentia, qua uicit, ad eam rem ualere? quapropter si uiginti heredi scripto dedisset et res | |
| contra possessorem iudicata esset, illum in seruitute fore. Labeo hoc, quod Quintus Mu- | |
| cius scribit, ita putat uerum esse, si re uera lege ab intestato heres fuit is qui uicit: nam | 10 |
| si iniuria iudicis uictus esset scriptus uerus heres ex testamento, nihilo minus eum paruisse | |
| condicioni ei dando et liberum fore. sed uerissimum est, quod et Aristo Celso rescripsit, | |
| posse dari pecuniam heredi ab intestato, secundum quem sententia dicta est, quoniam lex | |
| duodecim tabularum emptionis uerbo omnem alienationem complexa uideretur: non inter- | |
| ess<e>, quo genere quisque dominus eius fieret et ideo hunc quoque ea lege contineri, se- | 15 |
| cundum quem sententia dicta est, et liberum futurum eum, qui ei dedisset pecuniam. hunc | |
| autem, id est possessorem hereditatis, cui data esset summa, si uictus esset hereditatis | |
| petitione, cum ceteris <h>an<c> quoque pecuniam uictori restituere debere. | |
| Idem libro septimo ex uariis lectionibus. Si ita liber esse iussus sit 'Stichus, | 30.pr.1 |
| si eum heres non alienauerit, liber esto', etiamsi statuliber est, alienari tamen poterit. | |
| Gaius libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si seruo sub con- | 31.pr.1 |
| dicione rationum editarum legatum sit, per eam condicionem eum iussum esse legatum | |
| accipere, ut pecuniam reliquorum reddat, non dubitatur. Et ideo cum quaesitum est | 1.1 |
| 'Stichus cum rationes dederit, cum contubernali sua liber esto' an mortuo Sticho ante con- | |
| dicionem contubernali<s> eius libera esse possit: Iulianus dixit quaestion<e>m esse in hac | |
| specie, quae et in legatis agitatur 'illi cum illo do', an altero deficiente alter ad legatum | |
| admittatur: quod magis sibi placere, perinde ac si ita scriptum esset 'illi et illi'. aliam | 5 |
| etiam esse quaestionem, an contubernali quoque condicio iuncta sit: quod magis esset. | |
| itaque si nulla reliqua Stichus habuerit, statim eam liberam esse, si habuerit reliqua, de- | |
| bere eam numerare pecuniam: nec tamen liciturum ex suo peculio dare, quia id illis per- | |
| missum sit, qui principaliter pro sua libertate pecuniam dare iubentur. | |
| Licinnius Rufinus libro primo regularum. Si duobus heredibus institutis | 32.pr.1 |
| seruus liber esse iussus sit, si decem heredibus dederit, ab altero ex heredibus uenierit | |
| et traditus fuerit, pro parte alteri ex heredibus, a quo non uenierit, dando pecuniam | |
| liber erit. | |
| Papinianus libro secundo quaestionum. Statuliberorum iura per heredem | 33.pr.1 |
| fieri non possunt duriora. | |
| Idem libro uicensimo primo quaestionum. Seruus si heredi decem dederit, | 34.pr.1 |
| liber esse iussus est: statuliberum heres eum manumisit ac postea defunctus est. heredis | |
| heredi pecunia danda non est: quod enim placuit heredis heredi dari oportere, <tunc> memi- | |
| neris locum habere, cum prior heres dominus accepturus pecuniam fuit. quae causa facit | |
| ambulatoriam, ut ita dixerim, condicionem: duae sunt enim causae, per quas in primi | 5 |
| heredis persona condicio impletur, dominii ratio, item personae demonstratio: prior causa | |
| transit in omnem successorem, ad quem peruenerit statuliber per dominii translati conti- | |
| nuationem, sequens personae dumtaxat eius, qui demonstratus est, adhaeret. Imperator | 1.1 |
| Antoninus rescripsit iussum rationes reddere et liber<um> esse, si heres causabitur accipere | |
| rationes, nihilo minus liberum fore. quod rescriptum ita accipi debet, ut, si reliqua non | |
| trahat, liber sit: quod si trahat, ita demum, si optulit eam quantitatem, quae refundi | |
| debuit ex fide ueritatis: non enim libertati sufficit heredem in mora fuisse, si non id fiat | 5 |
| per statuliberum, quod remota mora libertati aditum daret. quid enim si ita manumissum | |
| 'Dama si in Hispaniam profectus anno proximo fructus coegerit, liber esto' Romae retineat | |
| heres neque proficisci patiatur? numquid dicturi sumus statim ante fructus coactos liberum | |
| fore? nam et cum Romae stipulatio concipitur ita 'centum in Hispania dare spondes?', | |
| inesse tempus stipulationi, qu<o> possit in Hispaniam peruenire, nec ante iure agi placuit. | 10 |
| sed si heres acceptis rationibus et reliquis computatis donare se e<a> statulibero non habenti | |
| quod inferat proscribat aut etiam litteris ad eum missis palam faciat, condicio libertatis | |
| impleta uidebitur. quid ergo, si neget se reliqua traxisse atque ideo, quia per heredem | |
| steterit, ut accipiat rationes, liberum factum, heres autem neque se fecisse moram et re- | |
| liqua debere statuliberum contendat? apud eum qui de libertate cognoscit, an condicio | 15 |
| sit impleta, constabit: cuius officio continebitur de mora considerare nec minus computare | |
| rationes et, si reliqua trahi compererit, non esse liberum pronuntiare. sed si numquam | |
| negauit reliqua debere, cum autem conueniret heredem et rationes offerre<t>, professus sit | |
| refusurum, quidquid in reliquis esse constiterit et eius pecuniae reum numerare paratum | |
| idoneum optulit et heres in mora fuit: sententia pro libertate dicetur. | 20 |
| Idem libro nono responsorum. Non uidebitur per statuliberum non stare, | 35.pr.1 |
| quo minus condicio libertatis existat, si de peculio, quod apud uenditorem seruus habuit, | |
| pecuniam condicionis offerre non possit: ad alienum enim peculium uoluntas defuncti por- | |
| rigi non potuit. idem erit et si cum peculio seruus uenierit et uenditor fide rupta peculium | |
| retinuerit: quamquam enim ex empto sit actio, tamen apud emptorem peculium seruus | 5 |
| non habuit. | |
| Idem libro secundo definitionum. In tabulis secundis fili<o> seru<um> data liber- | 36.pr.1 |
| tate substitutum iure statuliberi prudentes munierunt: quod utilitas recipit, scilicet ut cum | |
| sua causa alienaretur, ne patris testamentum puer filius rescindat. quae iuris auctoritas | |
| citra dilectum ordinis ad secundum quoque uel tertium substitutum porrecta est. | |
| Gaius libro singulari de casibus. Si ita scriptum sit: 'Stichum Titio do, ut | 37.pr.1 |
| eum manumittat: si non manumiserit, liber est<o>', statim Stichum liberum esse. | |
| Paulus libro primo ad Neratium. Non omne ab heredis persona interue- | 38.pr.1 |
| niens inpedimentum statulibero pro expleta condicione cedit, sed id dumtaxat, quod impe- | |
| diendae libertatis factum est. | |
| Iauolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis. 'Stichum Attio do lego | 39.pr.1 |
| et, si is ei nummos centum dederit, liber esto.' si seruus ex testamento nummos Attio | |
| dedisset, eos repetere heredem non posse Labeo existimat, quia Attius eos a seruo suo | |
| acceperit, non ab heredis seruo. eum autem statuliberum esse Quintus Mucius, Gallus et | |
| ipse Labeo putant: Seruius, Ofilius non esse. superiorem sententiam probo, ita tamen, ut | 5 |
| is seruus heredis, non legatarii sit, utpote cum legatum statulibertate tollatur. 'Stichus | 1.1 |
| liber esto, quando aes alienum meum solutum creditoribusue meis satisfactum erit.' quam- | |
| uis heres locuples extitisset, tamen non prius Stichum liberum futurum, quam creditores | |
| pecuniam aut satis accepissent alioue quo modo sibi cauissent, Labeo Ofilius responderunt. | |
| Si heres seruo pecuniam ad negotiandum dedisset, statuliberum eam ipsam numerando | 2.1 |
| liberari ex testamento non posse Labeo Trebatius reponderunt, quia reddere eam magis | |
| quam dare uideretur. ego puto, si peculiares nummi fuerunt, ex testamento eum liberum | |
| futurum. 'Dama seruus cum heredi meo annorum <septem> operas soluerit, liber esto' et is | 3.1 |
| seruus intra septem annos in iudicio publico esset <et> septimus annus praeterisset, Seruius | |
| ait eum non liberari debere, Labeo, et si postea soluisset annorum septem | |
| operas, liberum futurum: quod uerum est. 'Si Stichus Attiae mille nummos dederit, liber | 4.1 |
| esto.' Attia uiuo testatore decessit: non posse Stichum liberum esse Labeo Ofilius respon- | |
| derunt: Trebatius, si ante testamentum factum Attia decessisset, idem: si postea, eum | |
| liberum futurum. Labeonis et Ofilii sententia rationem quidem habet, sed hoc iure utimur, | |
| ut is seruus ex testamento liber sit. Si seruus operas extraneo dare iussus esset, nullus | 5.1 |
| nomine serui suas operas dando liberare seruum potest: quod in pecunia aliter obseruatur, | |
| utpote cum extraneus pro eo seruo dando pecuniam seruum liberaret. | |
| Scaeuola libro uicensimo quarto digestorum. Sticho libertas data est: 'ab | 40.pr.1 |
| heredibus meis peto fideique eorum committo, ut rationibus redditis Stichum manumittant'. | |
| quaesitum est, cum ampla pecunia exacta post mortem testatoris sibi commissa reliquetur | |
| et quasdam summas a colonis exactis rationibus non intulerit hereditatemque spoliauerit | |
| apertis clam horreis sublatisque supellectili et ueste et apothecis exhaustis: an non prius | 5 |
| ei fideicommissa libertas debeatur, quam ea, quae mala ratione rel<i>quatus est quae | |
| furatus est, reposuerit. respondit non prius ei fideicommissam libertatem praestandam, | |
| quam et reliqua et omnia, quae per eum abesse<n>t, restituisset. 'Pamphilus liber esto pe- | 1.1 |
| culio suo heredibus uere dato.' quaesitum est, cum plus domino debeat quam in peculio | |
| habeat et omnes res, quas in peculio habebat, bona fide heredibus dederat, an libertas ex | |
| testamento competat. respondit nihil proponi, cur non competeret. Pamphilo liberto, quem | 2.1 |
| heredem ex parte instituerat, Stichum seruum praelegauerat et ei libertatem his uerbis | |
| dederat: 'ita ut, si tibi ex die mortis meae per annos continuos quinque menstruos sexa- | |
| genos dederit, tunc eum manumittas'. Pamphilus ante quinquennium moriens heredibus | |
| institutis filio et uxore de eodem Sticho ita cauit: 'Stichus seruus, qui mihi testamento | 5 |
| patroni mei certa condicione relictus est, iubeo det praestet filio et uxori meae sine ulla | |
| controuersia et eum tempore peracto manumittant'. quaesitum est, <si> Stichus sexagenos | |
| nummos menstruos non praestiterit, an impleto quinquennio fideicommissa libertas ei de- | |
| beatur. respondit, nisi praestitisset, fideicommissam libertatem non deberi. Seruus testa- | 3.1 |
| mento ita manumissus est: 'Stichus seruus meus actor si rationem omnem actus sui heredi | |
| meo reddiderit eoque nomine satisfecerit, liber esto eique, cum liber erit, dari uolo uiginti | |
| et peculium suum'. quaesitum est, an, si rationes, quas egit per multos annos sine sub- | |
| scriptione testatoris, heredi reddere paratus sit, liber ex testamento fiat, cum propter | 5 |
| grauem ualetudinem testator non potuerit rationibus subscribere, testamento tamen sub- | |
| scripserit. respondit, si ex fide ratio redderetur reliquaque inferantur, liberum fore. Item | 4.1 |
| quaero, an ea, quae exacta sunt per adiutores eius neque kalendario illata sunt aut frau- | |
| dulenter acta, huic adscribi possint, cum esset is praepositus. respondit, si id esset, quod | |
| culpae eius deberet imputari, spectare ad rationis reddendae necessitatem. Item quaero, | 5.1 |
| an eorum quoque nomine ratio haberi debeat, quod neque a conductoribus praediorum | |
| neque a uilicis pensiones exegerit et insuper etiam promutuum eis dederit. respondit supra | |
| responsum est. Item quaero, an eo nomine teneatur, quod omnem rem suam, id est | 6.1 |
| peculium, exportauerit, antequam rationes redderet. respondit nihil eam rem impedire | |
| condicionem, si modo ratio redderetur. Titius testamento seruos actor<e>s singulos diuersis | 7.1 |
| personis legauit cum adiectione 'si rationes heredi reddiderint': deinde proprio capite ita | |
| scripsit: 'omnes actores, quos legaui uel manumisero, intra quartum mensem mortis meae | |
| rationes reddere uolo et dominis, quibus a me legati sint, reddi'. infra deinde alios actores | |
| liberos esse iussit aeque cum hac adiectione 'si rationes heredi reddiderint'. quaero, cum | 5 |
| per heredem fiat, quo minus reddantur, utrum statuliberi esse desinant an nihilo minus | |
| quandoque possint reddita ratione et reliquis illatis libertatem ex testamento consequi. | |
| respondit legata quidem et libertates non alias competere, quam rationes redditae essent | |
| aut per heredem staret, quo minus redderentur: uerum iudicaturo aestimandum, utrum | |
| tempus condicioni legatorum libertatiumque additum uideatur an, libero tempore reddere | 10 |
| uolentibus reliqua, heredibus quattuor menses appositi sint, sollicito testatore cunctationi | |
| et moram eorum proscribente. melius autem est praesumptionem pro statuliberis esse. | |
| Argentarius coactor cum paene totam fortunam in nominibus haberet, seruis actoribus | 8.1 |
| libertatem ita dedit: 'quisquis mihi heres erit, si Dama seruus meus actus sui, qui agitur | |
| nomine eius et Pamphili conserui sui, heredi meo rationes reddiderit pariaque fecerit a | |
| die mortis meae intra mensem sextum, liber esto'. quaesitum est, an haec uerba 'pariaque | |
| fecit' ad omnia nomina pertineant exceptis perditis, ut hoc significent 'si omnem pecuniam | 5 |
| ab omnibus exegerint et heredi soluerint uel eo nomine satisfecerint' et, si in exactione | |
| nominum cessauerint intra sex menses, libertas illis non competat. respondit manifestam | |
| esse condicionem uerbis testamenti supra scriptis positam: igitur ita demum liberos fore, | |
| si aut ei parea<n>t aut per heredem stet, quo minus pareant. | |
| Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomatorum. Si quem seruum tuum | 41.pr.1 |
| ad certum tempus statuliberum relinquere uis, nihil interest, utro modo caueas, 'si seruierit' | |
| an 'si triennio operas dederit, liber esto'. Paulus. Si quis liber esse iussus fuerit, si | 1.1 |
| decem heredi promississet, quam<quam> ea promissio nullam rem habitura est, tamen pro- | |
| mittendo liberabitur. | |
| Labeo libro tertio pithanon. Si quis eundem hominem uxori suae legauerit | 42.pr.1 |
| et, cum ea nupsisset, liberum esse iusserit et ea ex lege nupserit, liber fiet is homo. |