| QUI SINE MANUMISSIONE AD LIBERTATEM PERUENIUNT | |
| Paulus libro quinto ad Plautium. Si seruus uenditus est, ut intra certum | 40.8.1.pr.1 |
| tempus manumitteretur, etiamsi sine herede decessissent et uenditor et emptor, seruo | |
| libertas competit: et hoc diuus Marcus rescripsit. sed et si mutauerit uenditor uoluntatem, | |
| nihilo minus libertas competit. | |
| Modestinus libro sexto regularum. Seruo, quem pro derelicto dominus ob | 2.pr.1 |
| grauem infirmitatem habuit, ex edicto diui Claudii competit libertas. | |
| Callistratus libro tertio de cognitionibus. Eum, qui ita uenit, ut intra | 3.pr.1 |
| tempus manumitteretur, cum dies praestandae libertatis uenerit uiuente uenditore et per- | |
| seuerante in eadem uoluntate, perinde haberi, ac si ab eo, a quo debuit manumitti, manu- | |
| missus esset: mortuo autem uenditore non esse heredum eius uoluntatem explorandam | |
| diuus Marcus cum filio suo rescripsit. | 5 |
| Ulpianus libro tertio ad Sabinum. Ei, qui hac lege emptus sit, ut a uiuo | 4.pr.1 |
| emptore manumittatur, statim mortuo eo competit libertas. | |
| Marcianus libro quinto regularum. Qui ob necem detectam domini prae- | 5.pr.1 |
| mium libertatis consequitur, fit orcinus libertus. | |
| Idem libro singulari ad formulam hypothecariam. Si quis obligatum seruum | 6.pr.1 |
| hac lege emerit, ut manumittat, competit libertas ex constitutione diui Marci, licet bona | |
| omnia quis obligauerit, quae habet habiturusue esset. tantundem dicendum est et si hac | |
| lege emerit, ne prostituatur, et prostituerit. | |
| Paulus libro singulari de libertatibus dandis. Imperator noster | 7.pr.1 |
| cum patre suo constituit in eo, qui, cum possit abducere prostitutam ancillam, pecunia | |
| accepta manus iniectionem uendidit, ut libera esset: nihil enim interesse, ipse abducas et | |
| prostituas an patiaris prostitutam esse pretio accepto, cum possi<s> eximere. | |
| Papinianus libro nono responsorum. Mancipia mater filiae donauerat, ut filia | 8.pr.1 |
| curaret ea post mortem suam esse libera: cum donationis legi non esset obtemperatum, | |
| ex sententia constitutionis diui Marci libertates optingere matre consentiente respondi: | |
| quod si ante filiam mater uita decessit, omnimodo. | |
| Paulus libro quinto quaestionum. Latinus Largus: uendidit ancillam ita, ut | 9.pr.1 |
| manumitteretur, non addito tempore: quaero, quando ex constitutione incipit ei libertas | |
| competere cessante emptore in manumittendo. respondi: inspiciendum est, quid actum | |
| sit, utrum, cum primum potuisset, ut manumitteret, an ut in potestate esset emptoris, | |
| quando uellet manumittere. priore casu facile tempus deprehendi poterit: posteriore utique | 5 |
| moriente emptore competit libertas. si non appareat, quid conuenerit, fauor priorem in- | |
| ducet opinionem, id est ut intra duos menses, si ambo praesto sunt tam seruus quam | |
| emptor eius: seruo enim absente nisi emptor intra quattuor menses imposuerit libertatem, | |
| ex constitutionibus ad libertatem eripitur. |