| DE <I>URE AUREORUM ANULORUM | |
| Papinianus libro primo responsorum. Inter ceteros alimenta liberto relicta non idcirco | 40.10.1.pr.1 |
| non debentur, quia ius aureorum anulorum ab imperatore libertus acceperit. Diuersum in | 1.1 |
| eo probatur, qui iudicatus ingenuus conlusione per alium patronum detecta condicion<i> suae | |
| redditus alimenta sibi, quae tertius patronus reliquerat, praeberi desiderat. hunc enim etiam | |
| beneficium anulorum amittere placuit. | |
| Idem libro quinto decimo responsorum. Intra quinque annos pro ingenuitate sententia | 2.pr.1 |
| dicta rescissa fuerat: uictum anulorum aureorum beneficium, quod ante sententiam pro | |
| ingenuitate dictam acceperit ac deposuit, non retinuisse respondi. | |
| Marcianus libro primo institutionum. Diuus Commodus et ius | 3.pr.1 |
| anulorum datum ademit illis, qui inuitis aut ignorantibus patronis acceperant. | |
| Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Etiam feminae ius | 4.pr.1 |
| anulorum aureorum impetrare et natalibus restitui poterunt. | |
| Paulus libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Is, qui ius anulorum | 5.pr.1 |
| impetrauit, ut ingenuus habetur, quamuis in hereditate eius patronus non excludatur. | |
| Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Libertinus si ius anulorum impetra- | 6.pr.1 |
| uerit, quamuis iura ingenuitatis saluo iure patroni nactus sit, tamen ingenuus intellegitur: | |
| et hoc diuus Hadrianus rescripsit |