| DE COLLUSIONE DETEGENDA | |
| Gaius libro secundo ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Ne | 40.16.1.pr.1 |
| quorundam dominorum erga seruos nimia indulgentia inquinaret amplissimum ordinem eo, | |
| quod paterentur seruos suos in ingenuitatem proclamare liberosque iudicari, senatus con- | |
| sultum factum est Domitiani temporibus, quo cautum est, ut, si quis probasset per collu- | |
| sionem quicquam factum, si iste homo seruus sit, fieret eius seruus qui detexisset collu- | 5 |
| sionem. | |
| Ulpianus libro secundo de officio consulis. Conlusionem detegere ingenui- | 2.pr.1 |
| tatis post sententiam intra quinquennium posse diuus Marcus constituit. Quinquennium | 1.1 |
| autem continuum utique accipiemus. Sicubi plane aetas eius, cuius retractatur conlusio, | 2.1 |
| differendam retractationem in tempus pubertatis uel alterius rei suadeat, quinquennium | |
| non currere dicendum est. Quinquennium autem non ad perficiendam retractationem, sed | 3.1 |
| se in ingenui- | |
| tatem petit. Oratione diui Marci cauetur, ut etiam extraneis, qui pro altero postulandi ius | 4.1 |
| haberent, li<c>eret detegere collusionem. | |
| Callistratus libro quarto de cognitionibus. Cum non iusto contradictore | 3.pr.1 |
| quis ingenuus pronuntiatus est, perinde inefficax est decretum, atque si nulla iudicata res | |
| interuenisset: idque principalibus constitutionibus cauetur. | |
| Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Si libertinus per collu- | 4.pr.1 |
| sionem fuerit pronuntiatus ingenuus, conlusione detecta in quibus causis quasi libertinus | |
| incipit esse. medio tamen tempore, antequam collusio detegatur et post sententiam de | |
| ingenuitate latam, utique quasi ingenuus accipitur. | |
| Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum. Sententiam pro ingenuitate | 5.pr.1 |
| dictam collusionis praetextu semel retractare permittitur. Si plures ad collusionem dete- | 1.1 |
| gendam pariter accedant, causa cognita quis debeat admitti, comparatis omnium moribus | |
| et aetatibus et cuius magis interest, statui oportet. |