| SI INGENUUS ESSE DICETUR | |
| Marcellus libro septimo digestorum. Si libertus alterius alio agente inge- | 40.14.1.pr.1 |
| nuus pronuntiatus esse dicetur, sine ulla exceptione temporis patronus eius cognitionem | |
| solet exercere. | |
| Saturninus libro primo de officio proconsulis. Qui se uenire passus esset maiorem, | 2.pr.1 |
| scilicet ut pretium ad ipsum perueniret, prohibendum de libertate contendere diuus Ha- | |
| drianus constituit: sed interdum ita contendendum permisit, si pretium suum reddidisset. | |
| Qui se ex libertinitate ingenuitati adserant, non ultra quinquennium, quam ma- | 1.1 |
| numissi fuissent, audientur. Qui post quinquennium repperisse instrumenta ingenuitatis | 2.1 |
| suae adseuerant, de ea re ipsos principes adire oportere cognituros. | |
| Pomponius libro quinto senatus consultorum. Hoc sermone 'adgnitis natalibus' | 3.pr.1 |
| de nullis aliis intellegendum est senatum sensisse quam ingenuis. Uerbo autem 'relin- | 1.1 |
| querent' etiam hoc intellegendum est, ut quaecumque ex re eius, a quo manumissi erant, | |
| adquisita habeant, restituant. sed id quemadmodum accipiendum sit, uidendum est, | |
| utrumne quae ignorantibus dominis abstulissent, item quod ex his adquisitum, reddere de- | |
| beant, an uero etiam concessa et donata a manumissoribus amplexi sint: quod magis est. | 5 |
| Papinianus libro uicensimo secundo quaestionum. Oratio, quae | 4.pr.1 |
| prohibet apud consules aut praesides prouinciarum post quinquennium a die manumissionis | |
| in ingenuitate<m> proclamare, nullam causam aut personam excipit. | |
| Idem libro decimo responsorum. Patronum post quinquennium sententiae | 5.pr.1 |
| pro ingenuitate dictae, quo ignorante res iudicata est, non esse praescriptione temporis | |
| summouendum respondi. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Quotiens de hoc conte- | 6.pr.1 |
| ditur, an quis libertus sit, siue operae petantur siue obsequium desideretur siue etiam | |
| famosa actio intendatur siue in ius uocetur qui se patronum dicit siue nulla causa inter- | |
| ueniat, redditur praeiudicium. sed et quotiens quis libertinum quidem se confitetur, liber- | |
| tum autem Gaii Seii se negat, idem praeiudicium datur. redditur autem alterutro deside- | 5 |
| rante: sed <a>ctoris partibus semper qui se patronum dicit fungitur probareque libertum | |
| suum necesse habet aut, si non probet, uincitur. |