| QUIBUS AD LIBERTATEM PROCLAMARE NON LICET | |
| Ulpianus libro secundo de officio proconsulis. Maiores uiginti annis ita de- | 40.13.1.pr.1 |
| mum ad libertatem proclamare non possunt, si pretium ad ipsum qui ueniit peruenerit: | |
| ex ceteris autem causis, quamuis maior uiginti annis se uenum dari passus sit, ad liber- | |
| tatem ei proclamare licet. Minori autem uiginti annis ne quidem ex causa supra scripta | 1.1 |
| debet denegari libertatis proclamatio, nisi maior annis uiginti factus durauit in seruitute: | |
| tunc enim si pretium partitus sit, dicendum erit denegari ei deber<e> libertatis procla- | |
| mationem. | |
| Marcellus libro uicensimo quarto digestorum. Seruum quis per uim a Titio | 2.pr.1 |
| accepit et testamento liberum esse iussit: quamquam soluendo decesserit, non erit ille | |
| liber: alioquin fraudabitur Titius, qui non procedente quidem libertate cum herede eius | |
| agere potest, at si ad libertatem seruus peruenerit, nullam actionem habiturus est, quia | |
| nihil uidebitur heres ex defuncti dolo consecutus. | 5 |
| Pomponius libro undecimo epistularum et uariarum lectionum. Eis, qui se passi sint | 3.pr.1 |
| uenire, ad libertatem proclamandi licentiam denegari. quaero, an et ad eos, qui ex mulie- | |
| ribus, quae se passae sint uenire, nascuntur, ita senatus consulta pertinent? dubitari | |
| non potest, quin ei quoque, quae maior annis uiginti uenire se passa est, ad libertatem | |
| proclamandi licentia fuerit deneganda. his quoque danda non est, qui ex ea nati tempore | 5 |
| seruitutis eius erunt. | |
| Paulus libro duodecimo quaestionum. Licinnius Rufinus Iulio Paulo. Is cui fidei- | 4.pr.1 |
| commissa libertas debebatur post uicensimum annum ueniri se passus est: quaero, dene- | |
| gandum sit ei ad libertatem proclamare. mouet me exemplum cuiusuis liberi hominis: | |
| nam et si consecutus esset libertatem, <si> se uendidisset, denegaretur ei ad libertatem pro- | |
| clamare, nec debet meliori loco intellegi, quod in seruitute constitutus passus est se uenum | 5 |
| dari, quam si esset libertatem consecutus. sed e contrario mouet me, quod in hoc, de quo | |
| quaeritur, uenditio constitit et est qui ueneat, in libero autem homine neque uenditio con- | |
| stitit et nihil est quod ueneat. peto itaque plenissime instruas. respondit: uenditio quidem | |
| tam serui quam liberi contrahi potest et stipulatio de euictione contrahitur: non enim de | |
| eo loquimur, qui sciens liberum emit: nam aduersus hunc nec ad libertatem proclamatio | 10 |
| denegatur. sed is, qui adhuc seruus est, etiam inuitus ueniri potest, quamuis et ipse in | |
| eo malus sit, quod de condicione sua dissimulat, cum in sua potestate habeat, ut statim | |
| ad libertatem perueniat. quod quidem non potest ei imputari, cui nondum libertas de- | |
| betur. pone statuliberum passum se uenum dari: nemo dicturus est superueniente condi- | |
| cione, quae non fuit in eius potestate, libertatis petitionem ei denegandam. idem puto, | 15 |
| etiamsi in ipsius potestate fuit condicio. sed in proposito magis probandum est, ut dene- | |
| getur ei libertatis petitio, qui potuit petere libertatem et maluit se uenum dari, quia in- | |
| dignus e<s>t auxilio praetoris fideicommissarii. | |
| Paulus libro singulari ad senatus consultum Claudianum. Si duo liberum hominem | 5.pr.1 |
| maiorem annis uiginti emerimus, unus sciens eius condicionem, alter ignorans, non propter | |
| eum qui scit ad libertatem ei proclamare permittitur, sed propter eum qui ignorat seruus | |
| efficietur, sed non etiam eius qui scit, sed tantum alterius. |