| QUI ET A QUIBUS MANUMISSI LIBERI NON FIUNT ET | |
| AD LEGEM AELIAM SENTIAM | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Celsus libro duodecimo digestorum uti- | 40.9.1.pr.1 |
| litatis gratia motus surdum ita natum manumittere posse ait. | |
| Idem libro tertio ad Sabinum. Seruo competere libertas non potest, si rele- | 2.pr.1 |
| gatus moratus sit in urbe. | |
| Gaius libro secundo de legatis ad edictum urbicum. Si optio hominis data | 3.pr.1 |
| sit uel indistincte homo legatus sit, non potest heres quosdam seruos uel omnes manu- | |
| mittendo aut euertere aut minuere ius electionis: nam optione siue electione serui data | |
| quodammodo singuli sub condicione legati uidentur. | |
| Ulpianus libro tertio disputationum. Seruum pignori datum manumittere | 4.pr.1 |
| non possumus. | |
| Iulianus libro sexagensimo quarto digestorum. Cum hereditas soluendo non | 5.pr.1 |
| est, quamuis heres locuples existat, libertas ex testamento competit. Si | 1.1 |
| autem is qui soluendo non est hoc modo libertatem dederit 'si creditoribus meis solidum | |
| solutum fuerit, Stichus liber esto', non potest uideri fraudandorum creditorum liberos esse | |
| iussisse. Si Titius nihil amplius in bonis quam Stichum et Pamphilum habeat eosque | 2.1 |
| stipulanti Maeuio ita promiserit 'Stichum aut Pamphilum dare spondes?', deinde, cum | |
| alium creditorem non haberet, Stichum manumiserit: libertas per legem Aeliam Sentiam | |
| rescinditur. quamuis enim fuit in potestate Titii, ut Pamphilum daret, tamen quamdiu | |
| eum non dederit, quia interim mori possit, non sine fraude stipulatoris Stichum manu- | 5 |
| misit. quod si solum Pamphilum dari promississet, non dubitarem, quin Stichus ad liber- | |
| tatem perueniret, quamuis similiter Pamphilus mori possit: multum enim interest, conti- | |
| neatur ipsa stipulatione is qui manumittitur an extra obligationem sit. nam et qui ob | |
| aureos quinque Stichum et Pamphilum pignori dederit, cum uterque eorum quinum aureo- | |
| rum sit, neuter manumitti potest: at si Stichum solum pignori dederit, Pamphilum non | 10 |
| uidetur in fraudem creditoris manumittere. | |
| Scaeuola libro sexto decimo quaestionum. Iulianus de eo loquitur, qui in | 6.pr.1 |
| substantia nihil aliud habeat: nam si habeat, quare non dicetur unum posse manumitti? | |
| quia et uno mortuo soluendo est, et uno manumisso soluendo est, nec aduenticii casus | |
| computandi sint: alioquin et qui unum incertum ex seruis suis promisit, neminem ma- | |
| numittet. | 5 |
| Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem. Si quis integris facultatibus | 7.pr.1 |
| codicillos confirmauit, deinde, cum consilium creditorum fraudandorum cepisset, libertates | |
| codicillis dederit, optineri non potest, quo minus lege libertates interpellarentur: nam con- | |
| silium testatoris fraudulentum non eo tempore obseruatur, quo codicilli confirmantur, sed | |
| quo libertas codicillis datur. Minor annis uiginti cum seruum manumittere uellet nec | 1.1 |
| iustam causam ad consilium manumittendi haberet, tibi eum ut manumitteres dedit: negauit | |
| eum Proculus liberum esse, quoniam fraus legi facta esset. | |
| Africanus libro tertio quaestionum. Cum is, qui sub condicione debet, ma- | 8.pr.1 |
| numittat fideicommissi causa, lex Aelia Sentia locum habet. Si miles iure militari testa- | 1.1 |
| mento facto libertates dederit in fraudem creditorum et non soluendo moriatur, impediuntur | |
| libertates. | |
| Marcianus libro primo institutionum. Ille seruus liber non erit, qui ui coe- | 9.pr.1 |
| gerit, ut eum dominus manumittat, et ille perterritus scripsit liberum eum esse. Item | 1.1 |
| nec ille liber fieri potest, qui a domino non est defensus in capitali crimine posteaque ab- | |
| solutus est. Qui hac lege uenierint, ne manumittantur, uel qui testamento prohibiti | 2.1 |
| sint manumitti uel iussu praesidis prouinciae, licet manumittantur, tamen ad libertatem | |
| non perueniunt. | |
| Gaius libro primo rerum cottidianarum siue aureorum. In fraudem | 10.pr.1 |
| creditorum manumittere uidetur, qui uel iam eo tempore, quo manumittit, soluendo non | |
| est uel datis libertatibus desiturus est soluendo esse. saepe enim de facultatibus suis am- | |
| plius, quam in his est, sperant homines. quod frequenter accidit his, qui transmarinas | |
| negotiationes et aliis regionibus, quam in quibus ipsi morantur, per seruos atque libertos | 5 |
| exercent: quod saepe, adtriti<s> istis negotiationibus longo tempore, id ignorant et manumit- | |
| tendo sine fraudis consilio indulgent seruis suis libertatem. | |
| Marcianus libro tertio decimo institutionum. In fraudem ciuitatium manu- | 11.pr.1 |
| missi ad libertatem non ueniunt, ut senatus censuit. Sed nec in fraudem fisci datas liber- | 1.1 |
| tates procedere principalibus constitutionibus cauetur. sed diui fratres rescripserunt, non | |
| utique, si debitor fisci manumiserit, libertates impediuntur, sed ita, si, cum non erat sol- | |
| uendo, in fraudem manumisit. | |
| Ulpianus libro quarto de adulteriis. Prospexit legis lator, ne mancipia per | 12.pr.1 |
| manumissionem quaestioni subducantur, idcircoque prohibuit ea manumitti certumque diem | |
| praestituit, intra quem manumittere non liceat. Ipsa igitur quae diuertit omnes omnimodo | 1.1 |
| seruos suos manumittere uel alienare prohibetur, quia ita uerba faciunt, ut ne eum quidem | |
| seruum, qui extra ministerium eius mulieris fuit uel in agro uel in prouincia, possit ma- | |
| numittere uel alienare: quod quidem perquam durum est, sed ita lex scripta est. Sed et | 2.1 |
| si post diuortium seruum mulier par<a>uit aut alia ratione adquisiit, aeque, quod ad uerba | |
| attinet, manumittere non poterit: et ita Sextus quoque Caecilius adnotat. Pater uero in | 3.1 |
| cuius potestate filia fuerit, ea tantum mancipia prohibetur manumittere alienareue, quae | |
| in usu filiae fuerunt tribut<a>. Matrem quoque prohibuit manumittere alienareue ea man- | 4.1 |
| cipia, quae in ministerium filiae concesserat. Sed et auum et auiam prohibuit manumittere, | 5.1 |
| cum horum quoque mancipia quaestione postulari posse lex uoluerit. Sextus Caecilius | 6.1 |
| recte ait angustissimum tempus legem praestitisse alienandis manumittendisue seruis. | |
| finge, inquit, ream adulterii intra sexagesimum diem postulatam: quae cognitio tam facile | |
| expediri potuit adulterii, ut intra sexagesimum diem finiatur? et tamen licere mulieri quam- | |
| uis postulatae adulterii seruum suspectum in adulterio uel quaestion<i> necessarium, quod | 5 |
| ad uerba legis attinet, manumittere. sane in hunc casum subueniendum est, ut destinati | |
| serui quasi conscii uel quasi nocentes non debeant manumitti ante finitam cognitionem. | |
| Pater mulieris uel mater, si intra sexagesimum diem decedant, ex his seruis, quos in | 7.1 |
| ministerium filiae dederint, neque manumittere neque alienare poterunt. | |
| Paulus libro tertio de adulteriis. Quod si intra diem sexagesimum manu- | 13.pr.1 |
| miserint, erit seruus stat<u>liber. | |
| Ulpianus libro quarto de adulteriis. Sed si maritus intra sexagesimum | 14.pr.1 |
| diem decesserit, an manumittere uel alienare iam possit supra scriptas personas, uideamus. | |
| et non puto posse, quamuis accusatore mulier deficiatur marito, cum pater accus<are> possit. | |
| Et simpliciter quidem lex mulierem prohibuit intra sexagesimum diem diuortii manumittere: | 1.1 |
| Siue autem diuertit siue repudio dimissa sit, manumissio impedietur. | 2.1 |
| Sed si morte mariti | 3.1 |
| solutum sit matrimonium uel aliqua poena eius, manumissio non impedietur. Sed et si | 4.1 |
| bona gratia finierit matrimonium, dicetur manumissionem uel alienationem non impediri. | |
| Sed et si constante matrimonio mulier, dum diuortium cogitat, manumittat uel alienet et | 5.1 |
| hoc dilucidis probationibus fuerit adprobatum: quasi in fraudem legis hoc factum sit, non | |
| debet alienatio ualere uel manumissio. Alienationem omnem omnino accipere debemus. | 6.1 |
| Paulus libro primo ad legem Iuliam. Quaesitum est, an is, qui maiestatis | 15.pr.1 |
| crimine reus factus sit, manumittere possit, quoniam ante damnationem dominus est. et | |
| imperator Antoninus Calpurnio Critoni rescripsit ex eo tempore, quo quis propter facino- | |
| rum suorum cogitationem iam de poena sua certus esse poterat, multo prius conscientia | |
| delictorum, quam damnatione ius dandae libertatis eum amississe. Iulianus ait, | 1.1 |
| si postea, quam filio permisit pater manumittere, filius ignorans patrem decessisse manu- | |
| misit uindicta, non fieri eum liberum. sed et si uiuit pater et uoluntas mutata erit, non | |
| uideri uolente patre filium manumississe. | |
| Idem libro tertio ad legem Aeliam Sentiam. Si, cum fideicommissa libertas | 16.pr.1 |
| debeatur, minor uiginti annis seruum uendat, ut manumittatur, uel quia hac lege emerat, | |
| non impedietur alienatio. Si partem, quam in communi seruo habet minor uiginti annis, | 1.1 |
| manumittendi causa tradat, nihil aget: sed si, cum ipse causam probare posset, tradiderit, | |
| nulla fraus intellegetur. Ne quis creditorum fraudandorum causa seruum manumittat, hac | 2.1 |
| lege cauetur: creditores autem appellantur, quibus quacumque ex causa actio cum frau- | |
| datore competat. Aristo respondit a debitore fisci, qui soluendo non erat, ma- | 3.1 |
| numissum ita reuocari in seruitutem debere, si non diu in libertate fuisset, id est non | |
| minus decennio: plane ea, quae in fraudem fisci in sinus eius collata sunt, reuocanda. | |
| Si sub condicione alicui pecunia debeatur, quasi statuliber erit a debitore manumissus, | 4.1 |
| ut pendeat libertas ex condicione. Si uoluntate patris filius manumiserit, siue pater siue | 5.1 |
| filius sciat soluendo patrem non esse, libertas impedietur. | |
| Idem libro singulari de libertatibus. Si priuatus coactus a populo manu- | 17.pr.1 |
| miserit, quamuis uoluntatem accommodauerit, tamen non erit liber: nam et diuus Marcus | |
| prohibuit ex adclamatione populi manumittere. Item non fit liber, si mentitus dominus, | 1.1 |
| ne a magistratibus castigaretur, dixit esse liberum, si non fuit uoluntatis manumittendi. | |
| In his, quos intra certa tempora non licet manumittere, si testamento acceperint libertatem, | 2.1 |
| non testamenti facti, sed competentis libertatis tempus inspiciendum est. | |
| Idem libro sexto decimo ad Plautium. Si mortis tempore soluendo sit he- | 18.pr.1 |
| reditas, si tamen <cum> aditur desierit esse soluendo, libertas a testatore in fraudem credi- | |
| torum relicta non competet: nam sicut aucta hereditas prodest libertatibus, ita nocet de- | |
| minuta. Si is, cui libertas relicta est, iussus sit heredi dare tantum, quanti est, et liber | 1.1 |
| esse, uideamus, an adhuc fraus sit creditorum, quia heres mortis causa accepturus est, | |
| an uero, si alius pro eo uel ipse non de peculio det, nulla sit fraus. sed si heres locuples | |
| non proficit ad libertatem, nec qui dat pecuniam prodesse potest. | |
| Modestinus libro primo regularum. Nulla competit libertas data ab eo, qui | 19.pr.1 |
| postea seruus ipse pronuntiatus est. | |
| Idem libro singulari de enucleatis casibus. Si seruo alieno libertas non con- | 20.pr.1 |
| sentiente domino data est, ualere ex auctoritate iuris non potest, quamuis postea manu- | |
| missor domino heres extitit, nam licet eius iure cognation<i>s qui manumisit heres extitit, | |
| non ideo aditione hereditatis libertatis datio confirmatur. | |
| Idem libro primo pandectarum. Matrimonii causa | 21.pr.1 |
| manumitti ancilla a nullo alio potest quam qui eam uxorem ducturus est. quod si alter | |
| manumiserit matrimonii causa, alter eam uxorem ducat, non erit libera, adeo ut nec si | |
| intra sex quidem menses eam repudiatam postea manumissor uxorem duxerit, liberam eam | |
| fieri Iulianus respondit, quasi de his nuptiis senatus senserit, quae post manumissionem | 5 |
| nullis aliis interpositis secutae fuerunt. | |
| Pomponius libro uicensimo quinto ad Quintum Mucium. Curator furiosi ser- | 22.pr.1 |
| uum eius manumittere non potest. | |
| Idem libro quarto ex uariis lectionibus. Semper in fraudem creditorum liber- | 23.pr.1 |
| tas datur ab eo, qui sciret se soluendo non esse, quamuis bene dedisset merenti hoc. | |
| Terentius Clemens libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Si quis, habens | 24.pr.1 |
| creditores, plures manumiserit, non omnium libertas impedietur, sed qui primi sunt, liberi | |
| erunt, donec creditoribus suum soluatur. quam rationem Iulianus solet dicere uelut duo- | |
| bus manumissis, si unius libertate fraudentur, non utriusque, sed alterutrius impediri liber- | |
| tatem et plerumque postea scripti, nisi si quando maioris pretii sit is qui ante nominatus | 5 |
| sit nec sufficiat posteriorem retrahi in seruitutem, prior sufficiat: nam hoc casu sequenti | |
| loco scriptum solum ad libertatem peruenturum. | |
| Papinianus libro quinto responsorum. In fraudem creditorum testamento | 25.pr.1 |
| datae libertates prioribus creditoribus dimissis propter nouos creditores irritae sunt. | |
| Scaeuola libro quarto responsorum. Pignori obligatum seruum debitoris | 26.pr.1 |
| heres manumisit: quaesitum est, an liber esset. respondit secundum ea quae proponerentur, | |
| si pecunia etiam nunc deberetur, non esse manumissione liberum factum. Paulus: soluta | |
| ergo pecunia ex illa uoluntate liber fit. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. In fraudem creditorum manu- | 27.pr.1 |
| mittitur liberque esse prohibetur, siue dies soluendae pecuniae iam cessit, siue in diem uel | |
| sub condicione sit debitum. diuersa causa est legati sub condicione relicti: nam antequam | |
| condicio extiterit, inter creditores legatarius iste non habetur. ex omni autem causa credi- | |
| toribus in hac parte lex Aelia Sentia prospexit, inter quos fideicommissarium etiam esse | 5 |
| placuit. Pignori datus seruus, antequam debiti nomine fiat satis, sine consensu creditorum | 1.1 |
| manumitti non potest. sed pupilli creditoris citra tutoris auctoritatem consensus nihil liber- | |
| tati prodest, sicuti non prodest, si fructuarius pupillus manumissioni similiter consentiat. | |
| Paulus libro tertio sententiarum. Heres seruum proprium, quem testator | 28.pr.1 |
| legauerat, manumittendo nihil agit, quia scientiae uel ignorantiae eius nullam placuit ad- | |
| mitti rationem. | |
| Gaius libro primo de manumissionibus. Generaliter pignori datus seruus | 29.pr.1 |
| sine dubio pleno iure debitoris est et iustam libertatem ab eo consequi potest, si lex Aelia | |
| Sentia non impediat libertatem, id est si soluendo sit nec ob id creditores uideantur frau- | |
| dari. Sub condicione seruus legatus pendente condicione pleno iure heredis est, sed nullam | 1.1 |
| libertatem ab eo consequi potest, ne legatario iniuria fieret. | |
| Ulpianus libro quarto ad legem Aeliam Sentiam. Si quis hac lege seruum | 30.pr.1 |
| emerit, ut manumittat, et non manumittente eo seruus ad libertatem peruenerit ex consti- | |
| tutione diui Marci, an possit ut ingratum accusare, uideamus. et dici potest, cum non sit | |
| manumissor, hoc ius eum non habere. Si filius meus ex uoluntate mea manumiserit, an ut | 1.1 |
| ingratum eum accusandi ius habeam, dubitari poterit idcirco, quia non manumisi: sed pro | |
| eo habendus sum, ac si manumississem. Sed si castrensem seruum filius meus manu- | 2.1 |
| mittat, dubio procul hoc ius non habebo, quia non ipse manumisi: ipse plane filius accu- | |
| sare poterit. | |
| Tamdiu autem accusare quis poterit, quamdiu perseuerat patronus. | 3.1 |
| Quotiens | 4.1 |
| autem patroni libertum uolunt accusare, utrum omnium consensus necessarius sit an uero | |
| et unus possit, uideamus. et est uerius, si saltem in unum hoc commiserit, eum ut ingra- | |
| tum accusari, sed omnium consensum necessarium, si sint eiusdem gradus. Si pater liber- | 5.1 |
| tum uni ex filiis adsignauerit, solum eum accusare posse Iulianus scripsit: solum enim | |
| patronum esse. | |
| Terentius Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Quaesitum | 31.pr.1 |
| est, si libertam patronus iureiurando adegisset, ne ea liberos impuberes habens nuberet, | |
| quid iuris esset. Iulianus dicit non uideri contra legem Aeliam Sentiam | |
| fecisse eum, qui non perpetuam uiduitatem libertae iniunxisset. | |
| Idem libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Si non uoluntate patroni is, | 32.pr.1 |
| qui in eius potestate sit, iusiurandum adegerit uel stipulatus fuerit, ne nubat, nisi id pa- | |
| tronus remittat aut liberabit libert<a>m, incidet in legem: uidebitur enim id ipsum dolo malo | |
| Facere. Non prohibentur lege Aelia Sentia patroni a libertis mercedes capere, sed obligare | 1.1 |
| eos: itaque si sponte sua libertus mercedem patrono praestiterit, nullum huius legis prae- | |
| mium consequetur. Is, qui operas aut in singulas eas certam summam promisit, ad hanc | 2.1 |
| legem non pertinet, quoniam operas praestando potest liberari. idem Octauenus probat et | |
| adicit: obligare sibi libertum, ut mercedem operarum capiat, is intellegitur, qui hoc solum | |
| agit, ut utique mercedem capiat, etiamsi sub titulo operarum eam stipulatus fuerit. |