| NE DE STATU DEFUNCTORUM POST QUINQUENNIUM | |
| QUAERATUR | |
| Marcianus libro singulari de delatoribus. De statu defunctorum | 40.15.1.pr.1 |
| post quinquennium quaerere non licet neque priuatim neque fisci nomine. Sed nec | 1.1 |
| eius status retractandus est, qui intra quinquennium decessit, si per huius quaestionem | |
| praeiudicium futurum est ante quinquennium mortuo. Immo nec de uiui statu quaeren- | 2.1 |
| dum est, si quaestio huius praeiudicium facit ei, qui ante quinquennium decessit: et ita | |
| diuus Hadrianus constituit. Sed interdum et intra quinquennium non licet de statu de- | 3.1 |
| functi dicere: nam oratione diui Marci cauetur, ut, si quis ingenuus pronuntiatus fuerit, | |
| liceat ingenuitatis sententiam retractare, sed uiuo eo qui ingenuus pronuntiatus est, non | |
| etiam post mortem, in tantum, ut etiam, si coepta quaestio fuit retractationis, morte eius | |
| extinguatur, ut eadem oratione cauetur. Si quidem in deteriorem condicionem qui<s> statum | 4.1 |
| retractaret, secundum ea quae dixi praescribendum est. quid ergo si in meliorem? ueluti | |
| pro seruo libertus dic<i>tur: quare non admittatur? quid enim si seruus quis dicatur quasi | |
| ex ancilla natus, quae ante quinquennium mortua est? quare non liceat probare liberam | |
| fuisse? hoc enim et pro mortua est. et Marcellus libro quinto de officio consulis scripsit | 5 |
| posse: ego quoque in auditorio publico idem secutus sum. | |
| Papinianus libro quarto decimo responsorum. Non esse libertatis quaestio- | 2.pr.1 |
| nem filiis inferendam propter matris uel patris memoriam post quinquennium a morte non | |
| retractatam conuenit. Nec in ea re, quae publicam tutelam meruit, pupillis agentibus | 1.1 |
| restitutionis auxilium tribuendum est, quod quinque annorum tempus, cum tutores non | |
| haberent, excesserit. Praescriptio quinque annorum, quae statum defunctorum tuetur, specie | 2.1 |
| litis ante mortem illatae non fit irrita, si ueterem causam desistente qui mouit longo silentio | |
| finitam probetur. | |
| Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum. Ante quinquennium defuncto | 3.pr.1 |
| status honestior, quam mortis tempore fuisse existimabatur, uindicari non prohibetur. id- | |
| circo et si quis in seruitute moriatur, post quinquennium liber decessisse probari potest. | |
| Callistratus libro primo de iure fisci. Primus omnium diuus Nerua edicto | 4.pr.1 |
| uetuit post quinquennium mortis cuiusque de statu quaeri. sed et diuus Claudius Clau- | |
| diano rescripsit, si per quaestionem nummariam praeiudicium statui uidebitur fieri, cessare | |
| quaestionem. |