| DE LIBERALI CAUSA | |
| Ulpianus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Si quando is, qui in | 40.12.1.pr.1 |
| possessione seruitutis constitutus est, litigare de condicione sua non patitur, quod forte sibi | |
| suoque generi uellet aliquam iniuriam inferr<e>, in hoc casu aequum est quibusdam personis | |
| dari licentiam pro eo litigare: ut puta parenti, qui dicat filium in sua potestate esse: nam | |
| etiamsi nolit filius, pro eo litigabit. sed et si in potestate non sit, parenti dabitur hoc ius, | 5 |
| quia semper parentis interest filium seruitutem non subire. Uersa etiam uice dicemus liberis | 1.1 |
| parentium etiam inuitorum eandem facultatem dari: neque enim modica filii ignominia est, | |
| si parentem seruum habeat. Idcirco uisum est cognatis etiam hoc dari debere, | 2.1 |
| Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. quoniam seruitus | 2.pr.1 |
| eorum ad dolorem nostrum iniuriamque nostram porrigitur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Amplius puto naturalibus | 3.pr.1 |
| quoque hoc idem praestandum, ut parens filium in seruitute quaesitum et manumissum | |
| possit in libertatem uindicare. Militi etiam pro necessariis sibi personis de libertate liti- | 1.1 |
| gare permittitur. Cum uero talis nemo alius est, qui pro eo litiget, tunc necessarium est | 2.1 |
| dari facultatem etiam matri uel filiabus uel sororibus eius ceterisque mulieribus quae de | |
| cognatione sunt uel etiam uxori adire praetorem et hoc indicare, ut causa cognita et in- | |
| uito ei succurratur. Sed et si libertum meum uel libertam dicam, idem erit dicendum. | 3.1 |
| Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Sed tunc patrono | 4.pr.1 |
| conceditur pro libertate liberti litigare, si eo ignorante libertus uenire se passus est. | |
| Ulpianus <libro> quinquagensimo quarto ad edictum. Interest enim nostra | 5.pr.1 |
| libertos libertasque habere. Quod si plures ex memoratis personis existant, qui uelint pro | 1.1 |
| his litigare, praetoris partes interponendae sunt, ut eligat, quem potissimum in hoc esse | |
| existimat. quod et in pluribus patronis <o>bseruari debet. | |
| Gaius ad edictum praetoris urbani. Benignius autem hoc persequendum est, | 6.pr.1 |
| ut, si furiosus et infans est qui in seruitutem trahitur, non solum necessariis personis, sed | |
| etiam extraneis hoc permittatur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Liberis etiam hominibus, maxime | 7.pr.1 |
| si maiores uiginti annis uenum se dari passi sunt uel in seruitutem quaqua ratione de- | |
| duci, nihil obest, quo minus possint in libertatem proclamare, nisi forte se uenum dari | |
| passi sunt, ut participauerint pretium. Si quis minor uiginti annis ad p<a>rtiendum pretium | 1.1 |
| uenum se dari passus est, nihil ei hoc post uiginti annos nocebit. sed si ante quidem se | |
| uenum dedit, post uicensimum autem annum pretium partitus est, poterit ei libertas dene- | |
| gari. Si quis sciens liberum emerit, non denegatur uendito in libertatem pro- | 2.1 |
| clamatio aduersus eum qui eum comparauit, cuiusque sit aetatis qui emptus est, idcirco | |
| quia non est uenia dignus qui emit, etiamsi scientem prudentemque se liberum emerit. | |
| sed enim si postea alius eum emerit ab hoc, qui sciuit, ignorans, deneganda est ei libertas. | |
| Si duo simul emerint partes, alter sciens, alter ignorans, uidendum erit, numquid is qui | 3.1 |
| scit non debeat nocere ignoranti: quod quidem magis est. sed enim illa erit quaestio, | |
| partem solam habebit is qui ignorauit an totum? et quid dicemus de alia parte? an ad | |
| eum qui scit pertineat? sed ille indignus est quid habere, quia sciens emerit. rursum qui | |
| ignorauit, non potest maiorem partem dominii habere quam emit: euenit igitur, ut ei prosit | 5 |
| qui eum comparauit sciens, quod alius ignorauit. Sunt et aliae causae, ex quibus in liber- | 4.1 |
| tatem proclamatio denegatur, ueluti si quis ex eo testamento liber esse dicatur, quod testa- | |
| mentum aperiri praetor uetat, quia testator a familia necatus esse dicatur: cum enim in | |
| eo sit iste, ut supplicio forte sit adficiendus, non debet liberale iudicium ei concedi. sed | |
| et si data fuerit, quia dubitatur, utrum nocens sit an innocens, differtur liberale iudicium, | 5 |
| donec constet de morte eius, qui necatus est: apparebit enim, utrum supplicio | |
| adficiendus sit an non. Si quis ex seruitute in libertatem proclamat, petitoris partes sustinet: | 5.1 |
| si uero ex libertate in seruitutem petatur, is partes actoris sustinet qui seruum suum dicit. | |
| igitur cum de hoc incertum est, ut possit iudicium ordinem accipere, hoc ante apud eum, | |
| qui de libertate cogniturus est, disceptatur, utrum ex libertate in seruitutem aut contra | |
| agatur. et si forte apparuerit eum, qui de libertate sua litigat, in libertate sine dolo malo | 5 |
| fuisse, is qui se dominum dicit actoris partes sustinebit et necesse habebit seruum suum | |
| probare: quod si pronuntiatum fuerit eo tempore, quo lis praeparabatur, in libertate eum | |
| non fuisse aut dolo malo fuisse, ipse qui de sua libertate litigat debet se liberum probare. | |
| Idem libro quinquagensimo quinto ad edictum. Cognitio de liberali causa | 8.pr.1 |
| usufructuario datur, etiamsi dominus quoque uelit, hoc est qui se dominum dicit, mouere | |
| status controuersiam. Si plures sibi dominium serui uindicant dicentes esse communem, | 1.1 |
| ad eundem iudicem mittendi erunt: et ita senatus censuit. ceterum si unusquisque suum | |
| esse in solidum, non in partem dicat, cessat senatus consultum: neque enim timor est, ne | |
| uarie iudicetur, cum unusquisque solidum dominium sibi uindicet. Sed et si alter usum | 2.1 |
| fructum totum, alter proprietatem serui uindicet, item si alter dominium, alter pigneratum | |
| sibi dicat, idem iudex erit: et parui refert, ab eodem an ab alio ei pigneri datus sit. | |
| Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Si pariter ad- | 9.pr.1 |
| uersus eum, qui de libertate litigat, consistant fructuarius et proprietarius, fieri potest, ut | |
| alteruter absit: quo casu an praesenti soli permissurus sit praetor aduersus eum agere, | |
| dubitari potest, quia non debet alterius collusione aut inertia alteri ius corrumpi. sed | |
| rectius dicitur etiam alterutri eorum permittendum agere, ut alterius ius incorruptum ma- | 5 |
| neat. quod si adhuc nondum finito iudicio superuenerit, ad eundem iudicem mittetur, | |
| nisi si iustam causam adferat, quare ad eum mitti non debeat, forte si eum iudicem inimi- | |
| cum sibi esse adfirmet. Idem dicemus et si duo pluresue domini esse dicantur et quidam | 1.1 |
| praesto sint, quidam aberint. Unde in utroque casu dispiciamus, an, si is qui prior egerit | 2.1 |
| uictus sit, prosit ei, quod posterior uicerit, uel contra, id est ut, cum omnino alteruter | |
| uicerit, prosit etiam alteri, sicut prodest heredi liberti, quod in fraudem patroni serui manu- | |
| missi sint. si cui placeat prodesse, consequens est, ut, cum idem petat, exception<i> rei | |
| iudicatae obiciatur replicatio: si cui uero placeat non prodesse, is habebit sequentem du- | 5 |
| bitationem, utrum id, in quo quis uictus est, nullius erit an eius esse debeat, cum quo | |
| actum sit, an potius eius qui uicerit? scilicet ut utilis actio detur ei qui uicerit, minime | |
| autem praetor pati debeat, ut pro parte quis seruus sit. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum. Quod autem diximus | 10.pr.1 |
| 'in libertate fuisse' sic est accipiendum non ut se liberum doceat is, qui liberale iudicium | |
| patitur, sed in possessione libertatis sine dolo malo fuisse. quid sit autem 'sine dolo malo | |
| fuisse', uideamus. nam Iulianus ait omnes, qui se liberos putant, sine dolo malo in liber- | |
| tate fuisse, si modo se pro liberis gerant, quamuis serui sint. Uarus autem scribit eum, | 5 |
| qui se liberum sciat, dum in fuga sit, non uideri sine dolo malo in libertate esse: sed | |
| simul atque desierit quasi fugitiuus se celare et pro libero agere, tunc incipere sine dolo | |
| malo in libertate esse: etenim ait eum, qui scit se liberum, deinde pro fugitiuo agit, hoc | |
| ipso, quod in fuga sit, pro seruo agere, | |
| Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. licet fugae tem- | 11.pr.1 |
| pore pro libero se gesserit: dicemus enim eum in eadem causa esse. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum. Igitur sciendum est et | 12.pr.1 |
| liberum posse dolo malo in libertate esse et seruum posse sine dolo malo in libertate esse. | |
| Infans subreptus bona fide in seruitute fuit, cum liber esset, deinde, cum de statu ignarus | 1.1 |
| esset, recessit et clam in libertate morari coepit: hic non sine dolo malo in libertate | |
| moratur. Potest et seruus sine dolo malo in libertate morari, ut puta testamento accepit | 2.1 |
| libertatem, quod nullius momenti esse ignorat, uel uindicta ei imposita est ab eo, quem | |
| dominum esse putauit, cum non esset, uel educatus est quasi liber, cum seruus esset. Et | 3.1 |
| generaliter dicendum est, quotiens quis iustis rationibus ductus uel non iustis, sine calli- | |
| ditate tamen putauit se liberum et in libertate moratus est, dicendum est hunc in ea causa | |
| esse, ut sine dolo malo in libertate fuerit atque ideo possessoris commodo fruatur. Pro- | 4.1 |
| batio autem ad id tempus referetur, cum sine dolo malo in libertate fuerit, quo primum | |
| in ius aditum est. Si operae alicui debeantur, is quoque liberali iudicio experiri potest. | 5.1 |
| Si quod damnum mihi dederit, qui ad libertatem proclamat, illo tempore, quo bona fide | 6.1 |
| mihi seruiebat, ueluti si ego bona fide dominus noxali iudicio conuentus et condemnatus | |
| litis aestimationem pro eo optuli: in id mihi condemnabitur. | |
| Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Illud certum est | 13.pr.1 |
| damnum hoc solum in hac in factum actione deduci, quod dolo, non etiam quod culpa | |
| factum sit. ideoque licet absolutus hoc iudicio fuerit, adhuc tamen postea cum eo poterit | |
| lege Aquilia agi, cum ea lege etiam culpa teneatur. Item certum est tam res nostras quam | 1.1 |
| res alienas, quae tamen periculo nostro sunt, in hanc actionem deduci, ueluti commodatas | |
| et locatas: certe depositae apud nos res, quia nostro periculo non sunt, ad hanc actionem | |
| non pertinent. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum. Rectissime praetor cal- | 14.pr.1 |
| liditati eorum, qui, cum se liberos scirent, dolo malo passi sunt se pro seruis uenum dari, | |
| occurrit. Dedit enim i<n> eos actionem, quae actio totiens locum habet, quotiens non est | 1.1 |
| in ea causa is qui se uenire passus est, ut ei ad libertatem proclamatio denegetur. Dolo | 2.1 |
| autem non eum fecisse accipimus, qui non ultro instruxit emptorem, sed qui decepit: | |
| Paulus libro quinquagensimo primo ad edictum. (id est siue uirilis sexus | 15.pr.1 |
| siue feminini sit, dummodo eius aetatis sit, ut dolum capiat): | |
| Ulpianus libro quinquagesimo qu<i>nto ad edictum. immo eum, qui finxit se | 16.pr.1 |
| seruum et sic ueniit decipiendi emptoris causa. Si tamen ui metuque compulsus fuit hic | 1.1 |
| qui distractus est, dicemus eum dolo carere. Tunc habet emptor hanc actionem, cum libe- | 2.1 |
| rum esse nesciret: nam si scit liberum et sic emit, ipse se circumuenit. Quare si filius | 3.1 |
| familias emit, si quidem ipse scit, pater ignorauit, non adquisiit patri actionem: hoc si | |
| peculiari nomine egerit. ceterum si patre mandante, hic quaeritur, an filii scientia noceat: | |
| et puto adhuc nocere, quemadmodum procuratoris nocet. plane si filius ignorauit, pater | |
| scit, adhuc dico repellendum patrem, etiamsi peculiari nomine filius emit, si modo pater | 5 |
| praesens fuit potuitque filium emere prohibere. | |
| Paulus libro quinquagensimo primo ad edictum. In seruo et in eo, qui | 17.pr.1 |
| mandato nostro emit, tale est, ut, si certum hominem mandauero emi sciens liberum esse, | |
| licet is, cui mandatum est, ignoret, idem sit: et non competet ei actio. contra autem, si | |
| ego ignoraui, procurator scit, non est mihi deneganda. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum. In tantum ergo tene- | 18.pr.1 |
| tur, quantum dedit uel in quantum obligatus est, scilicet in duplum. Sed utrum pretium | 1.1 |
| tantum an etiam id quod pretio accessit duplicetur, uideamus. et putem omne omnino, | |
| quod propter emptionem uel dedit | |
| Paulus libro quinquagensimo primo ad edictum. uel permutauit | 19.pr.1 |
| uel compensauit eo nomine (nam et is dedisse intellegendus est) | |
| Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum. uel obligatus est, du- | 20.pr.1 |
| plari debere. Proinde si quid cuidam ob hanc actionem licito iure dedit, dicendum est | 1.1 |
| in hoc edictum cadere duplariue. Obligatum uel ipsi uenditori accipere debemus uel alii | 2.1 |
| obligatum: nam quod dedit, siue ipsi uenditori siue alii ex iussu eius siue ipse siue alius | |
| dederit, aeque continebitur. Obligatum accipere debemus, si exceptione se tueri non potest: | 3.1 |
| ceterum si potest, dicendum non esse obligatum. Interdum euenit, ut is qui comparauit | 4.1 |
| habeat in quadruplum actionem: nam in ipsum quidem, qui sciens pro seruo ueniit, hinc | |
| habet in duplum actionem et praeterea in uenditorem uel eum, qui duplam promisit, in | |
| duplum actio est, | |
| Modestinus libro primo de poenis. utique eius duplum, quod propter em- | 21.pr.1 |
| ptionem uel dedit uel obligatus est. secundum quae id, quod alter eorum soluerit, nihil | |
| ad exonerandum alterum pertinebit, quia placuit hanc actionem poenalem esse. et ideo | |
| post annum non datur nec cum successoribus, cum sit poenalis, agetur. Actionem, quae ex | 1.1 |
| hoc edicto oritur, manumissione non extingui rectissime dicetur, quia uerum est auctorem | |
| conueniri non posse, post quem ad eum, qui ad libertatem proclamauit, perueniebatur. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum. Non solus autem emptor, | 22.pr.1 |
| sed et successores eius hac in factum actione agere poterunt. Emere sic accipiemus, | 1.1 |
| etiamsi per alium quis emerit, ut puta procuratorem. Sed et si plures emerint, omnes | 2.1 |
| habebunt hanc actionem, sic tamen, ut, si quidem pro partibus emerint, pro parte pretii | |
| habeant actionem: enimuero si unusquisque in solidum, quisque in solidum habeat actio- | |
| nem. nec alterius scientia alteri nocebit, uel ignorantia proderit. Si eum liberum esse | 3.1 |
| emptor nesciit, postea autem scire coepit, hoc ei non nocebit, quia tunc ignorauit. sed si | |
| tunc sciit, postea dubitare coepit, nihilum proderit. Heredi et ceteris successoribus scientia | 4.1 |
| sua nihil nocet, ignorantia nihil prodest. Sed si per procuratorem scientem quis emerit, | 5.1 |
| ei nocet, sicuti tutoris quoque nocere Labeo putat. Haec actio post annum non datur, | 6.1 |
| cum sit honoraria: est autem et poenalis. | |
| Paulus libro quinquagensimo ad edictum. Si usum fructum tibi uendidero | 23.pr.1 |
| liberi hominis et cessero, seruum effici eum dicebat Quintus M<uci>us, sed dominium ita | |
| demum fieri meum, si bona fide uendidissem, alioquin sine domino fore. In summa scien- | 1.1 |
| dum est, quae de uenditis seruis, quibus denegatur ad libertatem proclamatio, dicta sunt, | |
| etiam ad donatos et in dotem datos referri posse, item ad eos, qui pignori se dari passi | |
| sunt. Si mater et filius de libertate litigant, aut coniungenda sunt utrorumque iudicia aut | 2.1 |
| differenda est causa filii, donec de matre constet, sicut diuus quoque Hadrianus decreuit. | |
| nam cum apud alium iudicem mater litigabat, apud alium autem filius, Augustus dixit ante | |
| de matre constare oportere, sic dein de filio cognosci. | |
| Idem libro quinquagensimo primo ad edictum. Ordinata liberali causa liberi | 24.pr.1 |
| loco habetur is, qui de statu suo litigat, ita ut aduersus eum quoque, qui se dominum esse | |
| dicit, actiones ei non denegentur, quascumque intendere uelit: quid enim si quae tales sint, | |
| ut tempore aut morte intereant? quare non concedatur ei litem contestando in tutum eas | |
| redigere? Quin etiam Seruius ait in actionibus annuis ex eo tempore annum cedere, ex | 1.1 |
| quo lis ordinata sit. Sed si cum aliis experiri uelit, non est quaerendum, an lis ordinata | 2.1 |
| sit, ne inueniatur ratio, quemadmodum subiecto aliquo, qui libertati controuersiam moueat, | |
| interim actiones excludantur: aeque enim ex euentu iudicii liberalis aut utilis aut inanis | |
| actio eius efficietur. Sed si quas actiones inferat dominus, quaeritur, an compellendus sit | 3.1 |
| suscipere iudicium. et plerique existimant, si in personam agat, suscipere ipsum ad litis | |
| contestationem, sed sustinendum iudicium, donec de libertate iudicetur: nec uideri prae- | |
| iudicium libertati fieri aut uoluntate domini in libertate eum morari: nam ordinato liberali | |
| iudicio interim pro libero habetur, et sicut ipse agere, ita cum ipso quoque agi potest. | 5 |
| ceterum ex euentu aut utile iudicium erit aut nullum, si contra libertatem pronuntiatum | |
| fuerit. Si is, qui in libertatem proclamat, furti aut damni iniuria ab aliquo arguatur, Mela | 4.1 |
| ait interim eum cauere debere iudicio se sisti, ne melioris condicionis sit qui dubiae liber- | |
| tatis est, quam qui certae: sed sustinendum iudicium, ne praeiudicium libertati fiat. aeque | |
| si cum possessore hominis furti agi coeperit, deinde is, cuius nomine agebatur, in liber- | |
| tatem proclamauerit, sustinendum iudicium, ut, si liber iudicatus sit, in ipsum transferatur | 5 |
| iudicium: et, si damnatio facta sit, iudicati actionem potius in eum dandam. | |
| Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Si cui de liber- | 25.pr.1 |
| tate sua litiganti optio legata sit, quaecumque hereditate ei relicta dicuntur, eadem et de | |
| optione tractari possunt. Interdum ex integro datur ad libertatem proclamatio, ueluti eius, | 1.1 |
| qui adfirmat ideo se primo iudicio uictum, quod statuta libertas nondum ei optigerat, quam | |
| nunc dicit sibi optigisse. Licet uulgo dicatur post ordinatum liberale iudicium hominem, | 2.1 |
| cuius de statu controuersia est, liberi loco esse, tamen, si seruus sit, certum est nihilo | |
| minus eum, quod ei tradatur uel stipuletur, perinde domino adquirere atque si non de | |
| libertate eius quaerebatur. tantum de possessione uidebimus, cum ipsum post litem ordi- | |
| natam desinat dominus possidere: sed magis est, ut adquirat, licet ab eo non possideatur. | 5 |
| et cum placuit per fugitiuum quoque nos possessionem adquirere posse, quid mirum etiam | |
| per hunc, de quo quaeramus, adquiri? | |
| Idem libro uicensimo ad edictum prouinciale. Qui ex libertate in seruitutem | 26.pr.1 |
| petit, si iudicii de euictione seruandi causa contra libertatem agit, iniuriarum actione non | |
| conuenitur. | |
| Ulpianus libro secundo de officio consulis. Diui fratres Proculo et Munatio | 27.pr.1 |
| rescripserunt: 'Cum Romulus, de cuius statu quaeritur, pupillaris aetatis sit, an exigente | |
| Uaria Hedone matre et consentiente Uario Hermete tutore ad tempus pubertatis causa dif- | |
| ferenda sit, uestrae grauitatis est ex fide personarum quod utile est pupillo, constituere'. | |
| Si ea persona desit cognitioni, quae alicui status controuersiam faciebat, in eadem causa | 1.1 |
| est qui de libertate sua litigat, qua fuit, priusquam de libertate controuersiam patiatur: | |
| sane hoc lucratur, quod is qui eam status controuersiam faciebat amittit suam causam. | |
| nec ea res ingenuum facit eum qui non fuit: nec enim penuria aduersarii ingenuitatem | |
| solet tribuere. recte atque ordine iudices puto facturos, si hanc formam fuerint consecuti, | 5 |
| ut, ubi deest is qui in seruitutem petit, electionem aduersario deferant, utrum malit cogni- | |
| tionem circumduci an audita causa sententiam proferri. et si cognouerint, pronuntiare de- | |
| bebunt seruum illius non uideri: neque haec res captionem ullam habet, cum non inge- | |
| nuus pronuntietur, sed seruus non uideri. quod si ex seruitute in ingenuitatem se allegat, | |
| melius fecerint, si cognitionem circumduxerint, ne sine aduersario pronuntient ingenuum | 10 |
| uideri, nisi magna causa suadeat et euidentes probationes suggerant secundum libertatem | |
| pronuntiandum: ut etiam rescripto Hadriani continetur. Quod si is, qui pro sua libertate | 2.1 |
| litigat, desit, contradictor uero praesens sit, melius erit inaugeri causam eius sententiamque | |
| proferri: si enim liquebit, contra libertatem dabit: euenire autem potest, ut etiam absens | |
| uincat: nam potest sententia etiam secundum libertatem ferri. | |
| Pomponius libro duodecimo ad Quintum Mucium. Non uidetur domini uo- | 28.pr.1 |
| luntate seruus in libertate esse, quem dominus ignorasset suum esse: et est hoc uerum: | |
| is enim demum uoluntate domini in libertate est, qui possessionem libertatis ex uoluntate | |
| domini consequitur. | |
| Arrius Menander libro primo de re militari. Qui de libertate sua litigans | 29.pr.1 |
| necdum sententia data militiae se dedit, in pari causa ceteris seruis habendus est nec | |
| exonerat eum, quod pro libero habeatur in quibusdam. et licet liber apparuerit, exaucto- | |
| ratus, id est militia remotus castris reicietur, utique qui ex seruitute in libertatem petitus | |
| sit uel qui non sine dolo malo in libertate moratus est: qui uero per calumniam petitus in | 5 |
| seruitutem est, in militia retinebitur. Qui ingenuus pronuntiatus est, si se militiae dedit, | 1.1 |
| intra quinquennium retractata sententia nouo domino reddendus est. | |
| Iulianus libro quinto ex Minicio. Duobus petentibus hominem in seruitutem | 30.pr.1 |
| pro parte dimidia separatim, si uno iudicio liber, altero seruus iudicatus est, commodissi- | |
| mum est eo usque cogi iudices, donec consentiant: si id non continget, Sabinum refertur | |
| existimasse duci seruum debere ab eo qui uicisset: cuius sententiae Cassius quoque est | |
| et ego sum. et sane ridiculum est arbitrari eum pro parte dimidia duci, pro parte liber- | 5 |
| tatem eius tueri. commodius autem est fauore libertatis liberum quidem eum esse, com- | |
| pelli autem pretii sui partem uiri boni arbitratu uictori suo praestare. | |
| Ulpianus libro primo responsorum. Filium ob hoc, quod patri heres extitit, | 31.pr.1 |
| prohiberi a patre suum seruum manumissum in seruitutem patere. | |
| Paulus libro sexto regularum. De bonis eorum, qui ex seruitute aut liber- | 32.pr.1 |
| tate in ingenuitatem uindicati sunt, senatus consultum factum est, quo cauetur de his | |
| quidem, qui ex seruitute defensi essent, ut id dumtaxat ferrent, quod in domo cuiusque | |
| intulissent: in eorum autem bonis, qui post manumissionem repetere originem suam uo- | |
| luissent, hoc amplius, ut, quod post manumissionem quoque adquisissent non ex re manu- | 5 |
| missoris, secum ferant, cetera bona relinquerent illi, ex cuius familia exissent. | |
| Idem libro singulari de liberali causa. Qui sciens liberum emit, quamuis et | 33.pr.1 |
| ille se pateretur uenire, tamen non potest contradicere ei qui ad libertatem proclamat: | |
| sed si alii eum ignoranti uendiderit, denegabitur ei proclamatio. | |
| Ulpianus libro singulari pandectarum. Imperator Antoninus constituit non | 34.pr.1 |
| alias ad libertatem proclamationem cuiquam permittendam, nisi prius administrationum | |
| rationes reddiderit, quas cum in seruitute esset gessisset. | |
| Papinianus libro nono responsorum. Seruos ad templi custodiam, quod aedi- | 35.pr.1 |
| ficari Titia uoluit, destinatos neque manumissos heredis esse constitit. | |
| Idem libro duodecimo responsorum. Dominus qui optinuit, si uelit seruum | 36.pr.1 |
| suum abducere, litis aestimationem pro eo accipere non cogetur. | |
| Callistratus libro secundo quaestionum. Conuentio priuata neque seruum | 37.pr.1 |
| quemquam neque libertum alicuius facere potest. | |
| Paulus libro quinto decimo responsorum. Paulus respondit, si, ut propo- | 38.pr.1 |
| nitur, post perfectam sine ulla condicione emptionem postea emptor ex uoluntate sua lit- | |
| teras emisit, quibus profiteretur se post certum tempus manumissurum eum quem emerat, | |
| non uideri eas litteras ad constitutionem diui Marci pertinere. Idem respondit constitu- | 1.1 |
| tionem quidem diui Marci ad libertatem eorum mancipiorum pertinere, quae hac lege ue- | |
| nierint, ut post tempus manumitterentur: sed eundem fauorem libertatis consequendae | |
| causa etiam eam mereri, pro qua dominus pretium accepit, ut ancillam suam manumitteret, | |
| cum idem etiam libertam habiturus sit. Quaesitum est, an emptor seruo recte libertatem | 2.1 |
| dederit nondum pretio soluto. Paulus respondit seruum, quem uenditor emptori tradidit, | |
| si ei pro pretio satisfactum est, et nondum pretio soluto in bonis emptoris esse coepisse. | |
| Gaius Seius Stichum seruum Lucio Titio uendidit ita, ut Titius Stichum post triennium | 3.1 |
| manumitteret, si continuo triennio seruisset: sed nondum exacto tempore trienni Stichus | |
| fugit et post aliquantum temporis defuncto Titio reuertit: quaero, an obstet Sticho ad | |
| <con>sequendam ex uenditione libertatem, quod ante triennium discesserit. Paulus respondit | |
| secundum ea quae proponuntur expleto tempore, post quod Stichus manumitti debuit, | 5 |
| libertatem ei competisse. | |
| Idem libro quinto sententiarum. Cui necessitas probandi de ingenuitate sua | 39.pr.1 |
| non incumbit, ultro si ipse probare desideret, audiendus est. Qui de ingenuitate cognoscunt, | 1.1 |
| de calumnia eius, qui temere controuersiam mouit, ad modum exilii possunt ferre senten- | |
| tiam. Tutores uel curatores pupillorum, quorum tutelam et res administrauerunt, postea | 2.1 |
| status quaestionem facere non possunt. Maritus uxori eidemque libertae status quaestionem | 3.1 |
| inferre non prohibetur. | |
| Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum. Cum pacto partitionis pretii maior | 40.pr.1 |
| uiginti annis uenalem se praebuit, nec post manumissionem ad libertatem proclamare potest. | |
| Paulus libro singulari de articulis liberalis causae. Si in obscuro sit, in quo | 41.pr.1 |
| fuerit statu is, qui pro libertate sua litigat, prior audiendus est probare uolens se ipsum | |
| in libertatis esse possessionem. Iudex autem, qui de libertate cognoscit, etiam de rebus | 1.1 |
| amotis damnoue facto cognoscere debet: fieri enim potest, ut fiducia libertatis et subripere | |
| quaedam et corrumpere atque consumere ex bonis, quibus seruiebat, ausus sit. | |
| Labeo libro quarto posteriorum. Si seruus quem emeras ad libertatem pro- | 42.pr.1 |
| clamauit et ab iudice perperam pro eo iudicatum est et dominus eius serui post rem con- | |
| tra te iudicatam te heredem fecit aut alio quo nomine is tuus esse coepisset, petere eum | |
| tuum esse poteris nec tibi obstabit rei iudicatae pr<ae>scriptio. Iauolenus: haec uera sunt. | |
| Pomponius libro tertio senatus consultorum. De his, qui bona eorum | 43.pr.1 |
| quibus seruiebant intercepissent, deinde ad libertatem proclamabant, Hadrianus imperator | |
| rescripsit, cuius rescripti uerba haec sunt: 'Sicut non est aequum fiducia libertatis, quae | |
| ex fideicommissi causa praestanda est, intercipere hereditariam pecuniam, ita nec libertati | |
| praestandae moram quaeri oportet. quam primum ergo arbitrum dare debeat, apud quem | 5 |
| constaret, quid seruari potest heredi, antequam ad seruum manumittendum compelleretur'. | |
| Uenuleius libro septimo actionum. Licet dubitatum antea fuit, utrum ser- | 44.pr.1 |
| uus dumtaxat an libertus iurando patrono obligaretur in his quae libertatis causa impo- | |
| nuntur, tamen uerius est non aliter quam liberum obligari. ideo autem solet iusiurandum | |
| a seruis exigere, ut hi religione adstricti, posteaquam suae potestatis esse coepissent, | |
| iurandi necessitatem haberent, dummodo in continenti, cum manumissus est, aut iuret | 5 |
| aut promittat. Licet autem circa donum munus operas etiam uxorum personas inserere. | 1.1 |
| In eum, qui impubes iurauerit, scilicet qui et iurare potuerit, danda est utilis | 2.1 |
| actio operarum nomine, cum pubes tamen factus erit. potest tamen et impubes operas | |
| dare, ueluti si nomenculator sit uel histrio. |