| DE NATALIBUS RESTITUENDIS | |
| Ulpianus libro secundo responsorum. A principe natalibus suis restitutum eum, qui | 40.11.1.pr.1 |
| se ingenuum natum principi adfirmauit, si ex ancilla natus est, nihil uideri impetrasse. | |
| Marcianus libro primo institutionum. Interdum et serui nati ex post facto iuris inter- | 2.pr.1 |
| uentu ingenui fiunt, ut ecce si libertinus a principe natalibus suis restitutus fuerit. illis | |
| enim utique natalibus restituitur, in quibus initio omnes homines fuerunt, non in quibus | |
| ipse nascitur, cum seruus natus esset. hic enim, quantum ad totum ius pertinet, perinde | |
| habetur, atque si ingenuus natus esset, nec patronus eius potest ad successionem uenir<e>. | 5 |
| ideoque imperatores non facile solent quemquam natalibus restituere nisi consentiente | |
| patrono. | |
| Scaeuola libro sexto responsorum. Respondit: quaeris, an ingenuitatis iure utatur is, | 3.pr.1 |
| quem sanctissimus et nobilissimus imperator natalibus suis restituit. sed ea res nec dubi- | |
| tationem habet nec umquam habuit, quin exploratum sit ad omnem ingenuitatis statum | |
| restitui eum, qui isto beneficio principis utatur. | |
| Paulus libro quarto sententiarum. Nec filio patroni inuito libertus natalibus suis | 4.pr.1 |
| restitui potest: quid enim interest, ipsi patrono an filiis eius fiat iniuria? | |
| Modestinus libro septimo regularum. Patrono consentiente debet libertus ab impera- | 5.pr.1 |
| tore natalibus restitui: ius enim patroni hoc impetrato amittitur. Libertinus, qui natalibus | 1.1 |
| restitutus est, perinde habetur, atque si ingenuus factus medio tempore maculam serui- | |
| tutis non sustinuisset. |